Aristoteles
Metaphysica
Translatio Arabica-Latina, Versio Vulgata Liber 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
Copyright 2011 © Rega Wood
Variantes (Variants) | Notae (Notes)
Metaphysica 7*
(zeta)
*Bolded Text Quoted by Richard Rufus
[1028a10] |B 297v| |I 94ra| |M 80vb| |N 305va|
1. Ens dicitur multis modis, ut prius distinximus | in sermone in quo diximus quot modis dicitur aliquid;
quoddam
enim significat
| quid est aliquid. Et quod est hoc. Et quiddam significat quid est quale aut quantum aut aliquid | eorum quae
praedicantur de substantiis, non praedicatione declaran|B 298r|te substantias eorum sermone secundum hunc modum.
[1028a13] |I 94rb|
2. Et cum ens dicitur multis modis, |
manifestum est quod primum ens istorum est illud quod significat quid, et hoc
est illud quod significat [15]
substantiam. Quando enim dicimus de aliquo quale est, | dicimus aut `bonum' aut `malum', et non dicimus `homo'. Et cum interrogatur |
quid est, |M 81ra| non dicimus `album' aut `tricubitum', sed `homo' | aut
`deus'. Et alia dicuntur entia quia sunt entis quod est huiusmodi. Quaedam igitur | sunt quantitates, et quaedam qualitates, et quaedam passiva, et quaedam [20] aliud tale.
[1028a20] |I 94va| |M 81rb| |N 305vb|
3. Et ideo forte quaeret aliquis utrum ambulatio et | sanitas et sessio quaelibet significat ens aut non ens. | Et similiter in unoquoque talium, | quoniam nullum eorum est exsistens per se nec | potest separari a
substantia. Sed
si ambulans fuerit [25] de entibus, et sedens, et sanus, ista sunt digniora ut sint | entia, ut videtur, quoniam subiectum eorum est aliquod | terminatum. Et hoc est de substantiis quae sunt
uniuscuiusque particularium, et hoc | signi|I
94vb|ficant categorice quae
sunt tales;
| sedens enim et stans non dicuntur sine hoc. Manifestum est igitur quod [30] haec est causa
essentiae cuiuslibet
illorum, et illa
sunt propter istud.
[1028a30] |I 95ra| |M 81va| |N 306ra|
4. Ens igitur quod est principale (non illud
quod est aliquod | ens, sed ens quod est
simpliciter) est
substantia. Et | principale dicitur
multis modis, sed substantia est prima omnium rerum definitione | et cognitione et tempore; nullum enim aliorum
praedicabilium | est separabile, et istud solum est separabile. Et etiam
prima secundum definitionem; [35] necessarium est enim ut definitio substantiae accipiatur |M
81vb| in definitione cuiuslibet rei. | Et videmus etiam quod nos scimus quidlibet magis quando scimus ipsum quid sit. Verbi gratia, quando | scimus
hominem esse ignem magis quam quando scimus ipsum esse quale aut [b1] quantum aut ubi. Et etiam unumquodque
istorum non scitur nisi | quando scitur quid est, aut quale
aut quantum. |
[1028b3] |I 95va| |M 82ra| |N 306rb|
5. Et illud
etiam quod semper fuit quaesitum a
longo
tempore et modo est quaesitum et semper faciet errorem | in quiditate entis est hoc. Quoniam substantiam quidam [5] dixerunt ipsam esse unam. Et quidam plures, et
quidam finitas, et quidam | infinitas. Et ideo nos primo considerabimus de eo
quod |B 298v| est | huiusmodi magis et est
primum et unum, et dicemus quid sit. | Aestimatur igitur
quod esse substantiae est
manifestum in corporibus. | Unde dicimus quod animalia et vegetabilia [10] sunt substantiae, et
corpora naturalia etiam (verbi
gratia, ignis et | aqua, terra,
et aer), et omnes
partes istorum et quae sunt ex
eis, aut ex | suis partibus |M 82rb| aut ex suis universalibus (verbi gratia,
caelum | et partes eius et corpora stellarum et luna et sol). Perscrutemur igitur
de istis | utrum sint tantum
substantiae, aut sunt aliae
substantiae quam ista, aut quaedam ista [15] et quaedam alia, aut nullum istorum, sed alia. | Quidam enim aestimaverunt
quod ultima corporis, ut superficies et linea | et punctus et numeri, sunt magis
substantiae quam solidum et corpus, | et etiam magis quam sensibilia. Et quidam non opinabantur quod
tale sit
omnino. | Et quidam dicebant plura entia esse et aeterna, ut Plato,
qui dicebat [20] quod formae et ma|I 95vb|thematica sunt duae substantiae, et quod
tertiae | substantiae sunt corporum sensibilium.
Ierocius autem dicebat | plures substantias esse, et incepit ex uno, et plura
principia esse, et |
unaquaeque substantiarum
habet principium, et quod substantia et primum numerorum est aliud et magnitudinum aliud, et postea anima, et | secundum hunc modum multiplicantur substantiae. Et quidam
[25] dixerunt quod formae et numeri habent eandem naturam, | et quod aliae res
sequuntur ea, sicut lineae et
superficies, quousque perveniant |M 82va| ad | substantiam caeli, et similiter
sensibilia.
[1028b27] |I 96rb| |M 83ra| |N 306vb|
6. Perscrutemur
igitur de istis, et qui sermones |
fuerint dicti
bene et qui e contrario, et quae substantia
est, et utrum | substantiae aliquae aliae a sensibilibus sint aut non, et istae quomodo [30] sint, et
utrum aliqua
substantia sit separabilis, et quare, et quomodo, | aut nulla est praeter sensibilia. |
[1028b32] |I 96va| |M 83rb|
7. Et oportet autem distinguere
substantiam; | substantia enim et si dicitur multis modis, | tamen quattuor famosis. Aestimatur enim quod est essentia, et universale etiam,
[35] et genus aestimatur esse
substantiae cuiuslibet. Et quartum istorum est | primum subiectum. Et subiectum est
illud de quo dicitur aliud, | ipsum autem non |N 307ra| dicitur de alio. Et ideo
[1029a1] perscrutandum est primo de hoc; primum enim subiectum aestimatur esse
substantia magis quam aliud. | Et dicitur tale quoquomodo materia. Et | alio
modo forma. Et tertio
modo illud quod |B 299r| est ex eis. Et dico materiam ut | cuprum, et formam ut figuram [5] statuae, et quod est ex eis statuam.
Si igitur |
forma est ante materiam et magis ens, erit etiam ante illud quod est ex utroque, |
propter hunc sermonem. Distinctum est igitur modo | quid sit
substantia, et
quod est non il|I 96vb|lud quod est
de subiecto, sed | illud de quo est aliud.
[1029a9] |I 97ra| |M 83va|
8. Et oportet ut distinctio non sit tali modo tantum; non enim sufficit, [10] quoniam hoc non est
manifestum. Et etiam materia est substantia, | quoniam si non fuerit substantia, substantia non erit
aliud. Et si non, substantia erit ignorata a nobis. Quoniam | cum alia fuerint
abstracta, nihil videmus permanere. | Et alia passiva corporum et actiones et virtutes. | Et etiam longitudo
et latitudo et profundum
sunt quan|M 83vb|titates et [15] non substantiae; quantitas enim non est substantia,
sed illud cuius sunt | ista primo modo est substantia. Sed cum | longitudo, latitudo, et profundum fuerint abstracta, nihil videtur permanere | praeter illud, si fuerit aliquid
quod est per suam definitionem. | Necesse est igitur ut solam materiam videant esse substantiam illi qui perscrutantur hac perscrutatione. [20] Et dico materiam
illud quod per se
non dicitur quale nec quantum nec | aliud eorum per quae determinatur ens; est enim aliquid de quo dicitur | unumquodque istorum. |I 97rb| Et essentia illius est alia et essentia
cuiuslibet praedicabilis; | alia enim dicuntur de substantia, et hoc | de materia. Ergo post ultimum quod est per se non est illud quod dicitur quale aut
quantum [25] aut aliud omnino, neque negatio; ista enim sunt
| accidentaliter. Ex istis igitur | accidit ut substantia sit materia. Sed hoc est impossibile;
aestimatur enim
quod | separabilia et quae significant essentiam secundum rationem istius rei sint substantiae magis.
| Et ideo aestimatur quod forma et illud quod est ex utroque sunt substantiae magis quam [30] materia.
[1029a30] |I 97vb| |M 84rb| |N 307va|
9. Dimittamus igitur nunc loqui de substantia quae
est ex ambobus,
scilicet | ex materia et exemplari, quia est ultima
substantia. | Et manifesta etiam et materia quoquomodo. Et perscrutemur de tertia; | est enim in ea maximus error. Et concessum est aliquas substantias | esse sensibiles. Quaeramus
ergo de istis.
[1029b1] |I 98ra| |M 84va| |N 307vb|
10. Et |B 299v| cum prius distinximus secundum |M 84vb| quot modos definitur
substantia,
invenimus substantiam, | et aestimatur quod
una istarum est illud quod
significat essentiam rei. Consideremus primo de illa. | Ex
principiis enim operationum
transfertur ad illa quae sunt manifestiora.
