Aristoteles
Metaphysica
Translatio Arabica-Latina, Versio Vulgata Liber 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
Copyright 2011 © Rega Wood
Variantes (Variants) | Notae (Notes)
Metaphysica 1*
(alpha elatton)
*Bolded Text Quoted by Richard Rufus
[993a30] |B 263v| |D 53| |I 7va| |M 1ra| |N
267ra|
1. Consideratio quidem in veritate difficilis est uno modo, | facilis alio. Et
signum eius est quod nullus hominum
potuit pervenire in ipsam
secundum quod oportet plene. [b1]
Neque deviavit se ab
hominibus omnibus, sed unusquisque hominum locutus est | de natura, et
unusquisque eorum nihil aut minimum
comprehendit | de veritate aut modicum. Cum igitur congregatum
fuerit quod congregatum fuit ex eo ab omnibus qui
comprehenderunt, tunc congregatum erit alicuius quantitatis. Est igitur facilis secundum
hunc modum, | et est modus quem habemus in consuetudine
inducere in proverbio dicendo [5] quod nullus ignoret locum ianuae in domo. | Et demonstravit difficultatem eius hoc quod non fuit comprehensa
secundum | totum neque etiam
pars eius maior. Et cum difficultas eius est
duobus | modis. Dignum est ut sit difficilis non propter res, sed propter nos. | Dispositio enim intellectus in anima apud illud quod est in natura valde manifestum
similis est
dispositio|I 7vb|ni oculorum vespertilionis apud [10] |M 1rb| lucem solis. |
[993b11] |D 56| |I 8ra| |M 1va| |N 267rb|
2. Et iustum est non
tantum | reddere gratias illis cum quibus communicationem habuimus in consideratione. | Sed etiam illis qui habuerunt in hoc aliquid dignitatis modicum, | quia iuverunt nos in hoc aliquantulum, quoniam praecesserunt et excitaverunt nostrum intellectum. [15] Quoniam si Timeus non
esset, tunc careremus multum a compositione musicali; | et si Ierosius non esset, non esset Timeus. | Et sic est de loquentibus in veritate. | Nos autem accepimus
quasdam locutiones a quibusdam antiquis, et alii | fuerunt causa in esse istorum.
[993b19] |D 57| |I 8rb|
3. Et rectum est
[20] vocare scientiam veritatis philosophiae philosophiam speculativam. | Finis enim scientiae
speculativae est veritas. Et finis scientiae operativae operatio; operantes enim, | licet considerent in eo quod agant, tamen
non | perscrutantur de causa propter se ipsam |M 1vb| sed respectu eius quod
agunt.
[993b23]
4. Et nos non scimus
veritatem absque eo quod sciamus | causam eius. Et unumquodque
principiorum proprie est causa
eorum secundum quae sunt [25]
aliae res quae conveniunt in nomine et intentione. Verbi gratia, ignis in fine caliditatis. | Ex
quo oportet | quod illud quod est
maxime verum
sit illud quod est causa
veritatis rerum quae sunt post. | Et ideo |D 58| necesse est ut principia rerum
quae sunt semper sint semper in fine
veritatis, | quia non sunt vera in aliquo tempore et in
aliquo non, neque
habent causam in esse vera in eo quod
sunt vera, [30] sed illa sunt causa in hoc aliarum rerum.
Quapropter necesse est |I 8va| ut dispositio cuiuslibet rei in esse | sit
dispositio
sua in rei veritate. |
[994a1] |D 60| |I 8vb| |M 2ra| |N 267va|
5. Et manifestum est quod res habent principium, et quod causae rerum entium non sunt
infinitae | neque secundum rectitudinem neque secundum speciem, scilicet ut species causarum sint plus
quam possint numerari in infinitum. | Impossibile enim est
secundum naturam ut aliquid
sit in infinitum ex alio. | Verbi gratia, caro ex terra et
terra ex aqua et aqua ex aere
|B 264r| et aer ex
igne, [5] et hoc in infinitum, et
non cesset in aliquo. Neque
est possibile secundum illud ex quo est principium motus. Verbi gratia,
quod | homo
movetur ex
aere, |M 2rb| et
aer ex | sole, et sol a
luce, et hoc
in | infinitum. Et similiter
etiam est
in eo quod est
propter quid; impossibile est enim hoc
procedere in infinitum. Verbi gratia, ut | cursus propter sanitatem et sanitas propter
fortunam et fortuna propter [10] aliud, et sic
in infinitum. Et | sic est etiam in eo quod est, scilicet essentia.
