Aristoteles
Metaphysica
Translatio Arabica-Latina, Versio Vulgata Liber 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
Copyright 2011 © Rega Wood
Variantes (Variants) | Notae (Notes)
Metaphysica 6*
(epsilon)
*Bolded Text Quoted by Richard Rufus
[1025b3] |B 295r| |I 89ra| |M 75va| |N 303ra|
1. Manifestum est quod principia et causae entium sunt quaesita secundum | quod sunt entia simpliciter.
Aliqua enim est |I 89rb| causa sanitatis et infirmitatis, et res [5] exercitabiles
habent principia et elementa et causas, et universaliter | omnis scientia cogitativa
habet | principia aut
secundum finem |M 75vb| perscrutationis aut secundum perscrutationem simplicem.
Et quia | unaquaeque
istarum continet aliquod ens et aliquod genus, | ideo utitur illo, et non utitur et quaerit ens
universale [10] neque secundum quod est
ens, neque aliqua earum perscrutatur secundum quod est omnino. Sed | quaedam secundum hanc intentionem affirmant quod est sensu, et quaedam
affirmant secundum positionem, | et secundum hunc modum
demonstrant et declarant quae sunt per se generis | sub quo continentur, aut necessario aut facilius. | Et ideo manifestum
est ex
sequentibus quod substantia non
habet demonstrationem, et si non cuius est, [15] sed aliam significationem
quoquomodo. |
Et similiter etiam non narratur omnino,
si genus quo utitur est aut
si non est; |
in una enim cognitione declaratur
quid sit et utrum sit. Et
cum | naturalis scientia est etiam alicuius generis entis, continet
[20] substantiam in qua
est principium motus et | quietis. Manifestum est quod non est activa
|B 295v| neque artificialis; | principium enim rerum activarum est in agente, aut intellectus aut ars
aut | aliqua virtus, et principium artis est in artibus, scilicet | voluntas. Artificiatum enim et voluntarium sunt idem. [25] Omnis
ergo cogitatio agens et speculans | habet aliquam considerationem, |M 76ra| et ista | speculatur de ente
quod
impossibile est moveri et de substantia | quae in maiori parte est quasi definitio non abstracta. |
[1025b29] |I 90ra| |M 76rb| |N 303va|
2. Et oportet non ignorare illud quod |M 76va| significat aliquid
quid sit secundum essentiam et definitionem qualiter est, quasi [30] quaerere absque hoc est facere nihil. | Eorum autem
quae determinant et significant quid quaedam sunt sicut simus, et quaedam
sicut profundum. | Et differunt quia quaedam accipitur | cum materia, profundum autem non; simus enim est profundum in naso, profunditas autem
est | sine materia sensibili. Et omnia naturalia dicuntur
modo simili illi quo [1026a1] dicitur simus, ut nasus et oculus et manus et caro et os et | totum animal et folia et radices
et tota planta; | definitio enim non fit in aliquo istorum sine motu. | Manifestum est igitur
quod in rebus naturalibus quaeritur
materia quid
sit et determinatur, [5] et quare sit
etiam; naturalis enim scientia habet
considerare de aliqua anima, | scilicet illa quae
non est sine
materia. | Manifestum est igitur ex hoc
quod scientia naturalis est aliqua scientiarum | speculativarum. Et etiam
mathematica est scientiarum speculativarum, sed manifestum non est si scientia rerum quae non moventur est abstracta etiam, | et si
sit manifestum quod |M 76vb| quaedam mathemati|I 90rb|ca non moventur
et sunt abstracta. [10] Et si aliquid
sit sempiternum non mobile et | abstractum etiam, manifestum est quod cognitio eius erit in aliqua scientia speculativa alia a naturali
| (scientia enim naturalis est rerum
mobilium) neque mathematica, | sed illa quae est ante omnes istas; scientia enim naturalis est
rerum |
inseparabilium, sed non immobilium,
et mathematicarum quaedam [15] sunt rerum immobilium, sed non videntur abstractae, sed quasi in materia.
| Prima autem
scientia erit rerum immobilium separabilium. Unde necesse est ut omnia | sint aeterna, et maxime
ista, quoniam ista
sunt | causae rerum apparentium et ex divinis. Modi igitur philosophiae essentiales sunt tres, | mathematicus, naturalis, et divinus; nullus enim
[20] ignorat |B 296r| quod si divinus est, quod est in tali natura. | Et scientia nobilis
debet esse nobilis generis; | aliae enim scientiae speculativae sunt valde bonae, | sed ista scientia est melior
omnibus scientiis speculativis.
