Aristoteles
Metaphysica
Translatio Arabica-Latina, Versio Vulgata Liber 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
Copyright 2011 © Rega Wood
Variantes (Variants) | Notae (Notes)
Metaphysica 10*
(iota)
*Bolded Text Quoted by Richard Rufus
[1052a15] |B 320r| |F 1| |I 148ra| |M 126ra| |N
332ra|
1. Dictum est prius quod unum dicitur multipliciter, in | distinctionibus in quibus narratur secundum |I 148rb|
quem modum dicitur res; dicitur enim
multis modis, | qui
cum copulantur fiunt quattuor modi
rerum. |B 320v| | Primus est quae dicuntur per se unum, non per | accidens; est enim
continuum aut simpliciter aut magis illud quod est [20] naturaliter, non per contactum neque per
ligamentum. Et magis quam hoc unum | et est ante, et
magis quod non dividitur motus actionis et est magis simpliciter. | Et
etiam tale aut magis est totum quod habet aliquam naturam et | formam. Et maxime quod est tale naturaliter,
non violente, ut | illud quod est
unum per glutinum aut per clavos aut per ligamenta, sed habet |F 2| aliquid in se quod
est [25] causa suae
continuationis. Et tale est ut motus sit
unus | et
non dividatur secundum locum et tempus. Et hoc est manifestum, | si aliquod primum habet principium primi motus naturaliter, | ut
motus circularis ut motus simplex,
quoniam hoc est prima magnitudo. |
Quaedam igitur sunt unum et secundum hunc modum,
aut quia sunt continua aut quia sunt totum. [30] Et quaedam
sunt talia per |M 126rb| convenientiam, sicut ista quorum intelligere est unum, et sicut ista | quae
non dividuntur neque dividuntur in divisibilia, ut
definitiones indivisibilium, sicut definitio puncti, quae non dividitur. Si autem fuerit | numero
singulare, non dividitur numero. Unum autem secundum formam est illud quod non habet | divisionem secundum cognitionem. Unum igitur primum est illud quod est substantiarum |
causa unius. Unum igitur dicitur secundum numerum istorum modorum, sicut illud
quod est [35] continuum naturaliter et totum et singulare et | universale. Omnia enim ista
sunt unum quia non dividuntur. Quaedam vero [b1] secundum motum, et quaedam secundum
intellectum et rationem. |
[1052b2] |F 5| |I 148vb| |M 126va| |N 332rb|
2. Et oportet aestimare
per cognitionem, quoniam non oportet
aestimare quod
dicitur eodem modo illud quod dicitur unum per quale | et quod est per essentiam unum. Unum
vero dicitur |
secundum |I 149ra| numerum istorum modorum, et quodlibet istorum erit [5] unum quando habuerit |M
126vb| aliquem istorum modorum. Quoniam autem est unum, et forte | erit alterius
istorum et forte erit aliud quod est
propinquum | secundum nomen magis
quam ista, illa autem in
potentia. Ut si esset necesse loqui de
elemento | et causa et distinguere ea
a rebus | et inducere definitionem nominis; ignis enim est sicut [10] elementum. Et rectum est ut sit et infinitum per se aut | per aliud
tale, et quod non est ita; essentia enim ignis et elementi non sunt |F 6| idem, | sed ignis est
elementum sicut natura alicuius. | Et
hoc nomen autem accidit
sicut accidit | ei per complementum, quia est aliquid ex hoc sicut est ex primo quod
est in re. Et similiter [15] etiam essentia et unum et omnia quae sunt in talibus |B 321r|
istis. Et ideo | essentia unius est ut non dividatur, et est quia ista res est, et est non |
separata per locum aut formam
aut cognitionem, et est totum et terminatum. | Et ideo est magis quam aliud prima mensura cuiuslibet generi. | Et quantitates valde dominae, et ex hoc est in aliis rebus; [20] mensura enim est illud per quod cognoscitur
quantitas. Et quantitas | cognoscitur secundum quod est quantitas aut per
unum aut per numerum. Et omnes numeri cognoscuntur | per unum. Ergo omnis quantitas secundum
quod est quantitas cognoscitur per unum, | et illud per quod primo cognoscitur est unum. Et ideo unum est |
principium |M 127ra| numeri, non numerus. |
[1052b25] |F 9| |I 149va| |M 127rb| |N 332va|
3. Et ex hoc dicitur mensura in aliis rebus per quam scitur primo quaelibet
earum. Et |
actio cuiuslibet earum
est una in longitudine et latitudine et profundo | et velocitate; gravitas enim et velocitas sunt
communes in contrariis, |
et utraque earum est duplex, ut grave,
quod est illud quod ex |
declinatione est in re et etiam illud quod habet additionem declinationis. Et velocitatem [30] quae habet aliquem motum eius quod habet per quantitatem et quod habet additionem motus etiam; | grave enim habet velocitatem, et
leve tarditatem. In omnibus | igitur istis est mensura et principium quod non dividitur; | in lineis enim
aliis utuntur mensura
aequali mensurae sicut illud quod non dividitur, | quia quaerunt mensuram in
omnibus rebus
aliquod indivisibile. Et hoc est [35] simplex, aut qualitatis aut quantitatis. Ubi igitur aestimatur |
quod non est diminutio aut additio,
illud est mensura vera, quia [1053a1]
numeri sunt certi. Et positio eorum est quod unum | non dividitur. Et in aliis rebus
assimilat ei quod
est tale; est | enim ex linea et tali, quod est
centum |N 332vb| librae. Et semper a maiori magis latet si diminuitur | aut additur in eo aliquod quod latet in minori. Igitur illud |I 149vb|
[5] in quo impossibile est ut hoc sit in eo sensibile accipitur ab | omnibus pro mensura
in rebus humidis et in gravitate |
et in magnitudine.
