Richardus Rufus Cornubiensis
Scriptum in Aristotelis Metaphysicam
Redactio brevior, liber 1, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11

Copyright 2016 © Rega Wood, Neil Lewis, and Jennifer Ottman


Lectiones variantes (Variants) | Notae (Notes)

TEI-compliant XML



[Tractatus VIII (Eta)

Lectio I]

Oportet nos congregare [8.1.1042a3 tc1].


[Lectio II]

2.E1 Dubitatur1 de illa propositione, ‘omnes substantiae sensibiles habent materiam propriam’ [8.1.1042a25-26 tc3]. Et illa propositio secundum Commentatorem probatur in scientia naturali;2 probatum enim ibi est quod omne tangibile habet materiam. Intendit igitur per hoc ‘sensibile’ tangibile, unde sic glossat.

1Expositio 2.E1 et quaestio 2.Q1 (“Dubitatur — materiam esse”) desunt in codice E.
2Averroes, In Metaph. 8.3: “...” (Iunt. 1552, 8: 99r; Iunt. 1562, 8: 210v).

Sed nota quod non est propositio vera de omnibus sensibilibus. Caelum habet materiam localem; in hoc intendit Aristoteles tamen quod caelum [non] habet materiam transmutabilem in potentia ad formas diversas [8.1.1042b3-6 tc4].3 |P 21vb| Hoc nihil est, quia etsi non habeat materiam in potentia ad diversas formas, nihilominus est materia in potentia.


3Cf. Averroes, In Metaph. 8.4: “...” (Iunt. 1552, 8: 99v; Iunt. 1562, 8: 211r).

2.Q1 Sed modo quaeritur cum dicit, “Omnes substantiae sensibiles habent materiam” [8.1.1042a25-26 tc3], cuiusmodi praedicatio est, aut per se aut per accidens. Et si per se, aut primo modo aut secundo, et quomodo se habet hoc praedicatum ‘habere materiam’ ad hoc quod dico ‘sensibile’ quod est pars subiecti.


Ad haec dicendum quod sensibile unde sensibile est situale. Unde sensibile exigit materiam situalem, et ideo sensibile non est intelligibile ultimum, eo quod intelligibile ultimum situale non est. Hoc praedicatum igitur ‘habere materiam’ — dico, situalem — definit sensibile; prius enim est habere materiam situalem quam esse sensibile, et quod habet materiam situalem est sensibile. Et ideo bene dicit cum dicit quod substantia sensibilis habet materiam, et debetis intelligere situalem; per istam igitur propositionem innuit materiam esse.


2.Q2 Sed modo videtur quod calor sit forma substantialis ipsius ignis; inseparabile enim est ab igne, et ipso corrupto corrumpitur ignis. Et plures dicunt quod formae substantiales elementorum sunt qualitates accidentales eorum, utpote calor forma substantialis ignis.4

4Cf. Averroes, In Metaph. 8.5: “...” (Iunt. 1552, 8: 100r; Iunt. 1562, 8: 213r).

Ad hoc dicendum quod non sunt formae substantiales elementorum; impossibile enim est ut aliquid sit in se accidens et in respectu alterius substantia. Oportet enim ut prius sit substantia in se quam in respectu alterius, et ideo non potest aliquid esse accidens in se et facere substantiam; non enim est substantia quia facit substantiam, sed quia est substantia, ideo facit substantiam.5

5Cf. Averroes, In Metaph. 8.5: “...” (Iunt. 1552, 8: 100r; Iunt. 1562, 8: 213r).

Item, si calor esset forma substantialis ignis, ergo cum compositum mixtum sit calidum, |E 23rb| participabit definitionem ignis — quod falsum est.6

6Cf. Averroes, In Metaph. 8.5: “...” (Iunt. 1552, 8: 100r; Iunt. 1562, 8: 213r-v).

Item, ignis unum in actu est, et calor est forma eius; igitur compositum ex substantia et accidente est vere unum in actu et duo in potentia — quod falsum est.7

7Cf. Averroes, In Metaph. 8.5: “...” (Iunt. 1552, 8: 100r; Iunt. 1562, 8: 213v).

Item, calor est inseparabile accidens ignis, et similiter motus ad superius. Calor autem maximus est actio formae ignis exsistentis in materia extranea, quia in materia propria non est maxime calidus, etsi propinquior ibi sit radiis solaribus. Radii enim solares possunt gignere calorem in materia grossa magis quam in materia subtili.8

8Cf. Averroes, In Metaph. 8.5: “...” (Iunt. 1552, 8: 100v; Iunt. 1562, 8: 213v).

Et dicit Commentator quia calor in igne est sicut abscissio in cultello et sicut actio manus in manu, non sicut ambulatio in ambulante.9

9Averroes, In Metaph. 8.5: “...” (Iunt. 1552, 8: 100v; Iunt. 1562, 8: 213v).

2.Q3 Sed modo potest quaeri circa mixtionem, et primo quomodo elementa veniunt in compositionem mixti. Cum enim mixtum in terra generetur (dicit enim Aristoteles quod proprius locus mixti est terra),10 quaeratur quid defert ignem a sua regione hic ad compositionem mixti.

10Aristot., DGen 2.8.334b31-32.

Videtur enim quod violentus motus antecedebat generationem cuiuslibet mixti; motus enim ignis deorsum est violentus. Ex quo oportet quod ignis descendat, erit semper motus violentus in ista generatione.11

11Cf. Anon., In DGen: “...” (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 9va).

Ad hoc dicendum quod aer et aqua tangunt superficiem terrae. Ideo quantum est ex parte ipsorum non est motus violentus in generatione alicuius elementi sive mixti. Ignis enim sive quodvis elementum potest hic generari in medio. Non tamen oportet ut ignis qui sursum est descendat, posito etiam quod nullus esset hic ignis in medio actu exsistens. Potest enim ignis generari ex materia terrae per virtutes solares et aliarum stellarum, et non solum hic, sed etiam in aere. Probatum enim est quod ignis potest accendi speculis concavis ad solem positis, et hoc per aggregationem radiorum solarium et aliarum stellarum.12

12Cf. Anon., In DGen: “...” (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 9va).

2.Q4 Consequenter potest quaeri quomodo elementa veniant in compositionem mixti et quomodo ibi uniantur.


Sed modo videtur quod nullum mixtum potest fieri ex his. Probatio: Ad hoc quod uniantur oportet quod quidlibet agat in quolibet; ergo ignis recipiet in se virtutes cuiuslibet elementi alterius et similiter de quolibet elemento. Ergo forma cuiuslibet remittitur; quodlibet ergo habet suam formam per esse diminutum et virtutes cuiuslibet alterius elementi in se; ergo quodlibet est mixtum; ergo antequam mixtum fiat ex his, ista quattuor erunt iam mixta. Sed mixta non miscentur ad invicem; mixtio enim est miscibilium unio et non mixtorum.13 Igitur ex his quattuor elementis numquam fiet mixtum aliquod.

13Cf. Aristot., DGen 1.10.328b22.

Et si quis dicat quod ex mixtis potest fieri mixtum, et ita potest fieri aliquod mixtum ex quattuor elementis, licet sint mixta:


Accidet ei infinitas, quia similis est quaestio de miscibilibus quae componunt mixta ex quibus fit illud mixtum, sicut et de componentibus illud mixtum.


Item, quae sunt unum per mixtionem uniuntur in situ; quattuor elementa non possunt uniri in situ; ergo ex his non potest fieri unum vere per mixtionem. Quod autem non possunt uniri in situ sic: Si |E 23va| enim unirentur in situ, quodlibet istorum posset recipere aliud in se et esse unum cum eo secundum situm. Corpus autem impossibile est recipere corpus et uniri cum eo secundum situm. Cum igitur quodlibet istorum sit corpus, impossibile est ista uniri secundum situm.14

14Cf. Bacon, Q10Met 7: “...” (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 10: 249). Cf. etiam Anon., In DGen: “...” (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 9va).

Et ad hoc dicet quis quod quodlibet elementum recipit aliud infra partes sui, et ex hoc fit contactus istorum ad invicem; post contactum autem fiunt alterationes in qualitatibus activis et passivis, et post istarum alterationes fiunt ista unius naturae, et tunc fit vere unum ex his.