[1026a23] |I 90vb| |M 77rb| |N 303vb|
3. Et dignum est quaerere | utrum prima philosophia sit universalis aut
alicuius generis [25] aut unius naturae; non enim est una species neque in | scientiis mathematicis etiam, sed
geometria et astronomia | sunt
alicuius naturae, et scientia universalis est
communis omnibus. Si | igitur non fuerit substantia aliqua alia a
substantiis exsistentibus
natura, | tunc prima scientia est
naturalis. Et si aliqua
substantia immobilis fuerit, [30] illa erit primum, et scientia eius erit prima philosophia universalis etiam. |
[1026a31] |I 91ra| |M 77va| |N 304ra|
4. Et quia habet considerationem de ente secundum | quod est ens et quid sit ens et quae sunt existentia eo secundum quod ens, | sed tamen ens quod dicitur simpliciter dicitur multis modis, | quorum unus, ut diximus, dicitur per accidens, et unus dicitur [35] quasi verum, et non ens quasi falsum, et aliis modis ab istis secundum modum
| figurarum praedicamentorum – verbi gratia, hoc | et quantum et ubi et quando [b1] –
et etiam praeter
omnia ista quod dicitur potentia | et actu, et cum ens dicitur multis modis, dicamus | de illo primo quod
dicitur per accidens. Nulla | enim scientia speculativa utitur tali modo. Et
signum eius est
[5] quod nulla scientia
perscrutatur de hoc, neque activa neque artificialis; | aedificator enim non facit omnia quae accidunt
cum artificio
domus, | quae sunt
infinita. Non enim facit ut domus | adiuvet uni et noceat alii, et universaliter ut sit | aliis modis qui
non [10] sunt facti a nobis. Et similiter | geometria etiam non considerat de rebus quae accidunt figuris tali modo,
neque si | triangu|I 91rb|lus alius et triangulus habet |M 77vb| duos rectos angulos alios, et | si
non conveniant in
definitione; accidens enim est quasi
aliquod nomen tantum. | Et ideo non male fecit Plato quoquomodo quando ordinavit
sophisticum [15] sub eo quod non est; sermones enim sophistici in maiori parte | sunt in eo quod convenit accidenti, sicut illud quod dicitur quod est omnia et non est |
(musicus enim et grammaticus |B 296v| sunt idem, et nauta et musicus sunt idem),
| et omne quod est non secundum
quod dicitur de eo, | sicut ille qui fuit musicus et fit grammaticus, aut ille qui fuit grammaticus et fit [20] musicus, et omnes alii sermones similes
istis. Accidens enim videtur prope illud quod non
est quoquomodo. | Et hoc manifestum est ex sermonibus exemplaribus; res enim quae sunt alio | modo
habent generationem et corruptionem, quae autem sunt modo accidentali | non habent hoc.
[1026b24] |I 91vb| |M 78rb| |N 304rb|
5. Sed tamen loquamur
de accidente [25] secundum quod possibile est in sua natura, et qua de |
causa sit, et videtur quod cum hoc declarabitur quare
non habet scientiam | fixam. Cum in
rebus sint quaedam quae
semper sunt in | eadem dispositione et sunt necessario, et non illa
quae dicuntur violente, | sed quae dicuntur de illis quae
impossibile est ut sint alio modo, et quaedam [30] non sunt necessariae neque semper, sed in |I 92ra| maiori parte. Et hoc est | initium et causa
essendi
accidens; | quod enim est non semper neque in maiori parte vocetur accidens. | Sicut pluvia apud ascensum Canis; |
hoc enim accidit quia [35] numquam fuit neque in maiori parte. Et
accidit ut homo sit | albus, sed non semper neque in maiori parte. [1027a1] Et aedificator | et
medicus curat non in eo quod
aedificator, sed per accidens. | Et cocus potest facere |M 78va| ferculum utile, | sed hoc non est
scientiae coquendi, et ideo dicitur quod accidit [5] hoc. Secundum igitur hanc
dispositionem forte virtutes | agentes erunt aliae, et ista non habent artem neque virtutem |
terminatam; causa enim eorum quae sunt aut erunt per accidens | est etiam per accidens. Et cum omnia non | sunt necessario semper, sed pluries et [10] in maiori parte, tunc necesse est ut illud quod
est per accidens sit | sicut album; non enim est semper musicum neque in maiori parte, | et si est in aliquo tempore,
erit per accidens. Et si
non, | omnia erunt necessaria. Et tunc |N
304va| accidens habebit aliam causam | in
maiori parte a possibilitate alio modo. [15]
Et oportet illud inveniri primo, si aliud non fuerit. Album in Graeco. Principium eorum | aeternum. De istis perscrutabimur post. |
[1027a20] |I 92rb| |M 78vb|
6. Quoniam autem accidens
non habet scientiam permanentem, manifestum est. | Omnis enim scientia
perma|B 297r|nens aut est illius quod est semper aut illius
quod est in maiori parte. Quomodo enim | potest doceri aut addisci quod non est ita,
quoniam quod determinatur oportet aut |M 79ra| ut sit semper aut | in maiori
parte? Verbi gratia, quod siropus talis adiuvat |
febricitantes in
maiori parte. Et impossibile est ut aliud [25] |I
92va| dicatur in alio tempore, ut novitas mensis, quae est semper aut in maiori parte. |
[1027a26] |I 92vb| |N 304vb|
7. Dictum est igitur quid | est
accidens et quid est causa
accidentis et quod | nullam habet scientiam permanentem. | Quoniam autem principia
et causae sunt generabilia et
corruptibilia [30] etiam absque eo quod generetur aut corrumpatur,
manifestum est, quoniam si | hoc non
fuerit, tunc omnia erunt necessaria,
quoniam si illa quae generantur et corrumpuntur | non habuerint aliquam causam modo acci|M 79rb|dentali, tunc erunt necessaria.
