Aristoteles

Metaphysica

Translatio Arabica-Latina, Versio Vulgata Liber 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Copyright 2011 © Rega Wood


Variantes (Variants) | Notae (Notes)


Metaphysica 2*

(alpha meizon)

*Bolded Text Quoted by Richard Rufus

[987a6] |B 264v| |I 12ra| |M 5rb| |N 269rb|
1. Quidam posuerunt principium |M 5va| cuiuslibet speciei corporum |B 265r| unum | quasi |I 12rb| species materiae. Quidam autem posuerunt istam | causam et coniunxerunt illud ex quo fit motus. Et | quidam posuerunt ista duo, et quidam unum. Et deinde in Graeca  album. |

[987a10]
2. Usque ad tempus Italorum et locuti sunt | de istis alii modicum. Sed, sicut dixi, qui ponunt causas duas | diversificantur in alia causa; quidam enim dicunt ipsam esse unam, | et quidam duas, scilicet illud ex quo fit motus. In Graeco album.

[987a13] |I 12va| |M 5vb|
3. Pythagorici autem dixerunt duo | principia esse secundum hunc modum, et est illud quod [15] declaratum fuit eis. Et est proprium eis dicere finem | et unum et infinitum. Et non sunt assueti | appellare aliud naturam. Verbi gratia, ignem et terram et similia. Sed ipsum | infinitum et idem est substantia, et ex istis ea quae ponunt et numerant. In Graeco album. |

[987a20] |I 12vb| |N 269va|
4. Et usi sunt consideratione | valde simplici in | definiendo manifestum et primum ens per | definitionem quam dixerunt. |M 6ra| Et hoc est quod aestimabant esse substantiam rei, | sicut homo aestimat quod duplum et dualitas est idem, [25] quia duplum est prius dualitate. Sed | non secundum modum secundum quem aliquid est duplum est duo. Si igitur non fuerit ita, | unum erit multum. Et hoc est quod accidit illis. Et inveniuntur | de priori et posteriori alia talia. |

[987a29] |I 13ra|
5. Et post hoc quod dictum fuit de |M 6rb| modis philosophiae [30] inventa fuit philosophia Platonis et sequebatur illos in multitudine. | In unitatibus autem erat secundum opinionem Italorum. | Et primus qui contingit post Democritum fuit | opinio Herculeorum, scilicet quod omnia entia sunt semper in fluxu | et quod nulla est in eis scientia. Istas igitur opiniones [b1] secundum hoc accipimus in postremo. Socrates autem locutus fuit in moralibus | et nihil dixit de natura universali. In Graeco album.

[987b4] |I 13rb| |M 6va| |N 269vb|
6. Et hoc fuit dictum, quia fuit [5] acceptum quod esse istius fuit ad modum esse aliarum rerum, et in sensibilibus non est aliquid fixum, | neque etiam possibile est ut sensibilia habeant | aliquem terminum communem, cum semper sint in transmutatione. Et | vocavit illa quae sunt entium essentiae formas. Omnia autem sensibilia | dicuntur per ista et propter ea. Et multa [10] univoca sunt communia in specie. Sed ipse addidit | aequivocationem. Pythagorici vero secundum similitudinem | dixerunt quod entia sunt unum; Plato vero addidit | aequivocationem. Communicatio vero aut similitudo quae est inter species dimiserunt | perscrutationem universalem de eis, et non contradixerunt nisi in sensibilibus [15] et in speciebus mathematicis, quae dicuntur esse | media inter sensibilia. Sensibilia autem quaedam sunt semper non | mobilia. Species autem sunt ea quae inveniuntur ad multa, |I 13va| et | species est illud quod invenitur cuilibet. Et species autem est causa | aliarum rerum. |

[987b21] |I 13vb| |M 7ra| |N 270ra|
7. Et quae sunt ex illis secundum communicationem | in uno sunt species. Qui autem dixit quod unum est substantia, | et nihil aliud est ens quod dicatur esse unum, dixit sermonem propinquum sermoni | Pythagoricorum, scilicet quod numeri sunt causae [25] substantiae aliarum rerum; ista enim est opinio illorum.

