Aristoteles
Metaphysica
Translatio Arabica-Latina, Versio Vulgata Liber 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
Copyright 2011 © Rega Wood
Variantes (Variants) | Notae (Notes)
Metaphysica 8*
(eta)
*Bolded Text Quoted by Richard Rufus
[1042a4] |B 311r| |I 125vb| |M 107rb| |N 321rb|
1. Oportet nos congregare dicta et determinare sermonem | et post complere; dictum
est enim quod [5] quaerendae sunt
causae substantiarum
et principia et elementa. | Quaedam enim
substantiae sunt concessae ab omnibus, | et de quibusdam dicunt quidam sermones proprios; concessae enim sunt
substantiae | naturales, ut ignis et terra et aqua et aer et alia | corpora simplicia, deinde plantae et partes
earum, et [10] animalia et partes animalium, et caelum et | partes caeli. Et quidam dicunt
substantiam propriam esse | formas et mathematica.
[1042a12] |I 126ra| |N 321va|
2. Et accidit ex | sermonibus ut sint substantiae eius quod est per essentiam
et subiectum etiam, et | genus magis
quam formae, et universale magis quam [15] particulare. Et exemplaria etiam quae
coniunguntur cum universalibus per genus; | |M 107va| aestimantur enim esse substantiae, quia recipiunt unum sermonem. | Ergo
quid est per
essentiam est substantia, et sermo eius est definitio. Et ideo | dictum est quod dictum est in definitione et in illo quod est per se. Et cum |
definitio est sermo, et omnis sermo habet partes, considerandum
est etiam
necessario [20] de parte, et
cognitio est quae sunt partes substantiarum et quae non sunt. Et | si sint partes
definitionis etiam,
non est substantia neque universale | neque genus. De exemplaribus vero et de mathematicis |
perscrutandum est post; quidam enim dicunt ipsa esse substantias alias ab ipsis substantiis sensibilibus. |
[1042a25] |I 126rb|
3. Et omnes substantiae sensibiles | habent materiam. Et substantia est
subiectum, | et alio modo est materia (et
dico materiam illud quod est quia hoc non est hoc | in actu,
et est hoc
in potentia). Et alio modo est definitio et | forma quae est principium rei et est per definitionem
separata. Et tertio modo
illud quod est [30] ex istis, cuius
solius est generatio et
corruptio, et est separatum | modo
simplici; substantiae enim quae sunt substantiae per definitionem quaedam sunt ista et
quaedam non. |
[1042a32] |I 126va| |M 107vb| |N 321vb|
4. Manifestum est |B 311v| igitur quod materia est substantia, quoniam omnes | transmutationes oppositae in
situ habent subiectum fixum, | sicut illud quod est in loco. Quod enim est nunc fiet etiam [35] alius
locus, et in re etiam quae
est nunc secundum hanc quantitatem fiet etiam | minor aut maior, et in transmutatione est
aliquid quod modo est sanum quod [b1] fiet etiam aegrum, et similiter etiam in substantia
quae est nunc in |
generatione fiet etiam in corruptione.
Et erit materia subiectum sicut
| hic, et fiet etiam sicut illud
quod est per privationem. Et aliae transmutationes | sequuntur istam. Ista autem non sequitur [5] unam aut duas aliarum; non |I 126vb| enim est necesse ut illud quod | habet
materiam localem etiam habeat materiam quae generatur et corrumpitur. | Dictum igitur est in
naturalibus | quae est differentia
inter esse simpliciter et
non simpliciter. |
[1042b9] |I 127ra| |M 108ra| |N 322ra|
5. Et cum quaedam substantiae sint concessae, ut subiectum et materia etiam, et est [10] illud quod
est in potentia, remanet |I 127rb| dicere quae est | substantia
sensibilium quae est in actu. Democritus vero | videtur aestimare quod differentiae eorum sunt tres. | Materia vero quae est substantia subiecta est
eadem etiam, et differunt aut |
secundum ordinem, qui est figura, aut secundum transmutationem, quae est situs, aut
secundum contactum, qui est [15] compositio.
