Aristoteles
Metaphysica

Translatio Arabica-Latina, Versio Vulgata Liber 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Copyright 2011 © Rega Wood

TEI-compliant XML


Variantes (Variants) | Notae (Notes)


Metaphysica 11*

(lambda)

*Bolded Text Quoted by Richard Rufus

[1069a18] |B 327r| |I 171rb| |M 139vb| |N 339ra|
1. Consideratio quidem est de substantia. Quaesita enim sunt causae et principia substantiae. |

[1069a19] |I 171va| |M 140ra| |N 339rb|
2. Quoniam si hoc totum fuerit quasi aliquod universum, [20] substantia est pars primi. Et si est secundum quod aliquid consequitur aliquid successive, tunc etiam | substantia hoc modo est prima, et post hoc quale et quantum.

[1069a21] |I 172ra| |M 140va| |N 339va|
3. Et cum haec non sunt entia | simpliciter praeter illa, sed qualitates et motus, | quia neque album neque rectum dicitur vere quod sunt entia etiam, | similiter invenitur non-album. Et etiam nullum aliorum est abstractum. [25] Et antiqui etiam testantur per hoc quod faciunt; illi enim quaerunt | elementa et causas substantiae.

[1069a26] |N 339vb|
4. Qui vero modo sunt | ponunt substantiam esse universalia; universalia enim de quibus dicunt | esse proprie principia substantiae sunt genera, quia reputatio eorum fuit secundum logicam. | Antiqui autem particularia, ut ignem et terram, sed [30] corpus universale.

[1069a30] |I 172rb| |M 140vb|
5. Substantiae autem sunt tres, quarum una est sensibilis, | et istius quaedam est | aeterna, et quaedam corruptibilis, quam omnes concedunt, ut | plantae et animalia, cuius elementa necesse est | accipere aut unum aut plura. Alia autem est immobilis, et ideo | dicunt quidam quod est abstracta. Et quidam eorum dividunt eam in duo, [35] et quidam eorum posuerunt formas mathematicas in eadem natura, | et quidam mathematicas tantum ex istis.

[1069a36] |I 173ra| |M 141va| |N 340rb|
6. Et sermo de istis duobus est [b1] naturalis, quoniam sunt cum motu, et ista alterius est, cum non habeant unum | principium commune. | Substantia autem sensibilis est transmutabilis. Si igitur transmutatio est | ex oppositis in situ aut ex medio, non ex [5] omnibus oppositis in situ (vox enim non-album), sed |I 173rb| ex contrario, | necesse est ut subiectum sit ei quod transmutatur ad contrarietatem; | contraria enim non transmutantur. Hoc autem permanet, contrarium autem permanet; materia enim tertia est a contrariis. |

[1069b9] |I 173vb| |M 142ra| |N 340vb|
7. Si igitur transmutationes sunt quattuor, aut in quid [10] aut in quale aut in quantum aut in ubi, generatio autem simpliciter est | in hoc, augmentum vero | in quantum, alteratio autem in passiones, translatio autem | in locum, videtur quod transmutationes |M 142rb| non inveniantur nisi in eis quae sunt in unoquoque, | et necesse est ut materia transmutetur, quia potest utrumque. |

[1069b15] |I 174ra|
8. Et quia ens est duobus modis, omne transmutabile transmutatur ex | eo quod est in potentia ad illud quod est in actu ens. Verbi gratia, ex albo in potentia ad | album in actu, et similiter in generatione et corruptione. | Ergo non tantum est possibile ut sit accidentaliter | ex non-ente, sed ex ente, id est ut sint omnia ex ente [20] in potentia et non-ente in actu. |

[1069b21] |I 174rb| |M 142va| |N 341ra|
9. Et hoc est unum quod Anaxagoras ignoravit, et est melius quam quod omnia sint insimul, et est etiam | mixtio Empedoclis, |B 327v| et hoc Anaximandri. Et sicut | dixit Democritus, |M 142vb| omnia fuerunt nobis in potentia, in actu autem non, | quousque invenientur admisceri cum |I 174va| materia.

[1069b24]
10. Et omnia quae transmutantur habent materiam, [25] sed diversam. Omnia |I 174vb| igitur |M 143ra| aeterna, scilicet omnia quae sunt ingenerabilia | et moventur secundum translationem, habent materiam, sed non generatam, sed |N 341rb| ex ubi ad ubi. |

[1069b27]
11. Et dubitandum est in hoc, et dicendum ex quo non-ente fit generatio; | non-ens enim tripliciter dicitur. Si igitur fuerit in potentia, sed non ex qualibet potentia, | sed alterum ex altero. Et non sufficit etiam ut omnia sint insimul, [30] quia differunt in materia. Et si non, qua de causa sunt infinita, non unum? Intelligentia enim una est. Si autem materia etiam fuerit una, | et illud erit in actu quod materia fuit in potentia. |

[1069b33] |I 175rb| |M 143rb| |N 341va|
12. Causae igitur sunt tres, et principia tria, quorum duo sunt contraria, | quorum unum est forma, et alterum privatio, et tertium materia. [35] Et post ista neque materia fit neque forma, | sed illa duo alia. Omne enim quod transmutatur transmutatur ex [1070a1] aliquo in aliquid. |M 143va| Illud autem a quo transmutatur est motor. Transmutabile autem est | materia. Illud autem ad quod transmutatur est forma. Et processus est in infinitum, si | cuprum non tantum fuerit rotundum, sed etiam | cuprum et rotundum necesse est ut praecedat.