[987b25] |I 14ra| |M 7rb|
8. Et quidam posuerunt loco infiniti duo sicut unitatem. | Et quidam posuerunt infinitum ex magno et parvo, et hoc est | proprium. Et quidam posuerunt numerum ex sensibilibus. Et quidam | dixerunt quod istae res sunt numeri, et non ponunt mathematica | inter ista. Qui autem posuerunt unum et [30] numeros alia a rebus et non |B 265v| sicut fecerunt | Pythagorici venerunt ad species per | perscrutationes de definitionibus. Et non habuerunt antiqui artem de definitionibus. | Qui autem fecit naturam aliam secundam, quia | numeri sunt alii a principiis, generantur ex eis generatione naturali, sicut res generatur [988a1] a suo exemplari. Quae autem accidunt sunt e converso. | Dicere igitur quod ista sunt ex materia currit recte. In Graeco album.

[988a2] |I 14va| |M 7va| |N 270rb|
9. Et species diversatur in hoc | quod est unum et facit mul|M 7vb|titudinem, et [5] similiter masculus ex quo fit multitudo. | Ista igitur sunt exempla et similia principiorum quae illi dicebant. Plato | autem definit ea secundum hunc modum in suo libro de quaestionibus. Et | manifestum est ex illo quod dixit quod ipse non utebatur nisi duabus causis, scilicet [10] quiditate rei et ea quae est secundum materiam; species enim sunt | causae quiditatis aliarum rerum. Species vero sunt unum et illud quod est materia | subiecta in qua sunt species. Et quaedam dicuntur esse | in specie; quiditas enim dualitatis est | magnum et parvum. Et etiam dedit quod causa in bono et laudabili sunt [15] elementa, unumquodque eorum ceteris, et sunt ea de quibus diximus quod | perscrutatio cecidit in principiis.

[988b17] |I 14vb| |M 8ra| |N 270va|
10. Et videtur quod omnes isti testantur nobis, quia | non possunt addere aliam causam. Et cum hoc manifestum est quod perscrutatio cadit | de principiis, aut secundum omnes istos modos aut secundum quosdam. |

[988b20] |I 15ra|
11. Quomodo autem locutus fuit unusquisque eorum in eis |M 8rb| et quomodo dubitandum est per | dubitationes possibiles in principiis intendendum est post. | Et omnes ponentes toti eandem | naturam quasi materiam et ponentes eam corporalem habentem magnitudinem | manifestum est quod errant modis erroris, quia non posuerunt nisi [25] elementa corporum tantum, non corporum autem non. Et volunt | loqui de causis generationis et corruptionis, | et locuti fuerunt etiam de aliis rebus naturaliter. Sed | abstulerunt causam motus et etiam non posuerunt substantiae causam | omnino, neque fuerunt locuti de quiditate illius.

[988b29] |I 15rb| |M 8va|
12. Et cum hoc dicunt facile quod [30] corpora simplicia sunt principium, quia non fuerunt sustentati apud | perscrutationem eorum de generatione eorum ex invicem praeter terram, scilicet | ignis et aqua et aer, nisi super hoc quod | quaedam generantur a quibusdam secundum congregationem aut segregationem . Et ista fuit dispositio eorum in primo; in postremo autem diversantur magna diversitate. |

[988b35] |I 15va| |M 8vb| |N 270vb|
13. Opinio vero quae magis consequitur ordinem est quod fiunt [989a1] ex prima mixtione, et hoc est de minimis | corporibus. Et ideo omnes dicentes quod principium est ignis | concedunt hoc, et secundum hunc modum | concedit unusquisque eorum quod definitio elementi est ista, scilicet quod est illud de corporibus [5] cuius ordo est ultimus.

[989a5] |I 15vb| |M 9ra|
14. Dicentes autem elementum esse unum et quod est terra | videntur dicere hoc propter magnitudinem partium. Quoniam | unusquisque eorum dicit unumquodque eorum, quidam igitur dicit ignem, et quidam | aquam, et quidam aerem, et non | dicunt quod ex terra fit aliquid, sicut dicebant multi homines quod omnia sunt [10] terra. Et Hesiodus dixit quod terra est primum |B 266r| | principium corporum, et opinabatur quod hoc esset | famosum. Et secundum hoc | nullus eorum qui dixerunt ignem tantum et eorum | qui posuerunt quod aer est densior igne et [15] subtilior aqua recte dixit . Si igitur illud cuius generatio est prima est | postremum in esse naturaliter – et totum et dis|M 9rb|tinctum, generatio eius est | postrema – tunc dicens quod aqua est ante | aerem et terra ante aquam dixit e converso.