Et ipse videt multas differentias, ut dicitur; quaedam est enim | per compositionem materiae, ut omnia quae admiscentur. | Verbi gratia, mel et aqua. Et
quaedam per ligamentum, et quaedam per glutinum, | ut liber, et quaedam per
clavos, ut arca, et quaedam per plura | istorum. Et quaedam per situm, ut via et limes; ista enim [20]
differunt secundum motum situalem. Et
quaedam secundum tempus, ut mane | et sero. Et quaedam secundum locum, ut venti. Et
quaedam | per passiones quae sunt sensibilium, ut durities et mollities, et | spissitudo et raritas, et siccitas et
humiditas. Et | quaedam per quaedam, et quaedam per omnia. Et universaliter quaedam
[25] magis et quaedam
minus. Et ideo cum limes ponitur superius, non est limes. Manifestum est igitur quod ens |
dicitur secundum
|M 108rb| numerum istorum modorum; dicitur enim ens via quae est secundum hunc
situm, et | hoc etiam significat quod est secundum hunc situm. Et ipsum | esse frigus etiam
significat quod inspissatum est
illud secundum
hunc modum. Et essentia quarumdam rerum | determinatur per omnia ista; quaedam enim sunt
[30] mixta, et quaedam
complexa, et quaedam ligata. |B 312r| Et quaedam | secundum alias differentias, ut
manus et pes.
Accipiantur | igitur genera differentiarum; ista enim erunt principia |
essentiae, sicut quod est maioris et minoris, et spissum et | rarum, et partes similes
istis. Omnia enim ista [35] sunt in additione et diminutione. Et si sunt alicuius figurae, ut lenitas | aut asperitas,
omnia sunt in recto aut tortuoso.
Et quaedam sunt [1043a1] quorum essentia est mixtio, et modo opposito in situ, qui est non essentia. | Manifestum
est igitur ex istis quod si substantia sit causa essentiae | cuiuslibet istorum, quod quaerendum est in istis quae est causa essentiae cuiuslibet istorum; nihil enim istorum |I 127va| omnino est substantia, neque quando
congregantur cum aliis. Sed tamen indiget [5] quodlibet istorum conveniente.
[1043a5] |I 128rb| |M 109ra| |N 322va|
6. Et quemadmodum in substantiis eadem | actio praedicatur de materia, similiter in aliis | definitionibus magis. Verbi
gratia, si voluerimus definire viam
aut | lapidem, dicemus quod est illud cuius pars est tale et tale, et domus quae est ligna et lateres quorum | situs est talis. Et etiam in quibusdam
definitionibus consideramus illud propter quod. Verbi gratia, quod grando est [10] aqua
congelata et spissa aliqua spissitudine, et
commutatio vocis in exitu est mixtio vocis acutae | cum gravi aliqua mixtione, et secundum hunc modum in | aliis rebus. Et iam apparuit ex istis rebus
quod omnis materiae actio est ab alia actione alterius | materiae, et sermo etiam; actio enim cuiusdam
est compositio, et cuiusdam mixtio, | et cuiusdam
aliud dictum. Et ideo illi qui definiunt et [15] dicunt quod domus est lateres et lapides et ligna | dicunt domum in potentia; ista enim sunt materia. Et qui dicunt quod
domus est quod tegit | divitias et
corpora | dicunt actionem.