[1070a4] |I 175va| |M 143vb|
13. Et post ista quia unumquodque substantiarum fit [5] ex eo quod est conveniens ei in natura; naturalia enim sunt substantiae, et | illa alia residua aut sunt artificialiter aut naturaliter aut casu. | Ars igitur est principium in altero, natura vero | est principium per se; homo enim generat hominem. | Causae autem residuae sunt privationes alterorum istorum.

[1070a9] |I 176rb| |M 144va| |N 342ra|
14. Sunt autem substantiae tres. Una est |N 342rb| materia, [10] et est hoc secundum quod videtur, quoniam illud quod est secundum contactum et non secundum ordinem est | materia et subiectum. Natura autem est hoc, et | etiam tertium istorum quod est uniuscuiusque, | ut Socratis et Scalibei, quoniam in unoquoque intentio huius rei | non est nisi substantia composita, ut forma domus nisi [15] ars esset. Non esset etiam generatio et corruptio istorum nisi alio | modo sunt entia et non-entia sine materia et | sanitate et omne quod est per artificium, sed est per causam in eo quod est per naturam. |

[1070a18] |I 177rb| |M 145va| |N 342vb|
15. Et ideo non fecerunt male illi qui posuerunt formas, | quia si fuerint alio modo, sunt omnia quae exsistunt secundum naturam. Sed ex istis, ignis, caro, os, caput, [20] omnia sunt materia. Et haec substantia est illud quod est maius valde, et illud postremum et indivisibile. |

[1070a21] |I 177va| |M 145vb| |N 343ra|
16. Et causae moventes sunt quae prae|I 177vb|cedunt tantum. | Haec autem quasi universalia sunt insimul; si enim homo est sanus, tunc | sanitas et homo sunt insimul, et figura sphaerae cupri et | sphaera cupri sunt insimul.

[1070a24]
17. Si autem aliquid remanet in postremo, quaerendum est de hoc. [25] In quibusdam enim non est impossibile. Verbi gratia, si anima est talis dispositionis, non | tota, sed intellectus; tota enim forte impossibile. |

[1070a27] |I 178ra| |M 146rb| |N 343rb|
18. Manifestum est igitur quod nullo modo indigemus propter hoc ut formae sint; homo | enim generat hominem quod est unum. Unde homo ex hominibus, |B 328r| et secundum hoc | in artificiis; ars enim medicinae est ratio sanitatis. |

[1070a31] |I 179rb| |M 147va| |N 344rb|
19. Et principia sunt rerum diversarum et causae, et sunt | sicut homo debet dicere universaliter omnia eadem proportionaliter. | Et debet homo dubitare |I 179va| utrum | materia et elementa substantiarum et relationum et [35] omnium praedicamentorum sint similiter eadem. Sed est inconveniens si principia sunt eadem, | substantia autem et relatio erunt ex eisdem, ex eo [b1] quod hoc non erit ens, quoniam invenitur extra substantiam | et illa alia aliud universale et elementum quam illud quod est | elementum eis. Et etiam neque substantia est elementum rerum relativarum, | neque istae etiam substantiae.

[1070b4] |I 179vb| |M 147vb|
20. Et etiam quomodo est possibile ut omnia [5] elementa sunt eadem? Nullum enim elementorum possibile est ut sit | et illud quod est compositum ex elementis unum. Verbi gratia, ut A sit B quoddam. |

[1070b7] |I 180ra| |N 344va|
21. Neque etiam ex elementis intellectis, ut de uno aut de ente; | haec enim duo exsistunt in omni composito, et nullum | eorum est substantia aut |M 148ra| relatio, sed necessarium. |

[1070b10] |I 180rb| |M 148rb| |N 344vb|
22. Elementa igitur omnium non sunt eadem. Et sunt, sicut dicimus, eadem uno modo, | et non sunt alio modo. Ut elementa corporum, quod est autem sicut forma | calidum, alio autem modo frigidum privatio, materia autem | illud quod est in potentia haec duo primum per se. Substantia vero est ista et | quae sunt ex istis, quorum sunt haec principia, et si aliquid sit unum ex calido et frigido, [15] ut caro et os; quod enim fit necesse est ut sit aliud ab illis. | Istorum autem haec sunt elementa et principia, aliorum autem alia. Ut autem dicatur sic in omnibus |I 180va| non est eis, sed aequare oportet | comparationem, ut si aliquis diceret quod principia sunt tria, scilicet forma et | privatio et materia, sed quodlibet istorum est diversum [20] in unoquoque generum. In colore album, nigrum, superficiem planitiem. | Obscuritas, lumen, aer, et ex istis dies et nox. |