[989a18] |I 16ra| |N 271ra|
15. Sunt igitur ea quae dicentur | ponentibus eandem causam quae fit ante isti sermones dicti. Et per istam viam eamus [20] cum ponentibus eam plures una, sicut Empedocles; dicit enim | |M 9va| quod corpora naturalia sunt quattuor. Contingent enim ei ista eadem | et alia propria contingentia necessario. Et |I 16rb| iam locuti fuimus de rebus quae | videntur alterari ad invicem, cum non remaneant in eadem dispositione semper, sicut ignis et terra | et ipsum corpus. Et iam locuti fuimus in eis in naturalibus [25] et in causa mobilium de ponente unam causam aut duas. | Et non recte dixit, neque etiam bene dixit qui abstulit alterationem universaliter. | Contingit enim dicentibus hoc ut | ex calido non fiat frigidum, neque ex frigido calidum; | idem enim non recipit contraria. Quapropter natura generata universalis debet esse una, [30] aut ignis aut aqua, quod nullus dicit.

[989a30] |I 16va| |M 9vb|
16. Anaxagoras vero, qui videbat elementa | esse duo, opinabatur hoc proprie de sermone | quoniam ipse non intellexit, et |N 271rb| consequebatur quasdam sophisticationes quae | induxerunt eum ad hoc. Et turpe est ut faciat ens in aliqua dispositione, | et sermo de eo fit e contrario; |M 10ra| omnia enim sunt admixta cum principio. Quapropter [989b1] necesse est ut primo sint non admixta. | Et admixtio rerum non est propter parvitatem. | Et cum hoc passiones et accidentia separantur a substantiis; | admixtio enim et separatio sunt simul. Et qui diligit [5] consequi verum in eo quod dicit, verum apparet in suis | sermonibus.

[989b6] |I 16vb| |M 10rb|
17. Quoniam autem in fundamento non est aliquid distinctum, | manifestum est quod non vere dicitur in illa substantia quod est alicuius dispositionis, | dico neque albae neque nigrae neque | alterius coloris, sed sine colore necessario. Et in eo est negatio [10] omnium istorum colorum, et similiter est sine aliqua mixtione, | et similiter non erit |I 17ra| in eo aliquid consimilium partium. Et non aestimatur habere qualitatem | et quantitatem aut aliud omnino, quoniam illud quod dicitur | de aliquo particularium, illa sunt species illius – quod est impossibile. |

[989b14] |I 17rb| |M 10va| |N 271va|
18. Omnia sunt admixta, et responsio dicit, [15] “omnia quidem praeter intellectum”; | purus enim est, non mixtus. Et in istis rebus contingit dici quoad | principia quandoque esse unum et simplex, sicut | posuimus ipsum esse indeterminatum antequam terminetur alio modo. | Qui dixit alium sermonem aut [20] consimilem non recte dixit, et praecipue illi quos diximus. | Sed isti sermones non conveniunt nisi in generatione | et corruptione et motu tantum, | et ista perscrutatio de substantia et principiis et causis sufficit. | Et qui ponit suam considerationem in omni ente dicit, [25] “Entium quaedam sunt |M 10vb| sensibilia, et quaedam insensibilia.” | Et |B 266v| manifestum est quod secundum hunc modum quem posuerunt in utroque genere. | Et ideo si aliquis voluerit experimentari hoc quod dixerunt, | utrum recte dixerunt aut non, poterit hoc facere ex perscrutatione quam diximus modo. |

[989b29] |I 17va| |M 11ra|
19. Qui vocantur Pythagorici utuntur [30] principiis et elementis modo diverso ab eo quo utuntur | loquentes in naturis. Et causa illius est quia non acceperunt ista ex sensibilibus; | mathematica enim sunt sine motu praeter | ea quae sunt in astrologia. Et isti semper disputant et loquuntur | de natura et considerant caelum et [990a1] partes eius et actiones et passiones et | consequen|N 271vb|tia ista. Et dant illi prin|I 17vb|cipia et causas | ut numerentur in naturalibus; | entia enim non sunt nisi sensibilia, et accipit illud [5] quod dicitur caelum. Et dicunt in causis et principiis multos sermones, sicut | diximus.