[994a11] |D 61| |I 9ra|
6. Res enim mediae et sunt
ea in quibus sunt | prius et posterius. Et necesse est ut prius sit causa | eius quod est post. Si enim id quaesitum fuerit a nobis quae est causa
trinitatis, | dicemus
primum. Postremum vero non est
causa, quia non est causa alicuius eorum. Et [15] similiter
etiam medium non est causa eius, quia
non est causa nisi unius tantum; et | indifferenter sive sit unum medium
sive plura,
sive finita sive
infinita. | Et partes rerum infinitae quae currunt secundum hunc modum, et
universaliter partes infiniti, omnes sunt secundum unum modum usque ad nunc. Quapropter necesse est, si aliqua res non
|N 267vb| fuerit | prima, ut universaliter non sit causa omnino.
[994a19] |D 63| |I 9va| |M 2va|
7. Et etiam
impossibile est ut quod habet principium ex
superiori procedat ad inferius [20] in infinitum. Verbi gratia, ex igne | aqua, et
ex |M 2vb| aqua terra. Et similiter fit | genus a genere semper in infinitum. Fit enim aliquid ex aliquo duobus modis: non secundum quod aliquid fit post aliquid, ut | dicitur quod
nebula fit ex vapore, sed ut dicitur | quod ex |D 64| puero fit vir; secundus autem
est
quod ex
aqua fit aer. [25] Cum enim
dicimus quod ex puero fit vir, intendimus quod ex re quae erit fit res
quae iam est, aut ex re | quae complebitur fit
res quae iam completa est. | Quoniam quemadmodum inter esse et non esse est generatio, | ita id quod generatur
est semper inter illud quod est ens et inter illud quod
est non ens. | Addiscens enim
est
generatum sciens, et hoc intendimus cum dicimus [30] quod ex addiscente fit sciens. Cum vero dicimus quod ex aere
fit | aqua,
et generatio illius
est per corruptionem alterius, scilicet aeris. Et ideo non revertuntur res huius
dispositionis | ad invicem,
neque ex viro fit puer, quoniam [b1] ex exsistente
non fit illud quod erit, sed
post exsistens fit illud quod erit. | Secundum igitur hunc modum fit dies ex mane,
quia est post,
et ideo |M 3ra| non
dicitur quod | mane fit ex die. Alia vero |N 268ra| revertuntur ad invicem. Et
secundum hos duos modos | impossibile est ut res procedant in infinitum. Ea autem quae sunt inter duo, [5] necesse est ut sint finita. Ista autem revertuntur ad invicem; | generatio enim unius est
corruptio
alterius. Et cum
impossibile est ut | primum et aeternum
corrumpatur, quoniam quia
generatio | ex supe|I 9vb|riori,
non procedit in infinitum, necesse est quod primum quod
cum corrumpitur fit
aliud non | sit aeternum.
[994b9] |D 68| |I 10ra| |M 3va| |N 268rb|
8. Et etiam illud quod est propter
quid
fiunt res est finis.
Et hoc est cuius esse
non est [10] propter aliud consequens, sed esse aliorum est propter illud. Necesse est igitur, si aliquid sit tale, | ut
ultimum non sit infinitum. Si igitur nihil
sit tale, non erit
illud | propter
quod fiunt cetera. Et
illi qui faciunt causas
infinitas |I 10rb|
destruunt | naturam
boni et non percipiunt, quamvis nihil incepit | aliquam agere actionem quamcumque non intendendo finem.