[1070b22] |I 180vb| |M 148vb| |N 345ra|
23. Et quia causae non tantum sunt in eis quae fiunt, sed ea quae sunt | extrinsecus, manifestum est quod principium et elementum diversa sunt. [25] Quod autem movet aut sistit est quasi aliquod |I 181ra| principium. Elementa igitur secundum aequalitatem comparationis quae est | secundum convenientiam tria sunt, causae autem et principia sunt quattuor. | Et aliud alii est causa prima etiam secundum quod est movens aliud. | Sanitas, infirmitas, corpus; quod movet medicina. Forma non ordinatur | sicut illud; quod movet artem aedificator. |

[1070b30] |I 181rb| |M 149ra| |N 345rb|
24. Movens autem in rebus naturalibus | homo hominis. In eis autem quae sunt ex cognitione forma est aut suum | contrarium. Quapropter causae aliquo modo sunt tres, sicut et quattuor; | medicina enim est aliquo modo sanitas, et ars aedificandi forma domus, | et homo |M 149rb| generat hominem. Et quod est extrinsecum ab istis, [35] quod est principium omnium. |

[1070b36] |I 181va|
25. Et quia quaedam res sunt abstractae, et quaedam non abstractae, illae sunt substantiae. [1071a1] Propter hoc inveniuntur istae causae; praeter enim substantias | non inveniuntur passiones et motus eorum. Et post hoc erunt ista |M 149va| | anima forte et corpus aut intellectus aut desiderium in corpore. |

[1071a4] |I 182ra| |M 149vb| |N 345va|
26. Et etiam alio modo principia proportionaliter sunt eadem, ut [5] potentia et actus. Sed haec sunt rerum diversarum diversa et | modis diversis; in quolibet enim invenitur idem quandoque in actu, | quandoque in potentia, ut vinum aut caro aut homo cadunt. | Ista etiam in causis |B 328v| praedictis; forma enim est in actu | cum fuerit abstracta, et quod ex utroque est et privatio, ut [10] obscuritas aut infirmus. Et in potentia materia, et hoc est | possibile ut recipiat utrumque. Et alio modo diversum in actu et in potentia, | in qua non est materia una et cuius | forma non est eadem, sed diversa, ut sunt elementa causae hominis, scilicet | ignis et terra sicut materia, et forma propria, etiam [15] aliud extrinseco, ut pater, et extra ista sol et | orbis declivis, cum non sit materia neque forma neque privatio neque | aequale in specie etiam, sed motor.

[1071a17] |I 182rb| |M 150ra| |N 345vb|
27. Et etiam considerandum est quod quaedam | sunt quae possumus dicere universaliter, et quaedam quae possumus dicere particulariter. Et prima |I 182va| principia | habent materiam quae est in actu, hoc est prius, et aliud in potentia. Et illa [20] universalia non sunt, quoniam quod est individui est istius individui; | homo enim est hominis universaliter, sed | nullus Chilus neque filius, et ideo te pater | tuus. Et hoc B ad hoc B, universaliter autem B ad B simpliciter; | formae et enim substantiarum aliae sunt [25] causae aliorum. Et elementa, sicut dictum est, ea quae non sunt in eodem genere | ex coloribus et contrariis et substantiis et quantitate praeter ea quae conveniunt, | et quae sunt in eadem forma |M 150rb| et differunt secundum formas. Sed | quodlibet singularium est aliud, et materia et forma et illud quod movet, | quamvis non sint idem universaliter. |

[1071a30] |I 183ra| |M 150va| |N 346ra|
28. Quoniam autem quaestio nostra quae sunt principia et elementa substantiae et relationis et quantitatis, | utrum sint eadem aut diversa, manifestum est quod sunt quae dicuntur multis modis | in quolibet. Et cum dividantur, non sunt eadem, sed diversa, | praeter illud quod est sic in omnibus etiam. Sic autem sunt eadem secundum aequalitatem comparationis | forma, movens. Et sic etiam [35] causae substantiarum sunt sicut similia eorum omnium, quae auferuntur cum illa auferuntur, et | etiam primum in perfectione. Et sic aliud prima omnia quae sunt | contraria, quoniam ista non sicut genera dicuntur neque multis modis, [b1] et etiam materia eorum.

