Richardus Rufus Cornubiensis
Scriptum in Aristotelis Metaphysicam
Redactio brevior, liber 1, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11

Copyright 2016 © Rega Wood, Neil Lewis, and Jennifer Ottman


Lectiones variantes (Variants) | Notae (Notes)

TEI-compliant XML



[Tractatus VII: Zeta

Lectio I]

Ens dicitur multis modis [7.1.1028a10 tc1].


1.Q1 Hic1 potest quaeri de ordine.

1Quaestio 1.Q1 (“Hic — distinguimus”) deest in codice E.

Videtur enim quod male ordinet. Prior enim est substantia immaterialis separata quam substantia materialis inseparata; ergo prius debet agere de illa substantia quam de alia. E contrario facit.


Ad hoc dicendum quod iste ordo sumitur penes unum modum initii quem posuit in quinto; erat enim ibi unus modus initii secundum doctrinam, hoc est incipere eo modo quo melius potest res addisci.2 Et secundum istum modum procedit in hac scientia; incipit enim ab eis quae magis nota sunt nobis et quae primo possibile est apprehendi a cognitione nostra. Unde iste ordo contrariatur ordini secundum naturam; debet enim ordo primo incepisse a substantiis immaterialibus separatis de quibus determinatur in undecimo.

2Aristot., Metaph. 5.1.1013a1-4.

Sed modo potest quaeri, cum illud principale propositum dividatur in illas partes tres de quibus dictum est,3 quare non agit insimul tam de substantia materiali inseparata quam de substantia immateriali separata, sed inserit nonum tractatum [et] decimum in quibus non tractat de substantia sed de ente penes has divisiones: actus et potentia, unum et multa. In undecimo autem distincte agit et separate de substantia immateriali separata.

3Scilicet, in redactione longiori, 7.1.D1: “...” (S2322.93rb).

Ad haec dicendum quod inter omnia quae sunt, prior secundum naturam est substantia separata et incausata, et post ipsam substantiae separatae causatae quae procedunt ab ipsa et ab ea distinguuntur secundum istam divisionem, unum et multa. Post autem istas substantias separatas substantiae materiales inseparabiles exeunt in esse et ex ipsis procedunt et ab eis distinguuntur per istas divisiones, actus et potentia. Unde primae dispositiones, potentia et actus, sunt dispositiones per quas exeunt in esse et distinguuntur substantiae materiales inseparabiles a substantiis immaterialibus separatis. Istae autem dispositiones, unum et multa, sunt dispositiones per quas exeunt in esse et distinguuntur substantiae separatae [causatae] a substantia incausata.4 In isto igitur septimo de substantia sensibili et de materia et de forma prout est quidditas materiae agit. Sed ad praesens illum septimum non distinguimus.

4Cf. Anon., In Metaph.: “...” (Oxford, Merton 272, fol. 48vb).

1.Q2 Consequenter5 [7.1.1028a13-15 tc2] determinat, secundum Commentatorem, quod quidditas substantiae sensibilis nobilior est et prior omni accidente, quod est tertia significatio ‘entis’.6 Videtur tamen secundum litteram quod auctor velit ostendere quod quidditas substantiae sensibilis de necessitate sit nobilior omni alio ente per se.

5Introductio quaestionis (“Consequenter — oppositum”) deest in codice E.
6Averroes, In Metaph. 7.2: “...” (Iunt. 1552, 8: 72v; Iunt. 1562, 8: 153v).

Sed si hoc intendit, videtur dubium; rationes enim sunt ad oppositum.


Primo enim videtur quod quidditas substantiae etc. sit nobilior ipsa substantia; substantia enim ipsa est individuum in genere substantiae. Quidditas autem substantiae est secunda substantia; secunda autem substantia est totum esse individuorum; igitur ipsa nobilior est substantia sensibili demonstrata.


Ad oppositum sic: Prima substantia est quae proprie et principaliter et maxime dicitur substantia; igitur ipsa est maxime ens; igitur ipsa est nobilior et dignior inter entia.


Item, commune dependet a singularibus; igitur ignobilius est singularibus.


Item, “universale aut nihil est, aut posterius.”7

7Aristot., DAn 1.1.402b7-8.

Item, omnis communitas a singularitate procedit.


Dicendum quod haec vox ‘homo’ et quodlibet aliud commune dupliciter potest considerari: Primo enim consideratur prout significat formam; secundario, prout significat aggregatum, cuius aggregati est haec definitio ‘animal rationale’ etc. Primi autem significati non est haec definitio. Primum autem significatum est haec quidditas substantiae demonstratae sensibilis; secundario autem significatum non est ipsa quidditas, sed eius est quidditas. Primum autem significatum dupliciter potest considerari: aut prout ipsa est multiplicabilis per sua appellata, et sic stat hoc nomen ‘homo’ sive aliud commune quando praedicatur, et tunc stat solum pro quidditate substantiae sensibilis demonstratae; ipsa autem quidditas sic considerata prior est et nobilior substantia sensibili et accidente. Et si de quidditate sic considerata intelligat Aristoteles, tunc intendit probare |E 14rb| quod quidditas substantiae sensibilis sit nobilior omni alio ente per se. Quidditas alio modo potest considerari ut quid absolutum et abstractum, et sic est universale et non est dignior neque nobilior substantia sensibili. Et si secundum istum modum intelligat Aristoteles, tunc non comparatur nisi primus modus ad tertium.8

8De tribus modis cf. Averroes, In Metaph. 7.1: “...” (Iunt. 1552, 8: 73r-v; Iunt. 1562: 153r).

Et si quis quaerat de secundario significato utrum ipsum sit nobilius et dignius substantia sensibili, et utrum ipsum possit habere duplicem considerationem sicut et primum significatum:


Dicendum quod sic; aggregatum enim quod |P 14rb| est secundario significatum potest considerari aut prout ipsum est possibile multiplicari per sua appellata, et sic est ipsum universaliter sua appellata et non est aliud. Et hoc modo est eius definitio ‘animal rationale’ etc. Et si secundum hunc modum consideratur, est ipsum substantia sensibilis in communi et nihil est dignius eo. Aut potest considerari prout ipsum respondet definitioni primo et praecise, hoc est prout ipsum aggregatum definitur, et nullum singulare definitur, et ipsum hoc modo consideratum est si dicam ‘homo definitur’, et est primum aggregati significatum. Ipsum autem aggregatum consideratum alio modo est si dicam ‘homo est animal’.


1.Q3 Sed modo quaeratur per quam rationem ostendit ipse substantiam esse priorem accidente tempore.


Dicendum quod per primam rationem [7.1.1028a30-34 tc4]; prima enim est communis ad ostendendum substantiam priorem esse accidente omnibus tribus modis.9

9Scilicet, prior definitione, cognitione et tempore. Cf. Averroes, In Metaph. 7.4: “...” (Iunt. 1552, 8: 73r; Iunt. 1562, 8: 154v).

Sed videtur quod substantia non sit prior tempore accidente — accidente, dico, inseparabili. Lux enim est accidens igni, et [ignis] non est prior tempore ipso.


Dicendum quod non intelligit Aristoteles de subiecto proprio et proximo ipsius accidentis, sed de remoto et primo. Intendit enim cum dicit quod substantia est prior accidente, quod materia prima sive primum subiectum est prius accidente tempore, et hoc est manifestum verum.10

10Cf. Averroes, In Metaph. 7.4: “...” (Iunt. 1552, 8: 73r; Iunt. 1562, 8: 155r).

Sed contra: Tempus est accidens; et substantia est prior omni accidente tempore; ergo ipsa est prior tempore tempore.11

11Cf. Bacon, Q10Met 7: “...” (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 10: 195).

Dicendum quod non intendit concludere quod substantia sit prior quolibet accidente, sed accidente quod est passio in subiecto.


Sed modo videtur quod accidentia sint priora cognitione; magis enim notum est nobis accidens quam substantia.


Dicendum quod cognitio duplex est, scilicet quia et propter quid; cognitione-quia notiora sunt nobis accidentia quam substantia, non autem cognitione-propter-quid.12

12Cf. Bacon, Q10Met 7: “...” (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 10: 195).

Et etiam natura intellectus est substantia prior quam accidens.


1.Q4 Consequenter quaeratur de hoc quod dicit quod accidentia non sunt entia nisi quia entis [7.1.1028a18 tc2]. Si enim non alio modo nec alia causa sunt illa accidentia quam sic, vere possum dicere quod accidentia non sunt entia. Dicere enim A esse B quia est ipsius B est falsum, ut dicere equum esse hominem quia est hominis.


Ad idem: Si accidentia non sunt entia nisi quia entis, ergo hoc accidens non erit ens nisi quia huius entis. Sed dicere hoc accidens esse ens quia huius est falsum, quia tunc sequeretur quod esset hoc ens; nullum enim aliud ens est. Ergo prima falsa.


Ad idem: Accidens prout absolute consideratur in se aut est aliqua natura aut non. Si non est, ergo non est ens. Si sic, ergo non est totum alterius secundum quod est; nam si sic, nec posset intelligi una natura absoluta in se; et etiam si esset alterius, non esset natura alia. Ergo accidens nulla est natura per se, et sic nullum ens.


Quomodo ergo ponimus decem rerum genera?


Et etiam scientia fundata super accidens non esset scientia.


Sed modo quod conclusum est videtur falsum; linea enim dicit naturam in re aliam a natura substantiae et est accidens.


Ad hoc dicendum quod accidens, circumscripta omni natura substantiae, nihil aliud est nisi esse ipsius substantiae. Illud autem esse est accidentalis potentia materiae qua potest esse hic et ibi, et ideo natura accidentis non est divisa contra naturam substantiae, sed est esse tantum ipsius.


Ad obiectum dicendum quod nullum istorum nominum ‘color’, ‘linea’ absolvitur a significatione substantiae. Et si circumscriberetur omnis natura substantiae ab hoc nomine ‘color’, non remaneret nisi esse accidentale ipsius substantiae.


Ad aliud quod accidentia sunt entia prout ens derivatur ab esse, et iste modus est modus logicus dicendi ‘ens’ et non verus. Verus autem modus est prout esse derivatur ab ente.


1.Q5 Nota quod color non absolvitur a natura substantiae, ut a luce corporali; lux enim corporalis non est substantia sed natura substantiae.


Et si quaeratur quam naturam dat color intelligere:


Dicendum quod lucem et diaphaneitatem, quorum neutrum est accidens. Illud autem purum accidens quod significatur per hoc nomen ‘color’ est sola potentia immutandi visum, et huiusmodi potentia est illius naturae et est ei accidentalis, quia sive haberet sive non, nihil de parte essentiae eius. Haec autem potentia est ultima perfectio huius nominis ‘color’, et ratione huius potentiae collocatur hoc nomen in praedicamento accidentis.


1.Q6 Consequenter quaeratur de hoc argumento: Nullum accidens est separabile; substantia est separabilis; ergo etc. [7.1.1028a33-34 tc4]. Quid enim intendit per primam propositionem? Intenditne quod nullum accidentium est separabile?


Et videtur quod hoc intendit, aut nihil dicit. |E 14va|


Quaeratur ergo a quo non est accidens separabile. Si a substantia non, aut ergo secundum esse solum aut secundum intellectum solum aut secundum utrumque. Si secundum esse solum, hoc verum est; sic nec est substantia separabilis ab accidente. Minor igitur est falsa, si maior intelligatur eo sensu quo minor; et si non, non erit argumentum bonum. Si secundum |P 14va| intellectum, ergo intellectu non potest accidens separari a substantia — quod falsum est; quodlibet enim non essentiale rei potest intellectu separari ab ea. Ergo maior falsa. Si secundum utrumque, ergo maior falsa et minor.


Item, si non potest separari etc., non potest intelligi absque substantia. Et illud videtur verum; non enim potest definiri nisi per substantiam; ergo nec intelligi.


Dicendum quod nullum accidens est separabile a substantia neque secundum rem neque secundum intellectum. Secundum intellectum non, quia non potest intelligi nisi cointelligendo substantiam; accidens enim dicit hoc-in-hoc.


Ad argumentum in oppositum dicendum quod intellectus potest separare accidens a substantia (id est, distinguere unum ab alio), sed non potest separare (id est, intelligere absolute) accidens absque substantia, quia ipsa ponitur in definitione eius. Unde hoc quod dico ‘separabile’ in argumento isto glossandum est sic: non est separabile, id est non intelligibile.


[Lectio II]


2.Q1 Quaeratur de hoc quod dicit Commentator quod si esset scitum illud quod est quidditas substantiae sensibilis demonstratae, esset scita omnium causa prima, scilicet cuiusmodi consequentia est haec et si teneat.13


13Averroes, In Metaph. 7.5: “...” (Iunt. 1552, 8: 73v; Iunt. 1562, 8: 155v-156r).

Et dicet quis quod haec est ratio consequentiae: Quod nullum causatum perfecte scitur nisi sciatur causa prima, ideo si sciatur quidditas substantiae sensibilis demonstratae, oportet scire causam primam. Quod nullum causatum perfecte sciatur nisi sciatur causa prima patet sic: Demonstrato quocumque causato aut est immediate a causa prima aut non. Si sic, non potest ipsum sciri nisi sciatur causa prima. Si non sit immediatum vel immediate causatum ab ea, habebit ergo aliam causam ei immediatam; non potest ergo ipsum sciri nisi sciatur illa causa immediata. Illa causa, ex quo non est causa prima, habebit aliam causam; illa autem alia causa aut est causa prima aut alia. Si causa prima, oportet igitur ipsam cognoscere ad hoc ut sciatur ista causa quae est causa istius causati, et sic habetur propositum. Si alia, similiter quaerendum est de ea usque ad primam causam, et sic de necessitate sequitur ad cognitionem cuiuslibet causati cognitio primae causae.


Sed illa solutio nulla est. Ipsa enim supponit quod est possibile scire rem perfecte in hac vita, hoc est eo modo quo possibile est ut sciatur; sed iste modus sciendi non est possibilis in hac vita; et ideo haec solutio supponit falsum.


Et ideo dicendum quod forma accidentalis non est ens nisi prout ens derivatur ab esse. Unde ipsa est solum esse materiae et non est aliqua natura in se. Forma autem substantialis est esse et actus materiae, et praeter hoc est natura aliqua in se. Et cum ipsa sit natura aliqua in se, necessario est ipsa quantum ad hoc immaterialis. Unde quantum ad aliquid sui est immaterialis, nam si ipsa esset totaliter materialis, non esset natura absoluta in se nec differret a forma accidentali. Est igitur ipsa quantum ad aliquid sui immaterialis et quantum ad aliquid materialis. Qui ergo eam cognoscit, oportet ut cognoscat eam inquantum est materialis et inquantum est immaterialis; sed ipsa non est immaterialis nisi per participationem formae quae simpliciter est immaterialis; igitur qui eam cognoscit oportet ut cognoscat eam inquantum participat immaterialitatem eius quod est simpliciter immateriale, et haec est causa prima. Oportet igitur ut cognoscat causam primam ad hoc ut cognoscat eam, et patet sic consequentia.


Alio modo sic: Omnis natura causata quae quantum est de se et in se est intelligibilis habet speciem sive similitudinem per quam est intelligibilis sive nata intelligi. Species autem illius naturae habet esse spirituale, quod non habet suum obiectum extra; ipsum enim non potest immediate recipi in intellectu. Ista autem species est immaterialis et est aliquid sui obiecti a quo gignitur; unde ipsum obiectum ratione illius est immateriale. Cum igitur quaelibet natura causata habeat talem speciem, quaelibet natura causata erit aliquo modo immaterialis; sed non potest esse immaterialis nisi per participationem primae causae; igitur ad hoc ut sciatur ipsa oportet ut sciatur causa prima.


2.Q2 Consequenter quaeritur de hoc quod dicit quod forma magis est substantia quam compositum et quam materia [7.3.1029a5-7 tc7].14

14Cf. Averroes, In Metaph. 7.7: “...” (Iunt. 1552, 8: 74v; Iunt. 1562, 8: 158r).

Quod videtur sic: Forma est causa compositi et est perfectio materiae et natura prius et est substantia; ergo dignior est et nobilior et magis substantia.15

15Cf. Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509-386, fol. 98vb).

Contra: Prima substantia est quod proprie et principaliter et maxime dicitur substantia;16 igitur ipsa magis substantia quam forma, quae est secunda substantia.17


Item, quod magis substat magis est substantia; materia magis substat quam forma; ergo etc.18

16Aristot., Praed. 5.2a11-14.
17Cf. Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509-386, fol. 98vb).
18Cf. Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509-386, fol. 98vb). De ratione in littera cf. Rufus in redactione longiori, 7.2.E4: “...” (S2322.94rb).

Dicendum quod substantia dupliciter potest considerari: aut in ratione impositionis nominis, aut in ratione naturae quae per hoc nomen intelligitur. Si consideretur substantia in ratione impositionis nominis, sic individuum compositum magis est substantia quam forma et etiam materia. Si in ratione naturae quae subest huic nomini, sic forma magis est substantia quam compositum vel materia, et hoc est, dignior res sub hoc nomine ‘substantia’ est forma.19

19Cf. Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509-386, fol. 98vb).

Dicendum ad |E 14vb| aliud quod in hoc verbo ‘substare’ duo sunt, scilicet ‘sub’ et ‘stare’. Magis autem convenit formae stare quam materiae, |P 14vb| non tamen hoc quod dico ‘sub’. Et ‘stare’ quid est nobilius quam hoc quod dico ‘sub’. Et ideo in ratione nobilitatis et dignitatis et prioritatis magis convenit hoc nomen ‘substantia’ formae quam composito aut materiae.


[Lectio III]


Dimittamus ergo loqui [7.3.1029a30 tc9].


3.Q1 Quaeratur20 modo quare dicat Aristoteles, “Dimittamus loqui de materia” [7.3.1029a30-32 tc9].

20Quaestio 3.Q1 (“Quaeratur — ducit”) deest in codice P.

Videtur enim quod male dicat; cum enim in hac philosophia debeat considerare de principiis entium secundum quod sunt entia, et principia eorum sint materia et forma, adeo bene debet loqui hic de materia sicut et de forma.


Ad hoc dicit Commentator quod quia in Physicis consideravit de materia et contentus est de illa consideratione, ideo dicit hic, “Dimittamus” etc.21

21Averroes, In Metaph. 7.9: “...” (Iunt. 1552, 8: 75v; Iunt. 1562, 8: 159v-160r).

Sed videtur quod non debeat esse contentus de consideratione materiae hic propter suam considerationem de ea ibi. Alia enim est consideratio physici de materia et primi philosophi.


Ad hoc respondet Commentator quod tenetur esse contentus hic de consideratione materiae in Physicis hac ratione: Cum fuerit ignota essentia alicuius rei, pervenitur in cognitionem illius rei per actionem eiusdem rei. Igitur si fuerit ignorata essentia materiae, in cognitionem ipsius pervenitur per actionem eius; sed eius actio est transmutatio; ergo in cognitionem eius pervenitur per transmutationem eiusdem. Sed perscrutatio quae est de ea per transmutationem eius debetur physico; [physico] igitur appropriatur ducere cognitionem in eam. Artifex igitur huius philosophiae debet esse contentus de perscrutatione materiae qua eam perscrutatur physicus.22

22Averroes, In Metaph. 7.9: “...” (Iunt. 1552, 8: 75v; Iunt. 1562, 8: 159v-160r).

Sed nota quod transmutatio non est actio materiae primae, sed materiae propriae elementorum et aliarum rerum naturalium quas considerat physicus. Et ideo tenetur philosophus alia via perscrutari de materia prima et venire in cognitionem eius, scilicet per suos effectus, et sunt effectus eius accidentia, ut quantitas et alia; eius autem non est actio propria. Debet tamen philosophus esse contentus de perscrutatione quam facit physicus circa materiam propriam rerum naturalium. Et ideo dicendum quod dicit “Dimittamus loqui de materia.”


Quod autem physicus habeat considerationem propriam de materia, hoc patet; physicus enim considerat materiam inquantum materia est et non inquantum substantia. Alia igitur est ratio materiae et alia ratio substantiae. Philosophus autem considerat ipsam inquantum substantia est. Considerare autem materiam inquantum materia est est considerare ipsam inquantum est principium transmutationis; considerare autem materiam inquantum substantia est non. Et ideo diversa est consideratio physici et philosophi circa eam. Physicus autem considerat formas naturales inquantum naturales, non inquantum substantiae, et hoc est inquantum acquiruntur per transmutationem naturalem; philosophus autem considerat de eis inquantum sunt substantiae. Et ex hoc patet quod consideratio physici de formis non perducit in cognitionem ultimae formae; consideratio autem philosophi ducit.23

23Averroes, In Metaph. 7.9: “...” (Iunt. 1552, 8: 75v; Iunt. 1562, 8: 159v-160r).

3.Q2 De hoc autem quod dicit [7.4.1029b18-19 tc11] quod aggregatum non potest esse definitio est dubitatio.


Videtur enim quod sit falsum: Nam si hoc esset verum, non essent definitiones accidentis. Et si accidens non definitur, non potest demonstrari, et si ipsum non potest demonstrari, non est demonstratio omnino; substantia enim de nullo demonstratur.