Et tunc aestimant quod sciunt quantitatem quando
sciunt illam |
per hanc mensuram.
[1053a8] |F 12| |I 150rb| |M 127vb| |N 333ra|
4. Et utuntur hoc motu
simplici | et veloci
propter paucitatem temporis. Et [10] ideo in computatione stellarum unum quod
est tale est principium
in
mensura; | positum enim est apud
eos quod motus caeli est eodem modo et valde velox etiam, | et per illum iudicant de aliis
motibus. Et in musica diasis, |F 13| quod est neuma duorum punctorum quod non dividitur, quia
est | valde brevis. |B 321v| Et in voce littera; unum enim in omnibus
istis est | hoc modo, quia unum non est commune, sed sicut dictum est. Et non semper [15] mensura est unum numero, sed forte magis est, ut diasis, quoniam sunt |
duo quae non sunt auditus, sed in sermone.
Et | vocibus per quas mensurat sunt multae. Et diameter
mensuratur per duo, | et latus etiam. Et sunt aliquae magnitudines et habent omnes magnitudines. Non igitur | unum est mensura omnium rerum neque omnium magnitudinum
quae cognoscuntur. Et ex istis est
|M 128ra| substantia, quae cum dividimus eam, [20] aut per quantitatem aut per formam. Et ideo unum non
dividitur, quia est primum
omnium rerum quae non dividuntur.
Et non | omne unum est indivisibile eodem modo, ut
pes et unitas. Sed quaedam
non dividuntur | omnino, et quaedam volumus ut sint indivisibilia per sensum, ut | dictum est. Omne igitur
continuum est
divisibile, et [25] mensura semper est
unigenea. Verbi
gratia, quoniam mensura magnitudinum est
magnitudo, et similiter in unoquoque simplicium. | Longitudinis ergo longitudo, et latitudinis
latitudo, et vocis vox, et
gravitatis | gravitas, et unitatum unitas,
quoniam sic oportet accipi
| ut
numerorum numerus. Et si oportet |I
150va| ut sit ita, sed non | est
necesse ut sit sicut hoc, sed est necesse [30] mensura unitatum unitates. Numerus autem est multitudo unitatum. |
[1053a31] |F 16| |I 150vb| |M 128rb| |N 333rb|
5. Dicimus etiam quod scientia est mensura rerum, et | sensus
propter eandem causam; scimus enim |M
128va| per ista aliquid. Et si non, | magis dignum est ut
mensurentur
quam ut mensurent. Sed
accidit nobis | quasi, si aliquis
mensuraret nos, sciremus cuius mensurae sumus per mensuram [35] cubiti positi super nos. Et Affratagoras | dicebat quod homo est mensura omnium rerum,
scilicet [b1]
sciens et sentiens, quia alter istorum habet | sensum, et alter scientiam. Et ideo dicimus quod sunt mensurae | rerum positarum. Et quia nihil dicebant
distinctum,
| ut aliquid dixissent, manifestum est quod essentia unius magis, |I 151ra| et est nomen [5] quod ponunt
perfectis. Est principaliter quantitatis,
deinde qualitatis, | et erit tale. Alterum vero si fuerit indivisibile secundum | quantitatem, et alterum si fuerit secundum qualitatem. Et ideo
unum est indivisibile, aut | modo
simplici aut quia est unum. |
[1053b9] |F 19| |I 151rb| |M 128vb| |N 333va|
6. Secundum autem substantiam et naturam perscrutemur quomodo [10] est,
quemadmodum perscrutati sumus de quaestionibus difficilibus, quid | sit unum.
Et utrum oportet aestimare ipsum
esse unum sicut | substantia
alicuius, sicut dixerunt
Pythagorici, | et Plato post, aut est aliqua natura |B
322r| posita. | Et oportet cum hoc dicere sermonem |M 129ra| magis clarum, ut [15]
dixerunt naturales; quidam enim dixerunt quod unum est amicitia, | et quidam finitum, et quidam infinitum. Sed si sit impossibile ut aliquod universalium | sit
substantia, sicut dictum est in sermonibus de substantia et qui dicti |I
151va| sunt de | ente, ergo hoc non est substantia
etiam, quoniam impossibile est ut aliquid sit praeter | multitudinem quia est commune, sed quia est
dictum [20] tantum. Ergo
manifestum est quod non est substantia, sicut unum non est etiam; unum enim et ens sunt
praedicamenta universalia | magis, et
dicuntur de
omnibus. Ergo neque genera naturaliter, |
neque substantiae abstractae ab aliis. Et impossibile est etiam ut unum sit genus | propter illas causas,
neque ens, neque substantiae sunt genera. Et etiam necesse est
ut omnia sint similiter. |
[1053b25] |F 21| |I 151vb| |M 129rb|
7. Et ens dicitur
modis aequalibus modis unius.