Sed contra: Si secundum hunc modum fieret mixtum, non est mixtum nisi secundum quantitatem quattuor elementorum venientium in compositionem mixti. |P 22ra|


Item, secundum istam opinionem quodlibet mixtum esset homogeneum.


Item, terra terrae statim non continuatur, et hoc quia habet figuram in se terminatam; aqua autem aquae continuatur, et hoc quia humidum est male terminabile proprio termino et bene alieno. Mixtum magis habet figuram terminatam quam elementum; ergo mixtum mixto minus continuatur quam elementum elemento. Sed elementum elemento non continuatur, ut probatum est. Ergo mixtum mixto non continuatur. Igitur si ad compositionem mixti oportet ut elementa sint mixta, ex his non fiet unum.


Ad hoc dicendum quod elementa in actu exsistentia et sub propriis materiebus non possunt uniri in compositionem alicuius mixti; unitio enim solum formarum est. Debemus igitur imaginari qualiter fit mixtum secundum hunc modum, scilicet [quod] in compositione alicuius mixti sufficit ut materia unius elementi sit prima materia totius mixti. Terra enim maior pars est in quolibet mixto; unde materia ipsius terrae est prima materia et subiectum cuiuslibet mixti.


Ad hoc autem ut fiat mixtum aliquod non oportet ut congregentur omnia simul quattuor elementa, sed sufficit ut aer multiplicet suam virtutem in materiam terrae, et similiter aqua et ignis si sit aliquis particularis. Et si non sit, sufficiunt radii solares quantum est ad generandum naturam igneam. Virtutes igitur aliorum trium elementorum in materiam terrae receptae ibi operantur, et corrumpitur intensio formae terrae; corrupta autem intensione formae terrae ex virtutibus aliorum elementorum et ex forma ipsius terrae sub esse diminuto exsistenti fit vere unum mixtum. Post enim receptionem virtutum elementarium in materiam terrae et actionem istarum ad invicem accidit unitas in natura et non contrarietas, et ideo potest fieri unum mixtum ex his.15

15Cf. Bacon, Q10Met 7: “...” (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 10: 250). Cf. etiam Anon., In DGen: “...” (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 9vb).

2.N1 Sed nota quod non semper exiguntur quattuor elementa extra actu exsistentia ad hoc ut fiat mixtum, sed duo sufficiunt, utpote terra et aer. Terra enim ex se habet siccitatem et frigiditatem; aer autem caliditatem et humiditatem. Agat ergo aer in terram; remittatur siccitas et [frigiditas]; similiter caliditas et humiditas. In materia igitur terrae est natura quattuor elementorum, quia natura calidi et sicci, frigidi et sicci, calidi et humidi, frigidi et humidi. Ergo ex his potest fieri mixtum.16

16Cf. Anon., In DGen: “...” (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 10va).

2.Q5 Consequenter quaeratur de hoc quod dicit Commentator quod in mixto necesse est aliquid esse additum quod neque est elementum neque ex elementis, et hoc est forma.17

17Averroes, In Metaph. 7.60: “...” (Iunt. 1552, 8: 98r; Iunt. 1562, 8: 208v-209r).

Videtur enim quod dicat falsum, quia si forma est addita, ergo venit ab extrinseco; non ergo per viam naturae.


Item, quaeratur unde est forma mixti.


Et si quis dicat quod ex commixtione quattuor elementorum:


Contra: Verum est quod calidum et frigidum sunt contraria, et ideo habent medium, similiter siccum et humidum; medium tamen inter frigidum et calidum non contrariatur |E 23vb| medio inter siccum et humidum. Ex his igitur non potest fieri vere unum mixtum.18

18Cf. Anon., In DGen: “...” (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 10rb).

Ad hoc dicendum quod in materia cuiuslibet elementi est in potentia forma alterius elementi. Unde in materia terrae, quae est primum subiectum mixti, est in potentia forma cuiuslibet elementi et etiam medium quod est inter calidum et frigidum et inter siccum et humidum. In isto autem medio et illo est una natura communis participata quae est forma mixti in potentia, et ipsa est solum intentio generis. Est igitur in materia terrae forma mixti in potentia, ita scilicet quod nihil est ibi nisi intentio generis. Advenientibus autem virtutibus elementaribus fit actio, et illae virtutes movent et sunt motores primo; in fine autem transmutationis cedunt loco differentiae. Ex istis autem sic cedentibus in naturam differentiae et ex ista natura quae est intentio generis fit forma in actu mixti, et ita fit mixtum.19

19Cf. Rufus, MMet 7.16: “...” (Q290.49va).


[Lectio III]

Et quemadmodum in subiectis [8.2.1043a5 tc6].


3.Q1 Sed potest quaeri quid significet nomen, et si substantiam cum qualitate, ut vult Priscianus,20 quaeratur utrum omne nomen significet substantiam cum qualitate, et quid appellatur substantia et quid qualitas cum dicitur nomen significare substantiam cum qualitate.21

20Priscianus, Instit. 17.11.70, ed. M. Hertz, 2: 149.

21Cf. Rufus, MMet 8.2: “...” (Q290.49vb).

Et videtur quod non omne nomen significet substantiam cum qualitate, nam si sic, ergo hoc nomen ‘homo’ significat substantiam cum qualitate. Nominetur illa qualitas nomine A et substantia nomine B. A est nomen, ergo significat substantiam cum qualitate. Nominetur illa qualitas nomine C, et procedatur sicut prius, et erit processus in infinitum, et hoc est inconveniens, aut non omne nomen significat substantiam cum qualitate.22

22Cf. Rufus, MMet 8.2: “...” (Q290.49vb).

Item, si omne nomen significat substantiam cum qualitate, ergo substantia significat substantiam cum qualitate, et qualitas substantiam cum qualitate — quod falsum est, quia tunc esset qualitatis qualitas.


Iterum, si utrumque significat substantiam cum qualitate, ergo superflue apponitur alterum istorum cum dicitur nomen significare substantiam cum qualitate, quia per unum habetur secundum hanc positionem quod per duo significatur.


Item, si omne nomen significat substantiam etc., ergo hoc nomen ‘Deus’ significat substantiam cum qualitate — quod falsum est. Nulla enim compositio est in hoc nomine, quia nulla multitudo; ergo substantiam cum qualitate non significat.


Item, si omne nomen significat substantiam etc., ergo hoc nomen ‘albedo’ significat substantiam etc. Quae est igitur substantia quae significatur per hoc nomen ‘albedo’?23

23Cf. Rufus, MMet 8.2: “...” (Q290.49vb).

Et si quis dicat quod illa est appellatum de quo praedicatur qualitas communis significata per hoc nomen ‘albedo’:


Contra: Nullum nomen appellativum significat suum appellatum; significatum enim termini non est appellatum eius. Sed quodlibet nomen appellativum significat substantiam. Igitur substantia significata per nomen appellativum non est appellatum eius.


Item, si illa substantia esset appellatum nominis appellativi, cum nomen appellativum infinita habeat appellata, non est dicendum quod nomen appellativum significat substantiam cum qualitate, sed |P 22rb| infinitas substantias.


Et si quis dicat quod cum dicitur nomen significare substantiam, illa substantia est aggregatum ex forma speciei et substantia materiae, forma autem speciei dicitur qualitas — et hoc manifeste patet in hoc nomine ‘homo’. Significat enim formam primo quae est qualitas, secundario autem aggregatum ex forma speciei et substantia materiae, et illud aggregatum dicitur substantia quam dicitur hoc nomen ‘homo’ significare —24

24Cf. Rufus, MMet 8.2: “...” (Q290.49vb).

Sed haec solutio non habet locum nisi in nominibus significantibus substantiam compositam.25

25Cf. Rufus, MMet 8.2: “...” (Q290.49vb).

Unde adhuc remanet quaestio solvenda in nominibus significantibus substantiam simplicem, ut in hoc nomine ‘lux’, quid igitur appellatur qualitas et quid substantia. Eodem modo in nominibus artificialibus.26

26Cf. Rufus, MMet 8.2: “...” (Q290.49vb).

