Aristoteles
Metaphysica

Translatio Arabica-Latina, Versio Vulgata Liber 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Copyright 2011 © Rega Wood

TEI-compliant XML


Variantes (Variants) | Notae (Notes)


Metaphysica 5*

(delta)

*Bolded Text Quoted by Richard Rufus

[1012b34] |B 283r| |I 63ra| |M 53ra| |N 291va| |P 61|
1. Initium dicitur illud ex quo [35] prius movetur aliquid. Verbi gratia, principium longitudinis. [1013a1] Et dicitur etiam illud ex quo melius est aliquid | fieri. Verbi gratia, doctrina, quoniam forte non incipitur de | primo rei, sed de illo de quo facilior est disciplina. | Et dicitur etiam illud ex quo prius fit res |I 63rb| et est in re. Verbi gratia, [5] fundamentum navis et domus, et sicut quidam dicunt, cor in animali, | et quidam cerebrum, et quidam aliud secundum aestimationem uniuscuiusque. | Item, dicitur etiam illud ex quo fit res prius et non |P 62| est |M 53rb| in eo et | ex quo fit initium motus et transmutationis. | Verbi gratia, filius a parentibus et lis [10] ab odio. Et dicitur etiam illud propter cuius voluntatem movetur quod | movetur et transmutatur quod transmutatur. Verbi gratia, | dominium in civitatibus et regnum, | quae dicuntur etiam principia. Et similiter in artificialibus, et | maxime in principiis artificiorum. Et dicitur etiam illud ex quo res scitur [15] primo. Verbi gratia, | propositiones in demonstratione. Et similiter | dicuntur causae etiam; omnes enim causae sunt principia. Et | omnia principia habent aliquid commune quod est primum, et sciendum quomodo est et quomodo erit. | Et quaedam principia sunt in rebus, et quaedam [20] extra res. Et similiter natura est principium et elementum etiam, et cogitatio | et |B 283v| voluntas et substantia et illud propter quid. Bonum et largum est principium plurium, | et cognitio et motus etiam. |

[1013a24] |I 64ra| |M 53vb| |N 291vb| |P 68|
2. Causa dicitur secundum unum modum illud ex quo fit aliquid et est in eo, [25] ut cuprum in idolo et argentum | in anulo. Et dicitur alio modo forma et | exemplar. Et hoc est quod significat alicuius esse et | genera eius, sicut proportio duorum ad unum attribuitur ad diapason, et | similiter omnes numeri et partes definitionis. Et dicitur alio modo secundum quod est [30] principium transmutationis et quietis primae, ut dicitur quod | ambulatio est causa sanitatis, et pater filii, et universaliter agens | acti, et transmutans transmutati. Et etiam dicitur alio modo | tamquam complementum, et hoc est propter quid fit aliquid. Verbi gratia, quod | sanitas est causa ambulationis. Si igitur quaesitum fuerit a nobis quare ambulamus, dicemus ut sanemur, et [35] hoc dicto videmus nos reddere causam. Et similiter alia per quae fit complementum |M 54ra| | per motum alterius et est medium, sicut dicitur quod causa [b1] sanitatis est dieta et ieiunium aut medicinae aut | instrumenta; omnia enim ista adunantur |N 292ra| ad quaerendum complementum, et differunt | quoniam quaedam sunt tamquam instrumenta, et quaedam tamquam actiones. | Causae igitur dicuntur in maiori parte de istis modis. Quia igitur [5] causae dicuntur |P 69| multis modis, accidit ut plures causae sint eiusdem, sed | modo accidentali; ars enim idolorum est causa, | et cuprum etiam, et non est aliud nisi per hoc quod est idolum, | sed non est eodem modo, sed alterum, quasi illud | ex quo fit mo|I 64rb|tus. Et exercitium et sanitas sui ipsius ad invicem; exercitium enim est causa [10] sanitatis, et sanitas est causa exercitii, sed non eodem modo, | sed hoc tamquam complementum, et hoc tamquam principium motus. Et etiam | eadem causa erit rerum contrariarum. Verbi gratia, illud quod cum fuerit praesens, erit causa alicuius, | et cum fuerit absens, illud idem forte erit causa contrarii. Verbi gratia, quoniam absentia | gubernatoris navis forte erit causa destructionis navis, et praesentia |M 54rb| eius erit causa [15] salvationis eius. Et haec ambo, scilicet absentia et praesentia, sunt causae | tamquam motus.

[1013b16] |I 64vb| |M 54va| |N 292rb| |P 72|
3. Omnes igitur causae quae modo fuerunt dictae cadunt super quattuor | modos famosos valde. Litterae enim | syllabarum et materiae artificialium | et terra et omnia corpora similia et [20] partes |B 284r| totius et propositiones conclusionis sunt tamquam | causae quae sunt ex aliquo. Et quaedam istorum sunt quasi subiectum, et quaedam quasi | partes. Et quaedam quasi illud quod significat alicuius esse, sicut totum et compositio | et forma. Semen autem et medicus et ambulatio et | omne quod agit aliquam actionem |I 65ra| sunt secundum principium transmutationis [25] et quietis. Et quaedam sunt |P 73| tamquam complementum et largitas | aliis; illud enim propter quod fit largitas | aliis vult etiam esse complementum, et non est differentia inter dicere hoc esse largum | et videri largum. Causae igitur sunt istae, et | numerus suarum formarum est iste numerus. Et modi causarum [30] sunt plures, sed cum referuntur fiunt pauciores etiam; dicuntur | enim causae multotiens ea quae conveniunt in forma. Et dicuntur quaedam ante, | et quaedam post, sicut dicitur quod sanitatis causa est medicus peritus |M 54vb| et ars, | et duplum est causa ad diapason, et numerus etiam. Et similiter etiam | illud quod continet aliquid particularium. Et etiam tamquam accidens [35] et genera eius. Verbi gratia, idolum; causa enim idoli est artifex idolorum, scilicet Polycletus, | sed diversis modis. Accidit enim ut nomen [1014a1] artificis esset Polycletus. Et similiter etiam ea quae continent | accidens, sicut homo cum fuerit causa idoli, aut aliquod | animal. Et quaedam accidentia sunt remotiora quibusdam, et [5] quaedam propinquiora. Verbi gratia, cum dicimus quod album et musicum1

est causa | idoli, et non Polycletus tantum aut homo. | Et dicuntur causae aliter ab omnibus istis proprie et | universaliter et potentia et actu. | Verbi gratia, aedificator2 rei aedificandae aut aedificator qui aedificat. [10] Et dicuntur huiusmodi sermones in rebus quarum causae habent causas, et |P 74| | sicut causa istius idoli quod est idolum aut quod est alia | forma aut cuprum, et causa cupri est aliqua materia. Et similiter in | accidentibus. Et etiam dicuntur | ista et illa secundum compositionem. Verbi gratia, non Polycletus neque [15] artifex idoli, sed Polycletus artifex idoli. Sed | multitudo |M 55ra| omnium istorum est senarius. Et dicuntur | duobus modis: aut tamquam genus aut | tamquam totum. Album in Romano. Et differunt quod [21] agentia et particula|I 65rb|ria sunt et non sunt insimul, | et quae habent causas |P 75| etiam. Verbi gratia, sanans | et iste aedificator istius aedificati. Quae autem sunt in | potentia non sunt semper insimul; domus enim et [25] aedificator non corrumpuntur insimul. |

1Cf. Rufus, SMet 5.2.E1: “Consequenter dicit quod causae accidentales quaedam sunt propinquae <propinquae quaedam remotae rep. N, r. q. p. S>, quaedam remotae, sicut album et musicum sunt causae remotae respectu idoli, homo et Polycletus causae <om. S> propinquae” (N220ra, S83va, V27vb).

2Cf. Rufus, SMet 5.2.E1: “Consequenter dicit quod causa quaedam est actu, quaedam potentia, ut aedificator in habitu est causa in potentia respectu aedificationis, aedificator dum aedificat est causa in actu respectu rei aedificatae” (N220ra, S83va, V27vb).