Cum igitur unum est in | qualitatibus, et est
aliqua natura, et hoc est in
| quantitatibus etiam, manifestum |N 333vb| est quod oportet universaliter quaerere
quid sit unum,
sicut | ens etiam, cum in cognitione quod est hoc non est sufficientia.
Sed | in coloribus unus color, ut albus. [30] Alii vero videntur generari ex hoc et ex nigro, | et nigrum est privatio albi, sicut obscuritas privatio lucis. |I 152ra| Hoc | igitur privatio est lucis. Ergo si entia essent colores,
tunc | entia haberent numerum,
sed aliquorum. Manifestum est igitur quod essent colores, | et unum etiam secundum quod est unum, si fuerit
unum, ut album. Et similiter etiam [35] si entia essent neumata,
tunc diasis esset numerus. Sed
non componit ea
substantia et unum. Ergo quodlibet est aliquid habens substantiam non [1054a1] unum, sed diasis, et similiter in neumatibus. Etiam si entia essent litterae, | numerus |F 22| eorum esset una littera |M 129va| vocalis. | Et si essent figurae
rectarum linearum, tunc
numerus figurarum esset figurae, | et unum triangulus. Et idem sermo est de aliis [5]
generibus etiam. Ergo si in passionibus et in qualitatibus | et in quantitatibus et
in motu est numerus, | et in omnibus unum aliquod, et numerus est aliquorum, est alicuius unius etiam,
et | non est hoc in substantia,
necesse est ut similiter sit in substantia etiam; hoc enim | est consimile in
omnibus. Manifestum est igitur quod unum in [10]
quolibet genere est natura, et non est hoc
unum natura alicuius eorum. | Sed sicut in coloribus quaerere unum colorem | est
unum, similiter in substantia etiam quaerere unam substantiam est unum. |
[1054a13] |F 25| |I 152rb| |M 129vb| |N 334ra|
8. Quoniam autem intentio unius est eadem quoquomodo cum intentione entis manifestum est. | Quoniam modi consecutionis eorum ad
praedicamenta sunt aequales. Et quia essentia eorum non est [15] una, neque alterum solum. Verbi
gratia, quod unum in
praedicamento quod dicitur quid et in qualitate non est unum, |B 322v| sed | simile
|I 152va| sicut ens. Et quia non additur | praedicamento aliud, ut unus homo hominum, sicut neque
per essentiam, | praeter quale aut ubi aut quantum aut illud |M 130ra| quod est essentia unius etiam, non |
essentia cuiuslibet. |
[1054a20] |F 27| |I 152vb| |M 130rb|
9. Et etiam unum et multum
opponuntur sibi secundum situm multis modis. | Et unus eorum est unum
et plura et divisio et non divisio. |
Unum enim
eorum secundum quod dividitur dicitur multum; | illud enim quod non dividitur dicitur
unum secundum quod non dividitur.
Opposita | igitur in situ sunt quattuor modis, et
unus eorum dicitur
secundum privationem. [25] Sunt igitur contraria, et non dicitur de contrario esse sicut contradictoria, |N
334rb| neque sicut
relativa | etiam. Et
scitur unum quod
non dividitur per unum |
quod dividitur; multi|F 28|tudo enim est magis sensibilis, | et quod dividitur est magis
quam illud quod non dividitur. Ergo sermo | de multo est ante
sermonem de indivisibili propter sensum. |
[1054a30] |F 29| |I 153ra| |M 130va|
10. Et sicut descripsimus in divisione contrariorum, unum habet | idem
et simile et aequale, et multum habet
| diversum et dissimile et
inaequale. Cum igitur dicitur idem | multis modis, quorum unus est numerus, quem forte dicimus | idem. Et
etiam si fuerit
unum per definitionem et numerum, aut sicut [35] illud quod dicitur idem secundum formam et materiam. Et etiam si definitio [b1] quae est substantiae fuerit una, aut
sicut dicitur quod lineae aequales
| sunt lineae
rectae idem. Et similiter figurae quadrangulae aequales, quoniam anguli earum sunt aequales, quoniam et si sint plures, | sed tamen aequalitas in istis est una.
[1054b3] |F 31| |I 153va| |M 130vb| |N 334va|
11. Et dicuntur consimilia cum non fuerint | idem simpliciter et non fuerint non diversa per lineam [5] compositam secundum formam, et fuerint idem. Verbi gratia, quod quadrangulus maior est consimilis quadrangulo | minori, et lineae quae sunt non aequales etiam sunt consimiles. Illa autem | quae sunt idem non simpliciter non habent | formam quae est eadem, et est in eis magis et minus, et cum non | fuerit magis et minus. Et quaedam cum fuerit passio eadem [10] in forma, ut album valde et minus, dicuntur consimilia quia formae eorum est una. Et quaedam cum in eis fuerit idem magis quam | diversa, aut simpliciter aut facilis esse, aut stannum argento | et cuprum1 auro, quia est ruffum et igneum. Ergo manifestum est | quod diversum etiam et dissimile dicuntur multis modis, et quod [15] aliud et idem dicuntur secundum oppositionem in situ. Et ideo omne dicitur | aut idem aut aliud. Et quidam quoniam materia et | def|M 131ra|initio non fuerint unum. Et ideo oppositum etiam est diversum. Et tertium sicut | illud quod est in ma|B 323r|thematicis. |F 32| Diversum enim aut idem propter hoc dicitur | utrumque in respectu uniuscuiusque aliorum. Et sunt omnia quae dicuntur unum et ens; non enim [20] contradictoria est idem. Et ideo non dicitur in eis quae non sunt. | Non autem idem dicitur. In omnibus vero entibus dicitur. | Unum enim aut erit unum naturaliter aut non erit; unum enim dicitur de ente naturaliter et de ente per accidens, id est, unum artificiatum sicut scamnum. Et erit unum naturaliter, aut non erit et ens unum. Et diversum | et idem secundum hoc opponuntur sibi in situ.