[990a6] |M 11rb|
20. Ascendamus igitur ad illud quod est altius | de entibus, et praecipue ad illud cui convenit sermo naturalis. | |I 18ra| Et dicamus quod motus quoquomodo quidam est finitus, et quidam | infinitus. Et nihil de subiecto. Pari vel impari. |

[990a10] |M 11va|
21. Et quomodo potest esse generatio | et corruptio sine motu et alteratione et actionibus diversis quae sunt ex | caelo? Et cum fuit concessum | aut fuerit declaratum quod ex istis rebus fuerit magnitudo, quomodo igitur videtur fieri? | Corporum enim hoc est leve, et hoc est grave, praeter illa quae ponunt [15] et dicunt quod nihil est magis dignum eis, scilicet corpora mathematica | et sensibilia. Et ideo non dixerunt de igne | et suis similibus corporum, neque videntur etiam dicere | de sensibilibus sermonem convenientem .

[990a18] |I 18rb| |M 11vb| |N 272ra|
22. Et etiam quomodo est intelligendum | quod passiones numerorum sunt causae? Et numeri [20] qui sunt ex caelo sunt existentes et proprii et in aeterno | et nunc, et nullus alius numerus est | ex quo fit constitutio mundi.

[990a22] |I 18va|
23. Et cum aestimaverunt | in aliquo particulari aliqua aestimatione, erit secundum illam aestimationem. Et dicunt quod hoc quod est superius et | inferius et mixtio et distinctio est demonstratio quod [25] quilibet istorum est numerus. Quapropter contingit ut magnitudines |M 12ra| secundum | hunc modum constituantur ex multis. | Passio enim cuiuslibet eorum sequitur unumquodque locorum. Quandoque igitur erit | iste numerus qui est in caelo. Et hoc est opinandum | quod est unumquodque istorum aut prope. |

[990a30]
24. Plato autem dicit esse aliud; opinatur enim quod | ista et suae causae sunt numeri, sed | causae sunt intellectae, et ista sensibilia. | Dimittamus nunc sermones Pythagoricos, et simus contenti | in |I 18vb| hoc quod diximus.

[990a34] |M 12rb| |N 272rb|
25. Quia autem posuerunt species esse causas, [b1] primo quaerunt causas ex entibus. Et secundo accipiunt | quod numeri istorum sunt aequales adeo quod si homo | voluerit numerare, non poterit facere entia minus, | sicut non potest facere ea magis. Species igitur sunt aequales aut non | minus.

[990b5]
26. Et isti dimittunt illud ex quo quaeruntur causae et declinant | ab eo, quoniam in unoquoque istorum est |I 19ra| nomen commune, | et in substantiis rerum erit in multitudine unum, | et in istis et in aeternis etiam.

[990b9] |M 12va|
27. Et etiam non declaratur in modum | qui |B 267r| declarant esse specierum et quod ista habent esse; [10] ex quibusdam enim numquam fit syllogismus necessario, et ex quibusdam | non declarantur nobis ea quae aestimantur esse species. Secundum autem | sermones acceptos ex scientiis species non sunt nisi rerum quae | sunt scientiae, aut ex uno in pluribus ex affirmativis entibus. Ex imaginatione | autem alicuius corruptibilis rerum corruptibilium, hoc non est nisi [15] imago aliqua istis rebus.

[990b15] |I 19rb| |M 12vb|
28. Verificantes autem sermones | quidam |N 272va| ponunt species de relativo, et non opinantur quod aliquid per se est | genus. Et quidam dicunt tertium hominem esse. Et isti auferunt per unitatem | sermones qui sunt in speciebus, et praecipue qui opinantur | dicentes species esse quod sunt istae, et contingit. Ex hoc [20] quod dualitas non sit prior numero. Et hoc etiam est relativum ad aliquid; | deinde dicitur de se. Et alia quae dicunt quidam | de opinionibus in formis et erraverunt in eis per principia.

[990b22] |I 19va| |M 13ra|
29. Et etiam secundum | intelligere de quo dicebant esse formarum contingit ut formae non sint tantum | substantiarum, sed et [25] non substantiarum. | Et similiter scientiae non sunt tantum substantiarum, sed et aliarum | rerum. Et talia multa innumerata quae contingunt eis.