Et | similiter est doctrina in unaquaque rerum quae sunt
minoris cognitionis [5] ad illa quae sunt maioris cognitionis. Et similiter est in | operatione etiam; operationes enim
non sunt nisi ad agendum
ex
illo quod est aliquod bonum
et bonum singulis |I 98rb| rebus aliquid quod est bonum universale et | bonum cuilibet. Et similiter ex eis quae sunt cognita singulis rebus ad universalia quae sunt | cognita per
naturam et cognita
cuilibet. Et quae sunt cognita
cuilibet | in
maiori parte sunt paucae cognitionis aut parvae, aut [10] nihil est in eo de cognitione entis. Sed tamen necesse
est ut sciamus ex
istis quae sunt malae
cognitionis, | sed habent cognitionem particularem, |M 85ra| illa quae cognoscuntur modo
universali, | transferendo, ut dictum est, de istis eisdem. |
[1029b13] |I 98va|
11. Et iam diximus prius in hoc in quibusdam nostris sermonibus sermone logico | quod est illud quod significat per essentiam rei. Et est |M 85rb| illud quod dicitur per se;
aliquid enim [15] esse in loco non est ipsum esse musicum. Musicus enim et ubi non sunt idem |
per se, nec hoc est universale.
Nec illud quod est per
se secundum hunc modum, | ut album superficiei; essentia enim superficiei non est | essentia
albedinis. Et etiam non est illud
quod est ex utroque, id est,
superficies | alba, et hoc propter additionem quae est in definitione eius. Definitio
igitur [20] in qua
dicens non habet
quid est definitio est quae est rei
per suam essentiam | in quolibet. Igitur si essentia superficiei albae est essentia superficiei | lenis,
tunc albedo et lenitas sunt idem.
|
[1029b23] |I 99ra| |M 85vb| |N 308rb|
12. Et cum sint composita ex aliis praedicamentis etiam, | aliquid est subiectum cuilibet. Verbi gratia, quantitati et qualitati et [25] quando et ubi et motus. Perscrutemur igitur utrum sit
definitio | cuiuslibet istorum. Erit igitur istis etiam illud |
quod significat essentiam |I
99rb| rei, ut homo albus. Sit igitur quod
habeat | hoc nomen
`vestis'. Si igitur
dicatur |B 300r| quid est, dicetur vestis. Sed | non ex eo quod est per se, nec hoc est
aliquid ex eo quod est per se, sed [30] modo simplici. Et quoddam ex additione et quoddam non; | quoddam enim definitur per definitionem alterius, | sicut qui
definit essentiam albedinis et dicit | definitionem hominis albi, et quoddam per aliam definitionem, ut | vestis si significat
hominem album. Et ipse definit vestem tamquam album; [1030a1] homo enim albus est albus,
sed definitio eius non est definitio | albi. Et quia est vestis, habet definitionem quae significat essentiam
eius quod est. | Et |M 86ra| definitio rei est illud quod significat
quid est essentia rei. Et cum
| aliud dicitur
de alio, non est illud quod
est istud. Verbi
gratia, [5] homo albus non est illud quod est illud; hoc enim non est nisi | substantiarum tantum.
[1030a6] |I 99vb| |M 86rb| |N 308va|
13. Ergo quod est per
essentiam est idem
omnibus rebus quarum | sermo est definitio, et definitio non est eius
cuius nomen et sermo | significant eadem. Et si non, tunc omnes sermones erunt definitiones; | omnis enim sermo habet nomen. Ergo
metrum albarum |M 86va| erit definitio.
[10] Sed cum fuerit alicuius primo, et talia sunt omnia quae dicuntur | non per illud quod dicitur aliud.
Ergo illud quod est secundum essentiam non est aliqua | formarum carentium genere, sed illarum | tantum; aestimatur enim
quod non dicuntur modo communi et | passivo neque sicut accidens.
[1030a14] |I 100ra| |N 308vb|
14. Erit igitur sermo cuiuslibet [15] aliorum |M 86vb| qui significant quid sit.
Aut
nomen si fuerit, quod significat quod hoc est | huius. Aut sermo simpliciter significat sermonem magis perscrutatum. Definitionem
autem non | habent neque illud quod est per
essentiam. Definitio
enim | dicitur multis modis, sicut dicitur quiditas; quiditas enim quoquomodo | significat substantiam et hoc, et alio modo
unumquodque [20] praedicamentorum. Verbi gratia, quantitatem et qualitatem et alia talia; | quemadmodum enim interrogatur de substantia per quid, similiter de quantitate. Quantitas igitur et
qualitas sunt
eorum quae dicuntur per quid, sed [25] non ut modo simplici, |I 100rb| sed ut | quidam dixerunt,
modo logico in eo quod est
non modo simplici, sed illud quod non est tale. Et qualitas etiam. |
[1030a27] |I 100va| |M 87ra| |N 309ra|
15. Oportet igitur ut latitudo sermonis in unoquoque rerum | sit secundum quod oportet, |B 300v| et non sit in sermone magis. Et
ideo si | iste sermo quem modo
dicimus sit manifestus, erit
|M 87rb| illud quod est in essentia tale etiam, et erit primo modo [30] et
simplici substantiae, deinde alterius etiam, sicut | est non illud
quod est per essentiam nec modo simplici. | Oportet igitur ut entia non
dicantur eodem modo aequivocationis, | sed secundum magis et
minus, sicut illud quod non est notum | etiam de noto et ignoto; sermo enim verus qui non est modo
aequivoco, [35] sed secundum
similitudinem, sicut medicina quae attribuitur alicui ita quod sit idem, [b1] non ita quod sit cum eo idem nec modo
aequivoco etiam, | quoniam corpus medicinale et actio medici|I 100vb|nabilis
non dicuntur | aequivoce
nec uno modo, sed respectu unius. Ista igitur sunt | dicta a dicente quocumque modo voluerit, quoniam inter ea non est differentia in
sermone omnino. |
[1030b5] |I 101ra| |M 87vb| |N 309rb|
16. Sed hoc manifestum
est quod definitio primo modo et simpliciter et quid per
essentiam est | substantiae. Et est aliorum
similiter etiam, sed | non primo modo; non enim est necesse, si nos posuerimus aliquod subiectum | esse, ut sua
definitio quae significat ipsum sit
sicut significatio sermonis, sed
aliquis sermo. Et illud etiam | quando fuerit unum, non ita quod sit continuum, sicut dictamen habet
et omnia quae [10]
copulantur per aliquod ligamentum, sed cum fuerit unum ex eis modis | secundum quos dicitur unum. Ens igitur quoddam significat hanc
substantiam, et quoddam quantitatem, et quoddam | qualitatem. Et ideo homo albus habebit
sermonem et | definitionem, sed alio modo, et substantiae alio modo. |
[1030b14] |I 101va| |M 88ra| |N 309va|
17. Si igitur aliquis dixerit quod sermo
qui recipit [15] additionem non est definitio, erit in hoc error, quoniam si non fuerit, quid igitur
est definitio eorum quae non sunt simplicia, sed | congregata insimul? Necesse est igitur ut significentur ita quod
recipiant additamentum. | Verbi gratia, nasus et concavitas et simitas, | quae
dicitur ex utroque; hoc enim est in hoc, | et concavitas non est passio nasi modo accidentali, neque simitas, sed [20] per
se, et non
sicut Calliae aut hominis qui est Callias | albus, quoniam |M 88rb| accidit ei ut sit homo, sed
sicut masculinum | in animalibus et aequale |B 301r| in quantitate. Et omnia
quae dicuntur per | se sunt rerum. Et ista omnia quae sunt in eis aut definitio aut |
nomen cuius est ista passio. Et non potest significare [25] sine ipso alio, sicut potest album sine homine, sed | femina sine animali non potest. Ergo
aut non est habitum ab
istis illud quod est per
essentiam, et | definitio etiam, aut si fuerit, erit alio modo,
sicut diximus. |
[1030b28] |I 101vb| |M 88va| |N 309vb|
18. Et in istis rebus etiam est alia
dubitatio. Quoniam si | idem est nasus simus et nasus concavus, idem est
simus et [30] concavorum crurium. Et si non, impossibile est ut dicatur simus per se | sine illo cuius
est passio, et simus est |
concavitas in naso. Aut impossibile est ut dicatur nasus simus, aut | idem dicetur bis, aut | erit
nasus aut simus. Et ideo talia
non debent habere [35]
quod est per essentiam. Et si non, proceditur in infinitum nasus, ita quod non
erit post quod erit
aliud. Manifestum est igitur quod definitio est substantiarum tantum. |
[1031a2] |I 102rb| |M 89ra| |N 310ra|
19. Et si est aliorum praedicamentorum, necesse est ut | sit ex
additione, ut definitio quantitatis et numeri,
quoniam non est sine numero, | nec illa quae est feminae est sine animali. Et sermo qui est ex additione
qui [5] accidit in eis est dicere bis, sicut
est in istis. Et
si est
| verum, non erit neque in congregatis insimul, ut numerus impar. | Sed latet quod
definitiones non dicuntur perfectae.