1Cf. Rufus, SMet 10.4.E3: “Consequenter dicit quod duo subiecta in quibus sint <vel forsan: sunt (st) S> plures dispositiones <definitiones V> convenientes <vel forsan: consequentes (9ntes) S> et sensibiles quam non convenientes <vel forsan: consequentes (9ntes) S> vel quod de facili possint <possunt (posst) S> esse plures convenientes <vel forsan: consequentes (9ntes) S> quam non convenientes <vel forsan: consequentes (9ntes) S>, ut per <secundum S> artificium, sunt similia. Verbi gratia, stannum <stangnum SV> et argentum et cuprum <ciprum V> et aurum” (S 118rb, V 81vb).
[1054b23] |F 35| |I 154ra| |M 131rb| |N 334vb|
12. Diversitas autem et alietas alio modo, | quoniam diversum et illud cuius est diversum non est
necesse ut sit diversum a re. [25] Omne enim ens aut est diversum aut idem. Quod autem differt | ab aliquo per aliquid differt. Ergo necesse est ut
sit aliquid idem per quod differunt. | Et hoc est
genus aut forma; omne enim
differens | differt per
genus aut per formam. Per genus autem illa quae non habent medium |M 131va| materiam communem | neque generantur ex
invicem, ut omnia quorum figura praedicamenti est aliud. [30] Per formam vero illa quorum est
genus idem. Et dicitur genus illud | quod est idem per substantiam omnia diversa. |
[1054b32] |F 37| |I 154va|
13. Quoniam autem
contrarietas est aliqua diversitas, manifestum est ex sequentibus quod | bene fuit hoc positum. Omnia |
enim videntur esse
differentia, et non illa quae sunt diversa tantum. [35] Sed quaedam sunt diversa secundum genus, et
quaedam per ordinem |N 335ra| [1055a1] unius praedicamenti. Ergo sunt in eodem
genere et sunt eadem
| secundum genus. Et determinatum est in aliis locis quae sunt |M 131vb| secundum genus idem aut diversa. | Et cum possibile est ut
differunt ab
invicem differentia | maiori et minori, [5] manifestum
est quod aliqua differentia magna est. | Quoniam illa quae differunt
secundum genus impossibile est ut
sint | ex invicem, sed distant magis et non conveniunt. | Illa
autem quae differunt secundum formam
generantur ex contrariis, | quia sunt maiora. Et
distantia aliarum rerum est
maxima distantia.
Ergo [10] distantia contrariorum etiam. Sed maximus in
quolibet | genere est perfectum; magnum enim est
illud cui non est additio. | Perfectum vero extra
quod nihil est; | diversitas
enim habet perfectionem, sicut aliqua etiam dicuntur
perfecta quia habent
complementum. | Et nihil est extra perfectionem ultimum sicut ens, [15] et est continens. Et
ideo nihil est extra perfectionem, et perfectio nullo indiget omnino. |
[1055a16] |F 39| |I 154vb| |M 132ra|
14. Quoniam autem contrarietas est differentia completa, | manifestum est ex istis. Et cum contraria dicuntur
multis modis, | accidit eis ut sint completa hoc
modo secundum quod est eis essentia ut sint |I 155ra| contraria etiam. | Et cum omnia
ista sint, |B 323v| manifestum est quod impossibile est [20] ut unum habeat multa contraria.
Nullum enim est magis
posterius quam postremum. | Et una dimensio non habet plus quam duo ultima. | Et
universaliter si diversitas est differentia, et diversitas est duorum, | ergo complementum etiam. Et necesse est etiam ut definitiones | contrariorum postremi sint verae; diversitas enim completa habet [25] diversitatem maximam. Impossibile enim est ut aliquid sit magis distans in diversis secundum genus
|M 132rb| | et formam. Declaratum est igitur quod diversitas non est in eis quae
|F 40| sunt extra | genus, et quod hoc
in eis est
maximum, et quod maxime [30]
diversa in uno genere sunt contraria; diversitas
enim maxima in
istis est diversitas completa. Et etiam diversa maxima diversitate quae sunt in eodem genere, quoniam est
materia eadem contrariorum. |
Et quae sunt in eadem potentia sunt diversa maxima diversitate; | eadem enim scientia
est in eodem genere. Et in eis est
completa diversitas et | maxima.
[1055a33] |F 42| |I 155rb| |M 132va| |N 335rb|
15. Et prima contrarietas est habitus et privatio. | Et non omnis privatio, quoniam
privatio dicitur multis modis, [35] sed |I 155va| illa quae est perfecta. Alia vero contraria
| dicuntur de talibus istis; quaedam enim quia habent, et quaedam quia agunt et quia
habent agentia, | et quaedam quia sunt diminutio. Et etiam ista et alia | contraria.