[1071b1] |I 183va| |M 150vb| |N 346rb|
29. Quae autem sunt principia sensibilium | et quot et quomodo sunt eadem et diversa dictum est. | Et quia substantiae sunt tres, quarum duae sunt naturales, et una | est immobilis, loquendum est de ista. Et narrandum est quod |M 151ra| necesse est [5] aliquam substantiam aeternam non mobilem esse. Substantiae enim praecedunt omnia entia. | Si igitur omnes substantiae fuerint corruptae, omnia entia erunt corrupta. Sed est impossibile ut | motus fiat aut corrumpatur; semper enim fuit. Neque tempus etiam, | cum sit impossibile prius et posterius esse si tempus non fuerit. [10] Motus ergo secundum hunc modum continuus est sicut tempus; aut enim erit idem, aut passio motus. | Sed motus continuus non invenitur nisi in loco, et ex istis, circularis. |

[1071b12] |I 184ra| |M 151rb| |N 346va|
30. Sed si fuerit substantia movens aut agens et nihil agit, | non erit motio; possibile enim est quod illud quod est in potentia non | agat. Et si non, nihil prodest ponere substantias aeternas, [15] ut dicentes formas, nisi in eis sit principium quod potest | transire. Sed hoc non sufficit, neque aliud etiam | extra formam; si enim non |B 329r| sit, |I 184rb| motus non fuerit. | Neque si egerit, et substantia eius fuerit potentia; non enim erit | motio aeterna, quoniam quod est in potentia possibile est ut non sit ens. [20] Necesse est igitur ut tale |M 151va| principium sit substantia quae est actio. Et etiam oportet ut | illae substantiae sint entes extra materiam, cum necesse est ut sint aeternae. | Si etiam aliud fuerit aeternum, actio est. Quamvis hic sit quaestio; | aestimandum enim est quod omne agens habet potentiam qua potest, et | non omne quod potest per potentiam agit. Unde potentia videtur prior. [25] Sed tamen quamvis sit sic, nullum quidem entium erit ens, cum sit possibile | ut sit et non sit ens. Quamvis secundum loquen|N 346vb|tes in divinis | generantes mundum ex nocte dicunt, et naturales dicentes quod | omnia fuerunt insimul, impossibile est ut sint eadem omnibus. | Et si non, quomodo moventur, si non habent in actu causam? [30] Materia enim substantia carpentarii impossibile est ut moveatur per se, sed carpentarietas. Neque sanguis menstruus | neque terra, sed semina et sperma. Et ideo | quidam ponunt separationem, ut Plato et Leucippus; | dicunt enim motum esse aliquid. Sed quare | non dicunt neque causam; nihil [35] enim movetur, sed oportet ut semper sit aliquid sicut modo est. Aut naturaliter fit | aut violente aut ex alio. Et post qui est primus? Multum enim differt. |

[1071b37] |I 184vb| |M 152ra| |N 347ra|
31. Neque etiam possibile est Platoni |I 185ra| [1072a1] dicere, qui multotiens aestimabat quod principium est illud | quod movet se; anima enim, sicut dixit, est in postremo cum caelo. |

[1072a3]
32. Quoniam autem potentia prior est actu in aestimatione |M 152rb| | quodammodo recta et quodammodo non recta, dictum est quomodo. Quoniam vero [5] actus est prior testatur Anaxagoras; intellectus enim est actus. | Et etiam Empedocles ponit amicitiam et litem. Et etiam ponentes | motum esse semper, ut Leucippus; | fovea enim et nox sunt infinita. Sed eadem semper sunt, aut secundum reciprocationem aut alio modo, | si actus est prior potentia.

[1072a9] |I 185rb| |N 347rb|
33. Si igitur idem est semper et circulariter, necesse est ut agat sic per se |B 329v| et sic per alterum. Caelum igitur primum est aeternum. |

[1072a10] |I 185va| |M 152va|
34. Si igitur idem semper fuerit circulariter, oportet aliquid semper esse permanens quod agat unam actionem consimilem. Et si | generatio et corruptio sit, oportet aliud esse quod agat | multis modis. Ergo necesse est | ut agat per se secundum hunc modum, et alio modo secundum alium modum. Et necesse est ut illud sit aut alio modo aut | primo modo, et illud etiam est [15] causa sui ipsius aut alterius. Primum igitur et melius; illud | enim fuit causa ut semper sit secundum eandem dispositionem consimilem. Causa autem ut sint plures modi iam fuit alia. | Semper autem est et plures modi utrumque. Et manifestum est quod | motus non sunt sic. Quomodo igitur quaerenda sunt principia, | et si non secundum hunc modum? Secundum alium modum possibile est ut omnia sint ex [20] nocte, et ut etiam sint insimul et ex non-ente. Et | ista igitur non deficiunt; |N 347va| aliquid enim semper movetur motu non-quiescenti, scilicet | quod secundum circulationem. Et hoc manifestum est non tantum potestate, sed et actu. | Primum igitur caelum est aeternum.