Qui autem congregant omnia ista et componunt |I 128va| ea
dicunt tertiam | substantiam quae est ex istis; videtur enim quod [20] sermo
|M 109rb| differentiarum sit formae et
actionis, et illud ex istis | rebus in quo est sit
materia magis. Et istae assimulantur definitionibus quas Aristatis | accipiebat, quae congregatur ex ambobus, ut dicitur ‘quid est serenitas?’, | et dicetur
‘qui|N 322vb|es in multitudine
aeris’. Aer igitur est materia, et quies actio |
et substantia. Et etiam ‘quid est tranquilitas?’, et dicetur ‘levitas maris’. [25] Subiectum igitur quod est quasi materia
est mare, actio vero et | forma est
levitas. Declaratum est igitur ex dictis quid est | substantia sensibilis et quomodo; quaedam
enim est quasi materia, | et quaedam
est quasi in actu, et tertia quae est ex istis. |
[1043a29] |I 129ra| |M 109vb| |N 323ra|
7. Et oportet nos non ignorare, quoniam forte latet,
quid est istud quod significat
nomen, utrum [30] significat |B
312v| substantiam compositam aut
actum et | formam. Verbi gratia,
domus utrum significat communiter
quod est cooperimentum | ex lateribus et lapidibus compositum tali modo, aut significat actum | et formam, scilicet
cooperimentum. Et linea utrum significat | duo
puncta. Et animal utrum
animam et [35] corpus aut animam; ista enim est substantia et actus corporalis. | Et forte animal
significat utrumque, non sicut istud quod dicitur secundum unam | eandem definitionem, sed sicut illud quod attribuitur
eidem.
[1043a38] |I 129va| |M 110ra| |N 323rb|
8. Et ista in |
alio non diversantur. Inquirere vero
substantiam [b1]
sensibilem non diversatur
omnino; illud enim quod est per essentiam
est per formam et per actum, |
quoniam anima et animae est idem, | homo vero et hominis non,
nisi dicatur quod anima est | homo etiam. Et similiter in aliquo est et in aliquo non est. Et non
apparet [5] quaerentibus quod syllaba est ex litteris et | compositione, neque quod domus est lateres et compositio.
Et hoc modo
videtur; | compositio
enim et mixtio est ex eis, | et non alteri secundum hunc modum. Et | ut via quoniam non est ex
situ, neque situs ex via, sed
[10] hoc ex illo. Neque
homo animal bipes, | sed oportet ut sit aliquod
aliud a rebus multis. Et etiam materia non est elementum | neque ex elemento, sed est substantia quam
dicunt esse illi qui | negant materiam. Et si hoc est causa essentiae, etiam est substantia. | Ergo non dicunt esse substantiam ipsam. Necesse est ergo ut ista [15] sint
aut aeterna aut
corruptibilia absque |M 110rb| eo quod corrumpantur, et quod sint | sine generatione, et
declaratum est. Et demonstratum
alibi | quod forma
ex nihilo facta est et non generatur, sed fit hoc, | et generatur
illud quod est ex istis. Et nondum est declaratum si substantiae rerum quae corrumpuntur |I 129vb| sunt | separatae, sed tamen hoc declaratum est quod hoc impossibile est in quibusdam,
et sunt [20]
omnia quae non possunt esse sine aliis, ut domus et | vas.
[1043b21] |I 130ra| |M 110va| |N 323va|
9. Et rectum est ut ista non sint neque substantiae etiam neque | aliquid hoc, neque aliquid omnium partium quae non constituuntur per naturam. Rectum est igitur ut | aliquis ponat materiam1 tantum esse substantiam in rebus quae corrumpuntur. Et est | quaestio difficilis quam interrogabat Antisthenes [25] et in aliqua hora non secundum curialitatem. Impossibile enim est ut sciatur ut sit definitio entis quid sit; | definitio enim est sermo logicus. Sed impossibile est definire aliquid quale sit et quale | scitur per qualitatem, ut cyphus, quoniam impossibile est ut sciatur quid, | sed est quasi vas. Ergo in substantiis est quaedam substantia quam possibile |B 313r| est | ut habeat definitionem et sermonem, ut substantia composita, sive fuerit sensibilis [30] sive intelligibilis. Illa autem ex quibus est ista substantia prima impossibile est ut habeant hoc, cum | sermo definitionis significet aliquid de aliquo, et debet esse quaedam | quasi materia, et quaedam quasi forma.