Sicut dicimus
utrum | erit hoc aut non erit; erit enim hoc, si erit hoc, et si non, non.
| Et hoc, si fuerit aliud et secundum
hanc dispositionem. Et manifestum est quod semper diminuitur tempus [b1] ex tempore finito, et similiter pervenit ad illud quod est in instanti, sicut dicimus quod si Socrates exierit, | morietur aut infirmitate aut violentia. | Et hoc erit, si aliud fuerit. Et sic
pervenietur ad illud quod est instans aut ad aliquid |
eorum quae fuerint, ut tale comestum inducit sitim, et hoc si comederit calida. [5] Et hoc aut erit aut non. Ergo morietur necessario. Et similiter si aliquis
ordinaverit et dixerit | illa quae iam
facta sunt, sermo de eis erit talis, et habent essentiam exsistentem – | dico illa quae iam fuerint essentia
eorum et cognitio eorum et generatio eorum. Ergo erunt necessario omnia |
generabilia, sicut mors est vivi, quod iam
praecessit. Et fit idem [10] sicut
contraria sunt eadem, quia sunt eiusdem, sed non sine infirmitate aut violentia, | nisi hoc sit. Manifestum est
igitur quod accipit ad aliquod |
principium, et hoc non accipit |M
79va| ad aliud.
Aut accipit ad illud quod |
comprehenditur casu, et non est causa motus omnino. | Sed finis qui est talis erit ad
principium habens qualitatem et causam
habentem qualitatem. |
[1027b15] |I 93va| |M 79vb| |N 305ra|
8. Et oportet nos perscrutari multum utrum sit quasi perveniens |B 297v| ad
materiam, aut ad aliud propter quid,
aut ad | illud cuius est motus. |
Dimittamus igitur loqui de ente accidentali | (nam sufficit quod determinatum est de eis), et loquamur de vero ente quod non est sicut | falsum; est enim in compositione et divisione, et
universaliter [20] in divisione |M
80ra| contradictoriorum, quia habet | affirmativam secundum quod est verum, et secundum quod est compositum habet negativam aliquam, |N 305rb| et secundum | quod est divisum habet falsitatem istius divisionis quae est contradictoria. | Quomodo autem contingit
intelligi simul et prius habet alium |
sermonem. Et dico simul et prius ne aliquid sit post aliquid, [25] sed ut sit
idem. Falsum enim et verum non sunt | in rebus sicut bonum et malum, ut verum sit sicut bonum
et | falsum sicut malum, sed sunt in cognitione, | et nulla cogitatio est de simplicibus aut de illo quod est.
Omnia igitur quae
perscrutanda sunt de esse | quod est huiusmodi
et de eo quod non
est, dicenda sunt post. Et cum in cognitione est aut [30]
compositio aut divisio, non in | rebus, quod est aliud secundum hunc modum ex rebus quae
sunt in rei
veritate est illud quod significat aut | quid
aut quale aut quantum, aut copulatur cum
alio, et | cognitio dividit illum. Dimittamus
igitur ens quod est quasi accidens et
quod est quasi verum; |
causa enim unius eorum |M 80rb| non habet definitionem, et causa alterius
est [1028a1] cognitio, et utrumque est in genere diminuto generum | entis, et non sunt ex eis quae
significant esse entis. Et ideo | dimittatur, et perscrutatur. Album in Romano. Iam determinavimus, ubi diximus [5] quod unaquaeque rerum dicitur multis modis, quod ens dicitur multis modis. Quoddam enim significat quid. Album in Romano.