[1072a23] |I 186ra| |M 152vb|
35. Est quidem igitur quod movet cum non movetur. | Et quia etiam est |N 347vb| motum et etiam motor, et medium. [25] Aliquod est movens cum non movetur. |

[1072a26] |I 186rb| |M 153ra|
36. Et movet sicut movet desideratum et intellectum, cum non movetur. | Et principia istorum eadem sunt. Et desideratum est | sensus qui distinguit. Et primum affectatum quod est sensus et desideratum magis, | quia aestimatur proprie esse magis, et non aestimatur quod desideramus. |

[1072a30] |I 186vb| |M 153va| |N 348ra|

37. Principium autem est imaginatio per intellectum. In|N 348rb|tellectus vero est ex intellecto. Et intellecta sunt | alastogia ultima per se et singulariter, et ex istis substantia est prima, | et ex hoc simpliciter quod est in actu. Unum autem et | simpliciter1 non sunt idem; hoc enim significat mensuram, simpliciter | autem significat quomodo. Et etiam illud [35] quod eligitur per se in unitate elementorum et est valde nobile, [b1] cum primo acquiritur. Quoniam autem in | non mobilibus invenitur propter quid, hoc demonstrat divisio; propter quid enim invenitur alicui et huic, | et hoc quidem ex eis est ens, hoc autem non-ens. Movet igitur sicut amatum. | Per motum autem movet illa alia.

1Rufus, SMet 11.8.E3: “Consequenter dicit quod ‘unum’ et ‘simpliciter’ non significant idem. ‘Unum’ enim significat mensuram secundum modum famosum eius; ‘simpliciter’ autem significat quomodo, hoc est modum <modus TV> rei, cum sit <add. seu antic. ad V> adverbium” (S 125rb, T 198, V 96ra-96rb).


[1072b4] |I 187va| |M 154rb| |N 348va|
38. Si igitur aliquid movetur, possibile est [5] ut sit diversarum dispositionum. Igitur si allatio et prima actio qua | movetur fuerit, possibile est ut locus sit diversis dispositionibus, | et quod in substantia non est diversitas. Et quia illud quod movet ipsum est immobile, | cum est ens in actu, impossibile est omnino ut sit secundum aliam |I 187vb| dispositionem. Et allatio | est prima transmutationum, et est quae est secundum circularitatem, [10] et hoc est motor istorum. De necessitate igitur invenitur principium. Etiam quod est de necessitate | sit principium. Necessitas autem dicitur secundum hos modos. | Quaedam igitur est violente, quia est extra naturam, | et quaedam impossibile est ut sit simpliciter alio modo quam sit. | Caelum igitur et natura continua sunt sic per principium. |

[1072b16] |I 188ra| |M 154va| |N 348vb|
39. Voluptas enim est actio illius etiam. | Et ideo vigilia et sensus et intellectus sunt voluptuosa. Spes | autem et rememoratio sunt propter ista. Intelligere autem quod est per se est | illi|I 188rb|us quod est nobilius per se, et quod est maius est illius quod est maius. Et quod [20] intelligit se. Est intellectus per acquisitionem intellecti; sit enim intellectum | quando intelligit. Intellectus igitur et intellectum idem; | recipiens enim intellectum et substantiam est intellectus, et non intelligitur nisi | cum habet. Aestimatur igitur quod intellectus |M 154vb| est illud divinum magis quam hoc. | Desideratum autem est aliquid valde nobile et voluptuosum. Si igitur [25] deus semper est sicut nos in aliqua hora, hoc est mirum. Et si magis, | magis mirum. Est quidem sic. Et est vita. Quia actio | intellectus est vita, et illud est intellectus | per se, et habet vitam nobilem et semper aeternam. | Deus igitur est unus aeternus in fine nobilitatis. Ergo est vita et est continuum [30] aeternum. Hoc quidem est deus. |

[1072b31] |I 189ra| |M 155rb| |N 349rb|
40. Omnes autem qui aestimabant aestimationem Pythagoricorum et Achilli | quod bonum et nobile non est in primo, quia | causae plantarum et animalium sunt principia, | et quod bonum et perfectum |B 330r| sunt in eis quae sunt ex istis, non verum reputant; [35] semina enim sunt ex aliis praecedentibus perfectis. [1073a1] Primum autem non est |M 155va| semen, sed aliquid perfectum. Verbi gratia, quod |N 349va| | hominem oportet esse ante sperma, non illud quod fit ex hoc, | sed alius ex quo fit semen.

[1073a3] |I 189rb|
41. Quoniam autem aliam substantiam aeternam non mobilem abstractam a sensibilibus esse [5] manifestum est hoc modo. Et iam declaratum est | hanc substantiam non habere aliquam magnitudinem, sed neque partem | neque divisionem habet. Movet enim in tempore infinito. Nullum autem | finitum habet potentiam infinitam. Omnis igitur magnitudo | aut finita aut infinita. Et ideo non erit in magnitudine finita neque infinita, quia [10] magnitudo infinita nulla est. |M 156va| | Et etiam manifestum est quod non patitur neque transmutatur; omnis enim motus post locales sunt. | Haec igitur manifesta sunt esse talia. |

[1073a14] |I 190va| |N 350rb|
42. Utrum autem ponenda est substantia talis una aut plures, [15] et quot sunt? Et non debemus occultare sermones aliorum, sed dicere | iudicia eorum; nihil enim manifeste dixerunt in multitudine. | Sententia enim de exemplaribus | non habet perscrutationem propriam omnino; | dicentes enim exemplaria dicunt ea esse numeros. De numeris autem quandoque [20] dicunt eos esse infinitos, et quandoque usque ad decem. | Quare autem multitudo numerorum est sic nihil | dixerunt demonstrationum. |