Et si opponuntur secundum
oppositionem,
contradictoria et contraria et privativa et [b1] relativa. Et contradictoria sunt prima illorum. | Et nullum medium est contradictoriorum. Contraria vero possunt habere medium. |
Manifestum est quod
contradictoria et contraria non sunt idem.
Privatio
autem | est contradictoriorum quoquomodo, quoniam si illud quod non habet
potentiam ut omnino sit
[5] et illud quod
non habet illud
quod naturaliter debet habere
est privatio, aut universaliter aut aliquo modo | singulari, quoniam hoc dicitur multis modis, sicut | distinximus in aliis locis.
Ergo privatio est contradictoria
quae | distincta est sine potentia accepta cum |M 132va| recipiente. Et ideo
| non est medium inter contradictoria. Aliqua autem privatio habet medium. Ae|F 43|quale [10] vero illud
quod non aequale. Aequale vero totum aequale non totum, sed si | fuerit solum in recepto aequalis.
[1055b11] |F 45| |I 156ra| |M 133ra| |N 335va|
16. Et si generationes in materia sunt ex | contrariis, et
generantur aut ex forma et ex | habitu formae, aut
ex aliqua privatione formae,
manifestum est | quod contraria omnia erunt privatio. Privatio vero non erit [15] neque omnia contraria. Et causa in hoc est
quia possibile | est privatum privari
multis modis. Ista enim
contraria sunt postremo ex aliis ex quibus sunt transmutationes. | Et hoc |B 324r|
manifestum est etiam ex sermone sequenti; |
omnia enim contraria habent privationem alterum contrariorum. | Sed non est simile in
omnibus, quoniam inaequalitatis
est aequalitas, [20] et dissimilitudinis similitudo, et pravitas studiositatis. Et diversantur sicut | dictum est. Unum vero quando fuerit
privatum tantum, et aliud quando | in |F 46| aliquo tempore fuerit alicuius, sicut est
alicuius in aliquo tempore aetatis, aut modo dominanti vero totius. | Et ideo
quaedam habent medium, et est homo non bonus aut | malus. Et in
quibusdam non est, sed impar
aut [25] par. Et etiam in
quibusdam |M 133rb| est subiectum terminatum, et in quibusdam | non. Ergo manifestum
est quod semper alterum contrariorum est | modo privativo, et quod hoc necesse est.
[1055b27] |F 48| |I 156rb| |N 335vb|
17. Et si principia contrariorum et genera | eorum sunt sicut unum et multum, et unum | attribuitur istis. [30] Sed cum unum est
contrarium uni, rectum est ut aliquis quaerat quaestionem difficilem, quomodo | opponuntur secundum oppositionem
unum et multum
et aequale magno |M 133va| | et parvo. Quoniam si opposita
secundum positionem dicuntur
semper per utrum, |
scilicet |I 156va| utrum album aut nigrum, et utrum album aut non-album, | et non
dicimus utrum homo aut non-album nisi per [35] accidens. Et quaestio est
‘Ille veniens est
Meleon aut Socrates?’, | quoniam hoc non est
necesse in aliquo genere omnino, sed
iste etiam | deinde fuit deceptus. Quoniam opposita secundum oppositionem non possunt |
exsistere insimul, et ipse utitur hoc hic etiam cum dicit, “Utrum veniens est alter?,”
[1056a1] quoniam si essent insimul, tunc quaestio esset derisibilis. Et cum fuerint | hoc modo etiam, tamen cadent sub oppositione in uno aut multo, | sicut utrum veniunt
ambo aut unum.
[1056a4] |F 50| |I 156vb| |M 133vb|
18. Si igitur semper in
oppositis est interrogatio per utrum, et dicitur utrum est magis [5] aut minus aut aequale, quid igitur opponitur secundum oppositionem | aequali?
Quoniam non est contrarium neque alteri tantum neque utrique, quoniam erit | maius minori. Et etiam aequale est contrarium non-aequali.
Ergo erit | aut
multitudinis aut unitatis. Et si non-aequale | significat idem utrique, ergo erit oppositum in positione utrique. |
[1056a10] |F 51| |I 157ra| |M 134ra| |N 336ra|
19. Et quaestio difficilis accidit dicentibus quod inaequale solum est inter. | Sed accidit
ut unum contrarium sit
duorum – quod est impossibile. | Et erit aequale, videtur,
inter magnum et parvum. | Contrarium enim non videtur inter. Et impossibile est hoc de definitione
etiam, | quoniam non est completa si fuerit inter, [15] sed habet semper aliquid inter.
Remanet igitur ut opponantur secundum positionem sicut negationem | aut sicut privationem. Sed impossibile est
alte|F 52|ri; non enim est aequale negatio | magni magis quam parvi. Ergo est utrique negativa privativa. | Et
ideo dicitur utrum de utroque, et non dicitur de | altero utrum est maius aut aequale aut utrum est aequale |I 157rb| aut [20] minus. Ergo sunt tria.