Item, dicit Aristoteles quod necesse est substantiam accipi in definitione cuiuslibet accidentis [7.1.1028a35-36 tc4];24 igitur potest, secundum ipsum, accidens definiri. Non autem solum per substantiam, quia sic esset substantia. Non solum per accidens; constituitur enim in esse per substantiam. Oportet igitur quod aggregatum ex substantia et accidente sit definitio eius.

24Cf. Averroes, In Metaph. 7.4: “...” (Iunt. 1552, 8: 73r; Iunt. 1562, 8: 154v).

Item, etsi ponatur aggregatum esse definitionem, non tamen sequitur nugatio.25 Verbi gratia, ponatur quod superficies colorata sit definitio alicuius. Non est hic nugatio, quia si definitur coloratum prout est in isto aggregato, in eius definitione non ponitur superficies; extrahitur enim superficies ex intellectu eius cum ei extra adiungitur.

25Cf. Averroes, In Metaph. 7.11: “...” (Iunt. 1552, 8: 76r; Iunt. 1562, 8: 161v).

Item, si esset hic nugatio ‘superficies colorata’, esset hic nugatio ‘animal rationale’.26 Ponatur enim ratio eius quod est ‘rationale’, et in ea cadet ‘animal’. Similiter hic esset nugatio ‘nasus simus’, si poneretur esse definitio alicuius. Sed hoc videtur falsum; iste enim sermo ‘nasus simus’ non est nugatorius. Nam si sic, non contingeret dicere sic ‘nasus simus’, nec ‘duplum dimidii’. Non est igitur nugatorius. Ex ipso igitur etsi ponatur esse definitio, non sequitur nugatio.

26Cf. Averroes, In Metaph. 7.11: “...” (Iunt. 1552, 8: 76r-v; Iunt. 1562, 8: 161v).

Dicendum quod aggregatum ex substantia et accidente, ita quod ex substantia in recto et accidente similiter, nullo modo est definitio; nam si poneretur definitio, de necessitate sequeretur nugatio. Si autem accidens ponatur in recto et substantia in obliquo, aliquo modo et per extensionem erit aggregatum tale definitio.27

27Cf. Bacon, In Metaph. 7: “...” (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 10: 197-198).

Ad argumentum in oppositum dicendum quod iste sermo ‘nasus simus’ non est nugatorius, et tamen si ponatur ipsum esse definitionem, non erit vitare nugationem. Iste autem sermo non est nugatorius, quia nasus non est actu de intellectu simi sed potentia. Ideo quando exprimitur, non amplius est in eo. Unde si tunc ‘simus’ definitur, non accipitur ‘nasus’ in eius definitione sed aliud. Si autem ponatur quod iste sermo sit definitio, erit necessario nugatio, quia hoc dato, datur necessario quod hoc aggregatum est unum significatum primum alicuius nominis. Unde hoc aggregatum erit unum significatum actu sub illo nomine. |E 15ra| Datur ergo necessario quod utrumque in isto aggregato est actu; patet ergo quod simus est actu; et sic cum nasus sit de intellectu simi exsistentis in actu, erit nugatio. Eo enim quod ponitur definitionem, ponitur quod nasus sit essentialis simo.


Dicendum quod secus est si dicam ‘animal rationale’; neutrum enim est definibile per alterum. Simus autem non potest definiri nisi per nasum.


Si autem, sicut dictum est, ponatur accidens in recto et substantia in obliquo, erit tale aggregatum definitio per extensionem; ibi enim erit accidens quasi genus et substantia quasi differentia. Tale autem aggregatum non potest esse unum primum actuale aggregatum significatum alicuius nominis, quia si esset, esset nominis quod est accidens. Sed hoc non potest esse; substantia enim non est de primo significato accidentis. Et etiam obliquitas, in qua ponitur substantia, impedit quod tale aggregatum non potest esse primum significatum alicuius nominis. Et ideo non est vera definitio et propria, est tamen definitio per extensionem; unum enim, utpote accidens, est de actuali et prima significatione, et aliud, ut substantia, est de secundaria significatione. Et ex ista duplici significatione nullum sequitur inconveniens in modo intelligendi. Et quia aggregatum ex uno in recto et alio in obliquo non potest esse definitio nisi per extensionem, ideo dicit Aristoteles in VI Topicorum quod omnino non est differentia in obliquitate,28 et hoc est quia obliquum non potest esse de intellectu primo nominis. Et idem dicit Aristoteles in fine I Elenchorum, quod simum est hoc nasi ut passio |P 15ra| et non nasus;29 non enim est subiectum de intellectu primo passionis sed de secundario.

28Aristot., Topica 7.3.153b25-26.
29Aristot., Soph. Elen. 31.182a4.

[Lectio IV]


Ergo quod est per essentiam [7.4.1030a6 tc13].


4.Q1 Quaeritur de hoc quod dicit quod omnis sermo accidentis significat hoc-in-hoc [7.4.1030a15-16 tc14], scilicet utrum omne accidens sit sicut simum.


Et videtur hoc ex ista auctoritate.


Item, videtur idem per rationem sic: Omne accidens respectu alicuius est per se accidens. Ergo cum quodlibet accidens habeat aliquod subiectum per se, se habebit ad suum subiectum per se sicut simum ad nasum, quia in eadem essentialitate se habet illud accidens ad suum subiectum proprium sicut simum respectu nasi. Igitur cum simum dicat hoc-in-hoc et definitio simi, quodlibet accidens dicet hoc-in-hoc et definitio cuiuslibet accidentis. Prima propositio patet ratione sic: Omne accidens causam habet aliquam et proximam et convertibilem. Illa causa aut est in unico subiecto aut in multis. Si in uno subiecto, illud subiectum erit subiectum per se illius accidentis. Si in pluribus, hoc erit per naturam aliquam communem participatam ab eis. Illa autem natura sic participata erit proprium subiectum illius accidentis. Omne igitur accidens habet proprium subiectum per se.


Sed contra: [1] Res mathematicae possunt intelligi sine materia; quantitates ergo, quae sunt res mathematicae, possunt sic intelligi; ergo sunt quaedam accidentia quae non dicunt hoc-in-hoc. Eodem modo res separatae et sua accidentia non dicunt hoc-in-hoc. Res autem naturales et sua accidentia naturalia, ut caro et simum, dicunt hoc-in-hoc.


[2] Item, habetur ab Aristotele in III De anima quod aliud est magnitudo et magnitudinis esse; non autem aliud est caro et carnis esse.30 Igitur magnitudo non dicit hoc-in-hoc.

30Aristot., DAn 3.4.429b10-14.

Dicendum quod omne accidens dicit hoc-in-hoc respectu alicuius subiecti proprii. Quodlibet enim accidens habet aliquod subiectum per se, ut curvitas dicit hoc-in-hoc respectu lineae, et linea dicit hoc-in-hoc respectu materiae intelligibilis, et numerus similiter et unitas et punctus.


Ad aliud [2] dicendum quod aliud est magnitudo et magnitudinis esse respectu materiae sensibilis et non respectu materiae intelligibilis.


4.Q2 Consequenter quaeritur quid est hoc dictu ‘accidentia non habent definitiones nisi modo logico’ et etiam ‘accidentia habent definitiones uno modo et alio modo non’ [7.4.1030a23-27 tc14].


Consequenter quaeritur, cum accidens habeat genus generalissimum, utrum habeat differentiam in definitione sua quae sit accidens et eiusdem coordinationis, aut non sed tantum substantiam loco differentiae.


Et videtur quod habeat: Si enim genus generalissimum habeat differentias divisivas et essentiales quae sunt accidentia, accipiatur ergo illud genus generalissimum et una eius differentia, et habetur definitio alicuius speciei quae est accidens. Et accipiatur alia differentia cum illo genere, et erit definitio alterius accidentis. Et sic potest accidens definiri ex genere quod est accidens et differentia quae est accidens. Et quod sit vera definitio ex genere et differentia, hoc habetur a Boethio;31 vera enim definitio est ex duobus terminis tantum. Non oportet ergo quod substantia accipiatur in definitione accidentis. Nam si addatur substantia in definitione accidentis, erit definitio superflua. Probatio: Aggregatum ex genere et differentia erit convertibile cum accidente definito; ergo additum illi aggregato erit superfluum. Substantia igitur addita in definitione accidentis est superflua.

31Boethius, In Topica Ciceronis 3: “...” (PL 64: 1098-1099).

Ad hoc potest quis sic respondere: Ponamus A genus generalissimum, B et C differentias divisivas illius generis, D accidens proximum sub A. In definitione eius quod est D non cadit nisi A et B, et A est genus generalissimum, et B est differentia quae est accidens. Unde hic non accipitur substantia, in definitione tamen alterius accidentis sub A accipitur substantia.


Sed contra hoc sic: Illud accidens in cuius definitione ponitur substantia quae est sub A, aut opponitur ut species opposita ipsi D, aut non. Si sic, igitur sua definitio erit constituta ex genere A et differentia C, quae opponitur differentiae quae est B. |E 15rb| Sicut igitur non necesse est ponere in definitione D substantiam, sic nec in definitione illius accidentis. Si autem illud accidens sit sub D, adhuc non necesse est ponere substantiam in definitione eius; sicut enim A habuit differentias divisivas, sic et D, quod est genus medium, habebit differentias divisivas; et similiter species opposita D. Aut ergo illud accidens definibile est sub D, aut sub specie opposita ei. Si sub D et immediate, ergo ex D et ex una differentia eius divisiva erit definitio illius. Non est ergo ponere substantiam in definitione eius. Simili modo arguendum est si ponatur illud accidens |P 15rb| sub specie opposita D tanquam sub genere proximo. Et etiam si ista responsio esset bona, in definitione alicuius accidentis non esset substantia.


Et si quis dicat quod genus generalissimum quod est accidens non habet differentias sub se essentiales quae sunt accidentia sed quae sunt substantiae, igitur dividetur illud genus primo in duas substantias. Ergo species sub eo erit aggregata ex illo genere et substantia, et species opposita ei erit aggregata ex illo genere et alia substantia, et sic omnis species sub genere illo.


Sed contra: Ex hoc videtur quod nulla species sub illo genere sit accidens neque substantia. Probatio: Definitio est ex essentialibus definito; igitur ex quo illa species definitur per substantiam tanquam per differentiam eius, erit substantia essentiale ei; sed nulla substantia est essentiale accidenti; ergo hoc non erit accidens. Neque substantia, propter genus quod est accidens positum in sua definitione.


Ad hoc dicendum quod illud genus habet differentias essentiales quae sunt accidentia, et quod in definitione accidentis ponitur genus et differentia quae est accidens et etiam substantia, quia non est cognoscere quid est accidens nisi per substantiam; idem enim est scire quid est accidentis et propter quid est.32 Et quia non est scire propter quid accidentis nisi per substantiam, ideo non est scire quid est accidentis nisi per substantiam.

32Cf. Aristot., APos 2.2.90a31-34, tr. Jacobi, AL 4.1: 71.

Sed illa responsio est falsa, nam si definitio accidentis vera est praeter substantiam, ut probatum est iam, ergo facit scire quid est. Ergo definitio accidentis ex genere et differentia quae est accidens, ex quo est vera, facit scire quid est accidens.


Item, si definitio est vera, ea quae ponuntur in definitione praedicantur de eo in eo quod quid; igitur faciunt scire quid est ipsum. Et si idem est scire quid est et propter quid in accidentibus,33 definitio quae est ex genere et differentia quae est accidens, praeter hoc quod in ea assumitur substantia, facit scire propter quid.

33Cf. Aristot., APos 2.2.90a31-34, tr. Jacobi, AL 4.1: 71.

Item, si accidentia definiuntur per substantiam, contrariorum penitus esset eadem definitio. Verbi gratia, sumamus aliqua contraria in aliquo genere, ut A et B. Ista habent idem genus, ex quo sunt contraria. Sed “contraria nata sunt fieri circa idem subiectum,”34 et in eadem materia sunt contraria et in eadem potentia. Habent ergo A et B idem subiectum. Definiatur ergo A; oportet quod in sua definitione accipiatur substantia; sed non alia substantia quam subiectum suum; erit ergo definitio eius quod est A ex genere et ex suo subiecto. Similiter definiatur B, et habebit idem genus in sua definitione, quia non aliud habet genus, et idem subiectum, cum illud subiectum sit commune utrique. Ergo definitio eius quod est A erit penitus eadem cum definitione eius quod est B; ergo etc.

34Aristot., Praed. 5.4a10-11: “...” (AL 1.2: 53); cf. Les auctoritates Aristotelis 31.15: “...” (ed. J. Hamesse, p. 302). Sed potius citatur a Boethio, In Praedicamentis 4: “...” (PL 64: 266).

Ad primum dicendum quod logicus, considerando accidentia et esse et entitatem, ponit esse essentiam primo, et ex esse derivat ens, et illud ens ponit habere quidditatem et definitionem. Et ideo cum accidentia sint entia derivata ab esse, habent accidentia quidditatem et entitatem modo logico, id est prout logicus derivat ens ab esse.


Philosophus autem considerando veritatem rei ponit ens primum et esse derivatum ab eo. Unde cum accidens sit ens derivatum ab esse,35 non ponit accidens ens sed entis.36 Et ideo secundum ipsum accidens non habet quidditatem neque definitionem, et etiam accidentia carent genere.37 Quidditas enim ipsorum causatur a substantia; ex parte enim accidentis, circumscripta natura substantiae, non est nisi esse tantum. Unde quidditas substantiae et quidditas accidentis non est quidditas alia et alia. Carent igitur genere, quia carent quidditate propria; habent autem magis proprie differentias quam genus, quia habent esse et quale ex sui natura, quod significat differentiam. Quidditatem autem non habent nisi ab aliis, et ideo non habent vere genus.

35Cf. Averroes, In Metaph. 7.15: “...” (Iunt. 1552, 8: 78r; Iunt. 1562, 8: 165v).
36Cf. Aristot., Metaph. 7.1.1028a18.
37Cf. Aristot., Metaph. 7.4.1030a11-14.

Nota quod forma materialis quae est substantia prius est natura et aliquid in se, et per posterius actus materiae et inhaerens ei. Forma autem accidentalis prius est esse materiae, et ex ipsa exsistente esse format logicus quidditatem et naturam in ea.


Ad aliud dicendum quod in definitione cuiuslibet accidentis accipitur substantia; quamvis enim in definitione accidentis non exprimitur substantia quandoque sed sumatur solum genus et differentia quae est accidens, substantia tamen intelligitur in ista definitione ex intellectu generis et differentiae. Nullum enim accidens absolvitur a significatione substantiae, et ideo nullum accidens definitur praeter substantiam. |E 15va|


Et si quis dicat quod in tali definitione sit nugatio, quia bis accipitur substantia, semel ex intellectu generis et iterum ex intellectu differentiae:


Dicendum quod si accipiatur genus per se, in eo intelligitur substantia; et similiter si accipiatur differentia per se. Si autem componantur ad invicem et uniantur, quia |P 15va| genus est in potentia, et differentia extrahitur ab ea, et sic ex his duobus unitis est unus intellectus, nec intelligitur nisi semel substantia.


Dicendum est ergo quod in definitione accidentis intelligitur substantia — accidentis, dico, quod est species. Sed si describatur genus generalissimum et principia eius, in definitionibus istorum apparebit aperte substantia vel sub hoc nomine ‘substantia’ vel sub nomine magis speciali vel sub hoc nomine ‘materia’. Et hoc patet manifeste scienti a quo causatur quantitas et eius principia, quod est manifestum ex praecedentibus.


[Lectio V]


Si igitur aliquis dixerit quod sermo [7.5.1030b14 tc17].


5.Q1 Quaeratur hic, cum dicit quod aggregatum ex substantia et accidente non potest definiri [7.4.1029b18-19 tc11], utrum animal rationale possit definiri.


Et videtur quod non: Nam si sic, ergo definitio illius colligetur ex definitione generis et ex definitione differentiae. Cum ergo in definitione differentiae illud genus cadat (scilicet, animal), bis poneretur in illa definitione (scilicet, animal). Et quod genus accipiatur in definitione differentiae, hoc patet sic: Genus est de intellectu differentiae sicut subiectum de intellectu passionis, hoc est in potentia.


Ad hoc dicendum quod aggregatum ‘animal rationale’ potest definiri. Nec erit nugatio, quia in descriptione differentiae non cadit genus. Et haec est causa, quia differentia non est accidens respectu generis, sed est forma completiva ipsius. Unde etsi subiectum accipiatur in definitione passionis, non tamen genus in descriptione differentiae. Et hoc quia passio est accidentalis respectu subiecti; differentia autem est essentialis respectu generis.


5.Q2 Consequenter quaeratur utrum hic sit nugatio ‘animal homo’.38

38Cf. Averroes, In Metaph. 7.18: “...” (Iunt. 1552, 8: 79r; Iunt. 1562, 8: 167v).

Et dicet quis quod non, sed quod hic sit nugatio ‘homo animal’. Et ponet hoc pro regula: Quando in primo intelligitur secundum, tunc est nugatio; sed quando in secundo intelligitur primum, tunc non est nugatio. Unde hic non est nugatio ‘animal homo’, sicut nec hic ‘duplum dimidii’ et ‘nasus simus’. Et hoc quia sicut in dimidio intelligitur duplum, et cum dicitur ‘duplum dimidii’, non amplius intelligitur in eo, sic in homine per se sumpto intelligitur animal, sed cum dicitur ‘animal homo’, non amplius intelligitur in eo, et sic non erit nugatio.39

39Cf. Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509-386, fol. 103ra).

Contra hoc sic: Si hoc est verum, tunc hic ‘homo animal’ non erit nugatio, quia secundum positionem praedictam li ‘homo’ non stat nisi solum pro differentia.


Item, si haec est definitio simi ‘nasus simus’, secundum Aristotelem hic erit nugatio, quia simum erit species, et nasus erit actu de intellectu simi [7.5.1030b31-34 tc18]. Ergo si dicam ‘animal homo’, cum homo sit species animalis, hic erit nugatio, quia animal est actu de intellectu hominis.40

40Cf. Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509-386, fol. 103ra).

Item, dicit Aristoteles in VI Topicorum:41 Si dicto universali addidit particulare, hoc est quod est sub genere (non enim intelligit de differentia), bis idem dixit. Igitur cum dicitur ‘animal homo’, hic erit nugatio secundum Aristotelem.42

41Aristot., Topica 6.3.141a15-22.
42Cf. Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509-386, fol. 103ra).

Item, cum dicit ‘animal homo’, ponatur ratio pro nomine;43 in definitione autem hominis cadit animal; idem ergo est dictu ‘animal homo’ quod ‘animal animal rationale’, et hic est nugatio.44

43Cf. Aristot., Topica 2.2.110a4-5.
44Cf. Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509-386, fol. 103ra). Cf. etiam Bacon, Q10Met 7: “...” (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 10: 205).

Et si quis dicit quod cum dicitur ‘animal homo’, non amplius intelligitur in homine animal, sequitur ipsum concedere quod similiter se habet homo ad animal sicut simum ad nasum.


Ad hoc autem potest quis aliter respondere quod cum dico ‘animal animal rationale’, dupliciter possum dicere hoc: Uno modo sic: ⌜‘animal’ animal ‘rationale’⌝, et sic non est nugatio; alio modo sic: ⌜‘animal animal’ ‘rationale’⌝.


Sed contra: Per hoc aggregatum ‘animal rationale’ intelligitur animal actu; et per se ipsum semel intelligitur; ergo bis intelligitur.


Item, sicut hic non est distinguere ‘animal homo’, sic nec hic ‘animal animal rationale’.


Ex his patet generalis ratio circa nugationem, scilicet quando aliqua duo uniantur ad invicem, aut unum esse actu de intellectu alterius, aut non. Si sic, quocumque modo ordinetur, erit nugatio. Si non, non erit nugatio. Unde hic ‘ego lego’, non est nugatio, quia ‘ego’ non est actu de intellectu huius verbi ‘lego’. Et ideo quia genus est actu de intellectu speciei et non potest ab eo separari per intellectum sed est pars significationis eius, ideo est nugatio quandocumque genus et sua species uniantur insimul. Et quia duplum non est de prima significatione dimidii, ideo non est nugatio si dicam ‘duplum dimidii’.45

45Cf. Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509-386, fol. 103ra). Cf. etiam Bacon, Q10Met 7: “...” (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 10: 205).

Nota quod accidens dupliciter consideratur: Aut ut subiectum, aut ut passio. Si ut subiectum, tunc intelligitur substantia in eius definitione et non accipitur, et talis definitio erit principium demonstrationis extra,46 et hoc modo definiuntur accidentia inquantum sunt species. Si ut passio, tunc eius |P 15vb| definitio erit definitio quae est demonstratio positione differens,47 et in tali definitione oportet quod accipiatur subiectum sive substantia, causa accidentis, et accidens.48

46De principio extra cf. Albertus M., APos 2.11 “...” (ed. Borgnet, OO 2: 194).
47Aristot., APos 1.8.75b31-32.
48Cf. Aristot., APos 2.8.93a1-93b14.

5.Q3 Sed modo videtur quod hoc aggregatum ‘nasus cavus’ non potest definiri sic: Sicut se habet simitas |E 15vb| ad cavitatem, sic proprium subiectum simitatis ad proprium subiectum cavitatis. Sed cavitas est actu de intellectu simitatis, ergo proprium subiectum cavitatis erit actu de intellectu [proprii subiecti] simitatis. Non potest igitur definiri hoc aggregatum ‘nasus cavus’ sine nugatione; subiectum enim cavitatis semel accipitur per hoc quod dico ‘nasus’ et iterum in definitione cavi.