Ad hoc autem potest quis respondere quod in aliquibus nominibus, utpote in illis quae significant substantiam compositam, secundum rem differunt substantia et qualitas. In aliquibus non differunt secundum rem sed solum |E 24ra| secundum modum. Ens enim et esse idem sunt secundum rem, sed differunt secundum modum. In nominibus igitur significantibus substantiam compositam facile est videre quid est substantia et quid qualitas, ut in praedicto exemplo. In nominibus autem significantibus substantias simplices, dicendum quod idem secundum rem est substantia et qualitas. Sed illud dicitur ‘substantia’ inquantum habet naturam subiciendi et ‘qualitas’ inquantum habet naturam praedicandi. Verbi gratia, sit A nomen simplex. Si dicam ‘A est A’, idem est quod subicitur et quod praedicatur, tamen significatum huius nominis A prout subicitur est substantia, prout autem praedicatur est qualitas. Sic igitur in omnibus nominibus tam simplicibus quam compositis est invenire substantiam et qualitatem.27

27Cf. Rufus, MMet 8.2: “...” (Q290.49vb). Cf. etiam Bacon, Q10Met 8: “...” (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 10: 276).

Sed contra: Ista diversitas quae est secundum modum et quae invenitur in significato nominis simplicis aut solum causatur ab intellectu nostro, aut isti diversitati correspondet aliqua diversitas in re extra animam. Si diversitas in re extra animam correspondet isti diversitati secundum modum, igitur in significato nominis erit aliqua compositio. Igitur ubi nulla est simpliciter compositio, ibi nullam erit ponere diversitatem secundum modum; ergo nec significationem substantiae cum qualitate. Sed in nominibus significantibus substantias simplices non est ponere aliquam compositionem realem; ergo nec aliquam diversitatem secundum modum; ergo nec significationem substantiae cum qualitate. Et si quis dicat quod ista diversitas secundum modum solum causatur ab anima, et nulla est diversitas in re extra respondens ei, hoc est falsum. Esset enim solum figmentum nisi aliquid extra respondet ei.


Item, si substantia et qualitas differunt sicut ens et esse, esse autem est entis et non ipsius esse (qualitas enim est substantiae proprie et non qualitatis), ens autem et esse idem, ergo in ente est aliqua compositio et non est simplex, quia in eo est aliquid cuius gratia inclinatur ad ipsum esse et cuius gratia abundat super esse. Et si hoc est verum, erit igitur in omni nomine significante substantiam cum qualitate aliqua compositio.


Item, formae substantiarum simplicium sunt species; ergo in eis est aliqua compositio; non ergo diversitas secundum modum solum causata ab anima.


3.QA Consequenter quaeratur utrum causa prima possit significari aliquo nomine, et si sic, utrum illud nomen significaret substantiam cum qualitate aut non.


Quod non possit uno nomine significari, hoc patet. Dicitur enim de ea quod ipsa est incomprehensibilis et non nominabilis; ergo impossibile est eius essentiam uno nomine significari.


Contra: Etsi ab intellectu nostro non sit comprehensibilis nec uno nomine significabilis, ipsa tamen potest se ipsam vere comprehendere et intelligere, ergo ipsa sibi ipsi potest nomen imponere, et sic potest uno nomine significari.


Item, homo-Christus vere intelligit essentiam causae primae; ergo potest ipsam uno nomine nominare. Et si hoc est verum, quaeratur utrum illud nomen significaret substantiam cum qualitate aut non.


Ad primam quaestionem sic respondendum quod omne nomen significans causatum significat substantiam cum qualitate, et substantia ibi dicitur aggregatum, qualitas forma a qua primo imponitur nomen.28

28Cf. Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509 (386), fol. 116vb).

Ad argumentum in contrarium dicendum quod qualitas nominis appellativi, utpote qualitas huius nominis ‘homo’, significatur eodem nomine quo aggregatum et etiam materia, ut per hoc nomen ‘homo’, et non nominatur qualitas alio nomine quam nomine aggregati. Unde ista tria, qualitas, aggregatum, materia, nominantur uno nomine. Sed nomen primo significat qualitatem, secundario aggregatum, tertio et per posterius materiam. Cum dicit ‘nominetur qualitas nomine B’, illud nomen non est nomen impositum soli qualitati, sed est nomen qualitatis et aggregati et materiae, et hoc est nomen appellativum. Sequetur autem infinitas si daretur quod illud nomen esset solum qualitatis, dato quod omne nomen significet substantiam cum qualitate. Omne igitur nomen, ut dictum est, significans causatum |E 24rb| significat substantiam cum qualitate, tamen magis proprie dicitur ipsum significare qualitatem in substantia.


Et per istam responsionem iam patet quod ultima responsio data non fuit vera. Dicendum est enim quod in rebus simplicibus quae sunt substantiae est aliqua compositio; sunt enim species, et ideo est ibi compositio ex materia et forma. Unde in illis aggregatum est substantia, et forma dicitur qualitas. De accidentibus autem dicendum quod in omnibus est aliqua compositio. Verbi gratia, calor et albedo habent sua principia proportionalia principiis substantiae; color enim habet lucem pro forma et diaphaneitatem pro materia. In aliis autem accidentibus, utpote in linea |P 22va| et in genere generalissimo lineae, ut in quantitate, et in aliis generibus generalissimis, est compositio ex essentia accidentis, quae proprie dicitur esse, [et] ex substantia materiae primae. Verbi gratia, linea dicit aggregatum ex essentia lineae et materia intelligibili. Unde linea dicit formam primo, et illa forma est illud quod addit linea super essentiam materiae primae situabilis. In omnibus igitur causatis est aliqua compositio et aliquid loco formae et aliquid loco materiae. Unde in omnibus rebus causatis compositum dicitur esse substantia; illud quod est loco formae dicitur esse qualitas.


Ad aliam quaestionem respondendum quod causa prima, posito quod uno nomine possit significari, illud nomen non significat substantiam cum qualitate sed solum formam vel essentiam. Dicendum est autem quod Christus-homo potest bene significare causam primam nomine uno, et hoc nomine ‘essentia’; hoc enim nomen ei appropriatur. Scribitur enim in libro Sententiarum29 quod divina essentia sola est; ergo hoc nomen ‘essentia’ ei appropriatur. Et similiter vult beatus Augustinus quod hoc nomen ‘bonum’ ei approprietur. Si autem uno nomine hoc nomine possit significari, illud nomen erit significans substantiam non ut a qua exit agere vel pati.30

29Lombardus, Sent. 1.8.1: “...” (ed. I. Brady, 1: 96). Postea recurrit Lombardus ad Augustinum. Vide Sent. 1.8.7: “...” (ed. I. Brady, 1: 101). Vide August., De Trin. 7.5, PL 42: 942; CCL 50: 260-261.
30Cf. Rufus, MMet 8.2: “...” (Q290.49vb).

3.Q2 Consequenter quaeratur quam affinitatem habet accusativus casus cum infinitivo modo, et quomodo potest ei uniri ex parte ante et similiter ex parte post.


Ad hoc dicendum quod per nomen in recto significatur res illius nominis secundum illud idem esse quod esse habet extra animam. Anima enim significat rem alicuius nominis exsistentis in recto esse, et hoc secundum rectum casum; illud idem esse habet res extra animam. Significatur enim in recto casu prout est principium agere vel pati, et illud idem esse habet res extra animam. Tamen prout in recto significatur, significatur modo absoluto et non prout refertur ad alterum. Per nomen autem in genetivo casu et etiam in dativo et similiter in ablativo significatur res secundum illud idem esse quod esse habet extra animam [et prout refertur ad alterum]. In genetivo enim casu significatur prout est principium generationis, et hoc esse potest habere extra animam. In dativo significatur prout ei acquiritur aliquid, et hoc esse potest habere extra animam. In ablativo significatur prout est principium passionis, et hoc esse potest [habere] extra animam.


Ex hoc patet quod res prout in genetivo et dativo et ablativo significatur non differt a se ipsa prout significatur in nominativo, quia prout significatur in recto habet esse extra animam et prout significatur in aliis, quia utroque modo habet esse extra animam. Sed in hoc est differentia, quod prout in recto significatur, significatur modo absoluto; prout in casibus praedictis significatur, significatur ut ad alterum relata.