Privatio autem est de necessitate. Quoniam non | omne quod non est maius
aut minus est aequale, |B 324v| sed in eis quae sunt | illa;
aequale enim est illud quod non est magnum aut parvum et naturaliter | est magnum aut parvum. Et opponitur
ambobus | secundum positionem, [26]
quoniam utrumque dicitur multis modis. Et non habet nomen. Et recipiens non est unum, | sed plura, et non album
aut nigrum. | Neque hoc est unum, sed terminatum
aliquo modo illud de quo
dicitur | haec negativa modo privativo, quoniam
necesse est ut sit aut rubei [30]
coloris aut alterius. Non igitur est verus sermo | aestimantium quod sermones omnium
rerum sunt consimiles. Ergo erit | inter manum et vestimenta manus |M 134rb| quod est neque
vestimentum aut | manus, cum non sit bonum
aut malum etiam inter bonum | et malum; est enim medium inter omnia. [35] Et
non accidit ut hoc sit de
necessitate, quoniam negativa
congregata quae opponitur | secundum positionem est medium, et habet naturam ut sit aliqua distantia. [b1]
Quaedam autem non habent diversitatem
quorum negativa congregata sunt in eodem genere. | Ergo subiectum non est unum. |
[1056b3] |F 56| |I 158ra| |M 134va| |N 336rb|
20. Quaerenda est haec quaestio de uno etiam et multo, | quoniam si multum opponitur uni |M 134vb| modo
simplici, [5] accidunt uni impossibilia.
Tunc enim erit
unum paucum aut pauca; multa enim opponuntur paucis. Et etiam duo | erunt multa, cum
duplum |F 57| est de magnis
multiplicibus, et unum opponitur | duobus etiam. Ergo unum est paucum. Et si non fuerit ita, cui igitur opponantur
duo, et erunt multa, |
nisi uni aut pauco?
Nihil enim est minus de numero. [10]
Et etiam si est sicut in longitudine longum et breve, ita in multitudine |N 336va| | multum et
paucum, ergo quod est multum est multa, et | quod multitudo est multum, nisi
differat aliquo modo in continuo facilis determinationis. | Tunc igitur erit paucum aliqua multitudo. Ergo unum erit multitudo, | et si sit paucum etiam. Et similiter necesse
est ut duo sint multitudo. Sed [15] rectum
est ut quaedam multitudo dicatur
multitudo etiam, sed quia est | diversum, ut
aqua est multum, non multitudo. Sed sicut illa quae non dividuntur | in ista, quoniam ista dicuntur uno
modo, si fuerit multitudo
quae habet partes quaedam, | id est, et sua
quaedam sunt sicut numerus. Et opponuntur uni tantum, [20] et similiter opponitur unum multitudini, sicut cum aliquis dicit | unum et unum semper, et album et album, et mensurata in respectu
| mensurae. Et mensuratum |M 135ra| est unum, | et omne unum est mensuratum |
ab uno. Et quemadmodum oppositum est
unum, non paucum, [25] similiter duo sunt multa etiam aut | addita, aut alicui aut simpliciter. | Sed duo sunt pauca simpliciter, quia est | prima multitudo quae habet
quaedam. Et ideo non bene dixit Anaxagoras in
hoc | quod dixit quod omnia erant insimul |I
158rb| infinita in multitudine et parvitate. |B 325r| [30] Et
etiam deberet dicere in loco parvitatis
paucitatem, | quoniam non sunt finita in paucitate unius,
sicut dixerunt quidam, | sed propter duo.
[1056b32] |F 61| |I 158vb| |M 135rb| |N 336vb|
21. Unum
opponitur | multo ut mensura mensurato. Ista autem quae opponuntur | secundum relationem sunt omnia quae non
sunt per se de capitulo |M 135va| relationis. [35] Et iam distinximus in alio libro quod relativum dicitur multis modis. Uno modo vero sicut | contraria. Et alio sicut scientia ad
scitum; dicitur [1057a1] enim aliud
in respectu illius.
Unum autem
nihil prohibet ut sit minus aliquo. Verbi gratia, | duobus, quoniam |F
62| si non est
minus, est paucum etiam.
| Multitudo vero est tamquam genus
numerorum. Numerus vero est multitudo | mensurata per unum. Et opponuntur unum et numerus quoquomodo, non sicut
[5] contrarium, sed sicut dictum est in quibusdam relativis quae opponuntur sicut opponuntur mensura | et mensuratum. Et ideo non omne quod est | unum est
numerus,
sicut omne quod non dividitur.
Et | scientia dicitur tali modo in respectu sciti, sed
non convertitur. Scientia igitur videtur mensura, et scitum [10] mensuratum. Sed accidit quod omnis scientia sit scitum, | sed non omne
scitum sit scientia;
scientia
enim quoquomodo | mensuratur per scitum. Multitudo vero non est | contraria pauco
etiam, sed hoc multum quod est
sicut multitudo | una addita multitudini ei est contraria. Et multitudo non est contraria uni omni modo, sed cuidam, [15] sicut dictum est, quia dividitur. Illud autem quod non dividitur est sicut illud
quod est | relativum |I 160ra| sicut scientia, sicut numerus sciti.
Unum vero | mensura. |
[1057a18] |F 66| |I 160rb| |M 136ra| |N 337ra|
22. Contraria vero possunt esse mediata, et | in quibusdam est necesse ut sit medium inter contraria. Omnia [20] enim media sunt
in eodem genere, et illa quae |I 160va| habent medium etiam. | Et dico
media omnia ista ad quae primo
transmutabile transmutatur | necessario. Verbi gratia, quod si motus fuerit de neumate ad | acutum, primo veniet in neumatibus minus
convenientibus quae sunt | inter. Et
similiter in coloribus si fuerit motus de albo [25] in nigrum, primo veniet ad rubeum et
glaucum. | Et
similiter de aliis.