[1073a23] |I 190vb| |M 156vb|
43. Nos autem dicamus de substantiis divinis; principium enim et | primum entium non movetur neque essentialiter neque [25] accidentaliter, et movet et facit primum motum aeternum etiam. | Cum igitur motum necesse est ut moveatur per aliquid, | primus autem motor non movetur per se, et motus aeternus fit | per motorem aeternum, et unus per unum, et nos videmus quod | praeter motum totius simplicem, de quo dicimus |N 350va| moveri [30] a substantia non-mobili, alios motus | aeternos qui sunt erraticorum (corpus enim circulare est aeternum sine quiete; | hoc quidem declaratum est in naturalibus), necesse est | igitur ut unusquisque istorum motuum fiat per aliquid quod non movetur per | se et per substantiam aeternam; natura enim stellarum est aeterna etiam. [35] Et cum motor est aeternus etiam et ante motum, | necesse est ut illud quod est ante substantiam sit etiam substantia. | Manifestum est igitur quod necesse est ut substantiae sint secundum numerum illorum, | et quod sint aeternae naturaliter et immobiles per se, et quod sint sine magnitudine |M 157ra| [b1] propter causam praedictam.

[1073b1] |I 191ra|

44. Quoniam autem substantias esse, | et earum haec est prima, haec autem secunda secundum ordinem | motuum stellarum, manifestum est. Multitudo autem | motuum scienda est a propria philosophia mathematicorum; [5] ista enim utitur scientia de | substantia mobili2 sensibili, sed aeterna. | Illa autem non utitur scientia de substantia omnino, sicut de numeris et de | mensura omnino. Quoniam autem motus erraticarum plures sunt, | manifestum est et eis etiam qui parum conside|I 191rb|rant; unaquaeque enim [10] stellarum erraticarum videtur moveri plus uno motu. |

2Cf. Rufus, SMet 11.11.E1: “Consequenter dicit quod numerum motuum oportet nos scire sed non ex hac scientia – non enim est proprium huius scientiae – sed ex astrologia. Ipsa enim considerat de substantia sensibili et <om. SV> incorruptibili mobili” (N 234rb, S 126vb, T 241, V 100rb).


[1073b11] |I 192ra| |M 158ra| |N 351rb|
45. Quot autem sunt dicamus secundum quod dixerunt | quidam mathematicorum, ut aliquo modo imaginetur | aliquam multitudinem terminatam. Et quod relinquitur | quaerendum est a nobis aut ab eis qui inquisierunt de hoc, [15] si aliud apparuerit ab eo quod dictum est modo, | quamvis sit |B 330v| perscrutandum de duabus sectis, et concedendum sermones illius qui magis perfecte perscrutatus est. | Oditius vero ponit motum utriusque solis et lunae | in tribus sphaeris, quarum prima | est |I 192rb| stellarum non erraticarum. Secunda quae est [20] in medio signorum. Tertia autem quae declinat | in latitudine signorum, et illa in qua luna movetur magis | declinat in latitudine quam in qua exsistit sol. |

[1073b23] |I 192va| |M 158rb| |N 351va|
46. Stellarum autem erraticarum unaquaeque |M 158va| est in quattuor sphaeris, et | earum prima et secunda sunt illa eadem. [25] Illa autem quae non est erraticarum et defert omnes per suum motum | et illa quae est ordinata sub ista, cuius motus est in | medio signorum, communes sunt omnibus. | Tertia autem, quae est omnibus, poli eius sunt in illa quae est medii | signo|I 192vb|rum sphaera. Motus autem quartus movetur [30] ad medium istorum. Et poli tertiae sphaerae | aliarum quidem stellarum est propria, Veneris autem | et Mercurii una.

[1073b32] |I 193ra| |M 158vb| |N 351vb|
47. Kilonius autem in positione quidem | sphaerarum convenit cum Oditio. | In multitudine autem in Iove quidem et [35] Saturno convenit. In sole autem et | luna videtur ponere duas sphaeras | additas, si aliquis voluerit dare apparentia, erraticarum | autem uniuscuiusque una. Necesse est igitur, quoniam stella non movetur per suum corpus, sed movetur in sphaera, si [1074a1] omnes congregentur secundum quod dant apparentiam in unaquaque erraticarum, ut sint | aliae sphaerae pauciores eis quae revolvuntur gyrative | et revertunt primam | sphaeram ad suum situm semper eundem, quae est stellae ordinatae sub ea; haec enim [5] tantummodo possunt esse motus erraticarum. | Sphaerae igitur in quibus movetur quaedam sunt octo, | et quaedam vigintiquinque. Et ex istis non oportet | gyrative in eis moveri quae moventur in eis faciliores earum tantum. Quae autem moventur motu | gyrativo duarum primarum sunt [10] sex et quattuor. Postremarum erunt sexdecim. Numerus igitur omnium | quae moventur et quae movent istas motu gyrativo sunt |I 193rb| quinquaginta | et quinque. Si autem nullus addat quae diximus lunae et soli, | omnes sphaerae erunt quadraginta et septem. [15] Multitudo igitur motuum | sit tanta. |