Si igitur | ista habent definitiones,
sunt alio modo, sicut | dictum est. Dicamus igitur quod definitio et illud quod est per
essentiam dicitur multis modis. [10] Ergo quoquomodo nihil omnino habet definitionem | aut
illud quod est per essentiam nisi substantiae, et quoquomodo habent. Quoniam autem | definitio est sermo eius quod est per essentiam, et |M 89rb| illud quod |I 102va| est per essentiam | aut est
solummodo substantiarum aut magis
primo modo et simpliciter, | manifestum est. |
[1031a15] |I 102vb| |M 89va| |N 310rb|
20. Sed perscrutemur
utrum quid est per
essentiam et | singulare sint idem, antequam perscrutemur de
| substantia; singulare enim aestimatur non esse aliud quam | substantia in qua est, et dicitur quod quid est per essentiam est substantia |I 103ra| singularis.
In eis | autem
quae dicuntur per accidens rectum est aestimare [20] esse aliud. Verbi gratia, homo albus est aliud, et quid est | hominis albi
per essentiam est aliud, quoniam si fuerint idem, tunc essentia hominis et | homo albus |B
301v| erunt idem;
homo enim et | homo albus, ut dicunt, sunt idem.
Ergo et homo albus et | homo etiam. Aut non erit necesse ut sint idem omnia quae sunt per
accidens, [25] quoniam non erunt eadem extrema. Sed
| rectum est aestimare hoc
accidere eis, | ut essentia albi et musici, | sed hoc non videtur. In eis autem quae dicuntur
per se rectum est ut | sint idem necessario, sicut dicimus. Si aliquae |M 89vb|
substantiae [30] sunt primae, et non sint substantiae
aliorum neque naturae aliorum,
sicut | quidam dicunt de formis. Quoniam si bonum est | illud quod est bonum, erit et essentia boni etiam,
et animal et essentia
animalis, et essentia entis et [b1] ens, et aliae substantiae et naturae et formae aliae ab eis | quae dicuntur. Et illae substantiae sunt priores,
si quid est per
essentiam | sit substantia. Et si sint absoluta ab invicem, | quaedam non scientur per scientiam. Et quaedam non erunt entia. Et
dicimus ea esse [5]
absoluta si bonum per se non habet
essentiam boni, | neque illud quod dicitur hoc habet essentiam boni; scire enim cuiuslibet rei est hoc, |
scilicet scire quid est per essentiam. Et | similiter in bono et de aliis similiter. Si igitur bonum non
habet essentiam boni, | ergo ens non habet esse, neque unum unum.
Et similiter omnia aut habebunt [10] quid est per essentiam aut non habebunt. Et si ens
non habet, ergo neque aliud omnino. Et | etiam illud quod non habet essentiam boni etiam est bonum.
Ergo necesse est | ut bonum et essentia boni sint idem, et studium
et essentia studii idem. | Et omnia quae non dicuntur de aliis sed sunt
prima et per se | etiam, quoniam
in istis est sufficientia, si sunt formae et si non sint. [15] Sed |M 90ra| dignum est, et si sint formae, et non est manifestum
si sint insimul. |
[1031b16] |I 103vb| |M 90rb| |N 310vb|
21. Et si
formae sunt, sicut dicunt
quidam, tunc subiectum non erit | substantia, quoniam necesse est ut illae substantiae
non sint de | subiecto, ut non sint |M 90va|
modo communicationis. Ex hoc igitur | sermone quodlibet quod
est et quid est
per essentiam idem, et non modo accidentali, [20] et quod scientia |I 104ra| cuiuslibet rei est ista, |
scilicet scire quid est per essentiam. Per hanc
igitur positionem | necesse est ut ambo
sint idem. Quae autem dicuntur per accidens, | ut musicum aut album, quia
significant duo, ideo non | verum est
dicere quod sint idem per
essentiam; illud [25] enim
cui acci|B 302r|dit musicum et album et accidens etiam est | secundum unum modum idem et quid est per essentiam, et secundum alium non est idem. |
Secundum autem quod
sunt hominis et hominis albi non sunt idem. | Secundum autem quod sunt passiones sunt idem.
Et si aliquis aestimaverit quod quodlibet | nomen habet quid per essentiam, apparebit contrarium. Erit enim apud
ipsum quid est per essentiam [30] aliud etiam. Verbi gratia, equus est aliud, et quid est per
essentiam equi est aliud. | Et quid prohibet in quibusdam rebus ut sit quid est per essentiam
statim ut modo sit, si | quid est
per essentiam est substantia? Et etiam non erit unum tantum, sed [1032a1] definitio eius erit etiam
idem, sicut est
manifestum de dictis etiam; | essentia
enim unius et unum non sunt
idem modo accidentali. Et si etiam fuerit aliud, | procedetur in infinitum; |M 90vb| quoddam enim quid est per essentiam
est unum, et
quoddam | quia est unum. Iste igitur sermo dicitur de illis etiam. Manifestum est igitur quod [5] in primis rebus quae dicuntur
per se, et essentia quaelibet rerum singularium | et quodlibet singulare sint
idem et aliquid unum etiam. Et est
manifestum quod | redargutio Sophistarum dissolvitur hac solutione, [10] et
quod Socrates et essentia Socratis sunt idem; non enim est differentia inter ea, neque ex illo quod rectum est quaeri ab aliquo neque ex
illo cuius dissolutio est
difficilis. Dictum est igitur quomodo quid est per essentiam est singulare, | et quomodo non. |
[1032a12] |I 104vb| |M 91rb| |N 311ra|
22. Quae autem fiunt quaedam fiunt natura, et quaedam | artificio, et quaedam ex illo quod est per se. Et omne quod generatur | est aliquid et ab aliquo et per aliquid. Et dico aliquid [15] quodlibet praedicabile, aut hoc aut quantum |N 311rb| aut ubi aut quale. Factibilium autem quaedam sunt quorum | generatio est a natura, et quoddam illud ex quo est generatio quod dicitur materia, et quoddam illud | per quod fit aliud illud quod fit a natura, ut hoc aut domus | aut aliud tale de quibus dicimus esse substantias. [20] Et omnia quae sunt aut a natura aut artificio habent materiam; | quodlibet enim eorum habet potentiam ad esse et ad1 non esse, et hoc | in quodlibet est materia. Et quod habet naturam et est generatum habet naturam. Ut domus, animal. | Et illud per quod est materia quod dicitur |B 302v| per formam aut simile formae [25] et est in alio. Homo enim generat. | Ista autem quae sunt per naturam secundum hoc generantur. Alia autem generabilia | dicuntur actiones, et omnes actiones aut sunt a | potentia aut arte aut cognitione |M 91va| aut casu aut ex se. |
1Cf. Rufus, SMet 7.7.E2: “Consequenter intendit probare istam <iam NS, hanc V> conclusionem: quod omne <esse N> generatum <generatur N>, sive ab arte sive a natura, habet <lectio dubia V, inter N> materiam et formam convenientem suo agenti. Primam partem huius copulativae probat sic <si V>: Materia est istud <id NV> per quod res habet <habent N> potentiam ad esse et ad <om. NS> non esse; sed <et N> omne generatum, sive a natura sive ab arte, habet potentiam ad esse et non esse; ergo omne generatum habet materiam” (N 243ra, S 97vb, V 49vb).
[1032b5] |I 105rb|
23. Album in Graeco. Sanitas vero est definitio quae est in anima et scientia etiam, et | erit sanitas eius qui infirmatur secundum hunc mo|M 91vb|dum, cum sit
| sanitas. Necesse est igitur, si hoc sanatur, ut habuerit
iam naturam
diversam. Et | si hoc fuerit, erit calor.
Et secundum |I 105va| hunc modum dicemus unum post aliud donec | perveniamus in
hoc quod impossibile est ut post ipsum sit
aliud. Deinde [10] motus qui est |N 311va| ex hoc est actio eius quod procedit ad sanitatem,
| ita quod accidit quoquomodo ut sanitas sit ex sanitate, | domus ex domo, quae est ex
non-materia illa quae habet materiam; | ars enim medicinae | et ars aedificatoria sunt forma
sanitatis
et forma domus. Et dico substantiam sive. Album in Graeco. [20] Et hoc est tale et | est talis in potentia, et ista est causa agens | et illud ex quo est principium motus; sanitas enim si est ab | artificio, est forma quae
est in anima. Et si est ex illo | quod est per se, erit illud quod est ex hoc. Et cum principium actionis est agens ex [25] artificio,
ut operari per medicinam, rectum est ut principium sit ex calefactione, | et erit hoc per confricationem. Calor igitur qui est in | corpore aut est pars sanitatis,
aut aliquod tale quod sequitur ipsum et | est pars sanitatis, aut erit per plura
quorum |M 92ra| unum | est agens. Et est secundum hunc modum etiam pars sanitatis et domus. |
[1033a1] |I 106rb| |M 92va| |N 312ra|
24. Dicitur
in | sermone duobus modis quod in eo sunt plures circuli, | et dicitur quod materia est cuprum,
et dicitur quod forma est |B
303r| | talis figura. Et hoc est genus in quo ponitur primum subiectum. [5] Cuprum autem in
suo sermone est materia. Illa autem quae sunt ex aliquo, sicut illa quae sunt ex | materia, quaedam dicuntur cum
fuerint, non illud quod
dicitur illa materia, sed secundum | respectum ad illud. Verbi gratia, quod statua non dicitur lapis, sed lapidea. Homo autem | sanus non dicitur esse
illud ex quo fit.