[1014a26] |I 66ra| |M 55va| |N 292vb| |P 81|
4. Elementum dicitur illud ex quo componitur res primo |B 284v| et est in eo, | et non dividitur secundum formam in aliam formam. Verbi gratia, quoniam | elementa soni sunt ex quibus componitur sonus et ad quae perveniunt | ultimo, et illa non dividuntur in alios sonos diversos ab eis secundum [30] formam, sed si dividantur partes eorum, erunt consimiles secundum formam, sicut | aqua cuius pars est aqua, non sicut pars syllabae. |P 82| | Et dicentes quod corpora habent talia elementa in quae | dividuntur primo et quae non dividuntur in alia corpora | diversa secundum formam [35] dixerunt unum elementum et plura talia. Et elementa |M 55vb| | linearum dicuntur prope hunc modum. Et universaliter elementa omnium | demonstrationum; primae enim demonstrationes quae sunt in pluribus [b1] demonstrationibus dicuntur elementa demonstrationum. | Et primae congregationes sunt similes istis, quae sunt ex | tribus terminis quorum unus est medius. Et etiam dicitur elementum | per similitudinem et minoritatem illud quod est unum minimum et non dividitur et indigetur in pluribus rebus. [5] Et ideo minimum simplex quod non dividitur | dicitur elementum. Unde fuit positum hoc nomen rebus quae sunt elementa universalia magis quam alia, |P 83| | quoniam unumquodque eorum, quia est unum simplex, invenitur in pluribus | et in |I 66rb| omnibus rebus aut in multis. Et ideo aestimaverunt quidam quod unum et punctus | sunt principia. Et quia illa quae dicuntur genera [10] sunt universalia et non dividuntur, quia non habent definitionem, | dixerunt quidam quod genera sunt elementa et quod sunt magis in elementatione, quoniam | genus est maioris universalitatis; quod enim habet differentiam | habet genus etiam, et quod habet genus non habet | differentiam necessario. Et elementum est |M 56ra| commune omnibus rebus, quod est principium cuiuslibet, [15] et est in quolibet primum. |

[1014b16] |I 67ra| |M 56rb| |N 293rb| |P 90|
5. Et dicitur natura uno modo de omnibus pullulantibus. | Et etiam dicitur natura illud cum quo pullulat | pullulans primo et est in eo. Et etiam illud ex quo est | primus motus in unaquaque |M 56va| rerum naturalium et est in eis, sicut est in rei veritate. [20] Et dicitur pullulare omne quod habet crementum in alio secundum | contactum |I 67rb| aut secundum consolidationem, sicut | embriones. Et inter contactum et consolidationem est differentia; in contactis enim | non est necessarium quod aliud sit a tactu, in consolidatis autem | aliquid est utrique quod facit ea esse consolidata in loco [25] contactus, et ut sint unum secundum continuationem et | quantitatem, non secundum qualitatem. Et etiam dicitur natura illud | ex quo primo fit essentia rei naturalis et sua generatio, et | est immutabile et intransmutabile a sua virtute |B 285r| quam habet, | sicut dicitur quod cuprum est natura idoli et cyphi cuprei, [30] et lignum est natura cyphi lignei. Et similiter | de aliis; unumquodque enim rerum quae sunt ex istis, | prima materia est in eis salvata. Et per hunc modum | dixerunt quod elementa sunt natura rerum naturalium, et quidam dixerunt quod est |P 91| definitio, et quidam quod terra, et quidam quod ignis, et quidam | quod aer, et quidam quod aqua, quidam [35] aliud tale, et quidam omnia. Et etiam dicitur | natura alio modo substantia rerum naturalium, sicut dicitur quod | natura est prima compositio, aut sicut dicit Empedocles [1015a1] quod natura entium nihil aliud est nisi mixtum, | et secundum ista dicunt homines naturam. | Et ideo omnia quae sunt per naturam aut est ex aliquo |M 56vb| quod est ex eo et | ex eo naturaliter est suum esse non dicitur quod habet [5] naturam, si non habuerit formam et exemplar eius; | natura enim est illud quod est ex istis duobus, sicut animal | et membra animalis. Et dicitur natura prima materia. Et ista dicitur | duobus modis; dicitur enim primum in respectu alicuius et primum in rei veritate, sicut | res factae ex cupro. Cuprum enim cum refertur ad ista, est primum, et dignum est ut dicatur primum in rei veritate, [10] si omnia liquabilia sunt, aqua. Dicitur etiam natura forma et | substantia, et ista est finis generationis. Formae | autem et omnes substantiae |I 67va| dicuntur naturae, quia hoc nomen imponitur eis. | Natura autem est aliqua substantia. Manifestum est igitur ex dictis quod | prima natura quae dicitur in rei veritate est substantia rerum quae habent [15] principium motus in eis. Et mate|P 92|ria | dicitur natura, quia recipit istam. Et similiter est generatio et pullulatio | pullulantis, quia sunt motus ex natura et quia sunt idem principium motuum | rerum naturalium, et sunt in eis simpliciter aut potentia | aut actu. |

[1015a20] |I 68rb| |M 57rb| |N 293vb| |P 97|
6. Et necessarium est illud quod impossibile est ut res sit nisi cum ipso, et est | tamquam causa, sicut anhelitus et nutrimentum in animalibus, quae sunt necessaria, | et sine illis impossibile est ut animal sit. Et etiam necessarium est illud quod | impossibile est nisi per illud ut sit aut sit bonum aut negare bonum | aut privare ipsum, sicut dicitur quod accipere medicinam est bonum [25] ne accidat infirmitas, et navigare ad Athenas est necessarium3 ut recipiatur | debitum. |P 98| Et etiam |B 285v| dicitur necessarium de re faciente violentiam et de violentia, et hoc est quod | impedit voluntatem; | faciens |M 57va| enim violentiam dicitur necessarium. Et ideo est contristans etiam, sicut | dixit Odinus quod omne necessarium est contristans. [30] Et violentia est aliqua | necessitas, sicut dixit Ariotas quod violentia de necessitate cogit me ut hoc faciam. Et aestimatur quod necessitas non facit opinantem aliquod verum reverti et mutari a sua opinione, quia est contrarium | motui qui fit per voluntatem et cogitationem etiam. Et etiam | dicitur necessarium illud quod impossibile est ut sit alio modo. [35] Et secundum huiusmodi necessarium dicuntur | omnia alia necessaria aliquo modo; dicitur enim [b1] actio necessaria vel passio necessaria vel illud quod impossibile est | ire propter faciens violentiam, et ita necessitas est illud | propter quod impossibile est ut sit aliquid alio modo. |I 68va| Et | similiter in causis |P 99| vitae et boni, quoniam cum impossibile est ut [5] bonum sit in quibusdam rebus, neque est vitae generatio sine aliquibus aliis, | illa igitur sunt necessaria, et causa est aliqua necessitas. Haec ergo est | declaratio necessariorum quod impossibile est ut sint alio modo | ab eo. Quod demonstratum est modo simplici, et causa |M 57vb| eius prima est | si fuerit possibile ut sit alio modo, ut sit congregatio syllogismus; quaedam enim habent [10] aliam causam necessarii, et quaedam nihil, sed | alia erunt necessaria propter ista. Manifestum est igitur quod primum | necessarium in rei veritate est simplex. Et impossibile est ut illud sit | multis modis; ergo neque alio modo. Et si non, | erit multis modis. Ergo si fuerint res simplices et aeternae et immobiles, [15] nulla earum erit violenta neque extra naturam. |

3Cf. Rufus, SMet 5.4.E1: “Verbi gratia, navigare ad Athenas est necessarium ut ibi <post obviet V> obviet debitori et accipiat pecuniam <lectio dubia V>” (N220vb, S84rb, V28va).

[1015b16] |I 69ra| |M 58rb| |N 294ra| |P 104|
7. Unum dicitur aut per accidens aut | per se. Per accidens sicut navigator et musicus; | dicere enim quod navigator et musicus sunt unum non est per differentiam essentiae, quia accidit navigatori musicum. [28] Et similiter dicitur accidens in genere etiam et in rebus universalibus. | Verbi gratia, quod homo et [30] homo musicus sunt unum, aut quia | musicum accidit utrique homini qui est substantia una, aut quia uterque | accidit alicui particularium, sicut navigatori. Sed esse |N 294rb| utriusque non est eodem | modo, sed |P 105| unum eorum debet esse quasi genus et | in substantia etiam, et ali|I 69rb|ud quasi habitus aut passio in substantia. Omnia [35] igitur quae dicuntur unum per accidens hoc modo dicuntur.