[1074a15] |I 193vb| |M 159rb| |N 352ra|
48. Necesse est igitur reputare quod principia immobilia | et sensibilia sunt huius numeri. Quod autem est | necessarium dimittendum est fortioribus. Si autem non | aestimant quod motus omnino non est conveniens motui stellae, | et ratio etiam dat quod aestimandum quod omnis natura et omnis substantia in qua passio non exsistit et est per [20] se invenit dispositionem meliorem, non | erit igitur alia natura omnino nisi ista. Immo necesse est quod |M 159va| | numerus substantiarum sit iste, quoniam si alia fuerint, movebunt | igitur, quia sunt perfectio motus, sed | impossibile est ut alii motus sint a praedictis. Et aestimandum est hoc de [25] motis, quoniam si omnis motus est propter rem motam, | et omnis motus est per aliquem motorem, nullus | motus est omnino propter se neque propter alium motum, sed | propter stellas, quoniam si motus esset propter motum, necesse est ut ille | sit propter alium. Et cum impossibile est ut illud quod est [30] in perfectione |B 331r| sit infinitum, et omnis motus est corporis divini corporum | quae moventur in caelo.

[1074a31] |I 194rb| |M 159vb| |N 352rb|
49. Quoniam autem caelum est unum manifestum est, | quoniam si plures caeli fuerint, erunt sicut homines. Si autem | principium unius omnis est unum, |M 160ra| et fuerit numero unum plura et aliud. Numero | multum habet materiam; sermo enim unus qui est idem est etiam plures, ut sermo [35] hominis, Socratis autem unus. Quod autem est essentia prima non habet | materiam, quia est perfectio. Primus igitur motor qui non movetur est unus ratione et numero. Motor igitur motus | continui oportet semper ut sit unus tantum. Ergo unum est caelum tantum. |

[1074b1] |I 194va| |N 352va|
50. Et accepta sunt ab antiquis valde aliqua quae sunt | in posterioribus sicut fabulae, quoniam ista sunt dii, | et quod deus continet omnia |M 160rb| naturalia. Alia autem similia sunt | fabulis [5] propter usum legum et illud quod est bonum hominibus. | Et ideo dicunt quod ista sunt similia quibusdam aliis animalibus, | et alia similia istis non convenientia | dictis. Si igitur aliquis distinxerit ex istis, et accepit primum tantum; | opinabantur enim quod primae substantiae sunt dii, [10] et secundum quod oportet, cum iam dictum sit multotiens in | eo quod est possibile cuilibet artificio et philosophiae, et etiam | corrumpuntur. Et istae sententiae eorum remanent usque modo quasi reliquiae. |

[1074b13] |I 195ra| |M 160va|

51. Sententia autem patrum praecedens omnia est haec, | quantum declaratum est nobis ex illa, et est intellectu tantum. [15] Et in eo sunt plures dubitationes; videtur | enim esse ex apparentibus ut sit valde divinum. Quomodo autem est tale | valde est |I 195rb| difficile. Quoniam si nihil intelligit, quid | est illud nobile quod est ei? Non enim est ei nisi sicut dormienti. | Et si intelligit, habet3 alium dominum, quoniam hoc [20] intelligere non est substantia eius, sed potentia in eo. Non erit igitur substantia nobilissima, | quia nobilitas non inest ei nisi quia intelligit. Et etiam si | substantia eius est intelligentia, est igitur aut sui ipsius | aut alterius. Et si alterius, quid est illud quod est unum et non aliud? Aut utrum | non est differentia omnino intelligere bonum |N 352vb| aut |M 160vb| quodcumque? [25] Impossibile est ut sit intellectus in diversis; manifestum est enim quod ipse | intelligit intellectum valde divinum et valde nobilem. Et non transmutatur; | transmutatio enim est ad malum, et quod est tale est aliquis motus. | Et primo si non intelligit, sed est potentia, necesse est | ut consecutio intelligendi inducat ei lassitudinem. Et postea manifestum est [30] quod valde nobile erit aliud ab intellectu et intellecto; | intelligere enim tunc erit eius quod habet intelligere vilius. | Et si ita sit, oportet fugere ipsum; non videre enim quaedam est nobilius et melius | quam videre. Nobilius enim non intelligit. Ergo intelligit se, | cum sit fortis,4 et ipse intelligit intelligere. [35] Sed ipse videt semper quod alterius est scientia, et si sensus et | aestimatio et intelligere sui ipsius accidentaliter, et etiam si | intelligere et passio sunt aliud et aliud. Cum igitur erit bonitas, | quoniam essentia intelligendi non est eadem et passio. Sicut in quibusdam scientia est scitum, [1075a1] quoniam et in rebus intellectis substantia est sine |M 161ra| | materia et quod est per essentiam, et in essentialibus autem res est | ratio et intellectus. Intellectum enim non est aliud | ab intellectu. Omne igitur quod non habet materiam est idem; |B 331v| [5] intelligere enim et passio est etiam idem. Remanet quidem dubitatio si intellectum est compositum, | quoniam |I 195va| si transmutatur in partibus totius. Aut | non dividitur omne quod non habet materiam, ut intellectus humanus. | Et quod est compositus de bonitate | in hoc est secundum hunc modum, sed nobile in aliqua re est omne et est aliud, [10] et secundum hanc dispositionem intelligere est per se in omni saeculo. |