Dicendum quod subiectum proprium cavitatis est superficies, proprium autem subiectum simitatis est nasus, superficies autem non est actu de intellectu nasi. Unde non sic se habet cavitas ad simitatem omnino sicut subiectum ad subiectum; in hoc tamen est similitudo quod sicut cavitas et simitas sunt accidentia per se aliquorum subiectorum, sic nasus et superficies sunt propria subiecta respectu aliquorum accidentium, utpote istorum.


5.Q4 Sed adhuc potest quaeri de nugatione.


Videtur enim quod ad omnem definitionem accidentis quae constat ex genere et differentia suae coordinationis sequatur nugatio sic: Sit A accidens quod debeat definiri; B sit suum genus positum in eius definitione; differentia C. Definitio eius quod est A constat ex B et C. B autem sit accidens; potest ergo definiri. Sed in definitione cuiuslibet accidentis, secundum Aristotelem, accipitur subiectum. In definitione igitur eius quod est B accipietur suum subiectum; in definitione eius quod est C accipietur similiter subiectum C. Sed B est de intellectu C, quia genus est de intellectu differentiae actu vel potentia. Igitur subiectum eius quod est B erit de intellectu subiecti C actu vel potentia. Sed non potentia, probatio: Subiectum B est substantia potentia, et similiter subiectum C. Istud ponatur; possibile enim est ex quo utrumque est accidens. Ex quo autem subiecta eorum sunt substantiae, aut sunt species oppositae aut non. Si sic, ergo neutrum est de intellectu alterius, nec actu nec potentia, cuius oppositum probatum est iam. Si non, erit igitur alterum genus et alterum species; ergo unum est actu de intellectu alterius. Sed iam probatum est quod subiectum B est de intellectu subiecti C; erit igitur actu de intellectu eius. Definiatur igitur B, in cuius definitione suum subiectum cadit. Definiatur C; in eius definitione cadit suum subiectum proprium et similiter subiectum B, cum sit actu de intellectu subiecti C. Accipitur ergo subiectum B et in eius definitione et in definitione C. Cum igitur definitio accidentis sit composita ex B et C, bis idem accipitur in illa definitione, scilicet subiectum B, quia semel per ipsum B et iterum per ipsum C. Igitur hic erit nugatio. Et si haec est nugatio, ergo ad omnem definitionem accidentis secundum speciem factam sequitur nugatio.


Ad hoc dicendum quod bene potest accidens definiri ex genere et differentia suae coordinationis, nec tamen in illa definitione erit nugatio; subiecta enim istorum accidentium, etsi sint substantiae, non tamen sunt species oppositae directe, neque unum est genus ad alterum, sed unum se habet ad alterum sicut illud quod prius est se habet ad illud quod est consequenter. In illo autem quod est consequenter intelligitur illud quod est prius non actu sed potentia, sicut in sensitivo intelligitur vegetativum in potentia. Subiectum igitur B est de intellectu subiecti C potentia solum, sicut genus est de intellectu differentiae. Et ideo non est nugatio in definitione accidentis quae est ex genere et differentia suae coordinationis. Sed si subiectum generis esset actu de intellectu subiecti differentiae, tunc esset nugatio.


5.Q5 Consequenter quaeritur de hoc quod dicit quod omnes definitiones dialecticae vanae sunt.49

49Aristot., DAn 1.1.403a2.

Videtur enim quod contradicat sibi ipsi in hoc capitulo [7.5.1031a2-4 tc19]; dicit enim quod vera definitio accidentis est in qua accipitur substantia. Sed dialecticus definit substantiam per genus et differentiam suae coordinationis; sed per genus quod est accidens intelligitur substantia, et similiter per differentiam, ex quo utrumque est accidens; igitur in definitione accidentis quam facit dialecticus accipitur substantia. Vere igitur definit secundum Aristotelem; ergo non est vana sua definitio.


Ad hoc dicendum quod in |P 16ra| definitione dialectici circa accidens accipitur substantia, sicut et in definitione philosophi. Sed tamen dialecticus non comprehendit in sua definitione substantiam esse, sed solum genus et differentiam, quorum utrumque est accidens, et ideo vanus est in definiendo. Philosophus autem comprehendit substantiam esse in sua definitione quam facit de accidente; scit enim bene quod nomen accidentis non absolvitur a significatione substantiae, et ideo bene definit.


5.Q6A Consequenter quaeritur de hoc quod dicit quod accidentia non habent veras definitiones [7.5.1031a1-2 tc18].


Hoc enim videtur falsum hac ratione: Verae demonstrationes fiunt de accidentibus. Sed demonstrationes sunt ex veris causis; sed causa et definitio idem; igitur cum accidentia habeant veras causas, ex quo habent veras demonstrationes, necessario habebunt veras definitiones. |E 16ra|


[Sed contra:] Item, accidens duobus modis definitur: uno modo definitione secundum speciem facta, et [alio modo] definitione in qua ponitur subiectum. Et definitio in qua ponitur subiectum facit scire causam eius; igitur ista certior est. Ergo si aliqua definitio eius debeat esse medium in demonstratione, erit ista; sed ista non potest esse medium; ergo nulla. Quod ista non possit, hoc patet per Aristotelem dicentem: Definitio secundum materiam facta habet medium quo demonstratur; definitio autem secundum speciem facta non habet.50 Igitur [definitio secundum materiam facta] (ut videtur) debet concludi in demonstratione et non esse medium. Definitio autem secundum speciem facta debet esse medium si aliqua sit; sed ista non potest esse, quia non dicit causam. Ergo neutra potest esse medium.

50Potius glossa introducta per errorem scriptorum, ut dicit Aquinas, In APos 2.8.3, sed legitur in translatione Iacobi post APos 2.9.93b21: “...” (AL 4.1: 83). Cf. Grosseteste, Commentarius in Posteriorum Analyticorum 2.2, ed. P. Rossi, pp. 335-340.

Item, accidens aut definitur definitione secundum materiam facta, aut secundum speciem facta, aut definitione quae est demonstratio positione differens.51 Definitio autem accidentis quae est demonstratio positione differens non potest esse medium; ipsa enim continet omnes tres terminos in se — scilicet causam, passionem et subiectum. Definitio autem accidentis materialis non potest esse medium; nam cum in ea sit subiectum, si esset medium, subiectum esset medium vel pars medii; igitur minor extremitas erit medium vel pars medii. Et ipsa definitio formalis non, quia ipsa non continet causam. Nulla igitur definitio accidentis erit medium in demonstratione. Et si sic, ergo medium in demonstratione non est definitio maioris extremitatis; ipsa enim semper passio est — quod est contra Aristotelem; dicit enim quod medium est definitio primi termini.

51Aristot., APos 1.8.75b31-32.

5.Q6B Sed modo videtur quod medium in demonstratione non sit definitio minoris extremitatis, quia si esset, esset semper in demonstratione maior propositio falsa, et etiam conclusio. Probatio: Minor extremitas est aliquid abstractum; subiectum enim passionis non est concretum. Definitio igitur quae praedicatur de eo in eo quod quid erit abstracta; definitio enim subiecti in abstractione non est ipsa passio neque ipsum subiectum. Ergo maior propositio falsa et etiam conclusio.


Ad hoc potest quis respondere sic: Quod si passio quae est maior extremitas esset in abstractione secundum quod ponitur in demonstratione, tunc est maior propositio falsa, et conclusio similiter. Sed non est sic, immo ipsa est concreta, et ipsa sic exsistens potest demonstrari de subiecto, et erit maior propositio vera, et etiam conclusio.


Sed supponit falsum; supponit enim quod medium proprie in demonstratione sit definitio subiecti — quod non est verum. Probatio: medium in demonstratione, secundum Aristotelem, est definitio maioris extremitatis;52 sed maior extremitas secundum sic respondentem est quid concretum; ergo ipsa definitio non erit natura abstracta. Sed minor extremitas est natura abstracta; ergo eius non est ista definitio.

52Aristot., APos 2.17.99a21-23: “...” (Translatio ‘Ioannis’, ed. L. Minio-Paluello, AL 4.2: 180).

Et si quis dicat quod haec definitio quae est medium potest esse definitio materialis subiecti:


Contra hoc sic: Si medium in demonstratione est definitio maioris extremitatis, erit definitio eius materialis, quia hoc solum dicit causam. Et illa eadem definitio est materialis respectu minoris extremitatis; hoc enim positum est iam. Igitur in eodem genere definitionis est haec definitio definitio utriusque; ergo definita erunt simpliciter eadem — quod falsum est. Non est igitur medium in demonstratione definitio materialis subiecti.


5.Q6C Consequenter quaeritur quis modus essendi per se est in minori propositione. Si primus modus, ergo medium erit definitio minoris extremitatis — quod improbatum est iam. Sed videtur quod primus modus sit in minori propositione; omnes enim prudenter loquentes circa demonstrationem dicunt quod medium in demonstratione est definitio materialis maioris extremitatis et formalis minoris, quia in ea sunt principia formalia subiecti, quae sunt materia quae est necessitas passionis. Primus igitur modus erit in minori et secundus in maiori.


Sed contra: Etsi illud sit verum quando substantia est minor extremitas, non tamen est verum quando extremitas minor est accidens. Et hoc contingit multotiens, ut fiat demonstratio de accidente. Triangulus enim etsi sit |P 16rb| subiectum in demonstratione, sua definitio formalis non potest esse medium demonstrationis demonstrans habitum trium angulorum de ipso, neque definitio materialis maioris extremitatis, quia in ipsa accipitur substantia.


[Solutiones]


Ad primo quaesitum [5.Q6A] dicendum quod causa et definitio sunt idem secundum rem, differunt autem in ratione. Demonstratio autem simpliciter exigit causam simpliciter et in ratione causae, sed non definitionem simpliciter. Unde accidentia possunt demonstrari cum habeant causam simpliciter, licet non habuerint definitionem simpliciter in ratione definitionis.


Dicendum est autem quod definitio materialis accidentis ipsa sola est medium in demonstratione potissima; definitio autem secundum speciem facta minoris extremitatis simpliciter potest esse medium. Unde intelligendum quod definitio materialis aut est substantiae aut accidentis. Si substantiae, potest demonstrari et habere medium |E 16rb| quo demonstratur; per definitionem enim subiecti secundum speciem factam potest demonstrari definitio eius materialis. Definitio autem materialis accidentis potest demonstrari, hoc est potest elici ex demonstratione; ipsa enim est (cum sit medium demonstrationis) manifesta ex demonstratione. Viso enim quod [in] ipsa sit causa passionis, habetur ex consequenti quod sit definitio; “idem enim est scire quid est et propter quid est.”53 Definitio autem passionis secundum speciem facta non potest demonstrari de ipsa passione, sed tamen potest demonstrari de subiecto passionis, sicut et ipsa passio. Definitio autem formalis subiecti non potest demonstrari demonstratione-propter-quid, potest autem demonstratione-quia. Quidam tamen legentes II librum Posteriorum dicunt quod definitio accidentis secundum speciem facta potest esse medium in demonstratione potissima — quod non est verum.

53Aristot., APos 2.2.90a31-32, tr. Jacobi, AL 4.1: 71.

Ad aliud argumentum dicendum quod definitio materialis accidentis dupliciter est: aut in qua accipitur subiectum sub suo nomine, aut in qua accipitur definitio subiecti. Definitio autem materialis accidentis quae est medium est illa in qua accipitur definitio subiecti et non subiectum sub suo nomine.


Ad aliud [5.Q6B] dicendum quod in syllogismo demonstrativo simpliciter, ubi omnes termini sunt in rectitudine, subiectum debet esse quid abstractum (sicut linea), et passio sive maior extremitas quid concretum. Medium autem debet esse definitio materialis accidentis, non quod totum medium sit materia passionis, sed aliquid medii. Et primus terminus in illo medio erit genus illius passionis et erit in concretione; illa autem quae consequuntur primum terminum in illo medio erunt materia quae est necessitas passionis. Unde definitio materialis passionis erit composita ex illo primo termino et ex his quae sequuntur in illo medio. Totum autem quod sequitur primum terminum in illo medio erit definitio formalis subiecti.


Et si quis dicat quod erit nugatio in ipso medio termino; ex quo enim omnes termini erunt in rectitudine, erit medium tale sicut nasus simus, et hic est nugatio:


Dicendum quod omnes termini dicunt esse in rectitudine, nec tamen est nugatio, quia subiectum non ibi accipitur. Et ubi est nugatio in definitione accidentis, oportet quod subiectum sit genus in illa definitione, et aliquod accidens differentia essentialis. Sic autem non est hic, et ideo non est nugatio.


Ex hoc patet [ad 5.Q6C] quis modus per se cadit in prima propositione (scilicet, secundus) et quis modus in secunda propositione (scilicet, primus et tertius); quartus autem in conclusione, si supra praedicatum conclusionis replicetur causa quare dicitur praedicatum de subiecto.


[Lectio VI]


Et perscrutemur utrum quid est [7.6.1031a15 tc20].


[Lectio VII]


7.Q1A Quaeratur hic utrum haec conclusio, ‘quidditas rei est eadem rei’ [7.6.1031a28-29 tc20], sit vera aut non. Si est vera, ergo quidditas hominis est homo — quod videtur falsum.


Et si quis solvat sicut Commentator solvit superius,54 non videtur quod bene solvat, quia ‘homo’ in praedicato non stat nisi pro forma quae est quidditas; ergo quidditas hominis est homo. Sed videtur quod male distinguat haec, ‘quidditas hominis est homo’, quia li ‘homo’ non stat nisi pro forma.

54Averroes, In Metaph. 7.21: “...” (Iunt. 1552, 8: 81r; Iunt. 1562, 8: 171v).

[2] Item, ex quo non stat nisi pro forma, simpliciter est haec propositio vera; ergo non est uno modo vera et alio modo falsa sicut dicit. Sed videtur quod haec sit simpliciter falsa sic: Quidditas hominis est illud quod praedicatur de pluribus hominibus; sed id quod praedicatur de pluribus hominibus non est homo; ergo etc.


[3] Item, quidditas hominis non est substantia; ergo non est homo. Quod quidditas hominis non sit substantia patet sic; nam si sic, et quidditas hominis est universale per se et non per accidens, ergo universale est substantia. — Item, quidditas hominis est homo; ergo quidditas Socratis est Socrates. Sed Socrates currit; ergo quidditas eius currit.


[4] Item, quidditas hominis est homo; quidditas hominis est definitio; ergo definitio hominis est homo. |P 16va|


Et si quis concedat hanc conclusionem hac ratione, ‘animal rationale mortale est definitio hominis; homo est animal rationale mortale; ergo homo est definitio hominis’, decipitur per paralogismum accidentis.


7.Q1B Consequenter quaeratur utrum haec propositio sit vera ‘homo est species’ vel non.


Quod sit vera patet sic: ‘Species’ est nomen appellativum; igitur habet individua sub se, ut hanc speciem demonstrato homine et hanc demonstrato asino, et sic de aliis. Sed si hoc est verum, ergo homo est species, vel demonstratio huius pronominis ‘haec’ erit vana.


Sed contra: Si haec est vera ‘homo est species’, ergo sua conversa vel convertibilis erit vera, scilicet haec ‘aliqua species est homo’; sed si haec est vera ‘aliqua species est homo’, ergo haec est vera ‘species est homo’. Sed haec est falsa; ergo prima. Quod haec sit falsa patet sic: Si haec est vera ‘species est homo’, |E 16va| ergo species est unum appellatum sub hoc nomine ‘homo’ — quod falsum est; impossibile enim quod significatum alicuius nominis sit appellatum eiusdem nominis.


Dicendum [ad 7.Q1A.1-2] quod in hoc nomine ‘homo’ est primo significatum et secundario significatum: Primum significatum est forma; secundario significatum, aggregatum. In primo autem significato sunt modi oppositi; primum enim significatum quod est forma sive quidditas dupliciter potest considerari: Aut inquantum absoluta est a suis appellatis, et sic stat hic, ‘homo praedicatur de pluribus hominibus in eo quod quid’; hoc enim praedicatum convenit formae, ita quod non appellatis. Aut inquantum multiplicabilis, et sic stat hic, ‘omnis homo est homo’.


Similiter secundario significatum quod est aggregatum dupliciter potest considerari: Aut inquantum absolvitur a suis suppositis, et sic stat hic, ‘homo definitur’. Aut inquantum est sua supposita, et sic stat hic, ‘homo currit’, ‘homo est animal’.


Dicendum autem quod haec est simpliciter falsa, ‘quidditas hominis est homo’, et tamen conclusio Aristotelis est vera, quia cum dicit quod quidditas substantiae est eadem substantiae, intendit quod non est aliud a substantia.


Ad aliud [7.Q1A.3-4] dicendum quod haec distinguenda est, ‘quidditas hominis est substantia’; aut enim hoc quod dico ‘quidditas’ stat ibi pro definitione aut pro forma. Si pro forma, aut inquantum ipsa est natura alia in actu ex qua cum materia potest fieri hoc-aliquid, et sic est haec vera ‘quidditas hominis est substantia’. Aut prout est esse materiae et actus, et sic dicit esse substantiale materiae; et sic est qualitas substantialis materiae et compositi et ipsum compositum nominat, et sic non est substantia. Et sic est haec falsa ‘quidditas hominis est substantia’.


Quod autem auctor non intelligit aliud per hoc, ‘quidditas substantiae est eadem substantiae’, nisi quod non sit aliud a substantia patet sic: Non enim intendit in illo capitulo nisi dicere veritatem quae opponitur positioni Platonis, et est quod quidditas non est alia natura in actu a re cuius est quidditas, sed in potentia inquantum participatur ab illo individuo.55 Est autem haec propositio vera ‘quidditas est eadem rei cuius est quidditas’; quidditas enim vere praedicatur de re cuius est quidditas in eo quod quid est, et ideo est eadem ipsi in actu, sed aliud est in potentia, ut genus et differentia sunt unum in actu et duo in potentia, inquantum genus participatur ab alia differentia. Et iuxta istam veritatem bene distinguit Aristoteles in II Posteriorum causam, dicens quod causa rei quaedam est eadem rei, ut forma prout est quidditas, et quaedam alia, ut causa agens et materia et forma prout est natura.56

55Cf. Averroes, In Metaph. 7.20: “...” (Iunt. 1552, 8: 80r; Iunt. 1562, 8: 169r).
56Aristot., Phys. 2.7.198a22-27.

Dicendum quod etsi quidditas hominis sit eadem ipsi, ut iam dictum est, non tamen est homo; nam si sic, esset aliquod appellatum ‘hominis’ — quod non est verum; est enim ipsa primum significatum ‘hominis’, et impossibile est quod primum significatum ‘hominis’ sit eius appellatum. Quod autem hoc argumentum sit bonum ‘quidditas hominis est homo; ergo est aliquod appellatum eius’ patet sic: Haec propositio ‘definitio hominis est homo’ cuius quantitas est non nisi singularis; hoc enim subiectum ‘definitio hominis’ est singulare sub definitione. Igitur simpliciter haec est singularis ‘quidditas hominis est homo’. Ergo hoc subiectum ‘quidditas hominis’ est singulare; et est homo; ergo est aliquod singulare appellatum sub ‘homine’ — quod non videtur.


Ad aliud [7.Q1B] dicendum quod haec est vera, ‘homo est species’, sive sumatur species in hac ratione ‘quod praedicatur de pluribus’ etc., et hoc est inquantum stat pro forma, sive in hac ratione ‘quod subicitur generi’, et hoc est inquantum stat pro aggregato. Et est regula quod quando praedicatum insit alicui subiecto, sinit aliquando subiectum stare pro appellatis, aliquando non, secundum quod primo vel secundario significat. Stare pro appellatis ut hic ‘homo currit’, et stare pro appellatis idem est quod stare pro primo significato ‘hominis’ inquantum ipsum est multiplicabile |P 16vb| per sua appellata, aut pro secundario significato inquantum ipsum est multiplicabile per sua supposita. Hic autem ‘homo praedicatur de pluribus’ etc. stat hoc quod dico ‘homo’ pro primo significato ‘hominis’ inquantum ipsum absolvitur a suis appellatis et non stat pro appellatis neque pro secundario significato; hic autem ‘homo definitur’ stat hoc quod dico ‘homo’ pro secundario significato inquantum absolvitur a suis suppositis.


Haec igitur est vera ‘homo est species’, quia hoc quod dico ‘homo’ stat pro primo significato secundum quod absolvitur. Haec autem est falsa ‘species est homo’; hic enim stat hoc quod dico ‘homo’ pro primo significato ‘hominis’ inquantum est multiplicabile per sua appellata. Et si quis quaerat conversam huius, dicendum quod haec est vera, ‘aliqua species est homo qui definitur vel qui est qualitas’; pro hoc enim vel pro illo stabat ‘homo’ in subiecto. Unde in hoc argumento est figura dictionis: ‘homo est species, ergo species est homo’.