Sciendum est autem quod res per nomen in accusativo significatur secundum aliquod esse quod esse non habet esse extra animam, sed solum habet ab anima. Significatur enim in accusativo casu prout est terminus inclinationis infinitae; inclinatio enim |E 24va| infinita non habet esse nisi in anima, et ideo hoc esse quod est terminus inclinationis infinitae solum habet ab anima. Et quia inclinatio infinita non habet principium distinctum a fine, sed est idem finis et principium secundum rem, ut in circulo, ideo verbum infinitivi modi, quod habet inclinationem infinitam, non distinguit terminum initialem a termino finali, et ideo ex eadem natura exigit terminum ex parte ante et ex parte post. Et dico hoc ad minus in infinitivo verbo primo quod est esse; in aliis autem verbis significantibus transitionem, etsi construatur accusativus cum eis ex vi transitionis, potest etiam dici quod et ex vi modi ratione inclinationis infinitae.


[Lectio IV]

Et est quaestio [8.3.1043b23-24 tc9].


4.Q1 Sed31 hoc videtur falsum.32 Sola species definitur, et species est universale; universale autem simplex; ergo simplex definitur.

31Quaestio 4.Q1 (“Sed — compositae”) invenitur in codice P ante initium libri octavi, fol. 21va.
32Scilicet, in redactione longiori, 8.4.E1: “...” (S2322.109va).

Item, quaeratur quid intendit dicere cum dicit substantias simplices non habere definitionem [8.3.1043b30 tc9].


Item, substantiae incorporeae species sunt, ut anima rationalis et angelus; multa enim particularia habent sub se. Ergo definiri possunt, ex quo sunt species; igitur substantiae simplices possunt definiri.


Item, forma materialis quae non est corpus, ut forma auri et lapidis et formae elementorum, quae sunt substantiae, specie differunt. Nam si non, lignum et aurum non differrent specie — quod falsum est. Differunt igitur istae formae substantiales specie, et sunt substantiae simplices; igitur substantiae simplices differunt specie; ergo habent definitionem, quia tunc sunt species; non enim sunt individua.


Item, quaeratur utrum definitionis sit definitio, et non quaero utrum haec intentio ‘definitio’ habeat definitionem — habet enim — sed quaero utrum supposita definitionis, utpote hoc aggregatum ‘animal rationale’ et similia, habeant definitionem. Et si definitio habet definitionem, illa alia definitio habebit definitionem, et sic in infinitum. Si non, quaeratur quae est causa; non enim quia definitio est simplex. Pars enim huius definitionis ‘animal rationale’, utpote animal, non est simplex; est enim species.


Ad illud primo respondendum sic: quod species duobus modis consideratur, aut prout primum significatum nominis, aut prout est secundario significatum. Si enim dicam ‘homo est homo’, ‘homo’ in subiecto significat speciem prout est secundario significatum, ‘homo’ in praedicato significat speciem prout est primum significatum. Species autem inquantum est primum significatum definitionem habere non potest tamquam deferens definitionem vel subicibile ei; habet autem definitionem sicut illud cuius partes explicantur per orationem definitivam. Dividitur autem in suas partes divisione qualitativa et non quantitativa. Causa autem est quia species prout est primum significatum non est ens sed esse. Esse autem non est esse; definitio autem est esse; et ideo speciei sic consideratae non est definitio. Eodem modo nec genus prout est pars definitionis definitionem habere potest. Differentia autem definitionem non habet aliquo modo, quia penitus simplex est. Et quia definitio dicit esse, et quaelibet pars eius similiter, ideo ipsa non habet definitionem nec aliqua pars eius. Animal autem quod ponitur in definitione habet definitionem prout est secundario significatum et non prout primum.


Ad primo quaesitum dicendum quod in formis materialibus et substantiis simplicibus est aliqua compositio ex genere et differentia; differentia autem nullam habet definitionem. Illa33 autem cum in eis sit aliqua compositio, sunt species. Sed possunt considerari dupliciter: |E 24vb| aut secundum primam acceptionem speciei, et sic non habent definitionem nisi solum sicut illud cuius partes explicantur per orationem definitivam; aut in secundaria acceptione speciei, et sic habent definitionem. In hac enim ratione sunt substantiae compositae.

33Id est, formae materiales et substantiae simplices.

4.N1 Et34 nota quod non sunt simplices nisi respective. Nam si simpliciter essent simplices, nullo modo essent species. Nota tamen quod minus habent de compositione quam alia composita, et ideo minus habent de veritate definitionis. Auctor autem cum dicit substantias simplices non habere definitionem, non negat simpliciter ipsas habere definitionem, sed proprie loquendo negat ipsas habere definitionem.

34Nota 4.N1 (“Et — qualitativa”) deest in codice P.

De hoc autem quod dicitur, ‘universale esse indivisibile’, dicendum quod est indivisibile divisione quantitativa, divisibile autem divisione qualitativa.


4.Q2 Sed modo quaeratur utrum formae elementorum sint substantiae aut accidentia, et hoc est utrum quattuor qualitates, scilicet calidum, frigidum, humidum, siccum, sint formae substantiales elementorum.


Quod non sic patet: Ex substantia et accidente non fit unum per essentiam; elementum autem est unum per essentiam; ergo cum materia elementi sit substantia, forma eius non erit accidens.


Item, ex substantia et accidente non fit unum in actu; elementum est unum in actu; ergo etc.


Item, accidens non est nobilius substantia; forma per quam constituitur elementum in actu est nobilius eo et sua materia, quae est substantia; ergo etc.


Item, si quis ponat hanc positionem, oportet ponere formam elementi, utpote ignis, in se accidens et in comparatione ad ignem substantiam; ergo oportet ponere aliquid in se accidens et in comparatione ad aliud subiectum; sed hoc est falsum. Probatio: Si hoc enim est verum, aliquid est substantia quia facit substantiam — quod falsum est. Esse substantiam est causa eius quod est facere substantiam et non e converso. Prius enim natura est esse substantiam quam facere substantiam; “nihil enim dat quod non habet.”35 Ergo si dat naturam substantiae, oportet ut habeat in se naturam substantiae.

35Aristot., De sophisticis elenchis 22.178a36-38, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 37.23, ed. J. Hamesse, p. 333.

Et si dicat quis quod forma in se accidens est substantiale igni:


Contra: Albedo quae est accidens bene potest esse substantiale albo, sed non potest esse substantiale substantiae, quia si sic, tunc forma accidentalis esset magis substantia quam vera substantia vel adeo vere — quod falsum est. Non est igitur forma accidentalis substantiale igni.


Item, si forma ignis est qualitas accidentalis, definiatur ignis. In definitione sua oportet accipi sua principia formalia; ergo sua forma accipietur in sua definitione; et sua forma est accidens; quare accidens accipitur in definitione substantiae — quod falsum est.


Item, ista forma quae est accidens oportet ut definiatur et quod in sua definitione accipiatur substantia; sed nihil est prius ista forma nisi materia elementi solum, quia elementum non, cum sit eius forma essentialis; ergo sola materia |P 22vb| accipitur in definitione accidentis — quod falsum est.


Contra: Formae elementorum recipiunt intensionem et remissionem; substantiae non; ergo non sunt substantiae.


Et si quis dicat quod formae accidentales elementorum recipiunt magis et minus, et non formae substantiales:


Contra: Remittuntur qualitates accidentales in aliquo elemento, utpote in igne. Aut igitur est aliqua diminutio ex parte substantialis formae ignis proportionaliter correspondens isti remissioni, aut non. Si sic, habeo propositum. Si non, ergo in fine |E 25ra| istius transmutationis erit forma substantialis ignis in tota sua actualitate et accidentia non. Ergo erunt accidentia separabilia a subiectis — quod falsum est.36

36Cf. Bacon, Q10Met 8: “...” (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 10: 285).

Et nota quod hoc argumentum concludit verum: Forma substantialis uno modo recipit magis et minus et alio modo non.37

37Cf. Bacon, Q10Met 8: “...” (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 10: 285).

Item, secundum idem est et attenditur alteratio et generatio, sed differenter. Alteratio enim est alicuius prout est citra terminum, et generatio est eiusdem prout est in termino. Sed alteratio est circa formam accidentalem solum; ergo et generatio. Cum igitur forma substantialis elementi generatur, erit ipsa accidens.