1Cf. Rufus, SMet 8.3.E3.2.2.2: “Dicit etiam quod non est mirum si <sed N> quidam posuerunt solam materiam <materiam esse substantiam] s. esse m. V> esse substantiam in quibusdam <quibus N> rebus. Ex quo enim in rebus quae corrumpuntur formae non possunt esse separatae a materia, sed materia <ratio S> a forma, videtur <videntur N> alicui, et rationabiliter, formas talium <post rerum S> rerum habere naturam <naturam – materiam om. N> accidentium et non esse substantias sed accidentia, et sic solam materiam esse substantiam. Hoc <Haec N> autem non est verum; etsi <etsi – materia om. V> enim <om. N> forma non sit separabilis a materia, nihilominus est substantia” (N 250va-250vb, S 109rb, V 66ra).
[1044b32] |I 130rb| |M 110vb|
10. Et est
manifestum quod | si substantiae sint etiam numeri,
quod sunt huiusmodi. |I
130va| Non sunt igitur, |
sicut quidam dixerunt, ex unitatibus; definitio enim est aliquis numerus, [35] quia dividitur in res
indivisibiles. Sermones enim non sunt infiniti, | et numerus est
tale. Et quemadmodum quando ab aliquo | numero diminuitur aliquid aut ei etiam additur
aliquid eorum ex quibus | est numerus, tunc primus numerus non remanebit idem, sed fiet alius numerus, licet
[1044a1] diminutum vel additum sit valde
|N 323vb| modicum, similiter non
remanebit definitio neque illud quod | est per essentiam postquam diminuitur
ab eo aliquid aut ei additur.
Et | oportet ut numerus sit aliquid quasi illud quod est. Nunc non possunt dicere per quod est
unum. Et si est unum, aut erit, aut non erit, sed est sicut. Aut [5] si fuerit, si dicatur quid facit unum ex
pluribus. Et | definitio etiam si est una, oportet eos dicere in ea simile dicto, sed non possunt dicere etiam. Et | recte accidit hoc;
unum enim
definitio|M 111ra|nis unius
secundum quod est unum
per substantiam. | Secundum igitur hunc modum est unum, et non, sicut quidam dicunt, quasi aliqua unitas aut
aliquis punctus. | Sed est actio et aliqua natura
simplex. Et quemadmodum [10] in numero non est magis et minus, similiter neque in substantia
quae est quasi forma, | nisi
sit substantia quae est cum materia. Sit igitur ista distinctio in generatione | et corruptione
substantiarum quae dicuntur, et quomodo
est possibile et | quomodo non in
attributione earum numero. |
[1044a15] |I 131ra| |M 111rb| |N 324ra|
11. In substantia vero materiali oportet nos non ignorare, quoniam et si | omnes sunt ex eodem, tamen
ex | propriis unicuique, ut
phlegma et cholera; phlegmatis enim sunt calida | et unctuosa, cholerae
autem amara et alia talia. Et rectum est ut [20] ista sint ex eodem. Et erunt plures materiae ex
eodem, | cum materia unius fuerit ex altero, ut materia phlegmatis ex
unctuoso, et unctuosum ex dulci,
| si unctuosum est ex dulci. Et
cholera autem calida solvitur | in primam materiam; duobus enim modis erit hoc | ex hoc,
aut ut praecedat |M 111va| ad ipsum, aut
ut resolvatur et veniat [25] ad primum principium. Et possibile est ut
materia sit una et ut res diversae sint | causae moventes. Verbi gratia, ut ex lignis fiat |B 313v| arca aut | scamnum. Et in quibusdam rebus materia est diversa, et necesse est ut sit diversa etiam | serra enim non fit ex lignis. |I
131rb| Et non est hoc ad causam moventem; | non
enim potest facere serram ex lana aut ligno. [30] Illud enim est quod potest
facere hoc ex alia materia.