Transmutatio vero | de uno genere in aliud non est nisi per accidens, | ut de colore in figuram. Ergo de necessitate | media et illa
quae habent media sunt in
eodem genere. [30] Sed omnia sunt media rerum oppositarum, | quoniam ex istis solummodo
est transmutatio
per se. | Et ideo non possunt transmutari illa quae non opponuntur. | Ergo transmutatio et non-transmutatio erit de oppositis. Et oppositorum
contradictoria vero | non habent medium. [35] Contradictoria sunt opposita quorum altera pars semper est et nullum
habet | medium omnino. Alia vero opposita quaedam sunt relativa, |B 325v| et quaedam
privativa. | Relativorum |M 136rb| vero omnia quae non sunt contraria non
habent | medium. Et causa in hoc est quia non sunt in eodem genere. Et non est [b1] medium inter
scientiam et scitum, sed inter magnum |N 337rb| et parvum. |
[1057b2] |F 69| |I 161ra|
23. Si igitur media sunt in eodem genere, sicut declaratum est, et | contraria habent
|M 136va| media, necesse est ut sint composita ex istis | contrariis. Quoniam autem habebunt
aliquod genus, aut non habebunt. Si [5] habebunt, ergo erunt secundum hunc modum quasi aliquod recipiens aut contraria. Et erunt
contraria | ante differentias quae fecerunt
contraria; | formae enim sunt ex genere et differentiis, | ut album et nigrum sunt contraria, et alterum | color segregans, et alterum color congregans. Istae igitur differentiae, [10] segregans et congregans, sunt ante. Ergo ista sunt contraria | ante. Sed illa quae differunt
secundum contrarietatem sunt | magis contraria. Ergo erunt ista media ex | genere et differentiis, ut omnes colores qui | sunt
inter album et nigrum. Oportet igitur ut ista dicantur de differentiis, [15] et genus est
color, et quod ista sunt ex
aliquibus differentiis, | sed non erunt contraria prima. Et si non, tunc | quodlibet
aut erit album aut nigrum
aut aliud medium. Ergo
ista | erunt inter prima contraria et primas differentias | quae sunt tales et quae continent.
Ergo |I 161rb| quaerenda sunt ista primo et [20] omnia contraria quae non sunt ex aliquo medio in genere.
Necesse est |
enim ut illa quae sunt in uno
genere sunt composita ex illis quae
non sunt composita secundum
genus | aut |M 136vb| sunt non composita. Quoniam
contraria non sunt composita ex | invicem, ergo sunt principia. Media vero aut omnia | aut nulla erit
aliquod ex contrariis. Ergo |N 337va| transmutatio erit in hoc [25] antequam perveniat ad ista,
quoniam erit in quolibet
eorum minus
aut maius. | |F 70| Et hoc etiam est inter contraria. Et etiam | omnes partes compositae sunt mediae; composita enim ex altero magis et ex
altero | minus dicitur quoquomodo quod est ex altero | magis et ex alio minus. Et cum
nulla alia sunt diversa [30] ut omnia contraria, ergo media sunt ex contrariis. | Ergo omnia quae sunt sub, et contraria et media, erunt | ex primis contrariis.
[1057b32] |F 74| |I 162ra| |M 137rb| |N 337vb|
24. Declaratum est igitur quod omnia media sunt in | eodem genere, et quod sunt inter
contraria, et quod omnia
sunt
composita | ex contrariis. [35]
Quod autem est aliud per formam
est aliud alicuius. Et hoc debet | esse utrique, quoniam si
animal est aliud
secundum formam, necesse est ut utrumque sit animal, | et ut illud quod est aliud secundum formam sit in eodem;
illud | enim quod est tale bene dicitur quod ambo sunt ex eodem, cum differunt non [1058a1] per accidens, sive secundum
naturam |B
326r| sive alio modo. | Oportet enim habere
illud quod est commune
tantum, ut animal utrique, | sed ut quodlibet eorum
habeat aliud, et etiam idem animal. [6] Verbi gratia, ut sit equus, et aliud homo. Necesse est igitur ut | ista diversitas
sit alietas in genere; dico enim quod diversitas generis | est alietas, |F
75| et alietas est illud quod facit hoc
aliud. Contrarietas | igitur quae est |M
137va| in re est eadem. Et hoc manifestum est ex sermone sequenti; omnia [10] enim
dividuntur secundum oppositionem.
Et iam declaravimus quod contraria sunt in eodem | genere; contrarietas enim est perfecta
diversitas | et diversitas quae est secundum formam. Omne enim aliquid alicuius generis hoc quod est idem. | Et genus etiam dicitur de
utroque. Et ideo omnia |
contraria conveniunt in
eodem praedicamento quae differunt secundum formam, non secundum genus. [15] Et sunt
quaedam ex quibusdam aliis magis;
diversitas enim completa et | non est
insimul utrique. Ergo diversitas est
contrarietas. | Et dicuntur idem
secundum formam | omnia quae non
habent contrarietatem. Et sunt illa quae non dividuntur; contraria enim sunt in divisione
et [20] in eis quae sunt media antequam perveniant ad illa quae non dividuntur. | Ergo
mani|I 162rb|festum est quod nihil est in rei veritate apud illud quod dicitur genus neque | idem neque
aliud in forma omnino in illa quae est sicut forma generis; | materia enim cognoscitur per negativam.