Ad hoc argumentum sic respondendum quod non secundum idem attenditur alteratio et generatio, quia alteratio est circa formam accidentalem et generatio circa formam substantialem.


Et si quis dicat quod generatio est terminus alterationis, et sic circa idem est etc.:


Dicendum quod alteratio habet terminum duplicem: extra, et est generatio; vel habet terminum intra, et est forma substantialis.


Et nota quod ab initio alterationis intensioni formae accidentalis respondet augmentatio sive additio formae substantialis in virtute et potentia.


Et nota quod generatio est in tempore et est motus inquantum est mutatio qua acquiritur forma prout est esse et actus materiae; non autem est motus neque in tempore prout est mutatio qua acquiritur forma inquantum est substantia.


4.Q3 Sed modo quaeratur utrum istae qualitates, calidum, frigidum, humidum, siccum, sint accidentia aut non.


Et videtur quod non: “Accidentis esse est inesse,”38 et etiam perimi possunt, alterari nequaquam; ergo omne quod habet naturam egrediendi a suo subiecto in aliud habet oppositam naturam naturae accidentis. Sed omne sensibile habet naturam egrediendi et multiplicandi extra suum subiectum; ergo nullum sensibile est accidens. Istae igitur quattuor qualitates sensibiles non erunt accidentia.

38Aristot., Topic. 1.4.102b4-7, AL 5.3: 195. Cf. Aristot., Metaph. 7.1.1028a18-20, ut citatur apud Axiomata philosophica: “...” (PL 90: 968).

Item, “accidentis esse est inesse”; ergo natura accidentis est esse in suo subiecto et non alio modo; ergo quod habet naturam multiplicandi se extra suum subiectum habet oppositam naturam naturae accidentis. Sed omne sensibile habet talem naturam; “sensus enim est receptivus specierum sensibilium.”39 Ultimum autem movens et primum motum simul sunt, et nihil ipsorum medium.40 Ergo species rei sensibilis et sensus extra simul sunt. Ergo sensibile potest multiplicare suam speciem extra suum subiectum proprium.

39Aristot., DAn 2.12.424a17-20, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 6.12.103, ed. J. Hamesse, p. 182.

40Aristot., Phys. 7.2.243a3-6, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 2.185: “...” (ed. J. Hamesse, p. 155).

Item, si accidens haberet naturam multiplicandi suam speciem extra suum subiectum, hoc vere posset intelligi sine suo subiecto; ergo vere posset sciri et definiri absque substantia — sed hoc est falsum. Ergo non habet naturam multiplicandi suam speciem extra suum subiectum. Omne autem sensibile habet; ergo nullum sensibile est accidens.


Ad hoc potest quis respondere quod substantialis forma elementi uno nomine nominatur et sua forma accidentalis. Verbi gratia, nomine isto ‘calidum’ nominatur forma substantialis ignis et eius forma accidentalis. Illud igitur quod multiplicatur extra ignem non solum est species accidentis, sed etiam est species formae substantialis ignis, et sic non est accidens praeter suum subiectum. Sicut enim forma accidentalis ignis est in igne tamquam in suo subiecto, sic species qualitatis accidentalis est in specie formae substantialis tamquam in suo subiecto.


4.Q4 Sed modo quaeratur utrum sint naturae diversae quae exeunt, aut una natura. Si una natura, sed ista natura non potest esse natura accidentis (quia tunc accidens esset praeter suum subiectum), ergo quod egreditur non est nisi natura substantiae. Ergo si natura accidentis egreditur, non est natura accidentis alia a natura substantiae — quod falsum. Igitur illud quod immediate movet sensum non est natura accidentis; sed sensibile immediate movet sensum; ergo non est accidens. Si non est natura una quod egreditur sed duae, contra: Unus est motus et una alteratio; ergo erit unus motor, et patiens erit unum; erit igitur una natura quod egreditur et non duae.


Item, “sensus receptivus specierum sensibilium sine materia”;41 sensibile autem compositum ex materia una et specie una; ergo illud quod egreditur et movet sensum non est nisi natura una, quia species sensibilis quae est una.

41Aristot., DAn 2.12.424a17-20, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 6.103, ed. J. Hamesse, p. 182.

Item, secundum Commentatorem et etiam secundum beatum Augustinum omnes colores fiunt ex mixtione corporis lucis cum diaphano.42 Lux igitur est de essentia cuiuslibet coloris, et etiam de essentia cuiuslibet rei sensibilis |E 25rb| secundum beatum Augustinum;43 et secundum istos est lux principium formale et diaphanum principium materiale. Ergo cum illud quod est formale egreditur, natura lucis egreditur et movet sensum; ergo non est accidens quod egreditur.

42Averroes, In De sensu et sensato, Iunt. 1552, 6.2: 129r; Iunt. 1562, 6.2: 14r. Grosseteste, Hex. 2.10.2: “...” (ed. R. Dales & S. Gieben, p. 99). Cf. August., Conf. 10.34.51, PL 32: 800; CSEL 33.1: 265.

43August., De Gen. ad litt. 12.16: “...” (PL 34: 466; CSEL 28.1: 401).

Item, unumquodque ordinatur in suo praedicamento per suam formam et non per suam materiam; ergo eiusdem praedicamenti erit color et lux, ex quo lux est principium formale coloris; sed lux non est de praedicamento accidentis sed substantiae; ergo color non est de praedicamento accidentis.


Item, dicit Aristoteles in II De anima:44 Sunt igitur differentiae |P 23ra| quae tangi possunt differentiae corporis secundum quod est corpus. Verbi gratia, calidum, frigidum, humidum, siccum. Ergo istae qualitates sunt formae substantiales elementorum. Nam si essent accidentales, non essent differentiae corporis secundum quod est corpus.

44Aristot., DAn 2.11.423b26-27.

Item, dicit Aristoteles in II De generatione:45 Differentiae tangibilium, ut calidum, frigidum etc., faciunt elementa; ergo sunt differentiae constitutivae respectu elementorum; ergo essentiales elementis. Nihil autem est essentiale substantiae nisi substantia; ergo sunt substantiae.

45Aristot., DGen 2.2.329b7-13.

Item, significatum nominis univoci est unum in actu; aggregatum autem ex substantia et accidente non est unum in actu; ergo aggregatum ex substantia et accidente non est significatum nominis univoci. Ergo si hoc nomen ‘calor’ est nomen univocum, non poterit hoc nomen ‘calor’ univoce significare qualitatem quae est accidens et formam substantialem elementi, ita quod utrumque in recto. Oportet igitur, si ista per hoc nomen ‘calorunivoce significarentur, ut unum significaretur in recto et aliud in obliquo. Aut igitur passio significabitur in recto, aut forma substantialis. Si passio, igitur hoc nomen ‘calor’ nominabit accidens; sed contra naturam accidentis est multiplicare se extra suum subiectum vel suam speciem; igitur haec propositio est falsa, ‘calor multiplicat se vel suam speciem extra subiectum’. Sed haec propositio est vera et concessa ab omnibus; ergo hoc nomen ‘calor’ in recto non significat naturam accidentis. Significat igitur in recto formam substantialem; ergo si haec propositio est vera, ‘calor multiplicat se’ etc., species quae multiplicatur in medio est natura substantiae et non accidentis. Sed ista natura perficit sensum; ergo est sensibile ultimum; ergo sensibile ultimum non est accidens.


Et si quis dicat quod hoc nomen significat tam formam accidentalem quam formam substantialem in recto, et hoc aequivoce:


Quaeratur ab eo utrum haec propositio, ‘calor multiplicat se vel suam speciem’, sit vera in utroque sensu huius nominis ‘calor’ aut non.


Et videtur quod non: Forma enim accidentalis quam significat in aliquo sensu non multiplicat se extra suum subiectum; ergo hoc quod dico ‘calor’ in propositione praedicta stat pro natura substantiae.