[1015b35] |I 69va| |M 58va| |P 106|
8. Eorum autem quae dicuntur unum per se. Quoddam dicitur unum [1016a1] per continuationem. Ut lig|B 286r|num conglutinatum aut illa quae congregantur a ligamento. | Et linea si fuerit curva; dicitur enim etiam unum continuum, |P 107| | sicut dicitur unumquodque membrorum, et sicut crus et focile. | Et istorum est magis unum illud quod est continuum per naturam quam illud quod est continuum per artificium. [5] Et dicitur continuum illud cuius motus est unus per se et non potest esse | alio modo. Et dicitur unus motus ille qui non dividitur secundum tempus. | Et continua per se sunt illa quae sentiuntur secundum tactum unum; | ligna enim continua non dicuntur |M 58vb| unum ad invicem cum tanguntur, | neque corpus neque aliud continuum. Illa autem quae sunt perfectae continuationis [10] dicuntur unum, etsi habeant tortuositatem. Et istorum est magis unum quod non habet | tortuositatem, sicut crus aut coxa; impossibile enim est ut | motus cruris non sit unus. Et linea recta est | magis in unitate quam tortuosa. Et dicitur quod linea tortuosa quae habet angulum etiam est | una et non una; possibile est enim ut [15] motus eius sit insimul et non sit insimul. |P 108| Linea autem recta oportet ut motus eius sit in|I 69vb|simul, et | nullum corpus habens magnitudinem quiescit in una parte et movetur secundum aliam, | sicut partes lineae tortuosae.

[1016a17] |I 70ra| |M 59ra| |N 294va| |P 111|
9. Et dicuntur etiam unum alio modo | quorum subiectum non dividitur secundum formam. Et illa | non dividuntur secundum formam quorum formae non dividuntur secundum situm et subiectum, [20] aut primum aut ultimum, quod est proprie complementum; dicitur enim vinum | unum et aqua una, cum non dividantur secundum formam. Et | dicuntur omnia liquabilia unum, sicut oleum et vinum |M 59rb| et omnia liquida. Quoniam subiectum omnium aliorum est unum, et | omnia sunt aqua aut aer.

[1016a24] |I 70rb| |N 294vb| |P 112|
10. Et etiam dicuntur unum quorum genus est unum et [25] differunt per differentias subiectas ei, | sicut homo et equus et canis. Et sicut dicitur, `omnia animalia sunt unum'. Et | prope istum modum est dicere quod materia est una. Ista | igitur forte dicuntur unum secundum hunc modum. Et forte dicuntur unum secundum genus superius, [30] cum sit postrema forma superioris generis. Verbi gratia, sicut | isoceles et isopleuros, quoniam dicuntur una figura et eadem; | ambae enim sunt trianguli, et non dicuntur idem triangulus.

[1016a32] |I 70va| |M 59va| |P 114|
11. Et etiam dicuntur unum | illa quorum definitio quae significat quae sunt non distinguitur a definitione |B 286v| alterius | significante quid est; [35] omnis enim definitio dividitur in se. Et secundum hunc modum augmentabile et diminutum | sunt unum. Et etiam definitio est una, sicut defi|I 70vb|nitio superficierum planarum [b1] est una. Et dicitur unum modo simplici | illa quae non dividuntur secundum tempus neque secundum locum | neque secundum sermonem, et maxime quod est ex eis substantia; illud enim est magis in unitate. Et dicitur etiam unum modo | universali illud quod non dividitur secundum speciem suam. [5] Verbi gratia, dicere unum hominem | et unum animal et unum os. | Et multa dicuntur unum secundum materiam4 quamvis agant aliud aut | pati|M 59vb|antur ab alio aut differant per alia aut referantur ad alia. Et illa quae dicuntur unum primo modo sunt illa quorum | substantia est una. Et sunt unum aut secundum continuationem aut secundum formam aut |P 115| definitionem; [10] dicimus enim plura in numero illa quae non sunt continua neque habent unam formam. | Quoddam enim non dicitur unum et si non | fuerit de quantitate et continuum etiam. Et quoddam non dicitur unum si totalitas sua non fuerit perfecta. Quod igitur non est totum non dicitur unum universaliter; non enim dicimus | quod partes sotularis compositae aliquo modo sunt unum [15] propter continuationem, nisi dicatur hoc modo, scilicet secundum quod | sunt sotular et secundum quod habent aliquam formam unam. Et secundum hunc modum dicitur quod linea circuli est una | magis quam aliae lineae; est enim linea completa in qua est totum. |

4Cf. Rufus, SMet 5.6.E1: “Consequenter dicit quod illa quae dicuntur esse unum secundum materiam <naturam N> dicuntur esse unum per se, et est octava significatio. Multa enim dicuntur esse unum secundum materiam <add. alia V>, ut illa quae recipiunt idem et transmutantur <transmutetur V> transmutatione eadem. Verbi gratia, illa quae liquescunt propter calorem una transmutatione transmutantur <transmutatum vel forsan: transmutant V> propter communicationem unius materiae” (N222ra, S85ra, V29vb).

[1016b18] |I 71va| |M 60rb| |N 295rb| |P 119|
12. Et essentia unius est aliquod principium numerorum; prima enim | mensura est principium. Et illud quod primo scimus est apud nos prima mensura [20] in quolibet genere. Principium igitur cognitionis in |P 120| unaquaque | rerum est unum. Et non unum in omnibus generibus est idem; in quibusdam enim | tonus est unum, et in quibusdam vocale est unum, et in quibusdam consonans est unum. Et unum gravitatis est aliud, et | quod est in motu est aliud. Et in omnibus rebus unum est illud quod non dividitur, aut secundum quantitatem aut secundum | formam. Eorum autem quae non dividuntur secundum quantitatem est illud quod non |M 60va| dividitur [25] omnino neque habet situm; dicitur unum. |B 287r| Et quod non dividitur omnino |I 71vb| | et habet situm dicitur punctus. Et quod dividitur uno modo est linea, et duobus | est superficies, et omnibus tribus est corpus. | Et ista dicuntur e converso. Quod autem dividitur duobus modis est superficies, | et quod uno modo est linea, et quod non dividitur aliquo modo [30] secundum quantitatem punctus est et unum. Et istorum quod non habet situm est unum, et quod habet situm est | punctus. Et etiam illorum quoddam est unum numero, et quoddam unum | forma, et quoddam unum secundum aequalitatem, et quoddam unum secundum genus. Et illa quae sunt unum numero | sunt illa quorum materia est una, et quae sunt in forma unum sunt illa quorum totalitas est unum, et quae sunt unum in genere sunt illa quorum | figura praedicamenti est una, et illa quae sunt unum secundum aequalitatem sunt quorum proportio est una, sicut proportio [35] alicuius rei ad aliam rem. Et ista postrema semper consequuntur prima, | sicut dicimus quod omne |P 121| quod est unum numero est unum |M 60vb| forma etiam, et quod est unum forma non est unum numero necessario, [1017a1] sed quod est unum forma est unum genere. Sed non quod est unum | genere est necessario unum secundum formam, et non omne quod est unum secundum aequalitatem est unum secundum genus. | Manifestum est igitur quod plura dicuntur de oppositione | unius. Quaedam quia non sunt continua, et quaedam quia [5] materia eorum adunata cum forma dividitur secundum formam | et aliud cum oppositione, quoniam definitiones quae significant essentias sunt plures. |

[1017a7] |I 72va| |M 61rb| |N 295vb| |P 125|
13. Ens dicitur quodammodo accidentaliter. | Verbi gratia, quod iustus est musicus. | Et quod homo est musicus, et similiter dicitur quod musicus est |P 126| homo. [10] Verbi gratia, quod homo musicus | aedificat; accidit enim aedificatori ut sit musicus, aut | musico ut sit aedificator. Accidit igitur hic quia est et quia | hoc accidit ei. Et similiter accidit in rebus quas diximus, sicut | homo cum dixerimus quod est musicus, [15] et musicus quod est albus et quod est albus musicus aut musicus est albus. Ista enim dicuntur modo accidentali uno modo quia | utraque accidunt eidem enti. Alio modo quia accidit enti [19] ut esset illa. Et entia quae dicuntur modo accidentali [20] secundum hoc dicuntur, aut quia utraque sunt eius|B 287v|dem entis. | Aut quia est quidditas entis. Aut quia est cum eo | cuius est et de quo dicitur idem.