[1033a8] |I 106va| |M 92vb|
25. Et causa eius est quoniam
fit | ex privatione et subiecto quod dicitur [10] materia. Verbi gratia, quoniam homo et infirmus
erit sanus. | Et generatio dicitur ex privatione magis, ut
sanitas ex | infirmo aut ex homine, et ideo non dicitur sanabile infirmum, sed | dicitur homo et homo
sanabilis etiam. Illa autem quorum privatio | non est manifesta nec habet nomen, ut aliqua figura, ut cuprea, aut domus in [15] lateribus et lignis, aestimatur quod
ex istis fit sicut dictum est
| illic ex infirmo. Et iam quemadmodum non |
dicitur illic aliquid a nomine
eius ex quo est, ita hic etiam non dicetur idolum esse
lignum, sed | ligneum, et cupreum, et non
cuprum, et lapideum, |
non lapis, et domus laterea, et non lateres.
[1033a19] |I 106vb| |M 93ra| |N 312rb|
26. Cum igitur sit sicut idolum fit [20] ex ligno
aut domus ex lateribus, si aliquis | bene consideraverit, non
dicet modo simplici
ipsum esse unum; quod enim fit
ex aliquo debet esse ex aliquo quod | transmutatur, non ex aliquo quod remanet in eadem
dispositione. Et ideo | dicitur hoc
modo. Et | cum illud quod fit per aliquid [25] dicitur hoc ex quo est principium generationis, est ex aliquo etiam. Et sit hoc igitur | non privatio, sed materia. Iam igitur | distinximus
superius quomodo dicitur
hoc et quod est ex hoc, aut sphaera | aut circulus aut aliud quod comprehenditur ex aliis,
quoniam quemad|I 107ra|modum cuprum non facit subiectum, similiter etiam neque sphaeram, nisi [30] per accidens; sphaera enim cupri est sphaera, et ideo
| facit illam. Dicimus enim quod
hoc facit hoc ex universali
subiecto, | scilicet cuprum rotundum et sphaeram. Et non est hoc | aliud
sicut ista forma in alio. Quoniam si
facit, ex [b1] alio facit. Et hoc est subiectum, sicut factura | sphaerae cupri, et hoc secundum hunc modum. Quoniam si ex hoc quod
est |B 303v| cuprum | facit hoc quod est sphaera, manifestum est igitur | quod illud facit etiam
similiter. Et sic procedunt generationes secundum hoc in infinitum. |
[1033b5] |I 107rb| |M 93rb| |N 312va|
27. Declaratum est
igitur quod forma (et nescio
quid debet
dici | exemplar quod
est in sensato) non erit etiam, nec habet
generationem, | neque habet illud quod est per
essentiam. Hoc enim est
illud quod est in alio, | aut per artificium aut
per naturam aut per potentiam. Et | facit sphaeram cupri faciendo ex cupro sphaeram, [10] et ipsum ponit istam formam
in hoc, et hoc est sphaera cupri. |
Si autem est generatio essen|M 93va|tiae sphaerae modo universali, tunc aliquid erit ex nihilo. | Et tunc necesse est |I
107va| ut sit divisibile, et quoddam erit hoc, et quoddam
hoc, dico quod quoddam
erit forma, et quoddam
materia. | Et forma quae est sphaera si fuerit, per figuram quae est ex medio. [15] In quo est quoddam
huiusmodi, et est illud
quod facit ex hoc, et quoddam in hoc, et quoddam totum generatum. | Verbi gratia,
sphaera cupri. Manifestum est igitur ex dictis | quod substantia quae dicitur tamquam forma non generatur,
congregatio vero | per quod dicitur generatur,
et quod in omni | generato est materia quae est in eo, et quoddam est hoc. |
[1033b20] |I 107vb| |M 93vb| |N 312vb|
28. Quaestio autem quaerentis utrum
aliqua sphaera sit alia ab ista, aut aliqua domus alia a lateribus. | Quoniam si ita esset, numquam esset generatio, quoniam si esset
secundum hunc modum, hoc non esset generatio.
Sed | significat aliquod tale, et non |I 108ra| est aliquod terminatum,
sed facit | et generat ex hoc tale, et generatio istius est | talis. Et universalitas istius est Socrates et Callias sicut [25] sphaera cuprea, et
homo et animal sicut | sphaera cuprea
modo universali. Manifestum est igitur | quod quidam homines sunt
assueti dicere quod formae sunt causae formarum. Et si ista sunt alia a | particularibus, nihil
prosunt omnino ad generationem in substantiis, | nec substantiae erunt per se propter hoc, quoniam in [30] quibusdam est
manifestum. Quoniam et si pater similis est
filio, tamen non sunt idem aut idem numero, sed unum |
forma, sicut est in
rebus naturalibus; homo enim generat hominem, | si non fuerit aliquid extra
naturam, |B 304r| ut equa generans mulum. Et | hoc est simile etiam; nominatur enim per illud quod est commune equo et asino,
[1034a1] quia sunt
propinqua in genere. Rectum est
igitur ut ambo sint aequaliter, | ut mulus. Manifestum est igitur
quod non oportet ut aliqua forma sit quasi exemplar. | Et si non, quaerendum est hoc magis in istis rebus, | quoniam haec magis sunt
substantiae. Sed ut pater possit agere [5] et ut |M 94ra| sit causa formae in materia, |
id est ut
generet formam quae est in istis carnibus et in istis ossibus, et ut generet Socratem et Calliam | et ut generet alium propter materiam,
et ut sit | idem secundum formam, quoniam forma non dividitur. |
[1034a9] |I 108va| |M 94rb| |N 313ra|
29. Et forte quaeret aliquis quare quaedam fiunt ex artificio [10] et ex se etiam, ut sanitas, et quaedam non, ut domus. Et causa
istius est | quoniam materia
quarundam rerum quae
est principium suarum generationum. | Aut in generatione alicuius ex ea.
Ex
artificio in quo est alia pars | rei, cuius quiddam est
sicut illud quod potest
moveri ex se, | et quiddam
non. Et quoddam potest
secundum quod oportet, et quoddam non potest secundum quod oportet; multa [15] enim sunt quae possunt
moveri per se, sed non secundum quod oportet, ut
| saltatio.
Omnia igitur quorum materia est talis, ut
la|M 94vb|pides, non possunt | moveri in eo quod oportet, nisi per aliud et per speciem
motam. Et ideo | ignis non generat
quoddam sine illo cuius est
artificium, | et generat quoddam; |I 108vb| movebuntur enim ex istis illa quae non
habent [20] artificium, sed possunt moveri, aut ex aliis | quae non habent officium nisi
particulare.
[1034a21] |I 109ra| |M 94vb| |N 313rb|
30. Manifestum est igitur
ex | dictis quod quoquomodo omne quod fit fit a convenienti
in nomine, | sicut illud quod est per naturam. Aut a parte eius quod est conveniens in nomine, ut domus ex |
domo, aut per actionem, quoniam artificium est forma, aut ex parte [25] quae habet
partem, si non fuerit generatio per accidens; | agens enim est autem per se pars, quoniam calor | per motum facit calorem in corpore. Et hoc | est sanitas, principium aut pars; sequitur enim ipsum aliqua pars | sanitatis per se. Et ideo dicitur quod [30] agit, quia facit
sanitatem per illud quod sequitur ipsum, et accidit ei calor. |
[1034a31] |I 109rb| |M 95ra| |N 313va|
31. Ergo sicut dictum est
quod in syllogismis est principium | cuiuslibet substantia – syllogismi enim sunt ex |B 304v| eis quae sunt – ita hic
generationes | et illa per quae constituitur
natura similiter; | semen enim facit sicut illa quae sunt ex artificio, quoniam in eo est [b1] forma
in potentia et illud ex quo est semen,
conveniens in nomine quoquomodo. Non | enim oportet
quaerere omnia in illa eadem dispositione in
qua generatur homo ex homine. | Mulier enim est ex viro.
Et ideo mulus non est | ex mulo nisi sit quiddam. Omnia enim quae generantur ex se sunt sicut illic
[5] omnia quorum materia habet potentiam
|I 109va| ut moveatur ex se |
hoc motu quo movet semen. Et
omnia quorum materia non potest, | haec sunt alio modo, non ex istis. |
[1034b8] |I 110rb| |M 95vb| |N 314ra|
32. Et iste sermo non significat substantiam tantum, quod forma non
generatur, sed | est sermo communis omnibus primis rebus. Verbi gratia, quantitati et [10] qualitati et aliis
praedicamentorum. Ut | sphaera cuprea, sed non est sphaera nec cuprum, sed
si est ex | cupro, oportet semper ut materia sit ante per essentiam, | et forma etiam, et similiter illud quod est per qualitatem et | quantitatem et alia praedicamenta; [15] qualitas enim non erit ante lignum habens qualitatem, nec quantitas, sed |
lignum quantum, aut animal. Sed invenitur ex istis
quod substantiae propriae | habent
semper necessario aliam substantiam quae est ante
in actu, | ut
animal |N 314rb| si est animal. Qualitatem esse aut quantitatem | non est necessarium nisi in potentia tantum. |
[1034b20] |I 110va| |M 96ra|
33. Ergo
definitio est sermo, et omnis
sermo habet partes, | et quemadmodum est sermo ad rem, ita est pars sermonis ad | partem rei. Dubitatur ergo in hoc
utrum sermo partium | debeat collocari in sermone totius | aut non. Videmus igitur
quod quaedam collocantur
et quaedam non; in
sermone [25] enim circuli non
est ille qui est partium. In
sermone autem | syllabae est sermo litterarum, et si | circulus dividitur in partes,
sicut
syllaba in litteras etiam. | Et etiam si pars est ante totum. Et acu|I
110vb|tum est pars recti, | et
digitus est pars animalis.