Quod autem quidditas hominis non sit homo, hoc potest probari alio modo sic: Quidditas entis non est ens; ergo etc. Prima patet sic: |E 16vb| Quidditas entis aut est esse aut essentia. Et videtur quod esse per Aristotelem dicentem, “Bonum non habet essentiam boni; ergo ens non habet esse” [7.6.1031b8-9 tc20]. Et intelligit per esse quidditatem entis.57 Quidditas igitur entis est esse; sed esse non est ens; ergo etc.

57Cf. Averroes, In Metaph. 7.20: “...” (Iunt. 1552, 8: 80r; Iunt. 1562, 8: 170r).

Quod esse non sit ens patet sic: Esse est actus entis; actus entis non est ens; ergo esse non est ens; ergo etc. Quod actus entis non sit ens patet: Si actus entis est ens, sed actus entis est entis, ergo ens est entis ens — quod falsum est.


Ad idem: Ens significat substantiam a qua egreditur agere et ut agere; agere autem non est substantia; esse est agere; ergo esse non est substantia; ergo non est ens.


Ad idem: Modi intelligendi et significandi nomen et verbum non sunt idem modus sed diversi; legere igitur non est lectio; igitur nec esse ens.


Ad idem: Esse est compositio infinita; ens non est compositio; ergo etc.


Item, dicit beatus Anselmus quod sicut se habent illa tria ad invicem, lucens, lux, lucere, sic se habent illa tria ad invicem, ens, essentia, esse;58 et lucens non est lucere, neque lux est lucere; ergo ens neque est esse, neque essentia est esse.

58Anselmus, Monologion 6.6, ed. F. Schmitt, OO 1: 20.

Contra: Si esse non est ens, ergo ens non est esse; sed hoc est falsum. Probatio: Quidditas rei praedicatur de re cuius est quidditas; ergo quidditas entis praedicatur de ente; sed esse est quidditas entis; ergo ens est esse. Ergo esse est ens.


Item, ens-esse est ens; ergo esse est ens. Probatio praemissae: Ens-esse est verum; et verum est ens; ergo ens-esse est ens.


Sed contra: Si esse est ens, ergo ens-esse est ens. Ergo ens-esse-ens est ens.


Item, si ens-esse est ens, ergo substantiam-esse est substantia et ens, et hominem-esse est homo, et Socratem-esse est Socrates — quorum unumquodque est falsum. Quod substantiam-esse non sit ens patet sic: Si est ens, est substantia, quia nullum aliud ens est. Sed non est substantia, probatio: ‘Substantiam-esse est substantia’, quanta est haec? Non nisi singularis; ergo substantiam-esse est aliquod appellatum sub hoc nomine ‘substantia’ — quod falsum est.


Ad idem: Substantiam-esse est substantia; ergo Socratem-esse est Socrates; sed Socrates currit; ergo Socratem-esse currit.


Ad idem: Nihil est compositio sui cum altero; sed Socratem-esse est compositio sui cum altero; ergo etc.


Si igitur omnes istae negativae sint verae, ‘ens-esse non est ens’, et sic de aliis, sequitur quod nullum enuntiabile erit genus vel species vel individuum in aliquo praedicamento.


Et si quis dicat quod quodlibet enuntiabile est in praedicamento qualitatis:


Contra: Qualitatem-esse non est qualitas et est enuntiabile; ergo aliquod enuntiabile non est genus neque species neque individuum in genere qualitatis.


Ad idem: Si quodlibet enuntiabile est in genere qualitatis, sub qua igitur specie? Si sub prima, ergo habitum-esse est habitus, et dispositionem-esse dispositio.


Item, si praedictae negativae sint verae, quaeratur causa quare sint verae, et erit difficile assignare causam.


[Lectio VIII]


Sanitas vero [7.7.1032b5 tc23].


8.Q1 Sed modo quaeratur utrum esse sit ens.


Ad quod respondet quis quod extendendo hoc nomen ‘ens’ perfectum, idem, completum et ad ens diminutum, esse est ens. Sed appropriando hoc nomen ‘ens’ non est verum.


Sed contra: Similiter se habet ens-esse-diminutum ad ens diminutum, sicut ens-esse-perfectum ad ens perfectum. Sed haec est falsa ‘ens-esse-perfectum est ens perfectum’. Ergo haec est falsa ‘ens-esse-diminutum est ens diminutum’. Extendendo igitur hoc nomen ‘ens’ non est ens-esse ens; ergo nec esse est ens.


8.Q2 Consequenter quaeritur utrum enuntiabile sit ens, aut non.


Si est ens, quocumque modo sumatur ens, ergo ens alicubi. Aut ergo ens per se extra intellectum et extra materiam, aut in materia, aut in anima.


Et videtur quod in anima: Enuntiabile enim est verum; et verum est in anima; ergo etc.


Item, per se extra materiam et non in anima non est. Nam si esset, esset intelligentia.


In materia non est: Quidquid enim est in materia est forma substantialis aut accidentalis; sed enuntiabile neque est forma substantialis |P 17ra| neque accidentalis; nullum igitur enuntiabile habet esse nisi in anima. Ergo Socratem-esse est in anima.


Sed ubi est compositio, ibi sunt componentia; ergo Socrates est in anima; igitur hic lapis est in anima — quod falsum est. Ergo Socratem-esse non est in anima.


Item, est verum complexum et verum incomplexum. Proprium autem obiectum sive subiectum veri incomplexi non habet esse nisi in anima; ergo proprium obiectum sive subiectum veri complexi non habet esse nisi in anima; sed enuntiabile est vere obiectum sive subiectum veri complexi; ergo est in anima. Sed si ipsum est in anima, ergo et extrema ipsius, vel erit aliquid in aliquo sine suis componentibus.


8.Q3 Consequenter quaeritur utrum haec sit vera, ‘homo est in anima’, aut non.


Et videtur quod sic: “Voces sunt notae primo passionum quae sunt in anima”59 et secundario rerum. Otiose igitur significarent voces passiones nisi possent stare quandoque pro passionibus. Haec vox igitur ‘homo’ stat aliquando solum pro passione quae est in anima; non nisi hic ‘homo est in anima’; ergo haec est vera. Et per idem medium probari potest ‘Socrates est in anima’.

59Aristot., De interp. 1.16a3-4, tr. Boethii: “...” (AL 2.1: 5).

Et ad hoc dicet quis quod Socrates |E 17ra| non est in anima; Socrates enim non potest intelligi, quia particularia non intelliguntur, neque etiam habent nomen — quod probabit auctor post [7.10.1035b2-3 tc34].


Sed contra: Individuum est vera substantia, compositum ex materia et forma; et ista sunt intelligibilia; ergo compositum ex his est scibile et intelligibile.


Item, causa prima dat animalibus rationalibus potentiam intelligendi omnia causata et etiam se ipsum, quod maius est; ergo individuum compositum. Individuum igitur est intelligibile. Et si quis illum non possit intelligere, illud non provenit ex natura individui, quoniam intelligibile est de se, sed ex defectu naturae comprehendentis.


[Lectio IX]


9.Q1 Sed adhuc potest quaeri utrum haec sit vera ‘homo est in anima’.60

60Cf. Rufus, MMet 7.6: “...” (Q290.48rb).

Et videtur quod sit vera: Sanitas est in anima; hoc dicit Aristoteles [7.7.1032b5-6 tc23]; ergo a simili homo est in anima.61

61Cf. Rufus, MMet 7.6: “...” (Q290.48rb).

Contra: Si homo est in anima, ergo illud quod est in anima est homo. Hoc subiectum est singulare; et est homo; ergo singularis homo. Hoc autem est falsum; ergo haec est falsa ‘homo est in anima’.62

62Cf. Rufus, MMet 7.6: “...” (Q290.48rb).

Item, si homo est in anima, ergo a simili calor est in anima; ergo anima est calida — quod falsum est.63

63Cf. Rufus, MMet 7.6: “...” (Q290.48rb).

Et si quis dicat quod haec est vera ‘species caloris est in anima’, tamen haec est falsa ‘calor est in anima’:


Contra: Species caloris est calor. Et species caloris est immediate in anima; non enim habet medium per quod est in anima, quia similiter illud medium haberet medium, et sic in infinitum. Ipsa igitur species est in anima immediate; ergo calor est in anima.


Item, homo est obiectum movens intellectum non situatum nec situaliter distans a moto; ergo simul sunt; ergo homo est in anima. Quod homo obiectum et intellectum non distant situaliter patet sic: Nam si sic, esset hic homo obiectum intellectus; haec enim intentio communis ‘homo’ non dicit obiectum situatum.


9.Q2 Consequenter quaeritur utrum haec sit vera ‘Socrates est in anima’.


Et videtur quod sic: Socrates est enim individuum; individuum autem est res secundae intentionis; et res secundae intentionis est in anima; ergo Socrates inquantum est individuum est in anima. Quod individuum sit res secundae intentionis patet: Universale et particulare opponuntur relative; universale autem dicit rem secundae intentionis; ergo et particulare; ergo et individuum.


Item, homo est species; species est res secundae intentionis; ergo et homo, prout est species, est res secundae intentionis. A simili Socrates est individuum; individuum est res secundae intentionis; ergo etc.


Item, Socrates est in opinione; et opinio est in anima; ergo etc.


Item, quaeritur an ‘Socratem’ dicat plus rem animae quam ‘Socrates’.


9.Q3 Consequenter quaeritur utrum enuntiabile sit in aliquo praedicamento.


Et videtur quod non: Ens enim perfectum per decem praedicamenta dividitur; sed enuntiabile non est ens perfectum sed ens verum, quod est ens diminutum; ergo enuntiabile non est genus neque species neque individuum in aliquo praedicamento.


Contra: Amabile et amari sunt in eodem praedicamento, scilicet passionis; ergo a simili enuntiabile et enuntiari sunt eiusdem praedicamenti; sed enuntiari est praedicamenti passionis; ergo enuntiabile. Et si sic, in quo igitur praedicamento erit substantiam-esse?


9.Q4 Item, quaeritur utrum enuntiabilia sint ab aeterno.64

64Cf. Rufus, MMet 7.7: “...” (Q290.48rb).

Et videtur quod sic: Multa enuntiabilia fuerunt vera ab aeterno; sed verum est ens; ergo fuerunt ab aeterno; ergo plura entia ab aeterno.65

65Cf. Rufus, MMet 7.7: “...” (Q290.48rb).

Sed modo videtur quod enuntiabile sit relatio sic: Quodlibet enuntiabile est compositio; et compositio est relatio; ergo enuntiabile est relatio. |P 17rb|


[Responsiones]


Ad primum [9.Q1] dicendum quod haec est vera ‘homo est in anima’, et haec ‘calor est in anima’, et haec ‘sanitas est in anima’, et sic de aliis nominibus communibus. Et hoc secundum possibilitatem sermonis; iste enim terminus ‘homo’ habet primum significatum et secundario significatum. Et circa primum significatum sunt duo modi oppositi; primum enim significatum uno modo absolvitur ab appellatis, et hoc modo est passio sive similitudo sive intellectus qui est in anima, et isti significato sic exsistenti imponebatur haec vox ‘homo’ primo ad significandum. Est autem illud idem [significatum] alio modo, scilicet secundum quod non absolvitur ab appellatis sed est in ipsis, et sic est res extra animam, cuius est illud idem significatum sub primo modo similitudo, et sic est |E 17rb| haec vera ‘homo non est in anima’. Unde uno modo est haec vera, ‘homo est in anima’, et alio modo non. Et sub secundo modo stat hoc quod dico ‘homo’ hic, ‘Socrates est homo’, ‘Plato est homo’. Idem autem dicendum de secundario significato nominis.66

66Cf. Rufus, MMet 7.6: “...” (Q290.48rb).

Ad argumentum in contrarium dicendum quod est figura dictionis, quia cum dico ‘homo est in anima’, hic stat hoc nomen ‘homo’ pro primo significato et sub primo modo. Sed cum dico ‘illud quod est in anima est homo’, hoc nomen ‘homo’ stat pro primo significato et sub secundo modo.


Et dicendum quod non potest converti haec propositio ‘homo est in anima’, quia hoc quod dico ‘homo’ non potest stare in praedicato pro primo significato et sub primo modo. Et haec est causa: Cum hoc nomen ‘homo’ sit in praedicato, est ut inhaerens. Sed inhaerentia est secundus modus supra primum significatum ‘hominis’. Non potest igitur stare hoc nomen ‘homo’ in praedicato pro primo significato sub primo modo.


Ad aliud quod calor est in anima, non tamen sequitur quod anima sit calida; si enim hoc quod dico ‘calor’ staret pro primo significato sub secundo modo, tunc sequeretur. Sed non sic stat, immo pro primo significato sub primo modo.


Ad aliud [9.Q2] dicendum quod haec est vera ‘Socrates est in anima’; Socrates enim est vere intelligibile. Unde haec vox ‘Socrates’ primo imponitur similitudini rei et secundario rei. Unde hic, ‘Socrates est in anima’, stat hoc nomen ‘Socrates’ pro similitudine sive specie Socratis quae est in anima.


Ad argumentum in oppositum dicendum quod hic lapis non est in anima, et hoc quia per hoc pronomenhic’ definitur quod esse lapidis est extra animam et non est in anima. Unde haec est vera ‘lapis est in anima’, haec autem falsa ‘hic lapis est in anima’. Et quod Socrates sit intelligibile, hoc patet; compositum enim est vere intelligibile per suam speciem, et suae speciei imponitur primo nomen eius; Socrates autem est compositum.


Ad aliud dicendum quod verum est quod conclusum est; hoc enim nomen ‘singulare’ dicit rem secundae intentionis, et similiter hoc nomen ‘individuum’.


Ad aliud [9.Q3] dicendum quod hoc nomen ‘enuntiabile’ ratione sui significati est de praedicamento passionis, sed ratione suppositorum non est de aliquo praedicamento, utpote substantiam-esse non est genus neque species neque individuum in aliquo praedicamento.


Ad aliud dicendum quod enuntiabile ratione suppositi dicit esse de altero simpliciter vel in parte: simpliciter ut hic, Socratem-esse; in parte ut hic, Socratem-esse-album. Unde enuntiabile cadit sub esse, non sub ente, et ideo bene ponit Aristoteles duas divisiones rerum in principio Praedicamentorum, et est una eorum quae sunt, alia eorum quae dicuntur;67 enuntiabile enim non cadit sub ente, sed sub definibili sive dicibili.

67Aristot., Praed. 2.1a16-b9.

Ad aliud argumentum dicendum quod enuntiabile est in anima solum; enuntiabile enim est verum, et verum est in cognitione sive in anima coniungente praedicatum cum subiecto.


Ad aliud argumentum in oppositum dicendum quod substantia composita est vere quid intelligibile. Et ideo haec est vera ‘Socrates est in anima’.


Et tamen si quis negaret istam, ‘Socrates est in anima’, posset concedere istam ‘Socratem-esse est in anima’. Et hoc quia accusativus casus addit modum alium intelligendi quam rectus; in recto enim nihil dat intellectus rei significatae per rectum quod ipsa res non habuit prius. In obliquo autem dat modum alium quam habet res extra animam. Unde obliqua causantur ex diversis modis intelligendi rem eandem. Et ideo ‘Socratem’ dicit modum intelligendi ab anima; intellectus enim cui primo imponitur haec vox ‘Socratem’ illo modo intelligitur sicut significatur. Ideo sub isto modo intelligendi est in anima.


Et nota quod accusativus casus reddens suppositum infinitivo modo et infinitivus modus maximam habent affinitatem. Unde accusativus casus stat pro intellectu cuius est illa vox primo nota, et hoc cum reddat suppositum infinitivo modo. Et hoc est propter compositionem, quae est res animae; non autem stat pro ipsa re nisi per accidens.


Ad aliud [9.Q4] dicendum quod |P 17va| non sunt plura ab aeterno, et tamen sunt plura enuntiabilia ab aeterno vera. Nec valet hoc argumentum ‘enuntiabilia sunt vera ab aeterno; ergo sunt ab aeterno’.68

68Cf. Rufus, MMet 7.7: “...” (Q290.48rb).

Ad argumentum in oppositum dicendum quod verum quoddam cadit in cognitione nostra, et illud verum cadit sub ente, et ad ipsum sequitur [ens]. Et si accipiatur hoc modo verum, non est haec propositio vera, ‘enuntiabilia sunt vera ab aeterno’. Est autem aliud verum quod cadit in cognitione primae causae, et illud verum non |E 17va| est sub ente, nec ad illud verum sequitur ens, et illo modo sunt enuntiabilia vera ab aeterno, nec ex hoc sequitur quod sint ab aeterno.69

69Cf. Rufus, MMet 7.7: “...” (Q290.48rb).

[Lectio X]


Et forte quaeret aliquis [7.9.1034a9 tc29].


10.Q1 Notabilitates70 quas dat Commentator intelligendae sunt secundum hunc modum: Auctor in hoc capitulo multum conatur destruere ideas Platonis, et huius gratia monstravit has duas propositiones: ‘generans et generatum sunt unum in forma et diversa in numero’ [7.8.1033b29-32 tc28] et ‘omne quod fit fit a sibi convenienti’ [7.9.1034a21-23 tc30]. Habitis enim his habetur univocatio, quia habetur intentio communis praedicabilis de aliquibus univoce. Et sic destruitur opinio Platonis; illa enim opinio destruxit univocationem.71

70Introductio quaestionis (“Notabilitates — univocationem”) deest in codice P.
71Averroes, In Metaph. 7.31: “...” (Iunt. 1552, 8: 85r; Iunt. 1562, 8: 180v).

Intendit igitur auctor monstrare quod generans particularia ista non est forma separata per se, sed est aliquid materiale commune quoquo modo generato in nomine.


Contra hoc autem sunt valde difficiles quaestiones et difficiles rationes quae improbant hoc et quae moverunt Platonem ponere formas separatas generantes formas istorum sensibilium. Et est prima ratio talis: Omne quod educitur de potentia ad actum educitur per aliud exsistens in actu sui generis aut suae speciei. Et haec propositio vult idem quod ista, ‘omne quod fit fit a sibi convenienti’. Animalia autem et plantae quaedam educuntur de potentia ad actum et non generantur ex semine; in materia ipsorum nihil est actu sui generis et suae speciei per quod educantur; et oportet ut sit aliquid tale per primam propositionem; igitur est aliqua forma separata in actu educens talia animalia et plantas tales de potentia ad actum.72

72Averroes, In Metaph. 7.31: “...” (Iunt. 1552, 8: 85r; Iunt. 1562, 8: 180v).

Alia autem ratio quae est contra Aristotelem est de anima sensitiva et vegetativa quae educuntur de potentia ad actum ex semine. Et est talis: In semine non est aliqua forma actu per quam educatur anima vegetativa vel sensitiva de potentia ad actum; sed oportet per praedictam propositionem ut sit anima in actu per quam educantur istae animae de potentia ad actum; erit igitur aliqua anima separata talis, et sic erit aliqua forma separata, generans istas animas particulares sui generis aut suae speciei.73

73Averroes, In Metaph. 7.31: “...” (Iunt. 1552, 8: 85r; Iunt. 1562, 8: 180v).

Tertia ratio: Formae substantiales elementorum non sunt qualitates activae nec passivae; et generantur; ergo educuntur de potentia ad actum per aliquid in actu sui generis aut suae speciei. Generetur autem ex terra ignis; hic educitur levitas de potentia in actum per aliud leve in actu. Haec levitas per quam educitur, cuius est et ubi est? Non est autem levitas ignis; formae autem substantiales elementorum non agunt neque patiuntur; ergo non generant. Igitur erit alia levitas in actu a levitate istius ignis per quam educitur etc. Ista autem levitas non est in materia terrae; nondum enim est levitas in actu. Est igitur levitas ista actu separata, et sic erit aliqua forma actu separata.74

74Averroes, In Metaph. 7.31: “...” (Iunt. 1552, 8: 85r; Iunt. 1562, 8: 181r).

Et si quis dicat quod calor ignis generantis inducit calorem ignis generati et postea levitatem:


Dicit falsum; secundum enim hoc erit passio prior forma substantiali — quod est impossibile.


Quarta ratio talis: Ex motu generatur calor, et ita ignis. Motus autem non generat formam substantialem ignis aut suae speciei. Ergo quando motus generat calorem, oportet esse alia forma separata in actu dans formam substantialem ignis, quae quidem forma alia in actu sit sui generis et suae speciei.75

75Averroes, In Metaph. 7.31: “...” (Iunt. 1552, 8: 85v; Iunt. 1562, 8: 181r).

Ad hoc respondet Commentator sic, primo dicens quod nullus antiquorum intellexit Aristotelem in hoc loco; Aristoteles enim intellexit in hoc loco quod generans res aliquas naturales est necessario natura aliqua in materia. Antiqui autem non intellexerunt istam conclusionem, ‘quod generatur non est forma tantum’; putaverunt autem formam generari — quod si forma generaretur solum, oporteret necessario esse datorem formarum. Unde ignorantia istius conclusionis deduxit istos in illum errorem. Debemus igitur intelligere, ut dicit, quod generans formam, hoc est per accidens, et generans materiam non est aliud et aliud — et hoc est quod forma non generatur per se, nec materia, sed unum est generans, scilicet generans compositum; |P 17vb| si enim aliud et aliud esset generans materiam et formam, generans et generatum essent duo in actu vel duo essent in actu, scilicet materia et forma. Ergo ex his nunquam fiet unum in actu. |E 17vb| Item, si esset unum in actu ex his, unum in actu generaretur a duobus in actu — quod falsum est. Igitur est unum et idem generans, unum scilicet compositum, transmutans autem materiam et formam. Illud autem generans in veritate non est separatum quid a materia, sed est omne generans aut corpus habens qualitatem activam et passivam, aut virtus vel potentia quae est in materia, quae agit per corpus habens qualitatem activam et passivam. Et ideo non sunt generans et generatum distincta loco et situ. Et sic in generatione universaliter excluditur dator formarum.76

76Averroes, In Metaph. 7.31: “...” (Iunt. 1552, 8: 85v; Iunt. 1562, 8: 181v).