[990b27] |I 19vb|
30. Secundum autem | necessarium et quod aestimatur in eis secundum illum | utrum species substantiarum sint admixtae, necessarium est ut species sint singulares, quia determinatio eorum non [30] est per accidens, sed necesse est ut quodlibet eorum in se | sit determinans, |M 13rb| cum non dicatur de subiecto, dico ut | in aliquo sit duplum. In illo igitur erit aeternitas, | sed per accidens; accidit enim duplo quod | fuit aeternum. Et res quarum species sunt substantiae sunt in hoc loco [991a1] significantes substantias. Illic vero, qualecumque sit ens, dicitur esse aliquid | et cum hoc, unum de pluribus. Si igitur est species specierum, | et determinata habent aliquid in quo communicant, quid igitur est illud quod est proprium | dualitatibus corruptibilibus? Et dualitas est multitudinis; [5] dualitas enim est aeterna et est eadem. Dicitur igitur in respectu alicuius et de se. Et si | species non fuerit eadem, tunc erunt aequivoca. Verbi gratia, | ut si aliquis vocet hominem Chilum et lignum | sine consideratione ad intentionem in qua communicant.

[991a8] |I 20rb| |M 13va| |N 272vb|
31. Et | ambigit homo magna ambiguitate in hoc quod acquirunt [10] res sensibiles et corruptibiles et generabiles de speciebus aeternis, cum | non sint causae alicuius motus et alterationis. Et talis est dispositio earum | in scientia, neque etiam adiuvant in aliis rebus, | |M 13vb| neque substantiae illorum sunt de substantiis istorum. Et ista etiam | si unum in universalitate non fuerit, non erunt, [15] ut aliquis aestimat quod causa in albo est quia albedo fuit mixta | cum albo. Sed hoc est bonae motionis. Et Anaxagoras | primo et post Eudoxus et alii | dixerunt quod facile est congregare multa. Sed hoc est impossibile secundum | hanc opinionem; immo neque aliae res fuerunt ex speciebus [20] secundum aliquem modorum qui assueti sunt dici.

[991a20] |I 20va| |M 14ra| |N 273ra|
32. Dicere vero | species continentes se est sermo vacuus | similis sermonibus verificatorum. Et quid est illud | quod non agit absque eo quod aspiciet formam? | Potest enim esse ens et non ens, et si non assimulatur [25] alicui, adeo quod Socrates erit. Et non erit nisi | exemplar Socratis. Et secundum hunc |B 267v| modum declaratur quod | Socrates est aeternum et habet multa exemplaria | sicut species, sicut homo habet animal et bipedale, | et homo idem est in utroque.

[991a29] |I 20vb| |M 14rb|
33. Et etiam species non sunt [30] exemplaria rerum sensibilium, sed et sui ipsarum etiam, sicut genus | quod est genus multarum specierum. Et sic idem erit exemplum et [991b1] forma sui ipsius. Et etiam impossibile est ut aestimentur esse entia abstracta a substantiis | et substantiae non. Et si non, quomodo erunt species substantiae rerum | abstractarum ab illis? Et hoc dictum fuit in Cadon, scilicet quod specierum sunt causae | esse generationis.

[991b4] |I 21ra| |M 14va|
34. Et etiam cum species fuerint [5] entia, non habebunt determinans, si non fuerit illud quod est lectus, | cum multis aliis rebus, sicut domus et anulus et res quas non | dicimus esse entia. Manifestum est quod possibile est | ut sint et ut sint res a talibus istis causis quae modo fuerunt | dictae.

[991b9] |N 273rb|
35. Et etiam si species fuerunt numeri, quomodo erunt causae? [10] Primo vero quia | numeri entium sunt diversi. Verbi gratia, quod iste numerus est homo, et iste Socrates, et iste Hylus. Quare | igitur erunt illae causae istorum? Et non adiuvant etiam in hoc, si quaedam fu|I 21rb|erint aeterna | et quaedam non.

[991b13] |M 14vb|
36. Et cum definitiones numerorum fuerint convenientes illis quae sunt ante, | manifestum est quod aliquid est cuius sunt istae definitiones. Et manifestum est quod [15] hoc est materia; isti enim numeri sunt definitiones | illorum ad invicem. Verbi gratia, quod si | definitio Hyli fuerit in numeris ignis et terrae et aquae, | tunc iste homo aut erit aliquis numerus aut non, quousque fit definitio [20] aliquorum numerorum et non numerus, et non erunt ista etiam aliquis | numerus.