Ergo acutum est ante [30]
rectum, et digitus ante hominem. Sed aestimatur illa esse | priora quae dicuntur per
sermonem, quoniam sunt ex illis, et quia sunt ex aliis | ab istis, sunt ante etiam. Aut dicamus quod |B 305r| pars dicitur multis modis. | Unus est ille qui dicitur per quantitatem, et alius qui dicitur per qualitatem. |
[1034b34] |I 111rb| |M 96rb| |N 314va|
34. Sed dimittamus hoc et perscrutemur de eis ex quibus est substantia et sunt tamquam
partes. [1035a1] Si igitur quaedam est materia, et quaedam forma, et quaedam illud quod est ex istis, | substantia etiam et materia et forma et illud quod est ex istis, |
forte dicitur pars rei, sicut
dicitur materia etiam, et forte
non dicitur, sed ex quibus | est
definitio formae, [5] ut caro, quae non est pars profundi. Est enim
materia in qua est profundum, et est
| pars simitatis. Et cuprum
pars totius idoli, et non est pars | idoli quod dicitur quasi forma. | Forma igitur dicitur de illo. Quaecumque rerum habet formam. Materia autem non dicitur
|M 96va| | per se omnino.
Et ideo in definitione
circuli non dicitur definitio [10] partium, et in definitione syllabae sunt litterae; | litterae
enim sunt partes formae, et non sunt materia. | Partes |I 111va| vero circuli sunt
partes tamquam materia super quam sunt, | et sunt propinquiores formae cupro, cum | circulus est
in cupro. Et forte est possibile ut non sint omnes litterae [15] syllabae in sermone, ut istae audibiles | aut quae
sunt in aere; ista enim etiam sunt partes
syllabae, | quia sunt sensibiles per naturam. Linea enim non | corrumpitur, quia semper
dividitur in media, ut homo in ossa | et nervos et carnem. Et ideo sunt
ex istis secundum hunc modum [20] tamquam partes substantiae, sed quasi ex
materia. | Totius vero sunt
partes. Formae autem et illius quod
habet definitionem non sunt partes, et
similiter | in definitionibus etiam. In quibusdam vero non sunt, neque aliqua definitionum partium quae sunt tales. | Et in quibusdam
non oportet ut sit unum, nisi sit illud quod est congregatum; | ista enim quaedam sunt ex illis quae sunt principia et in
ea [25] corrumpuntur, et quaedam non. Omnia igitur quorum | forma et materia sunt congregatae, ut simus et circulus cupri, |
corrumpuntur in ista, et materia est pars eorum. Et | omnia quae non congregantur
cum materia, sed | definitiones formae sunt sine materia, aut non |N 314vb| corrumpuntur omnino, aut [30] non corrumpuntur |B 305v| sicut illa
corrumpuntur. Ergo in illis vero illa quae sunt sub eis sunt principia et partes eorum. | Formarum vero non sunt istae partes, nec principia earum. Et ideo | corrumpitur idolum terrestre in terram,
et sphaera | in cuprum, et Calli|M
96vb|as in carnes et ossa, et
etiam | circulus in partes. Quodcumque
igitur congregatur
cum [b1] materia. Et dicitur aequivoce circulus qui dicitur modo simplici | et ille qui
est particularis;
particularia enim non habent proprium
nomen. |
[1035b3] |I 112va| |M 97ra| |N 315ra|
35. Iam igitur diximus sermonem latentem modo, |M 97rb| sed tamen | dicamus magis manifestum. Sed prius revertamur ad quot
sunt partes sermonis [5] et in quae dividitur sermo; ista
enim sunt ante, | aut omnia aut quaedam. Definitio autem recti non dividitur in | definitionem
acuti, sed quae est acuti in rectum; qui enim | definit acutum utitur recto. Acutus enim
est minor recto.
Et circulus | et semicirculus
sunt similia istis; [10] semicirculus enim definitur per circulum. Et digitus | per
totum; digitus enim est pars talium partium hominis. Omnes igitur | partes quae sunt tamquam materia et quae
dividuntur sicut illa quae sunt in materia
ultima. | Et omnes quae sunt definitionis et substantiae quam significat definitio, | aut omnia aut quaedam. Et etiam animalis anima; [15]
hoc enim est substantia animalis animati per substantiam quae est
tamquam definitio et | forma et quod est per essentiam talis. Unaquaeque
| igitur partium si definitur bene, non
definitur sine differentia | quae est
cum genere. Ergo partes
eius sunt | ante, aut omnes
aut quaedam, magis quam partes animalis congregati, et [20] similiter in omnibus particularibus. Corpus vero et
suae partes sunt post | hanc substantiam, et ista dividuntur sicut illa quae dividuntur in materia, |
non ita quod sint
substantia, sed
quia sunt universum. | Ista igitur sunt ante |I 112vb| universum. Et forte
non, |M 97va| quoniam non possunt | dividi, et non erit
illud quod est alio modo in aliqua dispositione digitus animalis nisi [25] aequivoce, ut mortuus et
imagines eorum quae sunt in rei veritate et in quo est | definitio primo et substantia, ut cor aut
cerebrum aut |N 315rb| illud quod est ex eis, | et non est in
hoc diversitas. Homo vero | et equus et quae sunt huiusmodi in
particularibus et non |B
306r| sunt modo universali, | sed aliquod totale
congregatum ex hac definitione
et [30] materia, sicut duae partes totius
ultimi. Et est sermo | et similiter in
aliis rebus. | Et forma etiam habet partem (dico formam illud quod est per essentiam), et totum congregatum est | ex materia et forma. Sed | partes definitionis sunt formae tantum.
Definitio vero est [1036a1] totius; essentia enim circuli et circulus, et essentia animae | et anima,
sunt idem.
Res autem totalis congregata – verbi gratia, iste
circulus aut aliquod |
particularium, aut sensibile aut intelligibile (Et dico intelligibilia | ut mathematica, et
sensibilia ut cuprea [5] et lignea) – non
habent definitionem, sed cognoscuntur cum | cognitione aut sensu, et cum recedunt ab | intellectu, non manifestantur utrum sint aut non sint.
Idem vero | dicitur et
cognoscitur sermone universali. Materia vero | per se non cognoscitur. Et
quaedam materia
est sensibilis, et quaedam [10] intelligibilis. Sen|M 97vb|sibilis ut
cuprum et lignum et omnia quae moventur. | Materia intelligibilis est illud quod est in sensibilibus non secundum quod sunt sensibilia, |
ut mathematica.
[1036a12] |I 113va| |M 98rb| |N 315vb|
36. Dictum est igitur quomodo est de |I 113vb| toto et parte | et de ante et post. Sed necesse est ut |
responsio sit secundum interrogationem
quando aliquis quaesiverit utrum
rectus [15] et circulus naturaliter sint ante, aut
partes in quas dividuntur. Et |
quoniam non est essentia recti
simpliciter, neque | anima simpliciter est animal aut animatum, neque unusquisque circulorum et quod habet quilibet |
circulus est circulus, et rectus et essentia recti est rectus et | substantia quae est recti. Quod autem dicitur post et post non sicut [20] illa quae sunt in definitione. Et post, id est rectus; rectus enim qui est cum | materia cuprea est rectus, et qui
est in lineis | particularibus. Qui autem est sine materia est post partes quae sunt in definitione
et | ante |M 98va| partes quae sunt in particularibus. Et non dicitur simpliciter, | si
unum fuerit. Aut fuerit non sicut
anima, si fuerit animal. Secundum igitur hunc modum [25] dicitur quiddam
esse, et quiddam
non dicitur, sicut dictum est. |
[1036a27] |I 114ra| |N 316ra|
37. Et rectum est ut aliquis
quaerat quae sunt |M 98vb| partes formae et | quae non sunt partes eius, sed congregati. Quoniam si hoc non fuerit manifestum, | impossibile erit definire quodcumque; definitio enim est totius | et formae. Quae igitur est
materia partium et quae cum fuerit, non
erit res? [30] Et sic non
erit definitio quae |I 114rb| est | rei manifesta etiam. Omnia |B
306v| igitur quae videntur esse | per formam in alio, ut circulus in cupro
et ligno et lapide, aestimantur esse;
cuprum enim non est aliquid de substantia circuli, | neque lapis, quia separatur ab eis.
Omnia vero quae [35] non
videntur separari, nihil prohibet ut sint sicut ista, [b1] quemadmodum
omnis circulus videretur cupreus, | quoniam si
ita esset, non esset cuprum sine
forma omnino.
Sed difficile est | ut hoc sit separabile in intellectu, ut forma hominis quae | semper videtur in carnibus et ossibus et partibus similibus istis. [5] Utrum igitur etiam ista sint partes formae et definitionis? Aut non, | sed sunt
materia, sed quia non separantur
in alio etiam, | non
possumus cognoscere ea; hoc enim
existimatur esse
possibile, | sed non manifestatur
in hac hora.