Ad primum quod obicitur sic respondet quod corpora supracaelestia dant materiae putrefactae aliquid loco seminum et loco virtutum quae sunt in seminibus. Et illa quae dant sunt virtutes luminares nobiles solis et lunae et aliarum stellarum, quae miscentur ad invicem, et virtutes istae sunt in materia putrefacta et movent materiam ad formam ultimam generati.77

77Averroes, In Metaph. 7.31: “...” (Iunt. 1552, 8: 85v; Iunt. 1562, 8: 181r).

Et dicendum quod non oportet quod generans sit eiusdem generis proximi aut specialissimae speciei cum generato, sed quod habeat qualemcumque convenientiam. Illae autem virtutes quae recipiantur in materia putrefacta habent convenientiam cum forma animalium et plantarum quae generantur non ex seminibus. Maiorem tamen habent convenientiam cum generatis quam quod tam generans quam generatum sit substantia vel quam in intentione communi generabili; si enim non esset maior convenientia inter generans et generatum, quaecumque substantia posset generare quamcumque substantiam.


Consequenter respondet78 ad tertium et ad quartum sic quod levitas non generatur, quae est forma ignis, sed compositum generatur, scilicet ignis. Et generans in actu illum ignem est alius ignis.

78Non respondet Commentator expressis verbis, sed supplet Rufus, ut videtur.

Ad secundum dicendum quod agens inducens sive generans animam sensitivam et vegetativam in semine est in ipso semine, et est illud generans aliqua virtus nobilis. Et hanc virtutem comparat Aristoteles in XVI De animalibus intellectui sive artifici et appellat has virtutes virtutes divinas.79

79Aristot., De generatione animalium 2.3.736b27-33. Averroes, In Metaph. 7.31: “...” (Iunt. 1552, 8: 85v; Iunt. 1562, 8: 181r).

Et de his virtutibus dubitavit Galienus; considerare enim de his pertinebat ad eum, quia istae sunt formae generativae formarum aliquorum animalium. Et dixit Galienus quod nescivit utrum talis virtus esset dator vel non. Et dicit Commentator quod qualiscumque sive quaecumque sit illa virtus, non operatur nisi per calorem qui est in semine. Et non debemus intelligere quod sit forma caloris in semine sicut anima vegetativa est forma caloris naturalis; anima enim vegetativa est in calore naturali et forma et motor. Ista autem virtus non est nisi sicut motor tantum. Unde illa virtus est in calore sicut anima est inclusa in corporibus supracaelestibus.80

80Averroes, In Metaph. 7.31: “...” (Iunt. 1552, 8: 85v; Iunt. 1562, 8: 181r-v).


Et hoc sic exponitur: Corpus supracaeleste est animatum secundum Aristotelem, non tamen eo modo habet animam quo et animal; animal enim habet animam ut formam sui unitam et coniunctam ei. Unde ipsa est motor et forma; corpus autem caeleste habet animam quae est motor solum et non forma, sicut nauta in navi est motor tantum et non forma. Unde intendit dicere quod haec virtus quae est motor non est nisi virtus animae producendae, et illa virtus est prior quam animal.


Et si quis dicat contra: Virtus non est praeter substantiam cuius est virtus; ergo haec virtus non est praeter substantiam animae; sed quando est substantia animae, tunc est animal; ergo haec virtus non est prius quam animal:


Ad hoc dicendum quod cum est hic virtus, tunc est substantia animae vegetativae, et non sequitur ‘ergo est animal’. Ipsa enim tunc est motor solum et non forma; primo enim praeparat in materia ut postea sit ipsa forma eiusdem materiae, et cum fiat forma, tunc est animal. Unde ipsa ut motor antecedit se ut forma. Et quando est motor, tunc sunt duo in actu; et quando est forma, tunc sunt unum in actu. Sed super hoc est quaestio difficilis quae postea declarabitur.


[Lectio XI]


Et est iste sermo significat [7.9.1034b7 tc32].


11.Q1 Sed adhuc quaeratur de ista propositione ‘ens-esse est ens’ utrum sit vera aut non.


Et videtur quod sit vera: Sumatur enim ens diminutum in praedicato. Haec propositio est vera ‘ens-esse est ens diminutum’. Probatio: Ens-esse est enuntiabile; ergo verum vel falsum. Ergo est ens diminutum. Et si est ens diminutum, est ens; ergo sive hoc quod dico ‘ens’ sumatur pro ente perfecto sive pro ente diminuto, erit haec propositio vera, quia et ens-perfectum-esse est ens, quia verum, et ens-diminutum-esse est ens, quia verum. |P 18ra| Et si ens-diminutum-esse est ens diminutum, ergo propositionem-esse est propositio, et sic de aliis complexis.


11.Q2 Item, quaeritur utrum haec propositio sit vera ‘verum-esse est verum’. |E 18ra|


Et videtur quod sic: Verum-esse est compositio; et est proprium subiectum veri vel falsi; ergo est verum vel falsum. Et constat quod verum, si aliquod istorum est. Et si hoc est verum, ergo a simili ens-diminutum-esse est ens diminutum. Vera igitur erit propositio ubi praedicatum est compositio.


Item, ‘verum est’, haec est vera, quia veritas est. Ergo verum-esse est verum.


Item, verum est in anima; ergo alicubi est; ergo etc. Ergo verum-esse est verum.


Item, videtur quod significatum alicuius termini potest esse appellatum eiusdem termini sic: Sumatur ‘ens diminutum’. Significatum huius termini cui primo imponitur haec vox est in anima et in cognitione; ergo est verum; ergo ens est diminutum. Ergo significatum ‘entis diminuti’ est appellatum ‘entis diminuti’.


Item, significatum huius dictionis est aliquid singulare; et non est species lapidis nec hominis et sic de aliis; ergo est aliquod appellatum per se sub hoc termino.


Item, significatum huius termini ‘verum’ est appellatum eiusdem nominis. Probatio: Significatum huius nominis est in anima; appellata enim eius non possunt esse nisi in anima, sicut species lapidis et sic de aliis. Illud autem significatum est unus singularis intellectus cui primo imponitur haec vox ‘verum’ et est in anima; ergo est quoddam verum, quia hoc ens diminutum est; igitur appellatum ‘veri’.


Item, illud significatum est singularis intellectus et non est iste intellectus qui est species lapidis nec species asini, et sic de aliis. Nec comprehendit ista; non enim praedicatur de istis; intellectus enim cui imponitur hoc nomen ‘verum’ non est intellectus cui imponitur hoc nomen ‘homo’. Illud ergo significatum est sub vero simpliciter et est singulare; verum igitur singulare; ergo appellatum ‘veri’.


11.Q3 Item, quaeratur quare illud quod praedicatur de pluribus hominibus per hoc nomen ‘homo’ non est homo.


Et si aliquis dicat quod haec est causa, quia si esset homo, esset singularis homo, et non est talis:


Haec nulla causa est, ut videtur, quia potest esse homo, non tamen singularis homo.


Sed contra hoc sic: ‘Hoc significatum est homo’, demonstrato significato ‘hominis’, haec est singularis. Ergo subiectum singulare; ergo est aliquis homo.


Ad hoc potest dici quod etsi haec propositio sit singularis, tamen illud quod subicitur non est singulare respectu illius cui subicitur, sed respectu huius quod praedicatur de multis etc. Unde significatum hominis non est singulare respectu hominis sed est par ei in ambitu, quia est ipsum. Non valet igitur ‘est singulare, ergo singularis homo’.


11.Q4 Item, vultne Aristoteles cum dicitur, “Quod praedicatur de pluribus” etc. [7.13.1038b29-1039a2 tc48], quod hoc sit verum per appropriationem et non ex virtute sermonis, sed quod illud quod praedicatur de pluribus hominibus sit homo ex virtute sermonis, aut non?


Item, dicit Aristoteles in Praedicamentis quod est substantia prima et secunda, et quod secunda praedicatur de prima.81 Homo igitur qui est secunda substantia, secundum ipsum, est substantia, et ille homo est qui praedicatur de pluribus hominibus. Ergo quod praedicatur de pluribus hominibus est substantia; ergo homo, quia non est alia substantia.

81Aristot., Praed. 5.2a11-b6.

Item, haec vox ‘homo’ primo imponitur intellectui; ergo aliquando potest stare pro solo intellectu. Sed ille intellectus est primum significatum quod de pluribus etc.; vere ergo possum dicere ‘hoc significatum’, demonstrato significato ‘hominis’, ‘est homo’; quare haec erit vera ‘qualitas quae praedicatur de pluribus hominibus est homo’.


Item, haec est vera ‘homo est homo’, et haec est vera ‘illud quod praedicatur de pluribus hominibus per hoc nomen “homo” est illud quod praedicatur de pluribus hominibus per hoc nomen “homo”’. Sed homo est illud quod praedicatur de pluribus hominibus per hoc nomen ‘homo’; homo enim praedicatur de pluribus hominibus, et non nisi sub hoc nomine. Ergo illud quod praedicatur de pluribus hominibus per hoc nomen ‘homo’ est homo; sicut enim subiectum unius propositionis se habet ad praedicatum alterius propositionis, sic subiectum alterius propositionis (id est secundae) se habet ad praedicatum primae propositionis per commutatam proportionem.


[Lectio XII]


Sed dimittamus hoc et perscrutemur [7.10.1034b33 tc34].


12.Q1 Quaeratur utrum illud quod definitur sit forma tantum aut compositum.


Et videtur quod forma tantum: Ostendit enim quod partes definitionis sunt formae tantum [7.10.1035b13-16 tc35]; compositum igitur ex materia et forma non definitur; igitur forma [tantum] definitur.


Contra: Dicit Aristoteles in octavo huius philosophiae quod substantiae simplices impossibile est ut habeant definitionem, sed aggregatum.82

82Aristot., Metaph. 8.3.1043b28-32. Cf. Averroes, In Metaph. 8.9: “...” (Iunt. 1552, 8: 102r; Iunt. 1562, 8: 217r).

Item, si illud quod definitur sit aggregatum, cum partes definitionis sint formae tantum, nulla definitio dicet totam naturam definiti.


Item, ‘animal rationale’ est definitio hominis; et ‘animal’ significat aggregatum; partes ergo definitionis hominis non sunt forma tantum.


Item, ‘homo’ habet duplex significatum. Quaeritur cui istorum |E 18rb| attribuitur definitio. Si primo significato, igitur forma tantum definitur — quod est contra Aristotelem. Si secundario, |P 18rb| ergo aggregatum definitur.


Dicendum quod illud quod definitur est aggregatum ex materia et forma, ut secundum significatum ‘hominis’ definitur, congregatum tamen cum materia non definitur; congregatum enim cum materia, hoc est aggregatum cum materia sensibili et transmutabili, quae materia in actu exprimitur et significatur ex parte definiti (verbi gratia, ‘homo sanguineus’, ‘circulus cupreus’). Tale non definitur, sed aggregatum ex materia et forma, ut homo. Et in definitione talis aggregati non debet expresse significari materia, sed infinite. Sed partes definitionis talis definiti debent esse formae tantum; definitio enim declarat definitum et praedicatur de definito, et forma similiter prout est commune et nominans et qualificans definitum, et non in ratione in qua est natura ex qua cum materia fit compositum. Materia autem non praedicatur de aliquo, et ideo materiae non est definitio, neque ipsa est pars definitionis vere et simpliciter.


12.N1 Et nota quod esse [est] quod praedicatur vel simpliciter vel in parte, et non ens. Et ideo in qualibet propositione praedicatur hoc verbum ‘est’, quod significat esse nominans et qualificans subiectum. Si autem aliquid apponatur super hoc quod dico ‘est’ in praedicato, non debet esse ens; illud enim, quodcumque sit, debet specificare esse quod significat ‘est’. Ergo debet significare formam, ex quo hoc verbum ‘est’ praedicatur nominans et qualificans subiectum. Et ideo haec ‘Socrates est Socrates’ non est conveniens praedicatio, quia Socrates est solum ens et non esse, et ideo non potest specificare hoc verbum ‘est’ significans esse subiectum informans, nominans et qualificans.


[Lectio XIII]


Res autem totales [7.10.1036a2 tc35].


13.Q1 Adhuc potest plus quaeri de hoc quod dicit Aristoteles quod partes verae definitionis sunt partes formae et non materiae [7.10.1035b33-34 tc35].


Ex hoc verbo enim videtur quod substantia definita sit forma tantum, et etiam per ipsum Aristotelem dicentem quod “definitio est totius et formae” [7.11.1036a28-29 tc37], et per hoc quod dicit, “Formae et illius quod habet definitionem non sunt partes” [7.10.1035a21 tc34]. Per ista enim, ut videtur, vult innuere quod aggregatum non habet definitionem. Nec materia habet; hoc patet per se. Ergo formae tantum erit definitio.


Contra: [A] Dicit in octavo huius philosophiae quod substantiae simplices non definiuntur, sed quod substantia sola composita definitur;83 ergo eius est definitio. Ergo si definitio dicit quidditatem totam rei, cum substantia composita definiatur, non erunt solum partes definitionis partes formae.

83Aristot., Metaph. 8.3.1043b28-32. Cf. Averroes, In Metaph. 8.9: “...” (Iunt. 1552, 8: 102r; Iunt. 1562, 8: 217r).

[B] Item, definitum est aggregatum, ut dicit Commentator;84 ergo partes definitionis erunt partes aggregati. Ergo si pars aggregati est materia, pars definitionis erit materia.


84Vide infra in responsionibus, ubi Rufus extrahit hanc doctrinam ex dictis Commentatoris tam in hoc libro quam in libro primo.

[C] Item, definitio facit vere scire definitum; sed definitum non potest vere sciri nisi sciantur eius principia; oportet igitur quod in definitione ponantur principia definiti. Sed materia est unum principium definiti. Oportet igitur ut materia ingrediatur definitionem, ad hoc ut cognoscatur vere definitum.


[D] Item, definitio debet esse idem cum definito; sed non esset definitio idem cum definito nisi materia esset pars definitionis; ergo etc.


Ad quaesita dicendum et primo ad ultimum [13.Q1D] sic: Definitio uno modo est idem definito, et alio modo non; non enim est definitio idem definito sicut ens in actu est idem enti in actu. Ens enim in actu impossibile est praedicari de ente in actu vera praedicatione; definitio autem praedicatur vere de definito. Unde definitionem esse idem definito est definitionem habere identitatem cum definito solum per praedicationem, et hoc est quod sicut praedicatum essentiale inest subiecto respectu cuius est essentiale, non sicut ens enti sed sicut esse enti; praedicatum enim non est ens sed esse. Unde praedicatum est idem subiecto sicut esse enti, sicut definitio est idem definito; est enim definitio esse respectu definiti. Et huic consonat Commentator cum dicit quod definitio est idem definito solum per praedicationem, non hoc modo idem quod ipsa definitio, quae est forma, sit definitum, quod est habens formam; et per hoc ultimum insinuat quod definitum est aggregatum.85

85Averroes, In Metaph. 7.40: “...” (Iunt. 1552, 8: 90v; Iunt. 1562, 8: 192v).

Ut illud iam dictum magis pateat, videamus in exemplo tali, ‘homo est homo’; ‘homo’ hic in subiecto est ens, et ‘homo’ in praedicato est esse et non ens. Unde sicut ‘homo’ in praedicato est idem homini in subiecto, sic definitio idem definito.


13.Q2 Sed super hoc potest dubitari sic: Si ‘homo’ in subiecto dicit ens, et in praedicato esse; et esse non est ens; ergo non est idem ‘homo’ quod subicitur et quod praedicatur. Et si hoc est verum, non est possibile invenire in terminis communibus aliquam propositionem ubi idem praedicatur de se, sed solum erit hoc possibile invenire in terminis singularibus, et ibi non est praedicatio vera.


Quid igitur |E 18va| intendit Boethius86 cum dicit |P 18va| nullam esse veriorem illa etc.? Videtur enim quod dicat falsum si praedictum sit verum; magis enim est haec praedicatio vera ‘homo est homo’ quam haec ‘Socrates est Socrates’ secundum Aristotelem.

86Boethius, In De interpr. ed. sec. 6.14, ed. C. Meiser, p. 480; PL 64: 628; In De interpr. ed. prim. 2.14, PL 64: 387.

Ad hoc dicendum quod cum dicitur ‘homo est homo’, hic idem secundum praedicationem praedicatur de se, et non idem sicut ens in actu est idem enti in actu. Eodem modo est definitio idem definito.


Ad primo quaesitum [13.Q1] dicendum quod aggregatum est illud quod definitur ex materia communi adaequata formae definiti et ex ipsa forma — materia, dico, non in ultima signatione signata.


De hoc autem quod dicitur quod forma est illud quod definitur, sciendum quod forma appellatur omne illud aggregatum quod non constat ex materia in actu et forma, sed ex materia communi in potentia et forma communi. Et ex hoc patet differentia inter materiam speciei et materiam individui, quod materia speciei, sive eius quod definitur, est materia communis adaequata formae speciei et non signata in ultima signatione. Materia autem individui est materia non communis sed signata in ultima signatione.


Et si quis dicat quod ex quo materia est communis, sequitur quod ipsa sit universale et sit quod praedicetur:


Dicendum quod materia prima omnium est communis, et tamen eius communitas non est communitas praedicationis; ipsa non praedicatur. Si autem loquamur de materia non omnium prima, sed composita ex materia omnium prima et ex formis, talis materia praedicatur, ut corpus et caro et animal.


Ad aliud dicendum duobus modis: Uno modo quod per ista duo nomina ‘totius’ et ‘formae’ diversa possunt intelligi; per hoc enim quod dico ‘totius’ potest intelligi materia communis adaequata toti speciei et forma ipsius speciei. Unde iste sermo “Totius et formae est definitio” secundum istam expositionem habet veritatem hoc modo: Formae est definitio primo, et secundario totius, quia per formam; sicut enim aggregatum non nominatur nisi per formam, ita ei non convenit definitio nisi per formam. Etsi secundario sit totius definitio, tamen ipsius est definitio ut eius quod defert definitionem et quod subicitur definitioni. Formae autem est definitio ut eius cuius partes actualiter exprimuntur per orationem definitivam. Et hoc est quod dicit, “Partes definitionis sunt partes formae tantum” [7.10.1035b34 tc35]; partes enim aggregati non actualiter explicantur per orationem definitivam. Et hoc dico propter materiam; tamen etsi ipsa non actualiter explicetur, tamen datur intelligi aliquo modo in oratione definitiva. Unde partes totius aggregati significantur in definitione, licet quaedam pars actualiter significetur et alia non.87

87Cf. Anon., In Metaph.: “...” (Oxford, Merton 272, fol. 51rb).

Quod autem materia aliquo modo significetur in oratione definitiva, hoc planum est; per nomen enim generis datur intelligi materia. Unde dicit Commentator quod per hoc nomen ‘genus’ significatur materia secundum quod ipsa est in potentia illud quod habet eam, et sic praedicatur de habente eam. Nomen autem materiae, utpote ‘caro’ et huiusmodi, significat materiam secundum quod est in actu et aliquid eius cuius est materia. Et sic non praedicatur de habente eam nisi mediante praepositione; ens enim in actu non praedicatur de ente in actu. Unde homo non est caro neque os, sed compositum ex carne et ossibus.88

88Averroes, In Metaph. 7.24: “...” (Iunt. 1552, 8: 82v; Iunt. 1562, 8: 174v). Et 7.43: “...” (Iunt. 1552, 8: 92r; Iunt. 1562, 8: 195v-196r).

Ut uberius ergo summa illius solutionis intelligatur, dicamus sic: Quod partes definitionis possumus dupliciter intelligere: Aut illas quae actualiter explicantur per definitionem, et de talibus partibus definitionis non est verum quod eaedem sunt partes definitionis et rei; hoc enim modo definitionem ingrediuntur partes formales rei et non materia. Aut non solum illas quae actualiter explicantur sed et illas quae aliquo modo intelliguntur per aliquid actualiter positum in definitione, et hoc modo sunt eaedem partes definitionis et rei, quia secundum hunc modum materia dicitur esse pars definitionis.


Ex dictis iam patet quod ea quae primo sunt partes definitionis sunt partes formae tantum; quae autem secundario significantur sunt partes aggregati et non formae tantum.


Ex hoc iterum patet quod tota natura et quidditas definiti, quod est aggregatum, indicatur per definitionem, quia omnes partes definiti intelliguntur per definitionem, licet quaedam actualiter et quaedam non. Et patet quod materia significatur per nomen generis. Unde ipsa est pars in potentia definitionis et non actualiter explicata per orationem definitivam. Et quod materia significetur per nomen generis, hoc patet; nisi enim materia significaretur per nomen generis, non praedicaretur genus in quid sed in quale.