Item, probat Aristoteles quod sensus tactus non est sensus unus, quia non est unius contrarietatis.46 Et per hoc vult quod sensus non est unus nisi fuerit obiectum sensibile unum genere et in maiori convenientia, quia calidum, frigidum, humidum, siccum, quae faciunt duas contrarietates, conveniunt in genere, et licet ibi conveniant, negat Aristoteles sensum illarum duarum contrarietatum esse unum, et super hoc est difficilis quaestio. Igitur non erit visus sensus unus nisi sua propria sensibilia communicent genus unum; sed est sensus unus, ut vult Aristoteles. Ergo sua propria sensibilia erunt convenientia in genere; sed lux est proprie sensibile visus, et similiter color; lux autem non est accidens sed substantia; ergo color est substantia.

46Aristot., DAn 2.11.422b23-34.

Et nota quod ista quaestio non est solum de quattuor qualitatibus primis utrum sint formae substantiales aut non, sed etiam de omnibus sensibilibus utrum sint accidentia aut non.


4.Q5 Consequenter quaeratur utrum lux sit accidens aut non.


Et videtur quod accidens: Est enim sensibile; ergo qualitas accidentalis. Et nota quod haec quaestio est de luce quae est hic in medio.


Item, contingit eidem inesse et non inesse, utpote aeri; ergo est accidens.


Item, lux est forma aliqua in aere; ergo vel forma eius substantialis vel accidentalis. Non substantialis: Aer enim potest esse sine luce. Ergo accidentalis.


Item, lux est de essentia colorum, ut vult beatus Augustinus,47 et color est accidens; |E 25va| ergo lux est accidens vel accidentale.

47Grosseteste, Hex. 2.10.2, ed. R. Dales & S. Gieben, p. 99, ut fertur supra. Cf. August., Conf. 10.34.51, PL 32: 800; CSEL 33.1: 265.

Contra: Si lux est accidens, ergo alicuius subiecti. Igitur aut corporis medii aut diaphani aut corporis luminosi. Non corporis luminosi; quod enim nobilius est in corpore luminoso, hoc est lux. Non diaphani neque corporis medii. Probatio: Nam si sic, ergo egrederetur a principiis diaphaneitatis vel corporis medii; sed a neutro egreditur.


Item, lux est forma nobilissima inter formas corporales non apprehensibiles; ergo non est accidens.


Item, lux est illa natura corporalis per quam maxime significatur lux prima incorporalis; sed nihil tale potest esse accidens; ergo lux non est accidens.


Item, corpora caelestia agunt in ista inferiora mediantibus suis virtutibus luminaribus; virtutes igitur luminares agunt in haec corpora inferiora. Sed “agens nobilius est patiente,”48 accidens autem ignobilius substantia; haec autem corpora sunt substantiae; ergo virtutes luminares non sunt accidentia; ergo natura lucis non est natura accidentis; ergo lux non est accidens.

48Aristot., DAn 3.5.430a18-19, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 6.150, ed. J. Hamesse, p. 187.

Item, lux habet omnes dimensiones; est enim in aere secundum omnes dimensiones. Ergo non est accidens.


Et si quis dicat quod lux est forma quae non est corpus (quod non videtur, cum habeat omnes dimensiones):


Et non est accidens, ut probatum est; ergo est forma substantialis. Et ex ea cum materia non fit hoc-aliquid et est separata a sua materia; ergo est intelligentia aliqua.


4.Q6 Consequenter quaeratur utrum principia colorum sint lux et diaphaneitas, aut non sed quattuor qualitates, scilicet calidum, frigidum, humidum, siccum, ita quod ex diversa proportione istorum in mixtione generentur diversi colores.


Et videtur quod quattuor qualitates sint principia colorum: Omnes enim qualitates sensibiles aut sunt primae aut componuntur ex primis; sed colores non sunt qualitates primae; ergo etc.; ergo quattuor qualitates primae sunt principia colorum.


Contra: Dicit beatus Augustinus quod lux perficit omnem sensum; lux enim per se pura potest perficere visum et etiam incorporata diaphano, quia ex incorporatione eius cum diaphano fit color. Auditum autem perficit incorporata subtilissimo aere; olfactum incorporata aere grosso; gustum incorporata aere humido; tactum incorporata terreo grosso.49 Igitur lux est de compositione |P 23rb| omnium sensibilium, ut colorum principium formale et diaphanum principium materiale. Ergo qualitates non sunt principia colorum.

49August., De Gen. ad litt. 12.16, PL 34: 466; CSEL 28.1: 401, ut fertur supra.

Item, ex dictis beati Augustini sequitur quod lux est de compositione omnium tangibilium, et hoc cum incorporetur terreo grosso; igitur color non est in igne nisi quando forma substantialis ignis sit in materia extranea.


Item, Averroes dicit quod lux est principium formale colorum et diaphanum principium materiale.50 Unde omnes colores fiunt ex mixtione lucis cum diaphano. Albedo enim fit ex mixtione ignis clari cum aere puro; nigredo autem ex mixtione ignis turpidi cum elemento in quo nihil est de diaphaneitate, ut terra. Colores autem medii fiunt secundum fortitudinem et debilitatem lucis et secundum multitudinem et paucitatem diaphaneitatis. Et ex hoc sequitur diversitas colorum mediorum, et ex hoc sequitur quod colores sint infiniti |E 25vb| secundum naturam. Et hoc concedit Averroes, licet secundum artem sint finiti.51

50Averroes, In DAn 2.67, 3.5, ed. F. Crawford, pp. 233, 410-411.

51Averroes, In De sensu et sensato, Iunt. 1552, 6.2: 129r-v; Iunt. 1562, 6.2: 14r-v.

Item, “color est extremitas perspicui in corpore terminato,” secundum Aristotelem;52 vult ergo Aristoteles quod perspicuum sit materia colorum. Sed perspicuum et diaphanum idem. Vult igitur quod diaphanum sit materia propria colorum. Sed diaphano non respondet pro forma nisi lux. Ergo secundum Aristotelem erit lux principium formale colorum et diaphanum principium materiale.

52Aristot., De sensu et sensato 3.439b11-14.

Item, si qualitates sensibiles sunt principia essentialia coloris, color autem et illae qualitates sunt res sensibiles; ergo eiusdem sensus; igitur color est obiectum sensus tactus — quod falsum est.


Item, colorum iridis non sunt principia istae qualitates; colores autem iridis et colores rerum sensibilium hic non [sunt] colores penitus aequivoce; igitur colorum sensibilium rerum hic non sunt principia quattuor qualitates.


4.Q7 Consequenter quaeratur utrum colores medii sint infiniti aut non.


Quod non sic videtur: Stantibus extremis stant media; sed extrema sunt finita; ergo medii colores finiti.


Et si sint finiti, quaeratur iuxta quid debet sumi numerus istorum.


Et dicunt quidam quod medii colores veri diversi in specie non sunt nisi tres, et extrema duo. Et hoc volunt demonstrare sic: Albedo et nigredo sunt colores extremi; omnes igitur colores medii erunt ex coniunctione albi et nigri; color autem vere medius quod aequaliter participat album et nigrum non potest esse nisi unus. Sit ille A; A igitur est vere medium inter albedinem et nigredinem. Inter autem A et albedinem non potest esse nisi unus color medius aequaliter participans A et albedinem. Sit ille B; similiter inter A et nigredinem et sit C. A igitur et B et C sunt colores medii veri; non potest autem esse alius color medius ab his. Probatio quia ille alius aut erit inter A et B, aut inter B et albedinem, et sive sic sive sic, non erit diversus in specie a B, quia duas partes habet albedinis et unam nigredinis sicut B. Aut erit inter A, C, aut inter C et nigredinem, et sive sic sive sic, non erit diversus in specie a C, quia duas partes habet nigredinis et unam albedinis sicut C.


4.E3.2.3 Manifestum est igitur [8.4.1044a30 tc12].


[Lectio V]

5.Q1 Sed53 modo videtur dubium de hoc quod dicit.54 Haec enim est definitio hominis, ‘animal rationale’, et hic non est intellectus omnium causarum, quia hic non ponitur causa propria neque causa movens neque finis extra.

53Quaestio 5.1 (“Sed — valida est”) deletur per ‘vacat’ in codice E et deest in codice P.
54Scilicet, in redactione longiori, 8.5.E1: “...” (S2322.110va).