Genus vero est | materia
illius cuius dicitur
genus, non sicut genus Herculeorum,
sed sicut dicitur [25] in illis
quae sunt naturaliter. Neque in illis quae non sunt in
eodem genere, sed differunt | ab illis
secundum genus, et differunt secundum formam ab illis quae sunt in eodem genere; contrarietas | enim
est diversitas eius quod differt secundum formam, |M 137vb| et ista | est in illis
quae sunt in eodem genere tantum. |
[1058a29] |F 80| |I 163ra| |M 138ra| |N 338rb|
25. Et quaerendum
est quare
mulier non
differt a viro
secundum formam, [30] cum masculus sit contrarius feminae, et diversitas est | contrarietas, et
quare animal masculum non
est aliud a
femina | secundum formam; ista enim diversitas est per se animalis, et non sicut | albedo et nigredo, sed
feminitas et masculinitas sunt secundum quod animal. | Ista enim quaestio appro|F 81|pinquat |M
138rb| quaestioni dicenti
[35] quare quaedam contraria faciunt alia secundum formam et quaedam non, | ut ambulans et pennatum, albedo vero et nigredo
non. |
Quaedam enim sunt passiones propriae generi, et quaedam non. Ergo [b1] quaedam definitio, et quaedam materia. Omnia igitur contraria quae sunt in
definitione | faciunt diversitatem secundum
formam, et omnia quae sunt in
re | cum
materia non faciunt. Et
ideo albedo non facit homines,
neque | nigredo, neque homo albus differt secundum formam in respectu [5] hominis nigri, neque
si fuerit positum unum nomen; homo enim est sicut materia, | et materia non facit diversitatem. | Homines enim non sunt formae
hominis. Et ideo si carnes et | ossa sunt alia et alia |B 326v| ex quibus sunt hoc et hoc, sed tamen
totum
congregatum est aliud. Secundum vero formam | non est aliud quando in verbo non est
contrarietas. Et hoc [10] est postremum quod non dividitur. Callias autem est sermo cum | materia, et album est homo quoniam Callias est albus, | et
homo est albus per accidens. Neque circulus cupri et ligni neque triangulus cupreus et circulus ligneus et | non differunt secundum formam
propter materiam, sed quia in
verbo [15] est contrarietas. Sed utrum materia non facit aliud secundum formam, | cum sit |M
138va| aliquo
modo? Et forte possibile est ut faciat. Et quare equus est |
aliud secundum formam ab hoc homine, cum | verba eorum sunt cum materia?
Aut quia in verbo est contrarietas, ut est | hominis albi et equi nigri; habent enim [20]
formas, sed non quia alter albus et alter niger, quoniam si uterque |F 82| esset | |I 163rb| albus, tunc
formae eorum essent in alia
dispositione. Masculus autem et femina et si sint passiones
propriae animali, tamen non sunt secundum
substantiam, sed sunt in | materia et corpore. Et ideo idem sperma erit aut femina aut masculus | postquam patitur aliqua passione.
[1058b24] |F 87| |I 163vb| |M 139ra| |N 338vb|
26. Dictum est igitur quare sunt alia in forma, |I 164ra| [25] et quare
quaedam sunt diversa in forma et
quaedam non. | Et cum contraria fuerunt talia in
forma, et corruptibile
| et incorruptibile sunt contraria alia magis, est | necessarium
ut non sit generis corruptibilis et
| incorruptibilis ex privatione per differentiam sine potentia. Et ideo diximus modo in eis per [30]
nomina. Ergo possibile
est aestimare quod
non est necesse ut
corruptibile | et incorruptibile
sint talia in forma, quemadmodum neque album neque nigrum; quaedam
enim possunt esse idem insimul cum fuerint | ex universalitate, ut homo quoniam potest esse albus
et niger. | Et potest
esse in
rebus simplicibus
ut sit unum non [35] insimul album et nigrum, et si album est contrarium nigro. | Sed quaedam
contraria
in quibusdam rebus sunt per accidens, | |M 139rb| ut dicta nunc et
alia multa. Et quaedam |F 88| [1059a1] non possunt esse alicuius. Et similiter
corruptibilia et ea quae non corrumpuntur, quoniam nihil corrumpitur per accidens; accidens enim | possibile est ut non sit.
Corruptibile autem et incorruptibile sunt rerum quae sunt necessario | in his in quibus sunt,
quando idem fuerit corruptibile, etiam [5] et si fuerit possibile ut non habeat corruptionem similiter. | Ergo
necesse est ut corruptio sit aut substantia aut in substantia | cuiuslibet eorum
quae corrumpuntur. Et iste sermo est possibilis etiam | in eis
quae non corrumpuntur; utrumque
enim est ex illis quae sunt
necessario secundum quod sunt superius et | primo modo per quem sunt opposita. Alterum enim est corruptibile, et alterum
incorruptibile. [10] Ergo necesse est ut sint alia secundum genus. Et est
manifestum | quod impossibile
est ut sint formae tales ut quidam dicunt. |
Et si non, tunc hominum
quidam corrumpuntur et quidam non, | et si illae formae dicantur quod secundum formam sunt eaedem cum
singularibus | non aequivoce. Quae autem aliae secundum genus
magis distant quam alia quae |B
327r| sunt talia secundum formam. |