Ex hoc patet qualiter est haec propositio intelligenda, “partes definitionis sunt formae tantum” [7.10.1035b34 tc35], |P 18vb| et similiter haec ‘quod definitur est forma’. Ex his etiam manifeste patet qualiter Commentator non est sibi ipsi contrarius nec Aristoteli, cum dicat [Aristoteles] quod “partes definiti quoquomodo sunt partes definitionum” [7.11.1037a18 tc40], et sic videtur insinuare quod materia |E 18vb| sit pars definitionis, et parum postea dicit quod “partes quae sunt sicut materia non sunt in definitione” [7.11.1037a24-25 tc40]; per hoc enim, ut videtur, vult insinuare quod materia non sit pars definitionis. Haec autem contrarietas solvitur per ista dicta iam.


Quod aggregati sit definitio patet per Commentatorem super quoddam paragraphum primi huius philosophiae dicentem, “Forma non definitur sed aggregatum ex materia et forma”; species enim quae definitur est composita ex materia communi (adaequata in ambitu toti speciei) et ex forma.89

89Averroes, In Metaph. 1.9: “...” (Iunt. 1552, 8: 5v; Iunt. 1562, 8: 10r).

[Lectio XIV]

Dictum est igitur quod in definitionibus [7.11.1036b21 tc39].


14.Q1 Adhuc potest magis dubitari circa quaestionem de universalibus sic: quaeratur si potentia sermonis sine improprietate et violentia sinat huiusmodi praedicationem ‘esse est’.


Et videtur quod sic: Esse enim est compositio; et compositio est in anima; ergo esse est in anima; ergo esse est.


Item, esse est verum; ergo ens diminutum; ergo est.


Contra: Hic praedicatur idem de se denominative; ergo haec est falsa sicut et haec ‘albedo albat’.


Item, est est cuius esse est actus; esse non est cuius esse est actus; ergo esse non est.


Item, ‘lucere non lucet; ergo esse non est’. Hoc argumentum magis explanatur prius.


14.Q2 Consequenter quaeritur quae est virtus et quis sensus huius sermonis ‘est homo’.


Et videtur quod iste est forma hominis; quod enim praedicatur est forma hominis. Sed forma hominis est quod praedicatur de pluribus hominibus per hoc nomen ‘homo’; ergo si praedicatus est verus, quod praedicatur de pluribus hominibus etc. est homo — quod falsum est.


Item, quidditas hominis est homo; hoc dicit Commentator.90 Et quidditas est quod praedicatur etc.; ergo quod praedicatur etc. est homo.

90Averroes, In Metaph. 7.21, Iunt. 1552, 8: 81r; Iunt. 1562, 8: 171v, ut fertur supra.

Item, ‘homo’ in praedicato non stat pro aggregato sed pro forma; et forma est quod praedicatur etc.; ergo etc.



Dicendum quod is est sensus huius sermonis ‘est homo’, id est, ‘est illud quod disponitur forma hominis’, et si dicatur ‘est’ absolute, hoc est dictu, ‘est illud quod disponitur per esse’. Et ideo est haec falsa ‘quod praedicatur de pluribus hominibus etc. per hoc nomen “homo” est homo’. Illud enim quod praedicatur de pluribus etc. est forma hominis; et forma hominis non disponitur forma hominis; ergo non est homo; ergo illud quod praedicatur de pluribus etc. non est homo.


14.Q3 Consequenter quaeratur utrum haec propositio ‘ens-esse est ens’ sit vera, aut non. Et sumatur ens quod praedicatur et quod subicitur eodem modo. Si vera est, quaeratur quis modus praedicationis est in ipsa: aut essentialis aut accidentalis. Et si accidentalis, aut accidentis de subiecto aut e converso, aut accidentis de accidente. Si essentialis, aut generis de specie aut speciei de individuo.


Et dicet quis probabiliter quod est praedicatio speciei de individuo, sicut hic ‘propositionem-esse est propositio’.


Sed contra: Ens-esse est aggregatum ex ipso ente et esse, quod quidem esse est eiusdem ambitus cuius est ens; ergo hoc totumens-esse’ est adeo commune sicut ens; ergo non est individuum ipsius.


Et dicet quis quod hic est praedicatio accidentis de subiecto sicut hic ‘verum-esse est verum’; verum-esse enim est compositio, et verum est accidens compositionis, unde hic est praedicatio accidentis de subiecto. Eodem modo hic ‘ens-esse est ens’. Et sumatur ens pro ente diminuto, sicut dictum est, quia si sumatur pro ente perfecto, tunc deficiet argumentum.


Contra: Quamvis hoc nomen ‘verum’ sit accidens huius compositionis ‘lapidem-esse’, non tamen est accidens huius compositionis ‘verum-esse’; est enim pars huius subiecti; ergo natura prius est hoc subiecto; ergo non est accidens huius subiecti.


Item, quod ens-esse non sit individuum sub ente patet sic: Propositionem-esse non est appellatum sub ‘propositione’; ergo etc. Quod propositionem-esse non sit appellatum etc. sic patet: Si propositionem-esse esset appellatum sub ‘propositione’, ergo ‘propositio’ posset supponere pro hoc ‘propositionem-esse’; sed non potest supponere, quia terminus communis non potest supponere etc.; ergo non est appellatum.


Item, sit quod supponat pro eo. Arguo ergo sic: Componens primo accipit componibilia divisim antequam ea componat, et primo accipit primum componibile antequam ipsum componat cum secundo componibili. Componens igitur primam compositionem istam ‘propositio est’ primo accipit hoc subiectum ‘propositio’ antequam ipsum componat cum hoc verbo ‘est’. Et antequam accipiat hoc verbum ‘est’, primo igitur accipit illud quod est sub hoc subiecto ‘propositio’ quam secundum componibile. Ergo primo accipit istam totam compositionem ‘propositionem-esse’ quae est sub hoc quod dico ‘propositio’ tanquam appellatum eius, ut dictum est, quam secundum componibile. Ergo primo accipit totam compositionem |P 19ra| antequam eam faciat et etiam prius accipit totum quam partem, quia prius accipit totam compositionem quam secundum componibile, quod est pars illius compositionis. Impossibile est ergo quod ‘propositio’ supponat pro hoc ‘propositionem-esse’, et sic quod propositionem-esse sit appellatum eius.


Item, si esset simpliciter suum appellatum, ergo similiter se haberet ad propositionem sicut hic homo ad hominem; sed ad hunc hominem sequitur homo; ergo ad propositionem-esse sequitur propositio. Sequitur ergo ‘propositionem-esse est; ergo propositio est’. Sed nulla propositione exsistente, haec est falsa ‘propositio est’, et haec vera ‘propositionem-esse est’. Ergo ad propositionem-esse non sequitur propositio.


Ad hoc potest quis respondere sic: Quod ‘propositio’ prout est pars huius compositionis ‘propositio est’ |E 19ra| non potest supponere pro ista compositione ‘propositionem-esse’, tamen secundum quod est subiectum in alia propositione ab ista potest supponere pro hac compositione. Unde non valet hoc argumentum: ‘Propositio’ non potest supponere pro hac compositione ‘propositionem-esse’, quia terminus communis etc.; ergo propositionem-esse non est appellatum eius quod est propositio. Etsi enim non possit supponere pro ista compositione prout est pars huius compositionis, tamen potest supponere pro illa prout est subiectum alterius compositionis. Verbi gratia, ‘propositio est’, ‘propositio dicitur’; ‘propositio’ enim secundum quod est subiectum in hac compositione ‘propositio dicitur’ supponit vel potest supponere pro ista compositione ‘propositio est’; sed non potest supponere pro illa secundum quod est pars huius compositionis ‘propositio est’.


Sed a sic respondente quaeratur causa quare ‘propositio’ secundum quod est pars huius compositionis ‘propositio est’ non potest supponere pro illa compositione.


Et si dicat, quia terminus communis non potest supponere pro eo cuius est pars:


Petit principium et petit contrarium;91 ex quo enim supponit quod haec compositio ‘propositionem-esse’ sit appellatum eius quod est propositio, sive sit pars illius compositionis sive non, supponit quod terminus communis potest supponere, quia haec duo convertuntur: ‘aliquid esse appellatum alicuius termini’ et ‘illum terminum supponere pro illo aliquo’. Cum ergo supponit quod terminus communis non potest supponere etc., supponit illud quod debet probare et etiam supponit contraria, quia supponit quod terminus communis potest et quod non potest.

91Albertus M., Topica 8.2.10: “...” (ed. Borgnet, 2: 519).

Item, sit A subiectum huius compositionis ‘propositio est’, B subiectum huius compositionis ‘propositio dicitur’. Quaeratur ergo: Aut haec compositio ‘A est’ sit appellatum huius subiecti B, et haec compositio ‘B est’ appellatum huius subiecti A, aut ambae istae compositiones sint appellata huius subiecti B, aut huius subiecti A. Si haec compositio ‘A est’ est subiecti huius B appellatum, A autem et B sunt unum et idem, ergo haec compositio ‘A est’ est appellatum huius subiecti A. B autem potest supponere pro ista compositione ‘A est’; ergo A potest supponere pro eadem. Igitur si est appellatum huius subiecti A, A potest supponere pro ea prout est pars ipsius. Quod A et B sint unum, hoc patet; si enim dicam ‘homo currit’ et ‘homo est’, idem est significatum huius termini ‘homo’, et idem homo in utraque propositione. Similiter idem est significatum huius termini ‘propositio’ in hac compositione ‘propositio est’ et in hac ‘propositio dicitur’.


Si autem dicat quod ambae istae compositiones sunt appellata huius subiecti B, eodem modo procedendum sicut et prius. Et si dicat quod ambae compositiones sunt appellata huius subiecti A, habeo propositum.


Item, hoc nomen ‘propositio’ secundum quod est pars huius compositionis ‘propositio est’ habet ambitum ad multa appellata eius; et haec compositio ‘propositio est’ est appellatum huius nominis ‘propositio’ non secundum quod est pars huius compositionis; ergo hoc nomen ‘propositio’ in hac compositione restringitur et habet ambitum ad omnia eius appellata praeterquam ad hoc. Ergo restringitur per aliquid positum in hac propositione. Non per hoc quod dico ‘propositio’, quia tunc idem restringeret se; ergo per hoc quod dico ‘est’.


Contra: Esse convenit huic appellato sicut et aliis; ergo per eius additionem supra hoc quod dico ‘propositio’ non restringitur hoc quod dico ‘propositio’ ab hoc appellato, quia si restringeretur per hoc quod dico ‘est’, esse non conveniret huic appellato.


Item, hoc quod dico ‘est’ est praedicatum; praedicatum non restringit subiectum ab aliquo appellato; ergo etc. Minor patet sic: Quod coartat subiectum est dispositio subiecti; sed quod disponit subiectum disponit eum ad recipiendum praedicatum; igitur si praedicatum coartat, praedicatum disponit subiectum ad recipiendum se. Sed subiectum prius est dispositum, si disponatur, quam ordinetur sub praedicato. Ergo si praedicatum disponit subiectum, erit prius se — quod falsum est.


Item, intellectus faciens compositionem primo accipit componibilia quam ea componat. Et si velit ordinare subiectum absolutum, accipit ipsum sic. Si dispositum, disponit ipsum primo et deinde ordinat ipsum sub praedicato; ergo dispositio subiecti praecedit ordinationem eius sub praedicato. Sed restringens subiectum |P 19rb| est dispositio subiecti; ergo praecedit praedicatum. Ergo praedicatum non restringit subiectum.


Item, intellectus ordinat subiectum sub praedicato, et hoc ponit modo aut ipsum subiectum mensuratum quantitate indefinita aut definita. Si mensuratur quantitate definita, ergo disponit ipsum primo antequam ordinet sub praedicato. Ergo praedicatum non erit dispositio eius.


Item, si praedicatum esset dispositio subiecti, ergo omnis propositio esset definita et definitae quantitatis.


Item, quando intellectus disponit subiectum, aliquando disponit |E 19rb| ipsum prout habet possibilitatem ad omnia eius appellata (verbi gratia, si dicam ‘omnis homo’), et sic ordinat ipsum sub praedicato. Praedicatum igitur non potest ipsum restringere, quia si ipsum restringeret in minus quam sit dispositum, effectum dispositionis erit cassum et vanum. Et etiam nulla propositio universalis affirmativa esset vera, quia per additionem eius quod est ‘omnis’ disponeretur subiectum secundum quod haberet possibilitatem ad omnia eius appellata, et praedicatum restringeret ipsum in minus.


Ex his ergo vere patet quod praedicatum non restringit subiectum.


Item, si haec compositio ‘propositio est’ sit appellatum huius nominis ‘propositio’, et tamen in hac compositione non potest hoc nomen ‘propositio’ supponere pro hac compositione, igitur si dicam ‘omnis propositio est’, haec propositio erit exceptiva. Probatio: Haec compositio est appellatum huius nominis ‘propositio’, et tamen hoc nomen ‘propositio’ non potest supponere pro hac compositione. Ergo hoc signum ‘omnis’ non distribuit hoc nomen ‘propositio’ pro omni eius appellato, quia non pro hac compositione quae est appellatum eius. Sit autem A haec propositio; est ergo dictu ‘omnis propositio est’ ‘omnis propositio praeter A est’, et eiusdem virtutis sunt istae duae compositiones; ergo in illa compositione ‘omnis propositio est’ significatur praedicatum inesse cuilibet appellato subiecti praeterquam uni et uni non inesse. Habet ergo rationem exceptivae; ergo est exceptiva.


Aliud inconveniens sequitur ex hoc, scilicet quod aliquod nomen appellativum addito sibi signo universali in nulla propositione potest universaliter distribui. Verbi gratia, in hac propositione ‘omnis propositio est’ non universaliter distribuitur ‘propositio’, quia hoc nomen ‘propositio’ non supponit pro hac compositione; est tamen eius appellatum.


Item, ‘propositio est’, hoc est dictu alia propositio ab hac ‘propositionem-esse est’; sed propositionem-esse non est aliud a propositione esse; ergo haec compositio ‘propositio est’ non est propositio.


Item, ‘propositio est’, hoc est dictu aliud ab ista compositione ‘propositionem-esse’; sed non sequitur ‘haec compositio “propositionem-esse” est; ergo alia compositio ab ista est’. Ergo non sequitur ‘haec compositio est; ergo propositio est’; ergo haec compositio non est appellatum huius nominis ‘propositio’.


Item, sit A haec compositio ‘propositionem-esse’; alicubi impossibile est hoc nomen ‘propositio’ supponere pro A; ergo alicubi impossibile est praedicari de A. Haec autem consequentia sic patet: ‘Homo’ supponit pro Socrate; ergo ponit se sub aliquo termino pro Socrate, et Socrates sub ipso. Aut ergo secundum quod est pars huius compositionis impossibile est praedicari de A, aut prout non est pars huius compositionis. Si prout est pars huius compositionis, ergo haec praedicatio est falsa ‘A est propositio’, et eius opposita est vera. Si non praedicatur de A secundum quod non est pars, contra: Positum est enim quod hoc nomen ‘propositio’ prout subiectum alterius compositionis potest supponere pro A; ergo potest praedicari de A.


Item, si non praedicatur de A prout non est pars, ergo alicubi non praedicatur et est eius appellatum. Ergo nusquam praedicatur de eo; ‘homo’ enim semper est praedicabilis de Socrate, si Socrates est eius appellatum, et non aliquando et aliquando non.


Item, assumatur aliud praedicatum quod sit synonymum praedicato huius propositionis ‘propositio est’, et sit hoc verbum ‘exsistit’. Praedicata igitur illarum propositionum ‘propositio est’, ‘propositio exsistit’, sunt eadem secundum rem. Sed subiectum huius propositionis ‘propositio exsistit’ potest supponere pro propositione prima, quia sub hoc nomine ‘propositio’ potest comprehendi tota prima compositio antequam hoc praedicatum ‘exsistit’ ei adiungatur; sed prima compositio est eadem secundae secundum rem; ergo subiectum secundae potest supponere pro ipsa secunda secundum rem. Ergo a simili subiectum primae pro ipsa prima.


Item, ‘propositio est’, ‘propositio est’, hic sunt duae compositiones: Aut ergo subiectum secundae potest supponere pro prima compositione, aut non.


Et videtur quod sic: Ante enim adventum praedicati |P 19va| secundae compositionis potest comprehendi tota prima compositio sub subiecto secundae compositionis; sed illa suppositio non est gratia vocis, sed gratia rei sub voce; ergo qualitas sub hac voce ‘propositio’ supponit pro prima propositione.


Sed penitus eadem numero est significatio utriusque compositionis, quia eadem est significatio huius nominis ‘propositio’ et huius verbi ‘est’. Ergo qualitas huius nominis ‘propositio’ prout est subiectum secundae compositionis potest supponere pro secunda. Ergo terminus potest supponere pro toto cuius est pars; sed hoc est falsum; ergo subiectum secundae compositionis |E 19va| non potest supponere pro prima compositione. Ergo prima compositio non est appellatum eius.


Item, quaeritur quae sit causa quare pars non possit supponere pro toto.


Et si quis dicat quod haec est causa: Si pars supponeret pro toto, totum prius comprehenderetur quam pars — et hoc est falsum:


Haec causa nulla videtur; non enim sequitur quod totum prius comprehendatur quam pars, etsi pars supponat pro toto, sed hoc sequitur quod prius comprehendatur totum quam pars iterata. Verbi gratia, ‘propositio est’; iste terminus ‘propositio’ supponit pro hac compositione. Non tamen prius comprehenditur hic tota compositio ‘propositionem-esse’ quam sua pars, quae est hoc quod dico ‘est’. Cum enim hoc nomen ‘propositio’ supponit pro hac compositione, simul hoc totum ‘propositionem-esse’ comprehenditur sub eo; ergo hoc quod dico ‘esse’. Unde non prius comprehenditur illa compositio quam hoc quod dico ‘esse’, sed prius comprehenditur haec compositio quam hoc quod dico ‘esse’ iteratum, hoc est priusquam hoc quod dico ‘esse’ iteratum prout est pars huius propositionis ‘propositio est’.


Item, sit A haec compositio ‘propositionem-esse’, et sit quod A non sit appellatum huius nominis ‘propositio’, sicut probatum est, et hoc quod est significatum nominis huius ‘propositio’. Igitur in isto dicto ‘propositionem-esse’ stat ille accusativuspropositionem’ solum pro significato. Quaeratur quae sit causa huiusmodi.


Item, quaeratur si iste accusativus ‘propositionem’ prout subicitur huic infinitivo ‘esse’ possit stare tam pro significato quam pro appellato. Si pro utroque, ergo propositionem-esse est propositio — quod improbatum est prius.


Sed modo videtur quod solum stet pro significato sic: ‘Propositionem-esse’ est dictum singulare; ergo aggregantia huius aggregati ‘propositionem-esse’ inquantum aggregant ipsum utrumque est singulare, nam si non, ergo utrumque erit commune vel alterum tantum. Si utrumque est commune inquantum ex his fit hoc aggregatum, ergo neutrum individuatur per alterum; ergo totum remanet commune. Si alterum tantum est commune et remanet commune in aggregato, ergo non est maior ratio quare aggregatum debeat dici singulare quam commune; ergo vel utrumque vel neutrum — quorum utrumque est falsum. Igitur erit utrumque aggregantium singulare. Sed hoc quod dico ‘propositionem’ pro nullo appellato stat. Stabit ergo pro significato prout absolvitur ab appellatis; in illa enim ratione est ipsum significatum singulare sub significato simpliciter.


Item, quod sic stet, hic videtur: Hoc enim verbum ‘esse’ quod est verbum infinitivi modi dicit rem verbi absolutam ab omni inclinatione. Ergo rectum est quod hoc quod dico ‘propositionem’ secundum quod subicitur huic verbo ‘esse’, ut stet pro significato huius nominis ‘propositio’ absoluto ab appellatis.


Sed contra: Si hoc quod dico ‘propositionem’ in hac compositione ‘propositionem-esse’ stet pro significato tantum, ergo hic ‘hominem-currere est verum’, hoc quod dico ‘hominem’ stabit pro significato absoluto ab appellatis.


Sed contra: Haec non est vera ‘hominem-currere est verum’ nisi aliquis homo currat. Ergo hoc quod dico ‘hominem’ non stat pro significato absoluto.


Item, videtur quod nomen commune stans in accusativo casu et supponens verbo infinitivo aliquando stet pro significato absoluto, aliquando vero non, sicut in proposito casu. Quod aliquando stet pro significato absoluto sic patet: Dicat quis ‘animal currit’, deinde dicat ‘animal-currere dicitur’. Haec videtur esse vera, quia haec ‘animal currit’ dicitur. Quod non sit vera patet: Nullum animal currere dicitur, quia nec hoc animal, demonstrato Socrate, nec aliquod aliud. Et illius solutio non potest esse nisi dicendo quod cum dico ‘animal-currere dicitur’, hoc quod dico ‘animal’ non stat nisi pro significato. Ergo aliquando potest stare pro appellatis, aliquando pro significato tantum.


Similiter potest quaeri hic ‘propositionem-esse est’. Et similiter hic: Dicat quis ‘falsum dicitur’, deinde dicat ‘falsum-dici dicitur’.


[Lectio XV]


Dicamus nunc primo [7.12.1037b8 tc42].