[1017a22] |I 72vb| |M 61va| |P 128|
14. Et dicuntur entia per se | omnia quae significant figurae praedicamentorum; sunt enim secundum numerum | eorum quae dicuntur entia. Quaedam igitur [25] praedicamenta significant quid, et quaedam quale, et quaedam | quantum, et quaedam ad aliquid, et quaedam agere aut pati et ubi | et quando. Et significatio uniuscuiusque istorum est unius entis; non | enim est differentia dicere quod homo est in sanitate et dicere quod homo | est sanus, aut quod homo ambulat [30] aut est |I 73ra| in ambulatione, et similiter in aliis rebus. | Et etiam ens significat essentiam et veritatem rei, quoniam cum dixerimus aliquid esse, demonstrabimus suam veritatem, et cum dixerimus aliquid non |M 61vb| esse, demonstrabimus ipsum esse | non verum, sed falsum. Et similiter in affirmativa et | negativa, sicut dicimus quod Socrates est musicus; | hoc enim |P 129| est verum. Et dicimus quod Socrates non est albus, et hoc non est verum. Et sicut dicimus [35] quod diameter est aequalis costae, et est falsum. Et etiam [b1] quaedam entia sunt potentia, et quaedam actu; | quaedam enim sunt entia per visum quia videntur, et quaedam quia habent virtutes quae videntur. Et | similiter est in scientia; in eis enim est qui habent virtutem ut [5] utantur scientia, et in eis est qui habent visum. Et dicitur quiescens illud in quo est quies, | et illud quod habet potentiam ut quiescat etiam. Et similiter in substantia etiam; | dicimus enim quod in lapide |N 296ra| est idolum Mercurii et | semilineae. |

[1017b10] |I 73va| |M 62rb| |N 296rb| |P 134|
15. Dicuntur substantia corpora simplicia, sicut terra et ignis | et similia, et universaliter omnia corpora et quod | ex eis constituitur ex animalibus et idolis et membris | istorum; omnia enim ista dicuntur substantiae, quia non | dicuntur de subiecto, sed alia dicuntur de eis. Et etiam dicitur substantia alio [15] modo illud quod est causa essentiae rerum | quae non dicuntur de subiecto, sicut anima animalium. | Et etiam dicitur substantia omnia membra animalium. Et habentia terminos | et significantia aliquid. Et per quorum privationem privatur | totum, sicut corpus superficiei, et sicut quidam dicunt, superficies [20] lineae, et omnes numeri; quidam enim aestimant quod | istis privatis nihil erit. Et etiam dicitur substantia illud quod significat quid in omnibus rebus et |B 288r| | de|I 73vb|finitionem eorum, et hoc est substantia cuiuslibet rei. | Accidit igitur ut substantia dicatur duobus modis, quorum unus est | ultimum subiectum quod non dicitur de alio, alius autem quod significat |P 135| hoc demonstratum [25] et est distinctum a rebus, sicut forma cuiuslibet | et eius exemplar. |

[1018b9] |I 74vb| |M 62va| |N 296va| |P 137|
16. Et dicuntur quaedam ante et post, tamquam [10] primum ens et principium in unoquoque genere. Et quod est proximum | alicui principio terminato. Aut modo simplici. Aut naturaliter. Aut modo relationis. Aut ubi. | Aut quando. Aut quia sunt sicut dicimus illa quae dicuntur ante secundum locum qui est | proximus alicui loco terminato. Verbi gratia, loco medio aut ultimo, |M 62vb| aut naturaliter | aut casu. Et remotum dicitur post. Et dicitur ante secundum [15] tempus aut in praeterito, et est illud quod est remotius ab instanti, | sicut bella Troianorum fuerunt ante bella Mediae; et | in futuro, et est illud quod est propinquius | alio modo, sicut dicimus quod |P 138| Clitus ante Hirinum, quia est | propinquior ad modo. Et hoc utitur modo quasi primo et principio. Et dicitur ante [20] secundum motum illud quod est propinquius ad motorem, | sicut puer qui est ante virum secundum motum. Et ista sunt principia aliquo modo simplici. | Et dicitur ante secundum potentiam vel virtutem, sicut dominus ante dominatum; dominus enim, quod est | superior in potentia, dicitur ante. Et etiam illud quod est fortius dicitur ante, et tale est illud quod | coget alterum sequi suam voluntatem, ita quod si illud quod est ante non movetur, |I 75ra| non movebitur [25] illud quod est post. Si movebitur, movebitur. Et voluntas est | principium hoc. Et dicuntur ante secundum ordinem illa quae adunantur in se | secundum relationem ad aliquid unum et dividuntur secundum definitionem, sicut dicimus quod stans | est secundus in propinquitate ante tertium, |M 63ra| et neuma quod dicitur barbita, id est medium acutorum, est ante medium discretorum; |P 139| in illis enim est principium illud quod stat in capite, et in istis est | neuma quod dicitur medium. Ista igitur dicuntur ante [30] secundum hunc modum. Et dicitur ante alio modo illud quod est ante per scientiam, | et dicitur etiam ante modo simplici, et etiam dicitur ante secundum | definitionem. Et sensum. Secundum autem | definitionem illud quod est ante modo universali; secundum vero sensum | res particulares. Et secundum definitionem universaliter accidens etiam ante [35] totum, sicut musicus ante hominem musicum; totum enim non | erit penitus sine parte. Et cum hoc, impossibile est ut | musicus |B 288v| sit, si non fuerit aliquis musicus particularis. Et etiam dicuntur ante | passiva, sicut res quae sunt ante, sicut rectitudo et lenitas; unum [1019a1] enim istorum est passivum lineae per se, et aliud superficiei. Quaedam | enim dicuntur ante et post secundum hos modos, et quaedam dicuntur naturaliter | et substantialiter, et sunt illa quae possibile est ut sint et non alia. Illa autem non erunt, neque | ista. Et ista divisione utebatur Plato. Ens igitur dicitur [5] multis modis; dicitur enim primo secundum subiectum quod est ante et per quod | substantia erit ante. Et dicitur etiam alio modo quae sunt |M 63rb| in potentia et in | actu, sicut dicimus. | Potentia autem sicut medietas | de toto, et pars de toto, et materia de substantia. [10] Actu vero sicut illud quod est post; erit enim postquam dissolvitur in actu quoquomodo. | Igitur omnia quae dicuntur ante et post | secundum |I 75rb| hos modos dicuntur. Et quaedam sunt possibilia | ut sint et non alia, sicut totum |P 140| et partes, et quaedam sunt possibilia ut | corrumpantur et non alia, sicut definitio totius, et alia similiter. |