3Cf. Rufus, SMet 11.13.E1: “Si intelligit aliud a se et extra se, et intelligit in actu, habebit igitur alium dominum supra se; illud enim intellectum quod est aliud <alius V> a se, quia est intellectum, est perfectio eius” (N 236rb, S 128ra, T 283, V 99rb).
4Cf. Rufus, SMet 11.13.E1: “Si igitur nobilius est ut non intelligat illa vilia, neque etiam <om. S> intelligit <intellexit V> nobilius se, quia nihil est nobilius eo, neque <in V> etiam aeque nobile, quia nihil est tale, intelligit igitur se tantum, cum sit fortis <solus NT>, ut dicit, hoc <praem. et NT> est, cum intellectus eius sit <om. S> nobilior omnibus aliis intellectibus <om. V>” (N 236rb-236va, S 128ra, T 286, V 99va).


[1075a11] |I 196va| |M 162ra| |N 353va|
52. Et perscrutemur etiam quomodo in natura totius | bonum et nobile, utrum sit aliquid distinctum | per se aut per |M 162rb| ordinem. Aut in utroque modo, ut in exercitu. | In civitate enim est bonum et in duce exercitum. Et iste magis; [15] iste enim non est propter ordinem, sed ille propter istum. | Omnia enim ordinata sunt insimul aliquo modo, sed non ordine consimili. Sunt natantia | et volantia et plantae, sed tamen non sunt in tali dispositione in qua non comparantur | ad invicem omnino. Immo aliquid; | omnia enim ordinata sunt ad invicem in respectu alicuius. Sed quemadmodum liberi domus [20] raro licentiantur ad faciendum quicquid comprehendunt, sed omnes actiones eorum aut plures sunt | ordinatae. Servientes autem et lupi in pauco | communicant illis in actione, et maior pars a|I 196vb|ctionum istorum est quocumque quolibet et qualibet; | principium enim utriusque quolibet est tale sicut natura.

[1075a23] |I 197rb| |M 162vb| |N 353vb|
53. Et ego dico eis quod omnes coguntur ad | dividendum iudicium, et quod alia huius dispositionis in quibus communicantur [25] omnia in toto. Oportet enim nos non ignorare omnia impossibilia contingentia, et quae | impossibilia sunt de sermonibus aliorum, et quod illud quod dixerunt non derisorie dixerunt, | et in quibus est pauca dubitatio; | omnes enim faciunt omnia ex contrariis. Sed non | recte |M 163ra| faciunt neque in omnibus neque [30] in quibus sunt ex contrariis; contraria enim non patiuntur | ad invicem. Nos autem dissolvamus hanc quaestionem sermone necessario aliquod tertium | esse. Et si posuerunt alterum contrariorum esse materiam, sicut | ponunt non-aequale aequalis, et unum multitudinis, hoc etiam dissolvamus | tali modo; una enim materia nullo modo est contraria. [35]

[1075a35] |I 197va| |M 163rb| |N 354ra|
54. Et etiam mendacium est acquisitum in omnibus praeter in uno; malum enim | per se est unum elementorum. Alii autem non dixerunt malum | et bonum esse principia, quamvis in maiori parte in omnibus bonum est principium. | Et quidam eorum dicunt quod hoc est principium bonum, sed non |I 197vb| simpliciter [b1] dicunt quod bonum est principium quasi perfectio aut quasi movens aut quasi forma. | Et Empedocles etiam dicit modo impossibili; ponit enim bonum amicitiam. | Et hoc est principium quia est quasi movens, quia aggregat, et est quasi materia | quia est pars admixti. Quoniam esse accidit alicui uni [5] ut habeat principium quasi materiam etiam et quasi movens, sed tamen essentia non est | una, secundum quid igitur est amicitia? Et impossibile est etiam ut | sit lis quae non corrumpatur omnino, cum talis sit natura mali et cum habeat naturam mali. |

[1075b8] |I 198ra| |M 163va| |N 354rb|
55. Anaxagoras autem dicit: bonum est principium quasi movens; intellectus enim movet. | Sed movet propter aliquid. Dixit igitur alium sermonem non sicut videtur; [10] medicina enim est aliqua materia sanitatis. Et impossibile est etiam | non ponere contrarium boni et intellectus. |