[1036b8] |I 114vb| |M 99ra| |N 316rb|
38. Et quidam dubitant in circulo | et |M 99rb| in triangulo,
quoniam non debent definiri quod sunt
lineae et [10] continui, sed dicere quod omnia ista sunt sicut | dicitur
caro hominis et ossa eius, et cuprum et lapis circuli sunt quasi membra circuli. | Et attribuunt omnia
ista numeris, et dicunt quod definitio
lineae | est definitio
duorum. Et quidam eorum qui dicunt | formam dicunt quod est linea, quoniam linea est prima
dimensio, et duo est prima dimensio duorum. Et quidam quod
est [15] forma lineae, et quod quaedam res sunt idem forma | et habens formam, ut duo et forma
duorum, et | hoc non est in linea. Unde accidit ut una forma | sit
plurium quorum forma videtur esse partes (et | hoc accidit
Pythagoricis etiam), et quod
est possibile ut illud
sit
forma omnium, [20] et ut aliud non sit forma. Et
secundum hunc modum erunt omnia unum. |
[1036b21] |I 115rb| |M 99va| |N 316va|
39. Dictum est igitur quod in definitionibus est
dubitatio, | et quod hoc est quia omnia non sunt eiusdem dubitationis. Et |
quia materia est materia totius, rectum est igitur ut quoddam sit tale in
hoc, | sicut hoc in hoc, aut sicut
oportet ut sint illa quae sunt
semper. [25] Et sunt ideae quas Phanonius
est assuetus dicere in
animalibus. Non est bonum. | Procedit a
veritate, et aestimatur quasi | esset
possibile ut homo sit sine alio, sicut |
circulus sine cupro, et hoc non est simile. Rectum est igitur ut | animal sit aliquod habens sensum. Et non est sine motu, et ideo [30] non
est sine partibus, et sunt quoquomodo; | manus enim non est pars hominis omni modo, sed quando potest complere actionem. | Ergo quando fuerit
animatus, et cum non
est,
non est pars. Et in | mathematicis vero quare non sunt definitiones
partium |B 307r| definitionum, | ut semicirculorum, quoniam ista non sunt sensibilia?
[35] Aut non est in haec differentia.
Ergo erit materia
in quibusdam
|M 99vb| rebus non sensibilibus
[1037a1] et cuiuslibet quod non est | illud quod est per essentiam. Circuli vero | universalis non
erunt partes. Particularium autem erunt istae partes, | sicut dictum fuit prius, quoniam materia alia sensibilis, alia [5] intelligibilis. Manifestum |I 115va| est igitur quod anima est prima
substantia. | Corpus vero materia. Homo vero et
animal aut illud quod est ex utroque, |
sicut totale. Socrates vero et Remus, si fuerint et corpus et anima, est | duplex; quiddam enim est sicut anima, et quiddam sicut totum
et congregatum. |
Et si fuerint modo simplici,
tunc ista anima et illud corpus erit
sicut [10] universale et particulare. |
[1037a18] |I 116ra| |M 100rb| |N 317ra|
40. Et cum partes quae sunt in sermone sunt quoquomodo partes definitionum etiam, et | definitio est unus sermo,
quia res est una.
Et hoc est
manifestum. Quoniam [20] vero res quoquomodo est
una et habet
partes perscrutandum est post. | Dictum est
igitur quid est per essentiam, et quomodo
est per | se, et cuius est per se, quoniam est universale de
omni, et quare in quibusdam rebus | sermo
qui est quid est per essentiam, in eo
sunt partes definiti, et in quibusdam | non, et quod partes quae |I 116rb| sunt [25]
sicut materia non sunt in definitione substantiae, quoniam illa substantia non habet partes, | sed
partes sunt substantiae congregatae.
Et ista etiam quoquomodo habet sermonem, et non habet etiam, | quoniam cum fuerit cum materia, non habebit, quia non est definitum | per
primam substantiam, ut sermo animae hominis; | substantia enim est forma
quae est in eo, et ex eo etiam [30] dicitur congregatio materiae substantiae etiam, ut concavitas, quoniam
ex | ea et ex naso simus et
simitas, et | nasus bis est in istis.
[1037a32] |I 116va| |M 100va| |N 317rb|
41. In substantia vero congregata, ut nasus. | Album in Graeco. Non est materia et quod illud quod est per essentiam [b1] et singularia. In quibusdam vero sunt rerum quae sunt eaedem, sicut sunt ea quae sunt in | prima substantia, ut reflexio et essentia reflexionis, si igitur | fuerit primum. Et dico primum illud per quod non dicitur aliud esse in | alio ut in subiecto. Omnia autem quae sunt sicut in materia aut [5] sicut congregata ex materia non sunt idem, neque sunt unum nisi2 per accidens, | ut Socrates et musicus, quoniam omnia ista sunt | per accidens. |
2Cf. Rufus, SMet 7.14.E3: “Consequenter dicit quod est tertio <lectio dubia V> modo aggregatum <congregatum V> ex substantia et accidente per <quod V> accidens. Et hoc genus aggregati <aggregatum S, congregatum V> habet differentiam cum <tunc V> praedictis <praedicta S> duobus, scilicet quod in isto aggregato non fit <sit N> unum nisi <nisi – se om. V> per accidens; in ambobus <animalibus N> praedictis fit <sit N> unum per se” (N 246ra, S 102ra, V 55rb).
[1037b8] |I 116vb| |M 100vb|
42. Dicamus igitur nunc primo de definitione, cum non sit dictum in |
Analyticis; quaestio enim difficilis dicta in illis [10] praecedit sermonem de substantia. Et dico de | hac
quaestione, qua de causa est unum illud de quo dicimus quod sermo eius | est definitio, ut sermo hominis
`animal bipes'. | Et sit hic sermo
|B 307v| eius: quare est unum et | non multum, scilicet `animal et bipes'? Quoniam in homine [15] et albo est multum, cum | alterum non
sit reliquum. Album in |I
117ra| Graeco. Quoniam subiectum fuerit | homo; tunc enim fit unum, et est albus
homo. |
Hoc vero alterum
non est in reliquo, quoniam | genus non aestimatur congregare differentias. Et si non, tunc [20] idem congregaret contraria insimul. Differentiae
igitur quibus | genus
dividitur sunt contrariae. Et etiam si unus
sermo congregat differentias, | et differentiae sunt multae – verbi gratia,
`ambulans bipes non |M 101ra| pennatum' | – quare ista sunt unum et non plura? Non enim sunt unum quia sunt in uno, | quoniam
secundum hoc erit unum ex
omnibus rebus. Et non oportet ut sit unum
nisi omnia quae sunt unum [25] numero, quoniam definitio est | unius sermo de
substantia. Ergo debet esse sermo unus; | substantia enim est |N 317va| una et significat rem,
sicut diximus. |
[1037b28] |I 117va| |M 101rb|
43. Sed oportet ut perscrutatio primo
sit de definitionibus quae sunt secundum divisionem; | nihil enim est aliud in divisione praeter [30]
genus quod dicitur primum et differentiae.
Alia autem | sunt genera ut primum et differentiae quae exsistunt cum eo, | ut primum
animal, quod recipit | animal bipes, et etiam animal bipes non pennatum. Et similiter
etiam [1038a1]
et si dicitur
per plura et
universaliter, non est differentia sive dicatur per | multa sive per pauca. Ergo non est diversitas
in illa quae dicuntur per
pauca aut | per duo, cum dicatur
per duo genus, aut sicut | illud
quod est
animalis. Et animal est
genus, et aliud differentia. Album in Graeco. [5] Aut genus non erit modo simplici |I
117vb| aliud a forma quae est sicut forma generis. | Aut erit, sed est
sicut materia, quoniam sonus est genus et | materia. Differentiae vero faciunt formas et litteras a
sono. | Manifestum est igitur
quod definitio est
sermo ex differentiis. | Sed oportet dividere differentiam [10] differentiae. Verbi gratia, bipes. Ergo | non oportet |N
317vb| dicere quod bipedis quoddam est
pennatum, et quoddam non
pennatum. Sed | intenditur bonus
sermo, quoniam hoc non sit nisi impossibile divisionis.
Sed | divisio bipedis debet esse
talis: bipedis aliud est fissorum pedum, et
aliud non fissorum pedum. Istae [15]
enim
sunt differentiae pedis,
quoniam fissura pedum est aliqua dispositio propria. |
Et ita procedit semper donec
perveniatur ad diversa. | Tunc erit forma pedis |M
101va| secundum numerum differentiarum, | et erunt animalia bipedia aequalia numero differentiis. | Ergo manifestum est quod ultima differentia erit substantia solius [20] rei. Et si non, oportet | dicere
hos sermones in definitionibus multotiens, quoniam hoc est superfluum in operatione. Et
hoc |B 308r| accidit | quoniam cum dicitur `animal bipes de quo praedicantur duo pedes', nullus | dicit animal praeter
animal habens
duos pedes. Et si dividit | hac divisione proprie, tunc dicet multotiens secundum numerum [25] differentiarum.