15.Q1 Quaeritur de hoc quod dicit Aristoteles quod ultima differentia posita in definitione est convertibilis cum definito [7.12.1038a19-20 tc43].


Videtur enim hoc posse probari sic: Supposito quod genus non habeat nisi duas differentias primas condividentes eum et omnis differentia addita |P 19vb| generi faciat speciem, sit A igitur illud genus, B et C differentiae condividentes primae ipsum A. D sit species constituta ex A et B; E species constituta ex A et C; et A, (B vel C) convertuntur, quia A dividitur in B et C vera divisione et propria. Item, A et (D vel E) convertuntur; ergo (B vel C) et (D vel E) convertuntur. Sed B est propria differentia D; et C propria differentia E; C ergo nullo modo se habet ad D, nec B ad E. Ergo si istae duae propositiones convertuntur, oportet quod B convertatur cum D, et C cum E. Igitur propria |E 19vb| differentia erit convertibilis cum proprio definito.92

92Cf. Bacon, Q10Met 7: “...” (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 10: 265).

Contra: Dicitur in II Posteriorum quod tota definitio est aequalis definito,93 et quaelibet pars in minus. Ergo differentia ultima non erit aequalis definito, cum sit pars definitionis.94

93Aristot., APos 2.13.96a32-b1.
94Cf. Bacon, Q10Met 7: “...” (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 10: 265).

Ad hoc dicendum quod forma ultima potest significari duobus modis: Uno modo significatur uno nomine, et tunc est convertibilis cum definito, et sic intelligit hic Aristoteles. Alio modo significari potest per suas partes, et quia suae partes sunt in minus, ideo secundum hunc modum dicitur quod ipsa forma sit in minus.95

95Cf. Buckfield, In Metaph.: “...” (Bologna, Biblioteca universitaria 2344, fol. 308r).

Alio modo dicendum quod hoc quod dixit in II Posteriorum dixit sicut famosum erat illo tempore; omnes enim supponebant partes definitionis esse in minus quam definitum, et hoc quia ignoraverunt solutionem quaestionis de unitate definitionis, scilicet quomodo definitio est una. In illa autem scientia loquens per intentionem de definitione et de unitate eius, loquitur vere et non ut famose aestimatum erat. Et ideo dicit hic ultimam differentiam esse convertibilem cum definito; aliter enim non esset definitio una. Unde in dissolvendo istam quaestionem dixit veritatem circa unitatem definitionis, et est quod ultima differentia posita in definitione est convertibilis cum definito et dicit eius totam quidditatem.96

96Cf. Bacon, Q10Met 7: “...” (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 10: 265-266).

[Lectio XVI]

Et cum perscrutatio sit [7.13.1038b1 tc44].


16.Q1 Sed97 modo videtur quod male arguat [7.13.1038b12-15 tc45]; non enim concluditur, ut videtur, nisi quod universale non sit substantia huius particularis propria nec alicuius alterius. Et hoc est verum; est tamen substantia communis omnium. Unde ista ratio non concludit universale non esse substantia particularium.

97Quaestiones 16.Q1-3, notae 16.N2-3, et expositiones 16.E5.1-2 (“Sed — nisi Socrates”) desunt in codice P.

Dicendum quod per illam rationem intendit concludere quod universale non est pars ut materia vel forma alicuius particularis. Et hoc concludit bene ratio; est tamen esse substantiale omnium particularium.


Sed modo videtur quod universale sit pars particularis; diximus enim prius quod ‘Socrates’ nominat aggregatum ex hac definitione — hoc est, ex forma speciei — et materia. Ergo altera pars aggregati particularis est forma speciei; et hoc est universale; ergo universale est pars particularis.


Dicendum quod forma speciei a qua imponitur nomen potest considerari dupliciter: aut in sua natura propria id quod est, aut inquantum est qualitas communis. Si consideretur inquantum est qualitas communis, non est pars particularis; si autem consideretur id quod est et in sua natura propria, sic est pars particularis.


16.N2 Et nota quod illud [7.13.1038b26-29 tc47] est contra illos qui dicunt qualitates elementorum esse formas substantiales elementorum; secundum enim ipsos accideret hoc inconveniens quod modo conclusum est.98

98Scilicet, in redactione longiori, 7.16.E4: “...” (S2322.103va).

16.Q2 Sed modo videtur quod hoc quod modo conclusum est non sit inconveniens, et quod argumentum quod facit est sophisticum. Esto enim quod universale non sit substantia sed qualitas, sicut supponit: Aut ergo intendit universale esse qualitatem substantialem, aut accidentalem. Si substantialem, verum supponit; sed hoc non est inconveniens, scilicet qualitatem substantialem praecedere substantiam cuius est qualitas; ipsa enim praecedit substantiam secundum definitionem et cognitionem. Si accidentalem, falsum supponit, et erit solutio argumenti per interemptionem falsi, primo tamen distinguendo qualitatem, cum aequivoce dicatur de qualitate substantiali et accidentali.


Ad hoc dicendum quod qui ponit universale esse substantiam vel partem substantiae particularis ponit ipsum esse qualitatem substantialem singularem. Qualitas autem singularis non est prior substantia cuius est qualitas, sive sit substantialis sive accidentalis.


Et ad hoc sciendum nota quod forma quae est pars compositi singularis dupliciter potest considerari: aut inquantum est natura et substantia in se considerata, aut inquantum est forma et actus materiae et qualitas. Si ipsa consideratur inquantum est natura in se et substantia, sic est pars compositi et prior composito. Si autem consideretur inquantum est qualitas et actus materiae et forma, sic non est pars compositi sed est tota quidditas et essentia ipsius compositi et neque prior neque posterior ipso composito. Et ex hoc sequitur quod ipsa forma inquantum est natura et substantia prior est se ipsa inquantum est qualitas et actus materiae.


16.N3 Et nota quod ipsa est prior natura et cognitione materia, quia est actus materiae et perfectio, et etiam ipsa inquantum est qualitas neque prior neque posterior composita substantia. Unde non est pars compositi inquantum est qualitas. Nam si esset, esset prior composito — quod non est intelligibile secundum hoc esse sui, quia si secundum [hoc] esse esset pars ipsa, eodem modo exsistens, esset prior se ipsa, quia si esset pars, esset prior composito inquantum est qualitas. Sed ipsa simul in tempore et natura est qualitas et compositum — compositum in actu. Igitur ipsa inquantum est qualitas prior esset se ipsa inquantum esset qualitas — quod falsum est.


16.E5.1 Consequenter ostendit universale non esse substantiam. Et est prima ratio talis [7.13.1038b29-1039a2 tc48]: Universale est illud quod praedicatur de pluribus, et si ipsum esset substantia, ergo substantia esset in substantia — quod falsum est. Haec consequentia sic patet: ‘Socrates est homo’; illud quod praedicatur de Socrate per hoc nomen ‘homo’ aut est substantia aut non. Si non, |E 20ra| et ipsum est universale, igitur universale non est substantia. Si est substantia, sed Socrates est substantia, ergo substantia est in substantia; ipsum enim quod praedicatur est quidditas eius de quo praedicatur; ergo est in eo.


16.Q3 Sed videtur quod hoc, scilicet substantiam esse in substantia, non sit inconveniens; forma enim est in materia, et forma est substantia; et similiter materia.


Dicendum quod cum concludit quod substantia est in substantia, intendit concludere quod ens in actu est in ente in actu, utpote quod Socrates sit ens in actu, et homo qui praedicatur de Socrate et est in eo sit ens in actu, quia est substantia et etiam forma. Igitur est ens in actu, et ita ens in actu est in ente in actu.


16.E5.2 Alio etiam modo probat quod illud quod sic praedicatur de Socrate non est substantia sic: Si quod praedicatur de Socrate est substantia, aut ergo est substantia quae est Socrates, aut substantia quae non est Socrates. Si substantia quae non est Socrates, ergo est aliud a Socrate; ergo haec propositio est falsa ‘Socrates est homo’ — quod non est verum. Si est substantia quae est Socrates, et est in Socrate, quia praedicatur de eo tanquam quidditas de eo cuius est quidditas, ergo Socrates est in Socrate — quod falsum est; non enim dicitur aliquid esse idem in se ipso. Ex hoc patet quod haec praedicatio non est vera ‘Socrates est Socrates’, quia quod praedicatur non est in eo de quo praedicatur, nec sicut quidditas nec sicut accidens.


Item, si quod praedicatur de substantiis per hoc nomen ‘substantia’ est substantia, ergo quod praedicatur de pluribus hominibus per hoc nomen ‘homo’ est homo, et de pluribus animalibus per hoc nomen ‘animal’ est animal — quod falsum est. Nam si esset animal, esset aliquod animal singulare; sed non est aliquod animal singulare; ergo non est animal. Quod autem hoc argumentum sit bonum ‘quod praedicatur de pluribus animalibus etc. sit animal’, hoc patet: Haec propositio est singularis ‘illud quod praedicatur de pluribus animalibus per hoc nomen “animal” est animal’; ergo subiectum singulare; et est animal; ergo est singulare animal. Eodem modo illud quod praedicatur de pluribus hominibus per hoc nomen ‘homo’ non est homo, quia si esset homo, esset ille homo vel ille, et sic de aliis — quod falsum est.


Tot habentur ex prima ratione.


Alia ratio ad idem talis [7.13.1039a2-3 tc48]: Si quod praedicatur in illa propositione ‘Socrates est homo’ per hoc nomen ‘homo’ est homo, et Socrates est homo, ergo Socrates est tres homines, et sic de aliis. Quod haec consequentia sit bona sic patet: Si illud quod praedicatur per hoc nomen ‘homo’ est homo, [constat] quod non est homo sensibilis, quia tunc esset vel Socrates vel Plato et sic de aliis — quod non est verum. Ergo est intelligibilis. Et Socrates est homo sensibilis et est homo intelligibilis; ergo est duo homines. Et est tertius homo, quia est congregatum ex homine sensibili et homine intelligibili; ex quo enim homo intelligibilis et homo [sensibilis] convenientem naturam habent, poterit esse congregatum ex his, et illud erit homo et non nisi Socrates.99

99Cf. Averroes, In Metaph. 7.48: “...” (Iunt. 1552, 8: 93v; Iunt. 1562, 8: 198v-199r).

16.Q4 Adhuc potest quaeri circa quaestionem de universalibus utrum talia argumenta teneant ‘animal-currere dicitur; ergo aliquod-animal-currere dicitur’.


Item, ‘asinum-currere dicitur; ergo animal-currere dicitur’.


Item, ‘Deum-esse-esse est propositio; sed Deum-esse est propositio; ergo propositionem-esse est propositio’. Et si hoc argumentum est bonum, et praemissae sunt verae, ergo conclusio est vera; ergo haec est vera ‘ergo propositionem-esse est propositio’.


Alio modo potest procedi in illa quaestione sic: Vox imponitur ad significandum suum significatum et est signum respectu eius, et non tenetur, quantum est de se, nisi ad ipsum repraesentandum. Si igitur nullum appellatum vocis est significatum eius, igitur nulla vox, quantum est de se, stabit pro appellato. Si igitur stat pro appellato, hoc erit per additionem alicuius cui adiungitur. Si hoc est verum, illa sequuntur, scilicet cum vox verbi infinitivi non possit inesse termino exsistenti in accusativo casu ex parte ante gratia significati sed appellati, oportet ut ille terminus stet pro appellato. Et si insit termino gratia significati tantum, stabit pro significato tantum. Et si res illius verbi possit inesse illi nomini stanti in accusativo casu et gratia significati et appellati, stabit illud nomen pro significato tantum, quia secundum se nunquam stat pro appellato.


Ex his patet qualiter stant in huiusmodi enuntiabilibus nomina ‘hominem-currere’ et ‘hominem-dici’; in hac enim ‘hominem-currere’ stat pro appellato, in alia stat pro significato.


Item, talia sunt subiecta qualia permiserint praedicata.100 Igitur si praedicatum non possit inesse nisi appellato, stabit nomen pro appellato; si pro significato, stabit pro significato.


100Cf. Boethius, De Trin. 4, PL 64: 1252.

Sed nota quod si compositio, ut ‘Socratem-currere’ vel aliqua alia, subiciatur alicui verbo, videndum si verbum infinitivi modi insit illi vel possit inesse nomini stanti ex parte ante in accusativo gratia significati tantum. Nam si sic, quodcumque sit verbum quod praedicatur, stabit illud nomen pro significato tantum. Si autem insit ei gratia appellati, videndum est si illud verbum quod praedicatur insit vel possit inesse |E 20rb| illi nomini gratia significati. Nam si sic, stabit illud nomen pro significato tantum. Si autem verbum infinitivi modi insit vel possit inesse eidem nomini indifferenter, videndum est utrum verbum quod praedicatur insit vel possit inesse eidem nomini gratia significati tantum, aut gratia appellati tantum, aut indifferenter. Si gratia significati tantum, illud nomen stabit pro significato tantum; si gratia appellati tantum, illud nomen stabit pro appellato tantum; et si indifferenter, illud nomen stabit pro significato tantum.


Ex his patet quod si dicam ‘animal-currere dicitur’, hoc quod dico ‘animal’ stat pro significato tantum, quia hoc quod dico ‘dicitur’ inest huic prout stat pro significato. Si autem dicam ‘animal-currere est verum’, hic hoc quod dico ‘animal’ stat pro appellato; idem enim est ‘animal-currere’ et ‘animal-currere est verum’. Et ideo est hoc argumentum bonum ‘animal-currere est verum; ergo hoc animal vel illud’; illud autem non valet ‘animal-currere dicitur; ergo hoc vel illud’. Nec illud ‘asinum-currere dicitur; ergo animal-currere dicitur’, quia hic ‘animal-currere dicitur’ stat hoc quod dico ‘animal’ pro significato tantum.


Et ex his patet quod cum dicam ‘propositionem-esse est propositio’, hic stat hoc quod dico ‘propositionem’ pro significato tantum. Et hoc sic patet: Hoc praedicatum ‘est propositio’ exigit subiectum complexum et non magis ex duobus complexis quam ex uno incomplexo et altero complexo sive ex duobus incomplexis. Ergo de exigentia huius praedicati ‘est propositio’ non requiritur quod hoc quod dico ‘propositionem’ stet pro appellato, sed quantum est de se stat pro significato. Ergo hic ‘propositionem-esse est propositio’ stabit hoc quod dico ‘propositionem’ pro significato, et ideo est haec falsa. Eodem modo ‘falsum-dici est falsum’: Hoc quod dico ‘falsum’ prout subicitur huic quod dico ‘dici’ stat pro significato, et ideo haec est falsa; et si staret pro appellato, esset haec vera.


16.Q5 Sed modo videtur quod haec propositio ‘falsum dicitur’ est vera antequam hoc praedicatum ‘dicitur’ insit huic subiecto sic: Cum dico ‘falsum’ per se antequam praedicatum insit ei, stat hoc quod dico ‘falsum’ pro significato. Significatum autem est dictum ante adventum praedicati. Ergo haec propositio est vera antequam hoc praedicatum ‘dicitur’ actu exprimatur inesse huic subiecto, quia significatum huius nominis ‘falsum’ fuit prolatum antequam hoc praedicatum ‘dicitur’ erat prolatum. |P 20ra|


Sed nota quod si hoc quod dico ‘dicitur’ sumatur pro dici solum et non pro enuntiari, tunc est haec vera ‘falsum dicitur’ et etiam ‘falsum dicitur a me’. Si autem sumatur hoc quod dico ‘dicitur’ pro ‘enuntiatur’, tunc est haec falsa ‘falsum dicitur’, quia hoc nomen ‘falsum’ stat pro significato falsi. Significatum autem ‘falsi’ est incomplexum; incomplexum autem non enuntiatur sed solum complexum.


Item, sit quod in hac compositione ‘propositionem-esse est propositio’ stet hoc quod dico ‘propositionempro significato huius nominis ‘propositio’, et quod significatum termini non sit appellatum eiusdem. Quaeratur tunc utrum hoc totum ‘propositionem-esse’ sit propositio. Etsi hoc quod dicopropositionem’ stet pro significato tantum, et videtur quod sit propositio; ‘propositionem enim esse’ est dictum singulare; hoc enim quod dico ‘propositionem’ stat pro significato termini absoluto a suis appellatis, et est significatum singulare sub significato simpliciter. Si igitur hoc quod dico ‘propositionem-essesit aliquid singulare, erit appellatum alicuius nominis, sed non nisi huius nominis ‘propositio’. Ergo propositionem-esse est propositio, esto quod hoc quod dico ‘propositionem’ stet pro significato tantum.


16.Q6 Item, quaeritur qua de causa propositionem-esse non sit propositio.


Et si quis dicat hanc esse causam, quia significatum ‘propositionis’ non potest esse appellatum eiusdem, et hoc quod dico ‘propositionem’ stat pro significato:


Non videtur haec causa sufficiens, quia significatum ‘propositionis’ non potest esse appellatum ‘propositionis’, neque simpliciter neque secundum quid. Et haec est vera secundum quid ‘propositionem-esse est propositio’; ergo hoc quod dico ‘propositionem-esse’ potest esse appellatum secundum quid.


Item, propositionem-esse est quoddam singulare; non nisi enuntiabilis; est ergo sub enuntiabili tanquam appellatum sub suo communi. Sed enuntiabile et enuntiatio idem simpliciter; enuntiatio autem et propositio idem; ergo enuntiatibile et propositio idem simpliciter; ergo propositionem-esse est sub ‘propositione’ tanquam appellatum illius.


Item, propositionem-esse est compositio; et compositio est propositio vel enuntiabile; ergo propositionem-esse est propositio vel enuntiabile. Et si enuntiabile, ergo propositio.


Item, propositionem-esse est verum vel falsum; sed verum et falsum sunt per se accidentia propositionis; ergo propositionem-esse est propositio. |E 20va|


16.Q7 Consequenter quaeratur qua de causa cum dico ‘propositio est’, non potest hoc quod dico ‘propositio’ supponere pro hac compositione.


Et si dicat quod hoc quia propositio non potest esse appellatum partis, et ideo non potest terminus supponere pro toto etc.:


Haec nulla causa videtur; totum enim non potest esse appellatum partis neque simpliciter neque secundum quid.


Item, si dicat quod cum dicitur ‘propositio est’, hic hoc quod dico ‘propositio’ stat pro significato ‘propositionis’, et significatum ‘propositionis’ non est appellatum ‘propositionis’, et ideo non potest hoc nomen ‘propositio’ quod est pars huius propositionis supponere pro toto:


Nec haec causa nec prima videtur esse sufficiens; significatum enim termini non potest esse appellatum eiusdem nec simpliciter nec secundum quid. Terminus autem potest supponere vel simpliciter vel secundum quid pro toto cuius est pars.


16.Q8 Consequenter quaeratur, si haec est falsa simpliciter ‘propositionem-esse est propositio’ et secundum quid vera, quomodo est falsa simpliciter et quomodo vera secundum quid.


Item, si haec est falsa ‘propositionem-esse est propositio’, ergo ipsa est propositio, quia falsitas et veritas sunt per se accidentia propositionis. Et si ipsa est propositio, et ipsa est, [est] propositio; nam si nulla propositio est, et ipsa est propositio, ergo ipsa non est.


Eodem modo ‘falsum enuntiatur’, hoc est falsum, quia nullum falsum enuntiatur, quia neque Socratem-esse-asinum neque aliquid aliud. Sed si haec est falsa, et ista enuntiatur, ergo falsum enuntiatur; ergo haec est vera ‘falsum enuntiatur’ nullo particulari falso enuntiato.


Item, ‘falsum-enuntiari est falsum’, haec autem est falsa aut vera.


Et videtur quod vera, quia Socratem-esse-asinum non enuntiatur, nec aliquod falsum aliud.


Sed contra: Falsum-enuntiari enuntiatur; et falsum-enuntiari est falsum; ergo falsum enuntiatur. Ergo falsum-enuntiari est verum, nullo falso particulari enuntiato.


Eodem modo est arguendum in istis ‘falsum dicitur’ et ‘falsum-dici est falsum’.


[Lectio XVII]


Et in hoc quod accidit [7.13.1039a14 tc50].


17.Q1 Sed modo videtur quod haec consequentia quam supponit Aristoteles [7.15.1039b22-1040a5 tc53], scilicet quod si ideae sint particulares, quod sunt corruptibiles, non teneat, sicut bene verum est quod ideae habent materiam communiter dictam, sed non materiam quae est subiectum generationis et corruptionis. Et ideo non valet ‘ideae sunt res particulares habentes materiam; ergo generabiles’ etc.; omnia enim particularia habent materiam, sed non omnia sunt corruptibilia. Particularia enim sensibilia, ut elementa et mixta, habent materiam et sunt particularia corruptibilia; sed particularia non sensibilia habent materiam, et non sunt corruptibilia, et multa sunt talia.


Et est una solutio quod Aristoteles non intellexit de omnibus particularibus sed de particularibus sensibilibus.


Sed haec nulla est, quia si sic intelligeret, non obviaret Platoni; Plato enim posuit ideas sive universalia esse particularia intelligibilia.