[1019a15] |I 76rb| |M 63vb| |N 297ra| |P 145|
17. Potentia dicitur multis modis; dicitur enim potentia principium motus aut transmutationis | in alio secundum quod est aliud, sicut ars aedificandi, quae est potentia et non | est in eo quod aedificatur. Sed ars medicinae est potentia et | est in eo qui sanatur, sed non secundum quod sanatur. | Principium igitur universale transmutationis et motus dicitur potentia [20] in alio secundum quod est aliud. Et dicitur potentia illud per quod possibile est ut aliquid moveatur ab alio secundum quod est aliud. Et etiam illud per quod | patitur aliquid in quo facta est ab eo aliqua actio et habet potentiam | patiendi quod est ei bonum et convenientiam ad recipiendum. Et etiam dicitur potentia per quod aliquid fit | melius et actio fit secundum quod oportet, | sicut dicuntur potentes homines qui possunt in bonitatem sermonis, et illi qui sermocinantur [25] non secundum quod oportet non dicuntur esse potentes. | Et similiter in passione etiam. Et dicitur potentia in omnibus entibus | quibus res non patiuntur |P 146| omnino neque transmutantur, |M 64ra| aut quibus | motus rerum non erit ad peiora;5 omne enim quod | frangitur et destruitur aut corrumpitur, aliqua corruptione accidit ei hoc, non quia [30] habet potentiam, sed quia non |B 289r| habet potentiam, aut quia diminuitur ab eo aliqua potentia. | Et dicuntur non tangibilia illa in quibus difficilis est tactus aut quorum tactus est aequalis propter | potentiam exsistentem in eis, et quia sunt potentia aliquo modo. Et cum | potentia dicitur |I 76va| his modis, potens etiam dicitur uno modo illud | quod habet principium motus aut transmutationis [35] in alio secundum quod est aliud. Et alio modo dicitur potens illud quod habet [b1] potentiam talem quae est alicuius quod est aliud. Et etiam illud quod habet | potentiam qua transmutatur in aliquid, aut in peius aut in melius; | quod enim corrumpitur aestimatur esse potens ad corrumpi, | et nisi hoc esset, non corrumperetur, scilicet nisi haberet hanc potentiam, sed tamen habet aliquam [5] dispositionem et causam et principium ut recipiat talem passionem. Et forte | aestimatur esse secundum hanc dispositionem quia habet aliquid, aut | forte quia |M 64rb| habet privationem illius. Et cum non esse igitur est esse aliquo modo, omnia igitur habentia aliquid ex quo dicitur modo | aequivocationis et per quod dicuntur potentia. Ergo non dicitur aliquid habere hanc privationem nisi in tempore in quo [10] possibile |P 147| est ut sit illa privatio. Et cum non | habuerit potentiam illius, tunc dicetur habere aliquid principium corrumpens aliud. Et etiam | in omnibus istis accidit aut sola generatio aut non generatio | aut bonitas generationis; ista enim potentia est in rebus inanimatis, | scilicet in instrumentis. Dicimus enim quod quaedam instrumenta (verbi gratia, illud quod dicitur [15] laura) loquitur, et quaedam non loquuntur, cum non fuerint boni soni, quia non potentia | est privatio potentiae. Et initium quod est simile eius | quod dictum fuit. Aut modo universali aut illud quod habet naturam recipiendi generationem et in tempore in quo | habet naturam recipiendi; non enim sunt similes sermones dicentes quod impotentia est | puerum generare et castratum. Et etiam utraque [20] potentiarum habet impotentiam oppositam in situ illi quae movet tantum | et illa per quam fit motus melior. Et secundum istam | impotentiam dicuntur res non habere potentiam. |I 76vb| Et alio modo dicitur res potens |M 64va| | et non potens; dicitur enim impotens illud cuius contrarium est | verum necessarium. Verbi gratia, quod diametrum est simetrum costae [25] non habet potentiam, quia |B 289v| hoc est falsum, suum autem contrarium non solummodo est verum, | sed necessarium. Ergo simetrum | non tantum est falsum, sed falsum necessarium. Et | contrarium huic est potens et non est necessarium, sed contrarium huic | est falsum, quoniam si hominem sedere est potentia, non est necessarium tamen, [30] ergo non sedere est falsum. |P 148| Potentia igitur | aliquo modo significat falsum quod non est necessarium, | et alio modo significat esse verum, et alio modo significat illud quod est possibile | ut sit verum. Et modus transumptionis in geometria | potentia. Ista igitur dicuntur posse non impotentes. [35] Quae autem dicuntur in potentia omnia dicuntur in [1020a1] respectu unius primi, scilicet principii transmutationis in alterum secundum | quod est alterum; altera enim dicuntur potentes quia quaedam habent | talem potentiam, et quaedam non, et quaedam | habent istam potentiam secundum quod oportet. Et similiter illa quae non habent potentiam etiam. Definitio igitur quae est [5] primae potentiae est principium transmutationis in alterum | |N 297rb| secundum quod est alterum. |

5Cf. Rufus, SMet 5.10.E1: “Consequenter dicit quod alia significatio `potentiae' est forma vel habitus in rebus per quam non <om. V> recipiunt res transmutationem <transmutationes V> vel motum omnino, et si recipiunt <recipiant S>, non <non ad suum rep. N> ad suum peius” (N224va, S87ra, V32rb, Y35ra).

[1020a7] |I 77vb| |M 65rb| |N 297vb| |P 156|
18. Dicitur quantitas illud quod dividitur in res quae sunt in eo, | quorum unumquodque aut unam habet naturam ut sit aliquid unum | et hoc etiam. Et dicitur multa quantitas illud quod numeratur, et magna quantitas illud quod mensuratur aliqua mensura. [10] Et dicitur multum illud quod dividitur secundum numerum in rebus discretis, | magnum autem illud quod dividitur in rebus continuis. Et | magnitudo continua |M 65va| secundum unam partem est longitudo, et secundum duas est latitudo, et secundum tres est profun|P 157|dum. | Et multitudo ex istis rebus finitis est numerus, et longitudo in | linea, |I 78ra| et latitudo in superficie, et profundum in corpore. Et etiam [15] in quantitate quaedam dicitur per se, et quaedam per accidens. | Verbi gratia, linea est quantitas per se, musicus autem | per accidens. Et quantitatum quae dicuntur per se quaedam | est substantia, sicut linea; est enim aliqua quantitas. In definitione enim | quae significat quid sit est aliqua quantitas. Et quaedam sunt passiones et essentiae [20] talis substantiae, sicut multum et paucum et | longum et breve et latum et strictum et profundum et | tenue, sicut et leve et grave et alia similia. | Et etiam magnum et parvum et maius et | minus et dicuntur esse [25] passiones quantitatis per se et cum secundum sermonem referantur. Per se autem | ista sunt nomina quae transumuntur et de aliis etiam. | Quantitatum vero quae dicuntur per accidens quaedam dicuntur |B 290r| sic, sicut dicitur quod musicus est | quantitas, et album etiam; illud autem cuius sunt habet aliquam |M 65vb| quantitatem. Et quaedam dicuntur sicut | motus et tempus; ista enim dicta sunt quantitates [30] et continuae, quia illa quorum istae sunt passiones dividuntur. | Et dico non motum, sed quo movetur, |P 158| quoniam quia illud est quantitas, | motus etiam est quantitas, et tempus etiam propter motum. |

[1020a33] |I 78vb| |M 66ra| |N 298ra| |P 161|
19. Qualitas dicitur uno modo illud per quod differt substantia, | sicut dicimus quod homo est animal quale, et equus dicitur sic etiam. [35] Et si quaesitum fuerit a nobis quae est qualitas figurae circuli, dicemus quod |P 162| est figura sine angulo, et ista est [b1] qualitas per quam differt substantia. Qualitas igitur dicitur uno modo | secundum quod narravimus de alietate substantiae. Et dicitur |M 66rb| alio modo sicut res quae non moventur, | et mathematica etiam, sicut numeri; dicuntur enim qualitates aliquae | sicut compositi numeri, et qui non sunt secundum hanc dispositionem tantum, sed qui assimilantur superficiei [5] planae et corpori (et ista sunt qualitates in quantitatibus vel | |N 298rb| quantitates in qualitatibus). Et universaliter quod est de quantitate | in substantia; substantia enim cuiuslibet est semel. Verbi gratia, sex | non enim bis tres, sed semel sex. Et omnes etiam | passiones mobiles, sicut caliditas et frigiditas [10] et albedo et nigredo et levitas et gravitas et | omnia de quibus dicuntur. Et per quorum transmutationem non transmutantur corpora, | et quae attribuuntur studio et pravitati, et universaliter | bono et malo. Qualitas igitur fere dicitur duobus modis, | quorum unus est numerus. |P 163| Prima igitur [15] qualitas differt a substantia. Et qualitas quae est in | hominibus est pars illarum; est enim aliqua alietas substantiarum | immobilium secundum quod sunt immobiles. Passiva igitur sunt res mobiles secundum quod sunt | mobiles et modi motuum. Et studium et pravitas sunt | aliqua pars passivorum, quia significant differentias [20] motus et actionis, et |M 66va| per illa agunt aut patiuntur modo bono | aut malo illa quae sunt in motu; quod enim eorum habet potentiam ut moveatur aliquo | motu aut ut agat aliqua actione est bonum, et quod eorum movetur e contrario est | malum. Et in maiori parte bonum |B 290v| et |I 79ra| malum significant | qualitatem in animatis, et istorum in maiori parte in eis quae habent [25] voluntatem. |