[991b21] |I 21va| |M 15ra|
37. Et etiam ex pluribus numeris fit unus numerus. Quomodo igitur ex pluribus | speciebus fit una species? Et si non fuerit ex eis, sed | ex numeris sicut mille, quomodo igitur sunt istae unitates? Quoniam si sunt | consimiles in specie, contingunt multa impossibilia, et si unaquaeque fuerit [25] per se in aliqua specie, non erit diversorum, neque diversa omnia sunt | omnia.

[991b26] |I 21vb| |N 273va|
38. Et quid proficit, cum non sint passiva? Hoc non est de rectis sermonibus | neque intelligitur. De necessitate igitur est ponere alium | numerum, et est subiectum arithmeticae.

[991b28] |M 15rb|
39. Et | omnia media aut sunt ex rebus simpliciter aut ex aliquibus [30] principiis aut ex illo ex quo est ordinatum post media. |

[991b31] |I 22ra|
40. Et etiam unitates cuiuslibet eorum sunt ex aliquo. Erit igitur hoc [992a1] ex dualitate – quod est impossibile. Et etiam non erit numerus unum | iteratum.

[992a2] |M 15va|
41. Et similiter dicimus in unitatibus quas diximus, si fuerint non | diversae secundum hunc modum. Et est modus dicentium quod | elementa sunt quattuor aut duo; omnes enim illi non opinantur quod [5] elementum est commune eis, scilicet corpus, sed ignis, terra, | sive corpus fuerit commune eis aut non. Unum igitur nunc dicimus | de illo quod est consimilium partium, |I 22rb| sicut ignis et aqua. Et cum ita sit, | numeri non erunt substantiae. Sed manifestum est quod si unum est, quod | illud est principium. Et unum dicitur multis modis. [10] Sed illi volunt elevare substantias ad principia secundum quod non est possibile. |

[992a11] |M 15vb| |N 273vb|
42. Linea autem componitur ex longo et brevi et ex | parvo et magno, et superficies ex lato et stricto, et | corpus |B 268r| ex profundo et imo.

[992a13] |I 22va|
43. Et etiam quomodo superficies est | linea, aut corpus linea et superficies? [15] Genus enim lati et stricti aliud est a genere profundi et imi. | Non igitur inveniuntur in eis contraria. Quoniam autem multum et | paucum differunt ab istis, manifestum est, neque aliud superius invenitur | in eis quae sunt inferius. Immo neque genus lati est genus profundi; | superficies enim est aliquid ex corpore, et puncta sunt ex [20] aliquo. Et istud genus considerat | Plato secundum opiniones geometricas. Sed vocat eas principium | lineae, et |M 16ra| multotiens posuerunt hoc lineis non discretis. | Et hoc necessarium est ut sit secundum hunc modum; ubi enim est linea, | est punctus.

[992a24] |I 22vb| |N 274ra|
44. Et cum philosophia consideret [25] de rebus |M 16rb| apparentibus, hoc non collocatur in ea, et nihil dicimus | de causa quae est principium alterationis. |I 23ra| Cum igitur | intendimus sermonem de substantia, dicemus quod | substantiae istorum sunt aliae, ita quod si dixerimus quod illa sunt substantiae istorum, erit falsum. Quoniam autem sunt continentes, | iam diximus quod nihil, est neque videmus etiam quod sunt causae scientiarum. Et ideo non [30] videmus aliquem intellectum et | naturarum qui ponat hanc causam. Ergo species non assimulatur alicui | principiorum. Et doctrina est per illas, quia philosophia, quando | locuta fuerit in aliqua hora de aliquo, [b1] utetur istis propter illa.

[992b1] |I 23rb| |M 16va|
45. Et etiam si aliquis acceperit substantiam de qua loquimur | quasi materiam mathematicam, hoc non faciet proprie nisi quando voluerit | dare differentiam inter substantiam et materiam, | sicut magnum et parvum. Sicut dicunt naturales [5] quod primae differentiae subiecti sunt raritas et densitas, et | ista non sunt nisi additio et | diminutio in motu. Si igitur, scilicet, ista sunt motus, | manifestum est quod species sunt mobiles.