[1044a31] |I 131va| |M 111vb| |N 324rb|
12. Manifestum est igitur quod artificium est principium quod movet, quoniam si
materia fuerit | alia, et motor et factum etiam. Cum igitur quaesierit aliquis | quae est causa, cum
dicitur multipliciter, oportet | dicere omnia quae possunt esse causae, ut causa hominis quae est
quasi [35] materia, scilicet menstruum, et causa quae est quasi motor, sperma, [b1] et causa quae est quasi forma est istud quod est
per essentiam, et causa quae est sicut illud propter quid est | complementum. Et forte haec duo sunt
idem. Et oportet | dicere causas propinquas, scilicet materiales, non ut ignem et
terram, |I 131vb| sed materiam | propriam.
Necesse est igitur in substantiis naturalibus generabilibus | etiam ire hac via, si aliquis voluerit dare definitionem
sanitatis, cum istae [5] causae sint hae numero et
oportet scire causas. | In substantiis vero naturalibus sed aeternis est alius sermo. | Rectum est igitur ut quaedam hoc non
habeant, et ut non sit tale,
sed erit | motum in loco tantum. Neque illa quae sunt per naturam et | non habent aliquam
materiam, sed substantia eorum est
subiectum, ut [10] causa
|M 112ra| eclipsis; non enim est aliqua materia, sed luna quae | patitur est aliqua causa, sicut causa
motus. Causa autem amittendi lumen
est | terra.
[1044b12] |I 132rb| |M 112rb| |N 324va|
13. Et rectum est ut non sit
causa quae est propter quid et causa quae est quasi forma etiam et definitio. | Sed
definitio si non fuerit cum causa, non erit manifesta. Verbi gratia, quod |
eclipsis est privatio luminis. Et si addiderimus esse ex terra quia sit in [15] medio, hoc erit sermo causae. Et similiter in somno; | non
erit enim manifestum quid sit primum patiens. Sed est manifestum ipsum
esse animal. | Sed quare hoc? Et quid sit
primum, utrum cor aut aliud? | Deinde per quod? Deinde quae sit passio quae accidit ei? Et non est | totius; somnus enim est aliqua quies talis, sed hoc erit [20] primo passio in aliquo. |
[1044b21] |I 132va| |M 112va| |N 324vb|
14. Cum igitur quaedam res sunt et non sunt sine generatione et corruptione, | ut puncta si fuerint, et modo
univer|I 132vb|sali forma, | quoniam non est album, sed lignum album, si | omne
generatum est ex aliquo, et erit aliquod
album, non igitur erunt omnia [25] contraria ad invicem,
sed alio modo, ut | homo albus ex homine |B 314r| nigro, et album ex nigro. |
Neque materia
uniuscuiusque rerum. Quae habent generationem et transmutationem transmutantur | ab invicem. Omnia autem quae sunt absque
eo quod transmutantur,
nunc nulla quaestio
dicetur de eis.
Et est
quasi [30] materia cuiuslibet rei ad contraria, ut dicimus. Si
corpus in potentia est sanum, | et infirmitas est contrarium sanitati, est igitur |M
112vb| utrumque in potentia. Et | aqua in
potentia acetum et vinum. Et materia est in quibusdam
secundum habitum et | formam etiam, et quibusdam secundum privationem et corruptionem |
naturalem. Quaestio vero est cuius sit, et quare vinum non est [35] materia aceti
neque est acetum in potentia, et si ex eo fiat | acetum. Et est
vivum in potentia
mortuum in primo, [1045a1] sed corruptio erit
accidentaliter. Materia vero animalis est modo corruptionis |
potentia mortui et materia eius. Et similiter vinum; acetum enim est | ex eo sicut nox ex die. Et omnia quae transmutantur | ad invicem sunt
secundum hunc modum. Oportet igitur reverti ad materiam. Verbi gratia, ut [5] ex mortuo
fiat vivum, oportet primo
pervenire ad materiam, deinde ad vivum. Et |
acetum primo ad aquam et post ad vinum. |
[1045a7] |I 133va| |M 113rb| |N 325rb|