Ad hoc dicendum quod omnes causae significantur quodammodo in ista definitione. Per nomen enim generis habetur intellectus materiae propriae et etiam causae moventis. Animal enim quod ponitur in definitione significat aliquid compositum, non ex quibuscumque, sed ex carnibus et ossibus talibus et talibus. Unde per ipsum significatur materia propria. Explicite autem non significatur in definitione nisi causa formalis, et hoc significatur tam per genus quam per differentiam, et hoc sufficit. Per formam enim cum ipsa sit principium actionis, datur intelligi operatio; per operationem autem datur intelligi finis. Ille autem finis aut est ultimus aut non ultimus. Si non est ultimus, habet alium, et sic procedendum est usque ad simpliciter ultimum finem, qui est prima causa. Unde per definitionem non solum cognoscuntur propriae causae rei sed etiam causa prima. Et hoc est quod dicit Aristoteles quod cognitio huius substantiae sensibilis demonstratae perducit in cognitionem primae causae omnium.55

55Averroes, In Metaph. 7.5: “...” (Iunt. 1552, 8: 73v; Iunt. 1562, 8: 155v-156r).

Alio modo potest responderi quod haec non est definitio perfecta hominis, ‘animal rationale’, quia non ponuntur omnes causae; sed haec responsio minus valida est.


[Lectio VI]

6.N2 De56 ista propositione, ‘materia ultima et forma sunt unum et idem’ [8.6.1045b17-19 tc16], est magna dubitatio quae post declarabitur.

56Nota 6.N2 (“De — manifestabitur”) deest in codice E.

Nota tamen quod in omnibus substantiis generatis, quarum omnes formae producuntur per viam generationis, veritatem habet praedicta propositio. Unde in istis rebus bene solvit auctor praedictam quaestionem. Sed in aliis rebus, [in quibus] forma venit ab extrinseco, habet dicta propositio dubitationem quae postea manifestabitur.


6.Q1 Sed adhuc potest quaeri de colore.


Videtur enim quod |E 26ra| color sit substantia sic: Supponitur quod color fiat ex luce et diaphano, ut vult beatus Augustinus.57 Lux autem et diaphanum reperiuntur in elementis, ut lucidum sive lux in igne, et diaphanum in aere et aqua. Et ex hoc arguo sic: Lux et diaphanum non sunt accidentia elementorum; ergo color, qui est ex istis, non est accidens mixto. Et est aliquid eius; igitur erit forma substantialis mixti.

57Grosseteste, Hex. 2.10.2, ed. R. Dales & S. Gieben, p. 99, ut fertur supra. Cf. August., Conf. 10.34.51, PL 32: 800; CSEL 33.1: 265.

Quod autem lucidum non sit accidens ignis sic videtur: Quod est nobilius in igne, illud non est accidens ignis; lucidum est nobilius in igne; ergo etc. Sed si lucidum non est accidens in igne sed aliqua forma substantialis, ergo diaphanum non erit accidens in aere. Probatio: Detur quod diaphanum sit accidens aeris. Arguo ergo sic: Nullum accidens est propria materia recipiens formam substantialem; lucidum est forma substantialis sive lux, diaphanum autem accidens (hoc datum est); ergo diaphanum non est materia nata recipere lucem et ab ea perficiquod falsum est. Ergo praedicta consequentia bona.


Item, si diaphanum est accidens in aqua et in aere, univoce autem dicitur in istis — unam enim et eandem actionem recipiunt per naturam diaphaneitatis, scilicet quod sunt medium in sensu visu — igitur causabitur diaphaneitas ab aliquo principio communicato in utroque. Non autem ab ultima forma substantiali ignis; haec enim non participatur aqua et aere. Nec similiter forma substantialis aquae. Erit igitur aliqua alia forma substantialis, non determinata in specie sed in genere. Diaphanum autem est natura determinata in specie; ergo forma terminata in genere solum est causa composita exsistendi aliam formam in specie solum — quod falsum est.


Contra: Lucidum et diaphanum recipiunt magis et minus; igitur sunt accidentia.


Et nota quod haec quaestio est de luce quae est pars ignis, et non de luce recepta in igne a corporibus supracaelestibus.


Item, lux est sensibile; ergo est accidens. Haec consequentia patet sic: Substantia non est sensibilis unde substantia; substantia enim aut est materia aut forma aut compositum. Materia prima non est sensibilis. |P 23va| Forma per se nata est ad intellectum, ergo non est sensibilis. Substantia autem composita est corpus; substantia autem quae est corpus, circumscripto ab eo corpore quod est quantitas, non est sensibile. Ergo substantia inquantum substantia non est sensibilis. Ergo substantia sub aliquo accidente est sensibile; lux autem sensibile per se; ergo est accidens.


Contra: Lux est secundum beatum Augustinum corpus et primum corporum;58 ergo non est accidens.

58August., De lib. arb. 3.5, PL 32: 1279.

Ad haec respondent quidam59 quod lux dupliciter potest considerari: aut prout est in quiete aut prout est in motione. Lux prout consideratur in quiete substantia est; prout autem consideratur in motione — hoc est prout est illuminans sive illustrans — accidens est.

59Cf. Grosseteste, Hex. 2.10.2: “...” (ed. R. Dales & S. Gieben, p. 98).

Alio modo respondet alius quod hoc nomen ‘lux’ potest nominare aut ipsam essentiam quae illuminat, et sic est substantia; aut potest nominare ipsam impressionem sive illuminationem sive illustrationem, et sic est qualitas, et sic est visibile, et hoc est inquantum lux derelinquitur in ipso diaphano.


Sed haec solutio nulla: Facit enim multiplex quod non est multiplex. Lux enim non est multiplex. Lux enim prout nominat impressionem essentiae lucis aut gignit suam speciem, aut prout nominat essentiam lucis. Et manifestum est quod ipsa essentia gignit suam speciem, et illud quod gignit est visibile. Ergo lux secundum essentiam est visibile; ergo non est substantia. Ergo neque lux est substantia prout consideratur secundum suam essentiam neque alio modo.


Item, ipsa impressio est ipsa motio; ipsa motio et ipsa illuminatio est idem per essentiam cum eo cuius est illuminatio, sicut lucere est idem cum luce. Igitur si illuminatio est accidens, et lux est accidens. Non est ergo distinguere lucem prout |E 26rb| consideretur ut impressio.


Ad istud alio modo dicendum quod lux non est accidens. Color tamen accidens est, et similiter omne sensibile inquantum sensibile.


Ad argumentum in oppositum dicendum quod est aliquid magis formale principium ipsius coloris quam lux et est quoddam esse lucis. Unde lux cadit oblique sub nomine ‘coloris’, et illud esse directe. Illud autem esse est potentia movendi visum. Ista autem potentia non addit essentiam super essentiam lucis, et est essentiae lucis accidentalis; potest enim lux esse et manere praeter hanc potentiam.


Sed contra: Si haec solutio est vera, principium formale in hoc nomine ‘color’ est potentia. Est igitur sensus huius propositionis, ‘color movet visum’, talis: ‘talis potentia lucis’, demonstrata praedicta potentia, ‘movet visum’ vel ‘gignit suam speciem in organo videndi’. Sed contra: Natura est quae gignit suam speciem in organo videndi; virtus sive potentia non est natura; ergo species virtutis sive potentiae non gignitur in organo videndi. Species autem coloris gignitur in organo videndi. Ergo per nomen ‘coloris’ non significatur talis potentia lucis tamquam principium formale coloris.


Ad hoc dicendum quod in puncto uno lucis salvatur tota essentia lucis; unus enim punctus lucis potest gignere sphaeram lucis.60 Punctus autem lucis non est visibilis; et ibi salvatur tota essentia lucis; ergo lux secundum suam essentiam non est visibilis. Quod punctus lucis non sit visibilis, hoc videtur sic: Omne quod videtur videtur sub angulo. Hoc probatur in Perspectiva.61 Omne autem quod videtur sub angulo habet basim; sed omne habens basim est quantum per se; ergo omne quod videtur per se et non per accidens est quantum. Quantum igitur per se et non per accidens est visibile. Punctus igitur lucis non est visibilis, neque lux unde lux. Lux tamen exsistens sub quantitate et expansa est visibile; nihil enim accidit esse visibile nisi exsistens sub quantitate; unde quantitati non accidit videri sicut Diarri filius albo.62 Et ex hoc apparet quod sensatum commune non sentitur per accidens; quantitas enim sentitur per se et est sensatum commune. Et ex praedicto patet quod si ponatur quantitatem non esse et colorem esse, non potest color videri, quia non est expansio neque quantitas.