[1020b26] |I 79vb| |M 67ra| |N 298va| |P 168|
20. Quaedam relativa dicuntur sicut duplum ad dimidium et | triplum ad subtriplum et omne quod multiplicatur | multotiens ad alterum, et non omne quod multiplicatur multotiens, et est sicut quod est superius ad illud quod est magis superius. Et quoddam dicitur sicut | calefaciens ad calefactum et abscindens ad [30] abscissum et omne agens ad patiens. Et quaedam | sicut mensuratum ad mensuram et scitum ad scientiam | et sensatum ad sensum. Primum enim relativorum dicitur modo | numeri aut illud quod est |I 80ra| modo simplici aut terminatum, et per illud refertur ad illa aut ad unum, sicut | duplum ad unum, quod est numerus terminatus. [35] Numerus autem multiplex non est relativum ad unum terminatum sicut illud, et est terminatum de |P 169| simplicibus ante duplum. Multiplex autem |M 67rb| superficiens non est terminatum; [1021a1] totum enim et dimidium ad totum et dimidium et numerus | ad numerum est terminatum. Totum enim et pars ad diminutum in parte | non est terminatum sicut multiplex ad unum. | Superius autem ad magis superius modo universali non est terminatum secundum numerum; |N 298vb| [5] numerus enim est aequalis, et ita dividitur secundum numerum non aequalem. | Et superius ad magis superius | sicut illud, et illud non est terminatum, quia est unum duorum quod ex eis comprehenditur, | aut aequale aut non aequale. Omnia igitur ista relativa dicuntur per numerum et per accidentia numeri. Et etiam dicitur [10] alio modo aequale et simile et idem; | omnia enim ista dicuntur secundum unum modum quia referuntur ad unum. Sunt igitur eadem quaedam quia | substantia eorum est una, et similia quorum qualitas est una, et aequalia quorum quantitas est una. Et unum est | principium numerorum et mensura eorum. Omnia igitur ista | dicuntur relativa, sed non eodem modo. [15] Passiva autem et activa per potentiam activam | et passivam et actiones |P 170| potentiarum, sicut calefaciens | quod calefacit, quia potest etiam |M 67va| calefaciens | ad illud quod calefacit, et abscindens ad illud quod abscinditur. | Quae autem |B 291r| sunt secundum numerum non habent actiones nisi secundum [20] modum dictum in aliis; actiones enim quae non sunt per motum | non habent. Et dicuntur relativa illa quae sunt secundum tempus, | ut agens ad patiens | et illud quod aget ad illud quod patietur. Et sic | dicitur, `pater est pater |I 80rb| filii'. Pater etiam quoddam enim agens et patiens etiam. [25] Et etiam quaedam |P 171| dicuntur de eo quod caret potentia, sicut illud quod non habet potentiam, | et omnia quae dicuntur similia sicut non terminatum. Omnia igitur relativa quae dicuntur modo | numeri et potentiae sunt relativa, | quia essentia eorum dicitur ad aliquid, et non quia illud | aliud dicitur ad illa. Mensuratum autem et intellectum et [30] scitum dicitur relativum, quia ad illud dicitur aliud aliquid; | intellectum enim significat habere intellectum, et | intellectus non est relativus ad illud quod est intellectus, quoniam si hoc dicatur, tunc | dicetur bis. Verbi gratia, si visus est visus ad aliquid, [b1] non est visus illius quod est. Et si iste sermo est verus, sed dicitur in respectu | coloris aut ad aliud aliquid tale. Per illud autem | idem dicitur bis, aut illud cuius est visus. Relativa igitur quae | dicuntur per se, quaedam dicuntur hoc |M 67vb| modo, et quaedam dicuntur quia sunt [5] genera talia, sicut medicina, quae est relativa quia | suum genus, quod est scientia, aestimatur esse relativum. Et | etiam omnia quae sunt in eis et dicitur relativum, sicut aequalitas est quia aequale, | et consimilia propter consimilitudinem. Et relativorum est quod dicitur modo accidentali, sicut | homo qui est |P 172| relativus, quia accidit ei esse duplum alicuius rei, [10] et hoc est relativorum, et similiter album accidit eidem, | ut sit duplum et album. |

[1021b12] |I 81rb| |M 68rb| |N 299rb| |P 178|
21. Perfectum dicitur uno modo illud quod impossibile est habere | aliquam partem omnino extra illud, sicut tempus; tempus enim perfectum cuiuslibet rei est illud quod impossibile est ut extra illud sit | aliquod tempus quod sit pars illius temporis. |M 68va| |P 179| Et similiter quod habet studiositatem et quod dicitur modo [15] bonitatis, quando nullam dignitatem super genus, | sicut dicitur medicus perfectus et musicus perfectus, cum | non habuerit diminutionem in modo studiositatis propriae. | Et secundum hunc modum dicitur in omnibus foedis secundum transumptionem sermonis; dicimus enim perfectum mendacem et latronem | perfectum, quia nominamus eos nomine bonitatis etiam, sicut dicimus quod iste est [20] bonus latro et |B 291v| bonus mendax. | Unumquodque igitur omnium rerum perfectarum et omnes substantiae dicuntur perfectae, | quando non diminuitur in modo studiositatis suae | aliqua pars omnino. Et etiam dicuntur perfecta illa quae habent | perfectionem nobilem; sunt enim perfecta [25] per suam perfectionem. Perfectio igitur est finis aliquis | per suam transumptionem a rebus malis. Et dicitur quod aliquis corrumpitur perfecta corruptione | et destruitur perfecta destructione, quando de corruptione nihil diminuitur, | sed est valde malum. Et ideo corruptio | modo tran|P 180|sumptionis dicitur perfectio, quia utraque est finis. Perfectio igitur [30] et illud propter quid fit aliquid sunt fines. Et quae dicuntur | perfecta per se secundum hos modos dicuntur quaedam quia non | |I 81va| diminuitur aliquid ab eis de bonitate, neque in eis est |M 68vb| magis etiam, et nihil invenitur extra illa. Et quaedam | modo universali, ita quod non est in eis nobilitas in unoquoque generum, et nihil [1022a1] est extra illam. Alii autem modi secundum hunc modum, aut quia agunt aliquid | tale aut quia habent aut quia aequabuntur aut quia dicuntur |N 299va| alia proportione quae attribuitur | ad illa quae dicuntur perfecta primo modo. |

[1022a4] |I 81vb| |M 69ra| |N 299vb| |P 183|
22. Dicitur finis illud quod est ultimum uniuscuiusque rerum. Et illud a quo nihil extra [5] invenitur ut sit primum, et quod est primum, et omnes partes eius sunt infra.6

6Cf. Rufus, SMet 5.15.E1: “Consequenter dicit quod secunda <illa V> significatio `finis' est forinsecum <lectio dubia V> continens omnes partes <per V> suas infra <in secunda V> ipsum, utpote orbis superior dicitur finis et etiam primus respectu aliorum orbium contentorum sub ipso <alio NVY> superiori” (N226va, S88rb, V34rb, Y37ra).

Et illud quod est | forma magnitudinis aut habens magnitudinem. Et etiam perfectio cuiuslibet rei. | Et sicut illud ad quod est motus. Et non illud ex quo est motus, et forte | utrumque, et illud ex quo |I 82ra| et illud ad quod. Et illud etiam propter quid et substantia | uniuscuiusque rerum. Et quod significat essentiam cuiuslibet; haec enim est [10] finis cognitionis, et quod est cognitionis est rei etiam. | Declaratum est igitur quod |M 69rb| secundum numerum modorum principii |P 184| dicitur etiam | finis et magis etiam; principium enim est aliquis finis, | et hoc in utroque non dicitur semper omnibus modis. |

[1022a14] |I 82rb| |P 185|
23. Quod est per se dicitur multis modis. Uno modo dicitur forma [15] et substantia cuiuslibet rei, sicut dicitur per se bonum | illud quod est bonum. Et alio modo illud in quo est aliquid primo naturaliter, ut | color in |P 186| superficie. Illud igitur quod primo dicitur per se est illud | quod dicitur per formam. Et dicitur secundo modo materia et | subiectum cuiuslibet. Et universaliter quod est per se et [20] causa |M 69va| aequalia sunt in essentia; dicitur enim ad quam essentiam fecit hoc, et dicitur quare fecit hoc. | Et hoc etiam dicitur ad quam |B 292r| essentiam non concludit veram conclusionem, | et dicitur quae est causa verae conclusionis aut non verae. Et etiam | dicitur per se illud quod est situm per se, sicut stans aut ambulans; | omnia enim ista significant locum aut situm. |I 82va| Manifestum est igitur quod illud [25] quod est per se dicitur multis modis; primo enim dicitur | per se illud quod significat quiditatem cuiuslibet rei, | sicut dicitur quod Chilus est per se vivus. | In sua enim definitione est |P 187| vivum, et Chilum est aliquod vivum. Et etiam [30] alio modo, cum in aliquo apparuerit primo, sicut | superficies quae est alba per se, et homo est vivus per se, | quia anima est aliqua pars hominis et in ea est vita prima. Et etiam | illud quod non habet aliam causam; causae enim hominis sunt multae | et vivus et bipes, sed causa eius per se secundum quod est homo [35] est homo. Et etiam quae sunt eiusdem, scilicet humanitas; est enim humanitas sicut | genus per se. |