15. In quaestione vero dicta de definitionibus | et in numeris, quae est
causa in hoc quod cum sit unum, quod sit
unum? Omnia | enim quae habent plures partes quorum universum
non est sicut
cumulus, [10]
sed sicut aliquid quod habet
partes, habet causam, | quoniam in corporibus etiam quaedam habent causam cuius essentia est tactus, et quaedam | viscositas aut alia passio talis. Corpus vero | est una definitio non secundum ligationem, ut liber Ilias, scilicet liber Homeri Priami, sed quia | est idem. Quid igitur facit hominem unum, et quare [15] est unum et non plura,
ut animal et bipes? Et etiam alio modo | si fuerit, sicut quidam dicunt,
aliquid quod est animal et
| bipes, quare
illa non sunt homo? Et | sicut homines secundum
modum acquisitionis erunt non ex homine | uno, sed ex duobus, et similiter ex animali bipedi, et
universaliter cum [20] homo non sit unum, sed magis animal et bipes etiam. Manifestum est | quod si hac via procedatur, sicut
est consuetudo eorum in definitionibus, |
quod impossibile est dissolvere hanc quaestionem difficilem. | Si autem fuerit sicut
dicitur quod quaedam est materia et quaedam forma, et | quaedam potentia et quaedam actus, rectum
est ut non aestimetur error
[25] in quaesito; ista enim
quaestio erit ea|I 133vb|dem, et | si definitio sphaerae |M 113va| esset
‘cuprum rotundum’, quoniam cum fuerit, erit | signum definitionis hoc nomen. Cum igitur fuerit
quaesitum quid erit | causa ut sit rotundum et cuprum,
|B 314v| | tunc enim non apparebit quaestio; alterum enim est materia, et reliquum
est forma. [30] Et causa illius unitatis est scilicet ut illud quod est in potentia in actu sit | ab agente in
omnibus in quibus est generatio; non enim est | aliud causatum, sed erit illud quod est in potentia sphaera in actu sphaera. | Sed hoc fuit illud quod fuit per [35] essentiam cuiuslibet, et est sicut circulus, qui
est figura plana. |
[1045a36] |I 134rb| |M 113vb| |N 325va|
16. Omnia autem quae non
habent materiam, neque intelligibilem neque sensibilem, unumquodque eorum statim [b1] est unum illud quod est per essentiam,
sicut illud per quod est
quod est etiam. | Et ideo in definitionibus | non est ens
|M 114ra| neque unum, et illud quod est per essentiam est unum, | sicut aliquod ens etiam. Et ideo non est alia causa neque alicuius istorum ut sit [5]
unum neque ut sit ens etiam; unumquodque enim eorum statim | est aliquod ens et aliquod unum, non quia
sunt in ente et in uno sicut illa quae sunt in genere, | neque sunt quasi separata et alia a particularibus. Et propter hanc | difficultatem
dixerunt quidam acquisitionem, et dubitaverunt in causa | acquisitionis et quid sit acquisitio. Et
quidam dixerunt congregationem [10] animae, ut aliquis; dixit enim quod cognitio quae est per veram scientiam est | per
animam etiam. Et quidam dixerunt compositionem et quod ligamentum | corporis et animae est per vitam. Sed sermo in
omnibus |I 134va| istis est unus; | sanitas enim in omnibus est una, aut congregatio
aut ligamentum aut compositio
| animae et sanitatis. Et etiam cuprum erit triangulare per [15] compositionem cupri et
trium angulorum, et essentia albi est compositio | superficiei et albedinis. Et causa in
hoc est quia | quaerunt unum quod est in potentia in
actu quasi
diversum etiam. | Et sicut dictum est, quoniam quemadmodum materia ultima et forma est idem
et [20] unum,
ergo non habent aliquam causam
omnino | praeter motorem quoquomodo de potentia in actum. | Omnia vero quae non |M
114rb| habent materiam modo simplici, essentia eorum per quam sunt entia non fertur in quibusdam
rebus. |