Et si fuerit
differentia differentiae, tunc | ultimum additum erit forma et substantia. Et si dividit accidentaliter
| – verbi gratia, quod bipes quoddam est album, et quoddam | nigrum – tunc erit secundum
numerum divisionum. Et cum fuerit declaratum quod | definitio est sermo qui est ex differentiis
et ex suis partibus etiam, [30] tunc erit manifestum quod si aliquis mutaverit
| definitiones tales, ut est
definitio hominis, et dixerit ipsum
esse animal | bipes de quo praedicantur duo pedes, quoniam haec verba, `de quo praedicantur duo, pes', est superfluum cum dicitur bipes, quoniam |
non erit ordo in substantia, quoniam quoquomodo est
intelligendum quod | quaedam est ante, et quaedam post. Iste igitur [35] primus sermo
in definitionibus quae sunt secundum
divisionem. |
[1038b1] |I 118va| |M 102rb| |N 318rb|
44. Et cum
perscrutatio sit de substantia, revertamur etiam. | Quemadmodum subiectum dicitur esse substantia, et | quid |I
118vb| est per essentiam etiam, ita et
illud
quod est ex eis et totum. Et | dictum est de duobus; dictum est enim quid est per essentiam,
et dictum est de [5] subiecto, quoniam est subiectum duobus modis. Aut est hoc sicut |
animal est subiectum passionum, aut sicut materia.
[1038b6] |I 119ra|
45. Aestimatur | quod universale est causa
etiam rerum et quod magis est
, quoniam | universalia sunt primae causae rerum magis. Revertamur igitur ad hoc dicendum, quoniam videtur quod impossibile est | ut substantia alicuius
sit quae dicuntur universalia; [10] substantia enim prima quae est cuiuslibet |M 102va|
est propria cuiuslibet et non est
alterius. | Universale autem est commune;
non enim dicitur universale nisi illud quod universaliter est plurium rerum. Quorum igitur erit
ista substantia? Quoniam aut erit omnium | rerum, |N 318va| aut si fuerit unius rei, erunt
| alia illius rei, quoniam illa quorum substantia est una, et quid est per essentiam [15]
erit eis unum, cum sit unum per essentiam. |
[1038b16] |I 119rb|
46. Universale autem dicitur de aliquo subiecto. Et | si ita sit, impossibile est ut non sit sicut illud quod est per essentiam. Sed
est in
hoc | ut animal in equo et
homine. Ergo | manifestum est quod habet aliquem sermonem, et in hoc non
est diversitas, et si non [20] fuerit sermo omnium eorum quae sunt in substantia etiam. Et si non
fuerit hoc, est aliqua substantia
non minus, | ut homo hominis in
quo | est. Ergo accidit hoc idem, | ut animal in quo est dispositio quasi proprium.
[1038b23] |M 102vb|
47. Et etiam ex rebus quae sunt, | impossibile et non bonum ut sit substantia, |I
119va| si est ex
rebus, [25] ut non sit ex substantiis neque ex
illo quod est hoc
demonstratum, sed ex qualitate; | erit enim ex
non-substantia.
Et qualitas ante substantiam |
– quod est impossibile; impossibile enim est
neque secundum definitionem neque secundum tempus neque | secundum generationem
passiones esse ante
substantiam. |
[1038b29]
48. Et in Socrate est
substantia, |B 308v| cum sit substantia. [30] Ergo erit substantia duobus. Et
universaliter accidit. Album in Graeco. |
Homo est
substantia, et omnia quae dicuntur |N 318vb| hoc modo, ut | nullum
eorum quae sunt universalia est substantia, et quia nullum eorum sit aliud separatum. |
Verbi gratia, ut non sit animal aliquod aliud a particularibus, neque | aliud ex illis quae sunt ex universalibus
omnino. Ex istis igitur [35]
declarabitur consideranti quod nullum eorum quae sunt universalia est substantia, et [1039a1] quia nullum eorum quae praedicantur communiter significat hoc, sed | tale.
Et si non, accidunt plura alia et tertius | homo.
[1039a3] |I 119vb| |M 103ra|
49. Et etiam hoc est manifestum hoc modo; impossibile enim est quod substantia | sit ex
substantiis, cum sit unum sicut illa quae sunt in actu. Duo enim [5]
quae sunt in actu secundum hunc modum non |I 120ra| erunt
in aliqua hora unum
in actu. Sed si |
fuerint duo in potentia, erunt unum, sicut est duplex ex duobus
in potentia. | Actus enim dividit. Substantia igitur
non est unum | ex substantiis quae sunt iam in actu. Et
secundum hunc modum | dixit Democritus sermonem verum; dixit enim quod impossibile
est unum esse ex duobus aut duo ex uno.
Tunc enim essent [10] substantiae magnitudinum indivisibilium. | Et est manifestum quod
similiter erit in numero | etiam, si ista sunt unitates, sicut dicunt quidam duo | aut illa
in quibus
non est unitas in | actu.
[1039a14] |I 120rb| |M 103rb| |N 319ra|
50. Et in hoc quod accidit ex
hoc est error, quoniam si [15] est impossibile ut sit substantia omnino | de substantiis | in actu,
ergo nulla compositio | est alicuius substantiae. Sed omnes aestimant ex praedictis quoniam definitio aut [20] est substantia tantum, aut est
ei magis. Et secundum quod dictum est | nunc, non est definitio
substantiae nec alterius rei omnino, nisi
dicatur quoniam
quodammodo est definitio, | et quodammodo non. Et iste sermo erit de sermonibus dictis post. |
[1039a24] |I 120va|
51. Et ex hoc apparet quid accidit [25] dicentibus formas, scilicet ideas, esse
substantias et separatas, et dicentibus cum hoc | quod forma est ex genere et differentiis.
Quoniam si | forma et animal est in homine et equo, | tunc aut sunt
unum numero aut diversa. Et est | manifestum quod ambo sunt
unum per definitionem. [30] Et si aliquid fuerit homo, et est per se | hoc et est separatum etiam,
necesse est et illa ex |M 103va| quibus est animal | ut significent hoc et
ut sit
separatum per substantiam. |
Ergo et animal etiam si est idem in | equo, etiam sicut non est idem quodammodo, [b1] quomodo possunt ponere ipsum
separatum et ut sit unum? Et quare non
est separatum ab eo | ipsum animal?
[1039b2] |I 120vb| |N 319rb|
52. Et si per
communicationem sunt bipes et | multipes |B 309r| etiam, necesse est ut in eis sint contraria insimul | in eodem cum hoc etiam. Et si
non, quomodo igitur [5] dixit aliquis quod est animal ambulans aut bipes? Et rectum est ut sint | composita aut contacta aut mixta, sed omnia sunt
individua quae non separantur, | sed
unumquodque eorum habet aliud
unum. Ergo erit
sicut sermo dicentis | quod illa quorum substantiae est animal sunt infinita; homo enim |I 121ra|
ex animali non accidentaliter. | Et etiam ipsum animal erit plura; substantia enim est [10] animal
quod est in quolibet, et non dicitur ad aliud. Et si non, erit
| homo ex illo, et hoc est genus eius. Et etiam | omnia ex quibus est homo sunt exemplaria. Ergo
non erit exemplar dictum de alio, | et de alio substantia; hoc enim est
impossibile.
Ergo erit illud quod est animal | unumquodque eorum quae sunt animalia. Et etiam ex quo erit ex hoc, et [15] quomodo ex illo quod est animal? Aut quomodo est possibile ut animal quod est |M 103vb| substantia | sit
aliud ab eo quod est animal? Et etiam | accidunt ista in sensibilibus, et magis inopinabilia. Et si est |
impossibile ut sint huiusmodi,
manifestum est quod non sunt
exemplaria secundum
modum | quem dicunt quidam. |
[1039b20] |I 121rb|
53. Et cum substantia totalis et definitio aliud | et aliud, scilicet quod quaedam |I
121va| substantiae
hoc modo quod | definitio congregat materiam, et quaedam est unitas definitionis. Omnia
quae dicuntur secundum hoc | habent generationem et corruptionem etiam. Definitio |
autem quae est hoc
modo non habet
corruptionem, quoniam possibile est
generari; [25] essentia enim domus non generatur, sed |M 104ra| generatur essentia cuius est |N 319va| domus. | Ista igitur sunt
et non sunt sine generatione et corruptione, et declaratum est | quod ista neque generant neque aliquid faciunt. Et ideo |
neque definitio neque demonstratio est substantiarum sensibilium particularium. | Habent enim
materiam quae
quidem habet
naturam qua [30] potest esse et
non esse. Et ideo corrumpuntur omnia | particularia. Et si demonstratio est ex rebus necessariis,
et | definitio est vera,
quemadmodum est impossibile | scire aut ignorare illud quod non
potest esse tale, sed est secundum aestimationem, | ita non erit demonstratio neque definitio eius quod
[1040a1] potest esse alio modo, sed est secundum aestimationem. Manifestum est igitur quod | non habent
definitionem neque demonstrationem;
quae enim corrumpuntur non sunt manifesta | apud habentes cognitionem quando recedunt a sensu. |
Et sermo est conservatus in anima.
[5] Et ideo oportet | definientes scire quod cum aliquis definierit aliquod
particularium, | quod est ut remaneat illud semper; | impossibile enim est ut definiat. Et non definiat
etiam ut unum exemplarium; | exemplar enim est |B
309v| ex particularibus, sicut dicunt, et est separatum.