[994b14] |D 70| |M 3vb|
9. Et cum hoc etiam
secundum quod dicunt, non est intellectus in [15] entibus. Habens enim intellectum non agit illud quod agit nisi
propter aliquam rem quae | est ultimum actionis. Ultimum enim |B 264v| est finis ad quem intenditur. |
[994b17] |I 10va|
10. Et etiam
dispositio in eo de quo quaeritur per quid est, impossibile est ut | sermo de eo sit extra terminos. Prius
enim est semper
magis dignum in esse, | posterius autem non sic. Et illud cuius primum non est, quod consequitur illud non est. |
[994b20] |D 71| |N 268va|
11. Et etiam qui hoc dicit destruit
scientiam. | Scire enim impossibile est ut |M 4ra| sit sine proventu ad illa
quae non patiuntur divisionem. Et | erit sciens secundum hoc non sciens. Res enim infinitae, quae sunt huiusmodi dispositionis,
impossibile est | ut
comprehendantur ab intellectu. Dispositio enim de linea non est talis, scilicet quod et si | non adaptatur stare super suas divisiones, impossibile est ut comprehendantur per intellectum nisi per suum statum.
|I 10vb| Et ideo qui in sua imaginatione acceperit lineam infinitam, [25]
non determinabit divisiones eius. |
[994b26] |D 73| |M 4rb|
12. Et etiam materia necesse est ut imaginetur in re mota. Et impossibile est
ut sit in aliquo infinito in actu. Et | si sit,
non erit illud quod est in infinito. Et tunc non
erit etiam infinitum. |
[994b28] |I 11ra| |D 74| |N 268vb|
13. Et etiam si species causarum essent infinitae in numero, non | esset scientia secundum hunc modum. Et nos enim non videmus nos pervenire ad scientiam nisi [30] quando scimus causas. |
[994b32] |D 75|
14. Et oboedire ei
quod audivimus est
secundum consuetudinem. Dicimus |M 4va| enim illud quod [995a1] assueti sumus audire. Et videmus quod extra illud | est inconveniens; immo videmus illud ad quod non
fuimus assueti esse inopinabile. | Illud enim ad quod fuimus assueti, est
magis |I 11rb| applicabile animo et magis notum. | Et tu potes scire
quantum facit consuetudo in hoc
considerando in legibus. Invenies enim
apologos et fabulas propter consuetudinem [5] plus applicabiles animo quam suae veritates. |
[995a6] |D 76|
15. Et quidam homines, si homo non locutus fuerit eis mathematice, non recipiunt | illud quod dicit. Et quidam quaerunt testimonium multorum hominum. Et quidam | quaerunt testimonium verificatorum.1 Et quidam |M 4vb| quaerunt loqui | secundum perscrutationem maximam, et quidam contristantur propter sermonem perscrutantium et odiunt ipsum. Aut quia non possunt [10] retinere ipsum. Aut quia assimilatio eius est mala. Scatunando enim | in hoc est quasi scatunando |I 11va| in mercatione, id est, sicut scatunando in mercatione | est vile, ita est in sermone. Et ideo oportet hominem instrui in cognitione viae | cuiuslibet rei quam vult declarare. Malum enim est quaerere simul aliquam scientiam | et modum secundum quem declaratur; et non est facile aliquod istorum. |
1Cf. Rufus, SMet 1.5: “... ” (V4538, fol.6va).
[995a15] |D 79| |I 11vb| |M 5ra| |N 269ra|
16. Et non oportet quaerere in qualibet scientia perscrutationem sicut
in mathematicis; hoc enim non oportet quaerere | nisi in eis quae non admiscentur cum
materia. Et ideo iste modus non est naturalis, | quia videtur quod tota natura fere admiscetur cum materia. Et ideo
oportet | primo
perscrutari de natura
quid sit; hoc enim facto
apparebunt nobis ea
de quibus perscrutamur naturaliter. | Et utrum considerandum sit de causis [20]
principiorum in una scientia aut in pluribus una.
Videtur enim quod quaelibet natura
habeat materiam; et ideo
oportet quaerere naturam
primo quid sit, et
tunc declarabuntur nobis ea ex quibus declaratur
scientia naturalis.