[992b8] |I 23va| |N 274rb|
46. Et omnis magna perscrutatio | de natura non cadit nisi apud existimationem quod declaratio est facilis. [10] Et unum non erit omne, |M 16vb| quoniam  non est in actu | omnia unum, sed secundum intentionem, quam si homo posuerit ipsam in esse, | hoc non erit nisi si concesserit quod est genus illius omnis. Et hoc | etiam impossibile est in quibusdam rebus; non enim invenitur una definitio communis eis quae sunt cum | numeris ex lineis et superficiebus, et quod erit et quod iam [15] fuit et quod habet aliquam potentiam. Ista enim non sunt innata ut sint species, | neque sunt etiam numerus. Neque quae sunt mediorum; illa enim sunt mathematica. | Neque corruptibilium.

[992b17] |I 23vb| |M 17ra|
47. Et etiam aestimatur | hic esse aliud genus quartum quod quaerit de elementis omnium entium. Absque eo quod | negat quod dicta multis modis, impossibile est ut sint. Sed [20] quaerunt hoc modo de rebus ex quibus sunt elementa. | In quibusdam vero ex actione et passione aut convenientia. Et hoc non est in quolibet, | sed tantum in substantia, ita quod perscrutatio est de elementis | omnium entium et quaerere terminationem eorum. Et hoc non est verum. | Et quomodo potest homo scire elementa omnium entium? [25] Impossibile est enim ut aliquis addiscat aliquid, nisi praesciat principia eius. | Verbi gratia, quod aliquis addiscat geometriam, sed non | ante |B 268v| debet scire aliqua illius scientiae quam vult | addiscere, nesciet aliquid eorum. Et sic est dispositio de aliis, | ita quod ars, de qua homines reputant quod doctrinat omne, [30] nihil notificat secundum hunc modum.

[992b30] |I 24ra| |M 17rb| |N 274va|
48. Et etiam omnis doctrina fit | ex prioribus aut omnibus aut quibusdam. Et similiter illud quod declaratur per demonstrationem | et definitionem; debent praesciri in eo propositiones per quas | fit illa declaratio. Et similiter illud quod scitur per inductionem. |

[993a1] |I 24rb| |M 17va|
49. Si igitur scientia est in nostra natura, mirum est quomodo evadet | a nobis aliquid, cum in nobis est firmissima scientiarum. Et etiam quomodo scitur res quae fit | ex rebus, et quomodo erit hoc manifestum? | Ambiguitas enim accidit in istis rebus. Et quidam rixati sunt in hoc, sicut in pedibus. Quidam igitur dixerunt in sexta littera Graecorum, [5] scilicet ‘z’, quae est huius formae, quae est composita ex ‘c’ et ‘d’ et ‘a’, et | alii dixerunt, “Immo est littera per se, non ex litteris | notis.” Et etiam illud quod est ex habentibus sensum quomodo | scitur a carentibus sensu? Et etiam ista semper sunt | elementa cuiuslibet, quemadmodum voces compositae fiunt ex [10] elementis sibi propriis. |

[993a11] |I 24va| |M 17vb| |N 274vb|
50. Quoniam autem illud quod dictum fuit de causis naturalibus, | perscrutati sunt de eo omnes considerantes, et quod nos non induximus unam causam extrinsecam ab eis, [14] manifestum est ex praedictis. Et dignum est ut prima | philosophia perscrutetur de omnibus rebus; continet enim omnia principia et | ea quae sunt prima.

[993a17] |I 24vb| |M 18ra|
51. Et quia Empedocles dicit quod definitio est os, et est illud | per quod res est id quod est et substantia rei, | sed secundum hunc modum erit etiam caro necessaria et [20] unumquodque aliorum aut nullum eorum, ideo erit caro | et os et unumquodque ceterorum. Et hoc non est propter materiam, | quam ille dicit quod est terra et aqua et aer, et non ponit causam in hoc quod dicit istas res. | Sed cogetur ut dicat alia, sed | non dixit illud quod dixit aperte. Et declaratum est [25] prius de istis et suis similibus. | Et nos revertemur post ad dicendum in omnibus quaestionibus contingentibus in eis. Nunc autem incipiendum est in dicendo | aliquid de quaestionibus contingentibus in aliis rebus.