[1040a9] |I 122ra| |M 104rb| |N 319vb|
54. Et necesse est ut sermo sit ex [10] nominibus, et qui non definit non ponit
nomen, | quoniam non erit notum si fecerit. Nomina autem posita sunt communia omnibus rebus. | Ergo necesse est ut hoc sit aliud etiam. Et si aliquis definierit aliquid, | dicet ipsum esse animal aut macrum aut aliud quod est alterius
etiam. | Et si aliquis dixerit quod
nihil prohibet ut omnia ista sint
separata in rebus multis [15] et ut sint insimul istius solius, tunc
primo vero erit |
duobus, ut animal bipes animali et | bi|M 104va|pedi. Et hoc necesse est ut sit in aeternis | quae sunt
ante et sunt partes compositi, et ut sint etiam
| separata, si homo est separatus. Aut nullum erit aut utrumque. [20] Si igitur nullum fuerit, non erit genus aliud a forma. Et si | fuerit, differentia etiam erit ante essentiam. Et ista et
hoc vocabulum | non destruunt se ad invicem.
[1040a22] |I 122vb| |M 104vb| |N 320ra|
55. Et etiam exemplaria sunt ex exemplaribus, | quoniam quae sunt ex eis sunt maioris
compositionis. Et etiam oportet | praedicari per sermonem illa ex quibus
est exemplar
de pluribus. Verbi gratia, animal et [25] bicubitum. Et si non,
quomodo erit? Et etiam scietur sicut illud | quod impossibile est praedicari sermonem de pluribus, sed de uno. Et
hoc non aestimatur, | sed
aestimatur quod
omne exemplar est acquisitum. Quemadmodum igitur est dictum, | latet quod est impossibile ut definitio sit rerum aeternarum, et maxime | illud
quod est aeternum, ut sol et luna; non enim [30] peccant in hoc solo, scilicet quia nituntur in talia quae cum recedunt, | erit sol
etiam, ut `in nocte latet sub
terra', quoniam si | apparet et si occidit, erit sol. Sed
hoc non sentitur; | sol enim significat suam substantiam et etiam omnia quae possunt esse in alia, | sicut erit si fuerit
aliud tale. Manifestum est quod erit sol. Ergo
sol est communis. [b1] Sed
iam fuit ex rebus
particularibus, ut | Socrates et Plato. Et si non, quare non apparet definitio |
exemplaris illius? Quoniam
si declaratur,
quod illud quod
est
dictum, hoc est verum | eis qui
hoc utuntur. |
[1040b5] |I 123ra| |M 105ra| |N 320rb|
56. Et manifestum est
etiam quod
plures substantiae quae aestimantur | potentiae. Et similiter partes animalis, quoniam | ex
eis non est distinctum unum, sed
sunt
quasi generata antequam adiungantur et
fiat ex eis [10] unum.
Et potest aliquis aestimare
quod partes rerum animatarum | et
partes animae magis quam aliud appropinquant sibi ad invicem | in esse et in actu et in potentia, quoniam habent principia | motus ex aliquo |B 310r| in oppositis. Et ideo quoddam animal postquam | dividitur vivit. Tamen erit omnis
potentia cum sit unum et [15] continuum per
naturam, non per glutinum et
applicationem; | quod enim est tale est diminutio naturae.
[1040b16] |I 123rb| |M 105rb|
57. Et cum
unum dicitur sicut dicitur ens etiam, | et substantia unius est unum, et substantia entis
est unum numero, |
manifestum est quod
impossibile est ut substantia | rerum sit unum aut ens, sicut est
impossibile ut principium sit essentia elementorum.
Sed [20] quaeritur quid est principium ad sciendum duo, et substantia quae est istorum
| magis quam aliud est ens et unum et | principium et elementum et causa. Sed non videntur
ista esse substantia, | cum nullum aliud commune omnino sit substantia; | substantia enim non
est alterius |M 105va| nisi sui ipsius et illius cuius est, et est substantia illius rei. [25]
Et etiam in pluribus non erit insimul, et commune insimul | erit plurium.
Manifestum est igitur
quod nullum universalium | est separatum a
particularibus. |
[104028] |I 123va| |N 320va|
58. Sed illi qui dicunt
formas esse quoquomodo possunt dicere verum, |I 123vb| cum
faciunt eas separatas, cum | sint substantiae. Et
quodammodo non est verum; dicunt enim
quod eadem forma est in
pluribus. [30] Et causa in hoc est quod non possunt narrare quae sunt | substantiae quae sunt ex
talibus, utrum sint substantiae quae
non corrumpuntur aliae a substantiis particularibus | sensibilibus etiam. Et illi faciunt eas esse
easdem per formam quae corrumpuntur.
Et dicunt, | “Nos scimus ista esse |M 105vb| hominem,” et addunt | in sensibilibus
verbum quod dicit `est' et `non est'. Et si nos non [1041a1] viderimus stellas, tamen essentia earum non diminueretur, et essent substantiae | aeternae. Ergo modo
rectum est ut sint
necessario, licet non sit scientia apud nos | quid sint. | Ergo manifestum est quod nullum
eorum quae dicuntur universalia est substantia, [5] nec aliqua substantia. |
[1041a6] |I 124rb|
59. Et etiam incipiamus |N 320vb| alio modo et dicamus quod oportet dici
substantiam | et sicut quid.
Rectum est igitur ut ex
istis sermonibus | declaretur sermo
de illa substantia etiam quae est
separata | a substantiis
sensibilibus. Et cum substantia habeat principium et [10] causam |M 106ra|
aliquam, accipiamus ab
eo viam, et quaeramus quare.
Secundum hanc dispositionem | semper quaeritur aliud et
est alterius; quaerere enim | quare musicus
est ab homine | aut est quaerere quod est ante quare homo est ex musico, | aut
erit postremo. Quaerere enim
quare est quaerere cuius; [15]
oportet enim ut esse et essentia
declarentur. | Verbi gratia, quoniam luna eclipsatur; |
sermo |B 310v| enim de istis rebus est una. Et causa in omnibus est una, quare homo est | homo,
et musicus musicus. Nisi aliquis dicat quod | omne unum ex se non dividitur, et hoc est essentia unius.
Sed hoc est [20] commune et dicitur de omnibus rebus vere. Et forte quaeret aliquis | quare homo est animal sicut hoc; | manifestum est enim quod
non quaeritur quare est homo |
et illud quod est homo qui quaeritur, sicut
quidam dicunt, quoniam |
hoc manifestum est. Si igitur quaestio non fuerit huiusmodi, nihil quaerit, sicut quare [25] est tonitruus quia est tinnitus in nubibus, | quoniam secundum hoc quaesitum erit de alio. Et quare hoc, sicut | lapides et lateres domus;
manifestum est enim quod quaerit | causam. Et ista sunt quiditas domus
sicut est modo logico, quoniam | in quibusdam rebus potest inveniri quaedam causa, sicut forte
invenitur in domo aut scamno. [30] Et in quibusdam quaeritur
quid est motor primus; hoc enim est causa. | Sed
causa quae est talis
quaeritur apud generationem et | corruptionem. Et est forma in essentia. Et
| quaestio
latet multum in eis quae non dicuntur de aliis, [b1] ut quaeritur quid est homo; est enim
modo simplici, | |I 124va| et non distinguitur hoc esse in hoc. |
[1041b4] |I 125ra| |M 106va| |N 321ra|
60. Et cum oportet ut habeat essentiam aut erit essentia [5] etiam, manifestum est quod
materia quaeritur quare est. Verbi gratia, | quare est haec domus? Quia est tale et tale, cum fuerit essentia domus. Et | quare est
homo? Quia habet hoc et hoc
quod est corpus.
Manifestum est igitur quod | quaeritur causa materiae, et ista est forma eius quod habet
aliquid, | et est substantia. Manifestum est igitur quod in simplicibus non quaeritur [10] neque consideratur, sed
quaeritur tale alio modo. |
Compositum est
igitur aliquid quod est secundum hunc modum, ita quod totum sit unum, | non ita quod sit sicut coacervatio, quemadmodum syllaba | non est littera et B et A,
neque | caro est ignis et terra, quoniam ista cum dissolvuntur, quaedam non sunt, [15] sicut caro et syllaba. Litterae vero sunt et | ignis
et terra. Et etiam syllaba est aliud quod
est litterae, scilicet litterae | vocales et consonantes, sed est aliud etiam. | Et caro non est ignis
et terra et calidum et frigidum | tantum, sicut aliud etiam. Si igitur fuerit, necesse ut illud sit etiam elementum [20] aut ex elementis. Si
fuerit elementum, | sermo de eo etiam est sicut dictum |M 106vb| idem; caro enim est huius et ignis et terrae et | etiam alterius, ita quod proceditur in infinitum. Et si fuerit ex
elementis, | manifestum est quod non est ex uno, sed ex pluribus. Et si non, erit illud idem, | et
etiam iterabimus |B 311r| istum sermonem quoniam diximus de [25] carne
et syllaba.
Et apparebit quod est ex | elemento et causa eius quid est per |I
125rb| essentiam, et quod est alicuius
caro et alicuius | syllaba, et similiter aliud etiam. Et hoc est quodlibet, | quoniam haec est causa primae essentiae. Et cum
quaedam | non sint substantiae
rerum, sed
constituuntur insimul substantiae, [30]
rectum est ut ista natura appareat in
aliqua substantia | quae non est
elementum, sed
principium; elementum enim est illud
in quod |
dividitur res et est in re
quasi materia, ut A | et B in syllaba. |