[1022b1] |I 82vb| |M 70ra| |N 300ra| |P 192|
24. Situs autem dicitur in habente partes secundum ordinem partium aut secundum locum. | Aut secundum potentiam aut secundum formam; debent enim habere situm aliquem, | sicut sonat hoc nomen `situatum'. |

[1022b4] |I 83ra| |N 300rb| |P 193|
25. Dispositio dicitur uno modo quasi aliqua actio [5] eius cuius est, sicut aliqua ars aut motus; cum enim | aliquid agit et aliud patitur, passio |P 194| inter ea. Et similiter | inter vestiens et vestitum est | dispositio; manifestum est enim quod impossibile est quod ista dispositio sit alterius. [10] Et etiam dicitur dispositio alio modo secundum compositionem, et est secundum quam positio rei est aut bona | aut mala aut per se aut in respectu | alicuius, ut sanitas; est enim aliqua dispositio, quia talis est secundum unam dispositionem. | Et dicitur |M 70rb| dispositio cum fuerit pars alicuius quod dicitur secundum dispositionem tali modo. Et ideo | bonitas partium est aliqua dispositio. |

[1022b15] |I 83rb| |P 195|
26. Passio dicitur uno modo qualitas qua | possibile est transmutari album et nigrum et | dulce et amarum et grave et leve et alia | et cetera. Et alio modo transmutationes et actiones istorum. | Et etiam dicitur magis specierum transmutationes nocentes et motus, [20] et maxime nocivi et maxime | contristantes. Occasiones autem maxime et delectabilia et contristabilia dicuntur passiones. |

[1022b22] |I 83va| |M 70va| |N 300va| |P 196|
27. Privatio dicitur uno modo cum aliquid non habuerit illud | in cuius natura est esse in aliquo, licet ipsum non habeat illam naturam. Verbi gratia, quoniam | dicitur quod plantae carent sensu. Et alio modo cum [25] non |P 197| habuerit illud quod deberet habere |B 292v| per suam |I 83vb| naturam, ut homo | caecus. Modus enim carendi visu in homine alius est a modo carendi visu in talpa; hoc enim est privatio secundum | genus, hoc autem per se. Et etiam cum hoc fuerit in sua natura, et in tempore in quo debet | habere aut non habere; caecitas enim est aliqua privatio. Caecus enim non | est in omni, sed in tempore in quo debet habere visum. [30] Et similiter si fuerit per se aut refertur ad aliquid. | Et etiam abstractio quae fit violenter in unaquaque rerum | dicitur privatio. Secundum igitur numerum modorum qui fuerit per negationem | erit numerus modorum privationis etiam; dicitur enim non aequale | illud in cuius |M 70vb| natura non est, et dicitur non visibile [35] quod non habet colorem omnino, et dicitur non habens pedem, | quia non habet pedem omnino et quia est claudum et etiam quia [1023a1] parum ambulat, sicut dicitur non habere potentiam illud quod est debile. | Et etiam illud quod non est facile aut illud quod non est aptabile, non abscindibile. Non enim dicitur | illud quod omnino non abscinditur, sed illud quod non facile abscinditur aut | illud quod non bene abscinditur. |P 198| Et etiam illud quod non habet omnino; non enim dicitur caecus [5] qui habet unum oculum, sed illud quod non habet visum in utroque oculo. Et ideo non | omne bonum aut malum aut iustum aut iniustum, sed | inter haec. |

[1023a8] |I 84rb| |M 71ra| |N 300vb| |P 201|
28. Habitus dicitur multis modis. Uno modo dicitur quod potest acquirere aliquid | secundum suam naturam aut secundum suum studium. Et ideo [10] dicitur quod homo habet castrum, et victores habent | civitates, et vestientes habent vestitum. Et alio modo cum | aliquid fuerit in aliquo simili recipienti, ut cuprum quod habet formam | idoli, et corpus quod habet infirmitatem. Et alio modo sicut continens | cum contento; |M 71rb| continens enim dicitur habere contentum, [15] sicut cyphus qui dicitur habere aliquod humidum, | et civitatem habere homines, et naves habere nautas. Et secundum hunc modum dicitur | totum habere partes. Et dicitur habere illud quod prohibet | aliquid moveri aut agere aliquid, | sicut dicimus quod domus habet res graves positas super se, et sicut versificatores dicunt [20] quod caelum habet angelum7 qui si non esset, caelum caderet | super terram, sicut dicunt quidam loquentes in naturalibus. Et secundum hunc | modum dicitur etiam continens cum rebus quas continet |P 202| quod habet illas, | quasi |B 293r| unaquaque earum esset separata ab alia. Et | species quae dicuntur esse in aliquo |I 84va| sunt similes speciebus [25] habitus. |

7Cf. Rufus, SMet 5.21.E4: “Ponit autem aliud exemplum, dicens <om. S> quod versificatores <verificatores V> finxerunt <fecerunt N, lac. V> caelum habere angelum <augmentum N> deferentem <defferet V> ipsum, qui <quod N> si non esset <erat S>, caderet caelum” (N228rb, S89va, V38vb).

[1023a26] |I 84vb| |M 71va| |P 204|
29. Ex aliquo dicitur uno modo sicut dicitur aliquid esse ex | materia. Et hoc dicitur duobus modis, aut secundum primum genus aut secundum | ultimam |N 301ra| formam. Verbi gratia, quoniam forte dicitur quod omnia liquabilia sunt ex | aqua, et forte dicitur sicut idolum est ex cupro; [31] hoc enim est initium contrarietatis. |P 205| Et alio modo illud quod est compositum | ex materia et forma, ut partes ex toto, | et metrum carminis sicut metrum versuum qui dicuntur Iliades, et sicut lapides ex domo; | forma enim est complementum, et complementum est illud quod habet complementum. [35] Et quaedam dicuntur sicut forma ex parte et sicut homo ex | bipede. Et etiam alio modo sicut [b1] idolum ex cupro, quia est ex materia sensibili aut | substantia sensibili. Et etiam sicut forma quae est elementum |M 71vb| formae. | Quaedam igitur istorum dicuntur his modis, et quaedam quando quaedam partes istorum | fuerint alicui istarum specierum, ut filius ex patre et matre, [5] et terra ex plantis; sunt enim ex quibusdam partibus. |I 85ra| Et alio modo quae sunt | post in tempore, ut nox ex die, et pluvia ex sereno; | sunt enim post illa. Et quaedam istorum dicuntur hoc modo illa quae habent potentiam transmutari | ad invicem, sicut ista modo dicta, et quaedam quae |P 206| | sequuntur se ad invicem in tempore tantum, sicut dicimus quod ex meridie [10] fit occasus solis, id est post meridiem, et dicimus quod ex | motibus dignis fit Hercules. |

[1023b12] |I 85rb| |M 72ra| |N 301rb| |P 209|
30. Pars dicitur uno modo illud in quo possibile est | quantitatem dividi quoquomodo. Quod autem diminuitur ex quantitate secundum quod est quantitas semper | dicitur pars illius ex quo diminuitur, sicut dicitur quod duo sunt pars trium [15] quoquomodo. Et etiam alio modo dicitur illud quod numerat |I 85va| ista | tantum. Et ideo forte dicitur quod duo sunt |M 72rb| pars trium | et forte non. Et etiam illud in quo possibile est formam dividi absque quantitate | dicuntur etiam partes. Et ideo dixerunt quod formae sunt | partes generis. |P 210| Et sunt illa in quae dividitur aliquid aut ex quibus componitur [20] totum aut forma aut habens formam, sicut sphaera | cupri; cuprum enim est pars illius. | Et hoc est materia in qua est forma. Et angulus etiam est pars. Et etiam | illa quae sunt in definitione quae significant unamquamque rerum sunt |B 293v| etiam partes | totius. Et ideo dicitur quod [25] genus est pars formae. |