60Cf. Grosseteste, Hex. 2.10.1: “...” (ed. R. Dales & S. Gieben, pp. 97-98).

61Alhazen, Perspectiva, in Opticae Thesaurus 40, ed. F. Risner, p. 13.

62Cf. Aristot., DAn 2.6.418a21.

Sed modo videtur quod punctus lucis sit visibilis. Visus enim sive virtus visiva est simplex; ergo obiectum simplex potest movere visum. Simplicitas igitur puncti lucis non impedit punctum quin possit movere visum et ita esse visibile.


Sed ad hoc dicendum quod sentire operatio coniuncti est; virtus autem visiva exsistens extra corpus non potest videre, sed si posset exsistere extra corpus, ei conveniret intelligere. Sensus igitur visus est actus organi, et organum est corpus naturale quantum compositum. Igitur impossibile est obiectum simplex movere sensum, et ideo non potest punctus lucis esse visibile.


Ex hoc patet manifeste quod omne corpus sensibile est in loco, quia non est sensibile nisi quia quantum. Dicendum est ergo quod per hoc nomen ‘lux’ potest significari essentia lucis sola, et sic lux non est visibilis. Potest autem per hoc nomen ‘lux’ significari essentia lucis sub expansione, et sic est sensibile et visibile, et sic est accidens. Lux enim quanta est de praedicamento accidentis, scilicet sub quantitate.


Sciendum est autem quod accidens inquantum accidens non potest gignere speciem, nec sola natura substantiae, sed oportet ut sit quantum. Unde sensibile est aggregatum |E 26va| ex substantia et accidente, et potest gignere speciem aggregati. Lux igitur secundum essentiam solam non est accidens neque visibile, sed est intelligibile. Sed hoc nomen ‘lux’ prout nominat essentiam |P 23vb| expansam et sub quantitate (hoc est, lux quanta) accidens est et est visibile.


Et nota quod hoc nomen ‘lux’ significat essentiam lucis solam, et ideo haec est falsa, ‘lux est visibilis’, haec tamen vera, ‘lux est lucidum vel luminosum diaphanum dispositum luce’. Color igitur accidens est, et primum principium formale eius est illud esse lucis sub quo est lux visibile. Unde color est expansio lucis sive lux quanta. Et huic consonat Aristoteles dicens, “Color est extremitas perspicui in corpore terminato.”63 Extremitas quae hic ponitur non est punctus, sed est superficies naturalis et non mathematica, et sic est expansio. Unde color est expansio lucis et in diaphano sive lux expansa. Et ex hoc patet quod color est natura quae est quanta per accidens, et propter hoc non sequitur quod etsi sensibile sit quantum, et color sit sensibile, quod color sit in praedicamento quantitatis nisi per accidens. Color igitur, qui est lux expansa, gignit suam speciem in oculo. Unde aggregatum ex substantia et accidente gignit suam speciem, quae quidem species est species lucis expansae. Ex hoc patet quod non solum natura lucis, unde nec lux, nec solum expansio, sed hoc aggregatum, scilicet ex intentione naturae lucis et expansionis. Magis tamen proprie potest dici quod color non est illud quod gignit suam speciem, sed coloratum; coloratum enim movet virtutem visivam in organo videndi.

63Aristot., De sensu et sensato 3.439b11-14.

Non solum autem est lux de essentia coloris, sed etiam est de essentia cuiuslibet alterius sensibilis; lux enim expansa sub diversis esse est principium formale diversorum sensibilium. Et ex hoc patet quod omnia sensibilia radicantur in una radice, scilicet in natura lucis, et omnes sensus radicantur in sensu communi qui est in corde. Et ex hoc possumus imaginari duas pyramides, quarum una est constituta ex quinque sensibilibus constituentibus unam basim pentagonalem et ex natura lucis in qua radicantur ista sensibilia faciente conum; alia vero est ex quinque sensibus particularibus facientibus unam basim pentagonalem et sensu communi faciente conum. Et etiam ex dicto patet quod omne sensibile est visibile quodammodo, et omnis sensus quodammodo sensus-visus, et hoc quia omnes communicant naturam lucis, quae maxime appropriatur sensui-visui.


Et ex dictis iterum patet [ad 4.Q2-4] quod quattuor qualitates non sunt formae substantiales elementorum. Calor enim qui est una qualitas elementaris nominat quoddam esse lucis incorporatae terreo, sub quo potest movere sensum tactum. Unde calor est accidens; principium enim formale eius est de genere accidentis; et similiter quodlibet aliud sensibile.


Ad aliam quaestionem [4.Q5] dicendum quod lux multipliciter consideratur: aut prout est in suo fonte, ut in stella a qua proicitur, et secundum istam considerationem est substantia; aut prout incorporatur, ut verbi gratia quando ex ea incorporata diaphano fit |E 26vb| color, et sic adhuc est substantia (secundum enim utramque considerationem est res et natura); aut prout recipitur et non incorporatur, ut in aere, et sic non est substantia neque accidens, est tamen species vel intentio luminosi a quo proicitur. Similiter autem se habet lux hic in aere ad illud a quo proicitur, sicut color hic in medio se habet ad colorem in materia. Color enim in medio non est color neque substantia neque accidens, sed est intentio coloris, et hoc est quia non dicitur aliquid esse accidens nisi cum sit in materia propria.


De hoc autem quod dicit beatus Augustinus quod lux est corpus dicendum quod sic intelligendum est: Non est aliud a corpore.


Ad aliud [4.Q6] dicendum quod calidum et frigidum, humidum et siccum sunt differentiae accidentales ad generandum colores et alia sensibilia; sunt autem talia secundum quae est alteratio et actio et passio et mixtio. Lucidum et diaphanum sunt accidentales termini praedictarum transmutationum; sunt essentiales condiciones colorum et aliorum sensibilium. Unde intelligendum est cum dicitur quod secundae qualitates generantur ex primis, aut generationem per accidens, aut generantur, hoc est, sequuntur primas. Lucidum enim et diaphanum praecedunt calidum et frigidum, humidum et siccum in elementis, et illa sub diversis esse sunt principia formalia omnium sensibilium in mixto.


Ad aliud quaesitum [6.Q1] dicendum quod lucidum in igne non est accidens, neque diaphanum in aere et aqua.


Ad hoc autem quod quaesitum est de numero mediorum [4.Q7] sic dicendum quod numerus potest sic sumi: Sensibile enim dupliciter dicitur, virtute et actione, et virtute tantum; et aliis verbis secundum speciem vel secundum materiam. Sensibile autem virtute et actione est sensibile quod potest movere sensum, et hoc est sensibile secundum speciem. Sensibile autem virtute tantum est illud quod non potest movere sensum, et illud est sensibile secundum materiam. Sensibilia autem virtute tantum sunt infinita; virtute autem et actione sunt finita.


Et ex hoc apparet quod colores medii secundum materiam sunt infiniti, secundum speciem autem sive virtute et actione sunt finiti et numero tot quantum inter album et nigrum est possibile invenire colorem medium qui possit complere suam actionem.


Ad argumentum autem in oppositum dicendum quod praemissa est falsa. Impossibile enim est invenire tale medium quod aequaliter participet de albo et nigro. Si enim tantum esset de albedine quantum est de nigredine et e converso, tunc ista duo essent aequalia in virtute et entia in actu; ergo neutrum esset in potentia respectu alterius. Nunquam ergo ex his |P 24ra| fieret vere unum; ex duobus enim in actu etc.


Hoc etiam dato supponit aliud falsum cum dicit, ‘sumatur inter A et album vere medium’; hoc enim est impossibile. Non enim est comparatio inter album et A. Utpote vere sit A glaucum vel quodvis aliud; non enim est comparatio inter album et glaucum nec vera contrarietas, et ideo non est sumere vere medium inter ista aequaliter participans utrumque extremum, et sic impeditur haec ratio.


De sensibilibus ergo quid sint et de quattuor qualitatibus utrum sint formae substantiales elementorum aut non, et de luce quid sit et de coloribus mediis utrum sint finiti aut infiniti manifestum est.