[1023b26] |I 85vb| |M 72va| |N 301va| |P 212|
31. Totum dicitur illud a quo non diminuitur aliqua pars eorum quibus dicitur | totum. Et dicitur totum naturaliter continens ad contenta, ita quod contenta sunt unum. | Et hoc duobus modis, aut sicut unaquaque rerum est unum aut sicut | unum istorum; universale enim et illud quod dicitur universaliter [30] esse universale |I 86ra| est universale sicut aliqua continent plura. |P 213| Et | de particularibus praedicantur, et erunt omnia unum, sicut pars | in homine et equo; ambo enim sunt animal. Continuum etiam | et finitum est, cum fuerit aliquod unum ex pluribus exsistentibus in eo, | maxime in potentia. Et si non, aliquo actu etiam. Et plura istorum [35] quae sunt talia naturaliter aut artificialiter, |M 72vb| sicut diximus | de uno. Et unitas est universalitas aliqua quantitatis. [1024a1] Et cum habeat initium et medium et ultimum, et omnia | in quorum situ non est diversitas dicuntur omnia, et omnia in quorum situ est diversitas dicuntur totum. | Et omnia in quibus est possibilis utraque dispositio dicitur omne et totum. | Ista igitur sunt omnia quorum natura remanet in sua dispositione et mutatione, in [5] forma autem non, sicut cera et pix, quae dicuntur totum et | universum, quia habent utramque dispositionem. Aqua autem et unumquodque humidorum | et numerus dicuntur omne, et non dicitur esse totus numerus et tota | aqua nisi transumptive. |P 214| Et dicuntur omne illa de | quibus dicitur omne sicut congregatum dicitur de uno, sicut dicitur in discretis collectio [10] istorum numerorum et omnes istae unitates. |

[1024a11] |I 86va| |M 73ra| |N 301vb| |P 217|
32. Et quantitatum dicitur diminutum membrum et non quolibet modo, sed | oportet ut illud sit aliquid non distinguibile. Et dicere duo | quando ab eis diminuitur unum, |M 73rb| non dicitur diminutum membrum; diminutum enim membrum non est aequale membro neque dicitur aequale | in aliqua hora. Neque aliqua partium numerorum omnino. [15] Substantia autem oportet ut permaneat, quoniam si ab arca diminuitur membrum, et arca permanet; | numerus autem non est idem. Et cum hoc quod narravimus, et si | fuerit consimilium partium, neque sunt omnia etiam; numerus enim permanet. Ergo | partes habent non consimiles, ut duo, tria, et alia. Et universaliter omnia ex quorum | situ non fit diversitas, non fit ex eis aliquod diminutum membrum, ut aqua et ignis. |P 218| [20] Sed debent ista esse sicut habentia situm in substantia, |B 294r| et etiam ut sint | continua; compositio enim est ex non consimilibus partibus et | habent situm etiam, sed non est membri diminuti. Et cum hoc etiam non erunt omnia quae sunt per suum universum, | neque illa quae carent aliqua parte sunt diminuta membris; non enim dicitur diminutum membro quando diminuitur aliquid ex eis quae sunt | substantiae in rei veritate. Neque ubicumque fuerit ex locis, sicut [25] arca cum fuerit perforata, non dicitur diminuta a membro. Sed cum diminuitur aut aure aut aliquo extremorum ab | homine, non quando diminuitur |M 73va| caro aut splen, sed quando diminuitur | aliquod extremum, et hoc etiam non omne, sed illud quod cum extrahitur totum non generatur | et similiter. Et sic calvities non est diminutio membri. |

[1024a29] |I 87ra| |M 73vb| |N 302ra| |P 222|
33. Dicitur genus quoddam quasi generatio rerum [30] quarum forma est eadem continua, ut dicitur, `dum genus hominum | fuerit', id est, `dum generatio hominum fuerit continua'. Et quoddam illud ex | quo sunt et est primus motor in generatione eorum. Et secundum hoc genus dicitur | quod quidam homines sunt Ellini et quidam Iocini, quoniam quidam sunt ex Ellino et quidam | ex Iocino primo patre, et denominantur a [35] patre magis quam a materia. Genus etiam dicitur de | femina etiam, sicut qui nominatur. Et etiam ut superficies |M 74ra| plana, quae est genus [b1] figurarum planarum, et corporea corporalium; | omnis enim figura aut est plana superficies sicut haec, |P 223| | aut corporea |N 302rb| sicut hoc. Et hoc est subiectum differentiarum. Et etiam omne quod est in definitionibus primum |I 87rb| et est in eis et [5] dicitur secundum quid est genus, et est illud cuius differentiae sunt | qualitates. Genus igitur dicitur secundum istos modos, quoddam | secundum generationem eiusdem formae generatione continua, et quoddam sicut primus | motor similis in forma, et quoddam sicut materia; habens enim differentiam et | qualitatem est subiectum quod dicitur materia. Et dicuntur diversa [10] genere quorum subiectum primum est diversum, et | non alterantur unum in alterum neque utrumque in aliud idem, | sicut forma et materia quae sunt unum in genere, et omnia quae dicuntur | alio modo de praedicamentis entis; quaedam enim | entia significant quid, et quaedam quale, et quaedam quantum, sicut [15] prius fuit determinatum, quae non alterantur ad idem neque | ad invicem. |

[1024b17] |I 87va| |M 74rb| |P 225|
34. Falsum dicitur uno modo sicut aliquod |B 294v| | falsum, quoddam quia non est compositum aut quia est impossibile | componi, sicut dicitur quod diameter est [20] simeter costae aut te sedere; illud enim | semper est falsum, hoc autem in aliquo tempore, et ista non sunt idem. |P 226| Et quaedam sicut | illa quae non apparent sicut sunt in natura aut apparent quod non | sunt, sicut |I 87vb| umbrae apparentes et somnia; ista enim sunt, | sed non sunt illa quae imaginantur. |M 74va| Res enim [25] dicuntur falsae secundum hunc modum aut quia non sunt aut quia | imaginatio non est alicuius. Et dicitur sermo falsus | ille qui est ex eis quae non sunt secundum quod est falsum, et omnino omnis sermo qui dicitur de alio est falsus | praeter illum qui dicitur de illo cuius est verus, sicut sermo circuli qui est falsus de triangulo. | Et definitio cuiuslibet rei quae significat essentiam rei forte est sicut unum, et forte est sicut [30] plura; est enim cum passivis idem, et sunt idem quoquomodo, ut Socrates | et Socrates musicus. Sermo autem falsus non | est sermo alicuius. Et ideo Antonius opinabatur |N 302va| quod non oportet aliquid | dicere omnino praeter illud quod dicitur proprio sermone, qui est unius ex uno. Et accidit ex hoc | ut sermo non sit omnino, neque falsum etiam; possibile est |P 227| enim [35] dicere quodlibet esse falsum omnino non secundum suam definitionem tantum, sed secundum definitionem | alterius etiam aliquo modo, et alio modo possibile est dicere ipsum esse verum etiam, [1025a1] sicut octo qui est multiplicatus per definitionem duorum. Quaedam igitur | sunt falsa hoc modo, [5] et sunt omnia quae faciunt | imaginari falsa. Et ideo dictum est in quodam sermone | quod falsidicus et veridicus sunt idem; | accepit enim |M 74vb| falsidicum illud quod potest falsidicare, et est intelligens, apud quem est cognitio. | Et etiam accepit quod faciens malum sponte est melior, et hoc est falsum. Et ipse [10] accepit hoc ex sermone se|P 228|quenti, et est quod ille qui humiliatur sponte est | melior quam ille qui humiliatur vi. Et dico hoc modo similitudinis, et | si non, ille qui humiliatur sponte est peior, sicut illa quae dicuntur in moribus. |

[1025a14] |I 88va| |M 75ra| |N 302vb| |P 232|
35. Et accidens etiam dicitur illud quod est alicuius et dicitur de eo vere, [15] sed non necessario |M 75rb| neque in maiori parte, ut | si aliquis foderit foveam ad aliquam intentionem et invenit thesaurum; non | enim est necessarium ut hoc sit ex illo neque in | maiori parte, scilicet invenire thesaurum post fossu|P 233|ram foveae. Et similiter ut aliquis musicus [20] sit non albus; dicitur enim quod hoc accidit. Non enim est necessarium neque ut sit in |B 295r| | maiori parte. Ergo quia | est aliquid et alicuius. Et quia quaedam sunt in loco et in aliquo tempore | secundum quod sunt, non secundum causam quae est hic primo modo, nunc autem | hic est accidens. Et accidens non habet causam terminatam [25] omnino nisi casu. Et hoc non est terminatum, ut dicitur quod accidit | ire Athenas casu, si ire non intendebatur illic, | sed subito venit ventus fortis aut latrones occupantes et ducentes eos illic. | Et hoc est accidens, et non est quod est, | sed aliud; ventus enim est causa eundi [30] ad illum locum qui non intendebatur. Et dicitur accidens alio modo, | ut omnia quae sunt alicuius per se et non in substantia, | ut triangulus habet rectum. Ista autem | possibile est ut sint aeterna etiam, ex illis autem nullum. Et sermones de hoc sunt | in aliis. |