Est etiam alia solutio quod omnia particularia simpliciter habent materiam, et per naturam illius materiae habent potentiam ad esse et non esse; ipsa enim materia est materia primordialissima, et ipsa est medium inter pure nihil et aliquid, et sic omnia particularia quantum est de sui natura sunt corruptibilia. |E 20vb|


Sed sciendum quod hoc non intelligat Aristoteles, quia nusquam innuit quod intelligentiae creatae habeant materiam, sed magis oppositum potest extrahi ex suis sermonibus. Dicit autem quod omnia particularia habent materiam, et ita credidit quod intellectus creatus non sit particulare, sed quod omne particulare sit sensibile et corruptibile.


Et quod hoc sit verum habetur expresse a Commentatore super III De anima;101 dicit enim ibi quod intellectus creatus, sive sit spiritus sive corpus, est species. Unde credidit quod anima mea et anima tua, et sic de aliis, sunt una anima numero; de necesssitate enim vel ad hoc ducebatur, vel quod individua quae modo sunt sub una specie essent diversa specie. Et hoc non credidit, et ideo credidit quod iam dixi; putavit enim quod si anima hic singularis et |P 20rb| illius non essent una numero, quod quaelibet esset una species distincta ab altera. Et similiter credit quod unaquaeque stella erat una species sicut sol, et etiam putavit quod quilibet angelus erat per se species. Et ducebatur ad hoc, quod credidit quod forma non potest multiplicari per materiam nisi per generationem et corruptionem. Formae autem intelligentiarum non sunt generabiles neque corruptibiles, et ideo nulla talis forma potest multiplicari per materias. Et ideo credidit quamlibet intelligentiam esse unam speciem per se sicut sol — quod non est verum; decipiebatur enim pessime.


101Averroes, In DAn 3.5, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 401-403.

Ex hoc patet quod Aristoteles aestimavit nullum intellectum esse creatum particulare, sed universale.


[Lectio XVIII]


Et necesse est ut sermo sit [7.15.1040a9 tc54].


18.Q1 Consequenter potest quaeri de universalibus sic: Si dicam ‘enuntiabile currit’, quaeratur utrum haec propositio possit esse appellatum huius nominis ‘enuntiabile’.


Item, quaeratur utrum haec tota propositio ‘enuntiabile-currere est enuntiabile’ sit neganda. Et si est neganda, quaeratur causa.


Et si dicat quod cum dico ‘enuntiabile-currere est enuntiabile’, hic hoc quod dico ‘enuntiabile’ quod exsistit in accusativo casu quod habetur per regulas praehabitas stat pro significato, et significatum termini non est appellatum eiusdem:


Istud non videtur causa sufficiens; nam posito quod stet pro appellatis, adhuc est neganda. Ergo ipsum stare pro significato non est causa quare haec sit neganda. Quod si hoc quod dico ‘enuntiabile’ stet pro appellatis, haec sit neganda patet: Si dicam ‘enuntiabile currit’, hic stat hoc quod dico ‘enuntiabile’ pro appellatis, et hic similiter ‘enuntiabile-currere’. Quaero ergo: ‘hoc-enuntiabile-currere’, demonstrato lapidem-currere, ‘est enuntiabile’, haec compositio est aut vera aut falsa.


Et videtur quod quaelibet talis sit falsa sic: Sit quod haec sit vera; ergo ‘hoc-enuntiabile-currere’, demonstrato lapidem-esse, est appellatum huius nominis ‘enuntiabile’. Arguo ergo sic: ‘Hoc enuntiabile currit’, demonstrato lapidem-esse, et ‘enuntiabile currit’, idem est praedicatum in hac propositione et in illa. Sed cum dico ‘hoc enuntiabile currit’, hoc quod dico ‘hoc enuntiabile’ est appellatum huius quod dico ‘enuntiabile’, quod est subiectum in ista propositione ‘enuntiabile currit’. Sed datum est quod hoc quod dicohoc-enuntiabile-currere’ est appellatum huius nominis ‘enuntiabile’. Ergo subiectum singularis propositionis, scilicet huius ‘hoc enuntiabile currit’, cum praedicato indefinitae propositionis, quae est ‘enuntiabile currit’, est appellatum subiecti indefinitae propositionis — quod est impossibile; subiectum enim huius singularis propositionis ‘hoc enuntiabile currit’ primo est sub hoc quod dico ‘enuntiabile’ tanquam appellatum eius, antequam hoc quod di|E 21ra|co ‘enuntiabile’ ordinetur sub hoc praedicato ‘currere’. Ergo ex hoc quod dico ‘hoc enuntiabile’ et ‘currere’, nunquam erit unum appellatum huius nominis ‘enuntiabile’; quodlibet enim appellatum huius nominis ‘enuntiabile’ quod est subiectum in indefinita propositione praedicta antecedit praedicatum illius indefinitae.


Ad idem: Si dicam ‘omne enuntiabile currit’, hic hoc quod dico ‘omne’ distribuit enuntiabile pro suis appellatis et designat appellata primo tempore et natura esse sub hoc subiecto ‘enuntiabile’ antequam hoc subiectum ‘enuntiabile’ ordinetur sub hoc praedicato ‘currere’. Ergo omne appellatum huius subiecti ‘enuntiabile’ antecedit praedicatum huius propositionis ‘enuntiabile currit’. Ergo praedicatum huius propositionis non est pars alicuius appellati. Ergo hoc quod dico ‘hoc-enuntiabile-currere’ non est appellatum huius nominis ‘enuntiabile’; ergo haec est falsa ‘enuntiabile-currere est enuntiabile’, sive hoc quod dico ‘enuntiabile’ stet pro appellato sive pro significato.


Ex his patet quod haec est falsa simpliciter ‘falsum-enuntiari est falsum’, sive hoc quod dico ‘falsum’ stet pro significato sive pro appellato. Et hoc probandum est sicut praedictum est, et similiter propositionem-esse non est propositio, nec falsum-dici est falsum.


Consequenter quaeratur utrum haec propositio ‘enuntiabile universale est enuntiabile’ sit vera vel non.


Et videtur quod non: Quia si haec esset vera, homo universalis esset homo — quod est contra Aristotelem dicentem, “Quod praedicatur de pluribus hominibus per hoc nomen ‘homo’ non est homo” [7.13.1038b29-1039a2 tc48]. Igitur haec non est vera; hae tamen sunt verae: ‘enuntiabile universale est universale et ‘enuntiabile universale est enuntiabile universale’.


Sed modo quaeratur utrum haec sit vera ‘enuntiabile-universale-currere est universale’.


Et videtur quod sic: Enuntiabile enim universale est quoddam singulare, et non habet aliquod appellatum, et est sub ‘universali’ tanquam appellatum. Ergo ex ipso et aliquo verbo potest fieri enuntiabile; ergo enuntiabile-universale-currere est enuntiabile, sicut enuntiabile-currere est compositio, et propositionem-esse est compositio. Et si haec est vera, ergo haec erit vera ‘enuntiabile-currere est enuntiabile’. Esto quod hoc quod dico ‘enuntiabile’ stet pro significato; nihil enim aliud est significatum huius nominis ‘enuntiabile’ nisi enuntiabile universale. Et si illud est verum, nihil quod primo conclusum est est verum.


Haec sunt dubitabilia in maiori parte circa universalia. Solutio autem istorum determinata est alibi plane, et ideo hic nihil ad praesens de eis dicetur.


18.Q2 Sed modo dubitandum est circa universalia, scilicet utrum haec conclusio quam concludit Aristoteles in hoc capitulo, scilicet universalia non esse substantias [7.16.1040b26-27 tc57], sit vera aut non.


Et videtur quod non sit vera: Genus enim et species de praedicamento substantiae sunt universalia et sunt substantiae; nam si non, cum omne quod est sit substantia vel accidens, erunt accidentia — quod falsum est.102

102Cf. Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509-386, fol. 113vb).

Item, ipsa, secundum Aristotelem in libro Praedicamentorum, sunt substantiae secundae;103 ergo sunt substantiae.104

103Aristot., Praed. 5.2a11-19.
104Cf. Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509-386, fol. 113vb).

Item, esto quod genus non sit substantia, nec species; et praedicantur de substantia; ergo non-substantia praedicatur de substantia; ergo oppositum de suo opposito.


Item, quidditas substantiae sensibilis est idem cum eo cuius est quidditas; et illud cuius est quidditas est substantia; ergo quidditas est substantia; et quidditas est universale; idem ergo universale et substantia.


Item, dicit Commentator quod declaratum est quod universale non est substantia, et etiam declaratum est quod illud quod definitio significat est substantia.105 Forma autem quae est quidditas |P 20va| est illud quod significat definitio; illud enim secundum ipsum est definitio formae [7.3.1029a27-30 tc8]; ergo forma quae est quidditas est substantia. Sed quidditas et universale idem. Ergo universale est substantia. Vel si universale non est substantia, ut dicit, et forma est substantia, ergo forma non est universale.

105Averroes, In Metaph. 7.59: “...” (Iunt. 1552, 8: 97v; Iunt. 1562, 8: 207r).

Cum hoc potest quaeri de hoc quod dicit quod substantia non est simul in pluribus [7.16.1040b25 tc57].


Hoc enim videtur esse falsum; substantia enim secunda est in pluribus; ergo substantia.


Et si quis dicat quod nihil aliud intendit Aristoteles nisi quod |E 21rb| substantia secunda non est prima substantia, cum dicit quod universale non est substantia, ut genus non est individuum:


Nihil enim dicit. In vanum enim poneret rationes demonstrativas ad hoc ostendendum, universale non esse substantiam; genus enim non esse individuum est manifestum omnibus.106

106Cf. Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509-386, fol. 114ra).

Ad hoc dicendum quod qualitas communis a qua imponitur nomen commune, utpote qualitas huius nominis ‘homo’, potest tripliciter considerari: [1] Uno modo prout habet esse in anima, et secundum illud esse absolvitur et abstrahitur a materia et a particularibus, et sic dicitur intellectus cuius primo est ista vox ‘homo’. Nota quod secundum quod dicit Aristoteles “voces sunt notae.”107 Alio modo potest considerari prout habet esse in particularibus sive in materia, et hoc est duobus modis: [3] Aut inquantum ipsa est in singulis particularibus, et secundum hoc esse est ipsa praedicabilis de particularibus, ut si dicam ‘Socrates est homo’, ‘Plato est homo’, hoc nomen ‘homo’ hic stat pro qualitate communi considerata secundum hoc esse, et ipsa sic considerata significatur per hoc nomen ‘humanitas’ et per hoc nomen ‘igneitas’. [2] Aut prout consideratur in omnibus, non in singulis, et ipsa sic considerata de nullo singulari est praedicabilis, et secundum hoc esse nominatur per hoc nomen ‘commune’. Ipsa autem prout consideratur ut in singulis potest considerari dupliciter: [3a] Aut ut natura absoluta in se alia a substantia materiae, ex qua cum materia fit compositum, et sic est pars compositi et sic est substantia. [3b] Aut prout est actus materiae et esse substantiale totum nominans, et sic est ipsa praedicabilis de singulis.

107Aristot., De interp. 1.16a3-4, tr. Boethii: “...” (AL 2.1: 5).

Prout autem consideratur [1] ut intellectus non est substantia, sed similitudo sive species substantiae, nec tamen est aliud per essentiam a forma extra animam, cuius ipsa est similitudo sive species, et secundum hoc esse proprissime ipsa dicitur universale. Unde quantum ad istam considerationem ipsius non mentitur Aristoteles cum dicit universale non esse substantiam.108

108Cf. Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509-386, fol. 114ra).

Prout autem consideratur [2] ut ens in multis et non in singulis, consideratur ut in materia, et ipsa sic considerata proprie significatur per hoc quod dico ‘commune’. Unde proprie loquendo haec est falsa, ‘commune est in anima’; secundum autem hoc esse non est ipsa substantia sed est ad-aliquid; est enim ipsa secundum hoc esse relata ad multa, ita tamen quod ad nullum singulariter. Ipsa autem secundum hoc esse potest dici universale, licet minus proprie quam secundum esse quod habet in anima. Quantum igitur ad istam considerationem ipsius non mentitur Aristoteles.


Ipsa autem [3b] prout consideratur secundum esse quod habet in singulis, ita quod de unoquoque praedicabilis, dicitur sic ipsa esse substantiale et actus materiae, et non dicitur substantia proprie dicta, dicitur tamen secunda substantia, et hoc est secundum extensionem. Et ideo cum [dicat] Aristoteles in ista philosophia proprie de rebus et de virtute sermonum et non secundum extensionem, dicit verum cum dicit ipsam non esse substantiam. Secundum autem hoc esse dicitur ipsa universale, sed minus proprie quam secundum alios modos. Unde secundum nullam considerationem secundum quam dicitur universale dicitur ipsa substantia. Et nota quod Aristoteles dicit ipsam esse universale secundum istos tres modos et non alio modo.


Prout enim ipsa consideratur [3a] ut pars compositi et natura alia a natura substantiae materiae est ipsa substantia, et secundum hoc esse non universale, sed magis individuatur, cum receptum sit in recipiente per modum recipientis et non per modum recepti.109

109Liber de causis 9.99.46-49: “...

18.Q3 Consequenter quaeratur ubi habeant esse universalia: aut solum in materia, aut solum in anima, aut per se extra materiam et animam.110 |E 21va|

110Cf. Rufus, MMet 7.8: “...” (Q290.48rb).

Quod non per se extra materiam et animam, hoc improbat111 Aristoteles, quia ponere hoc est ponere formas separatas sicut posuit Plato.112

111Ita forsan pro ‘probat’.
112Cf. Rufus, MMet 7.8: “...” (Q290.48rb).

Sed modo videtur quod habeant esse solum in anima secundum Commentatorem dicentem, “Universalia non habent esse nisi in anima.”113

113Averroes, In DAn 3.18, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 440. Cf. Rufus, MMet 7.8: “...” (Q290.48rb).

Item, intellectus agens facit universalitatem in rebus,114 et hoc est, in abstrahendo dat esse formae quod notatur per hoc nomen ‘universale’. Ergo universale est in anima.115

114Averroes, In DAn 1.8, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 12.
115Cf. Rufus, MMet 7.8: “...” (Q290.48rb). Cf. etiam Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509-386, fol. 114ra).

Item, quod est in materia est singulare; receptum enim est in recipiente etc.;116 et materia est unum numero;117 forma igitur in materia non est universale. Igitur universale non habet esse in materia nec per se; ergo solum in anima.118

116Liber de causis 9.99.46-49: “...
117Cf. Averroes, In Metaph. 1.17, Iunt. 1552, 8: 7v; Iunt. 1562, 8: 14v.
118Cf. Rufus, MMet 7.8: “...” (Q290.48rb).

Ad idem: Forma non individuatur nisi per materiam.119

119Cf. Averroes, In Metaph. 1.40, 7.28, Iunt. 1552, 8: 11v, 84r; Iunt. 1562, 8: 23r, 178v; Averroes, In DAn 3.5, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 401-403. Cf. etiam Rufus, MMet 7.8: “...” (Q290.48rb).

Item, dicit Aristoteles in II Posteriorum, “Universali exsistenti uno praeter multa quod est in anima fit principium artis et scientiae.”120

120Aristot., APos 2.19.100a6-8.

Contra: Universale est in multis et de multis; ergo non est solum in anima.121

121Cf. Rufus, MMet 7.8: “...” (Q290.48rb). Cf. etiam Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509-386, fol. 114ra).

Item, si solum esset in anima, ergo nihil responderet ei extra animam; ergo esset quid fictum et non subiectum scientiae.122

122Cf. Rufus, MMet 7.8: “...” (Q290.48rb).

Ad hoc dicendum quod secundum propriam acceptionem huius nominis ‘universale’ significat universale esse formae quod habet in intellectu, hoc est prout ipsa est species sive similitudo rei. Forma tamen cuius esse notatur in anima per hoc nomen ‘universale’ est extra animam et in materia. Unde ipsa est res et intellectus, et ipsa exsistens intellectus est similitudo eiusdem prout est forma rei, et inquantum est similitudo significatur |P 20vb| per hoc nomen ‘universale’. Unde proprie accipiendo hoc nomen ‘universale’, dicendum est quod universale non habet esse nisi in anima. Quia tamen Aristoteles dicit formam non solum esse universale prout habet esse in anima, sed etiam prout habet extra animam, et hoc sive ipsa consideretur inquantum est in multis, non in singulis, sive consideretur in singulis, ideo potest dici universale habere esse in anima et extra animam, et sive sit commune multis sive praedicabile de singulis.123

123Cf. Rufus, MMet 7.8: “...” (Q290.48va).

[Lectio XIX]

Et si illi dicunt formas [7.16.1040b27 tc58].


19.Q1 Sed124 modo potest quaeri de hoc quod dicit Aristoteles quod intelligibilia possunt esse etsi actu non intelligantur [7.16.1040b34-1041a2].125

124Quaestio 19.Q1 (“Sed — reminisci”) deest in codice P.
125Cf. Averroes, In Metaph. 7.58: “...” (Iunt. 1552, 8: 97r; Iunt. 1562, 8: 206r).

Videtur enim oppositum: Dicit enim in III De anima quod intellectus agens semper et actu intelligit omnia.126 Et ipse supponit quod intellectus agens est pars animae humanae; nam si non esset pars animae humanae, tunc non esset dubium. Semper enim intelligibilia intellecta a causa prima; si enim non essent intellecta ab eo, non essent omnino. Ponendo igitur intellectum agentem esse extra, non est dubium quin semper intelligibilia essent intellecta. Sed cum Aristoteles velit quod intellectus agens sit pars animae, et ipse actu omnia intelligit et semper, ergo intelligibilia erunt semper intellecta a nostro intellectu et non quandoque et quandoque non.

126Aristot., DAn 3.5.430a17-23.

Ad haec dicendum quod etsi intellectus agens sit intra et pars animae, non tamen quaecumque intelligit intellectus agens intelligit homo in hac vita; non enim omnes operationes quae sunt intellectus [agentis copulantur ad intellectus hominis; sed quaecumque operationes sunt intellectus]127 possibilis copulantur ad intellectus hominis. Et quia intellectus qui est agens, qui est pars animae nostrae, omnia et semper intelligit actu, ideo nostrum addiscere est tendere ad perfectam coniunctionem operationum intellectus agentis in ipso homine.

127Omissio per homeoteleuton in E suppletur ex redactione longiori.

Ex hoc patet quod multa videt illa pars animae quae non videt homo. Et ideo dicit Aristoteles quod multa sunt intelligibilia quae non semper intelliguntur ab intellectu possibili hominis, cuius oppositum sequitur ex positione idearum. Et ideo dicit Aristoteles quod intelligibilia quandoque sunt intellecta, quandoque non, et quod sunt nova; aliter enim non esset nostrum addiscere nisi reminisci.128 |E 21vb|

128Cf. Averroes, In Metaph. 7.58: “...” (Iunt. 1552, 8: 97r; Iunt. 1562, 8: 206r).

19.Q2 Sed modo potest quaeri utrum sit bona quaestio: ‘quare homo est animal’ [7.17.1041a20-21 tc59].


Et videtur quod sic: Subiectum enim est compositum, et de subiecto composito potest fieri interrogatio per quare.


Contra: Quaestio quare et quaestio quia eadem est quaestio. Ergo si haec est bona quaestio ‘quare homo sit animal’, quaerere utrum homo sit animal est quaestio quia; ergo est quaestio ponens in numerum — quod falsum est. Homo enim et animal non sunt duo in numero; animal enim et rationale quae sunt partes hominis sunt unum numero in actu; ergo multo fortius homo et animal sunt unum numero.


Item, si haec est quaestio per quare, ergo contingit absolvere istam per causam; igitur genus est demonstrabile de specie — quod falsum est. Intellectus enim non potest separare genus a specie; ergo non est demonstrabile de specie. Non est igitur recta interrogatio quaerere quare homo sit animal.


Ad hoc dicendum secundum quod dicit Commentator quod homo et animal uno modo sunt unum numero, et alio modo non. Eo modo quo sunt unum est quaestio simplex; illo modo quo non sunt unum est quaestio quia.129 Possumus enim considerare essentiam speciei duobus modis: aut prout absolvitur ab individuis, aut prout multiplicatur per individua. Si interrogetur animal de homine prout essentia hominis absolvitur ab individuis, non est haec essentia illa essentia, et secundum hunc modum sunt duo in numero, et sic est quaestio ponens in numerum. Si autem animal interrogetur de homine prout essentia hominis multiplicatur per individua, sic sunt unum, et sic non est quaestio ponens in numerum.

129Averroes, In Metaph. 7.59: “...” (Iunt. 1552, 8: 97v; Iunt. 1562, 8: 207r-v).

Sed haec solutio nulla videtur, quia cum dico ‘homo est animal’, ex virtute huius sermonis stat hoc quod dico ‘homo’ in subiecto prout essentia eius est multiplicabilis per individua, et hoc modo non ponit praedicatum in numero cum eo. Igitur semper remanet haec quaestio simplex ‘utrum homo est animal’.


Et ideo dicendum est forte quod haec est ratio quare Aristoteles dicit quod potest quaeri sic, ‘quare homo est animal’. Bene enim dicitur ‘homo est animal rationale’ coniunctim, et non bene dicitur in coniunctione vel cum coniunctione sic, ‘homo est animal et rationale’, quia animal, rationale sunt unum in actu et non duo. Bene dicitur ‘homo est animal’, ‘homo est rationale’, et hoc quia animal et rationale sunt duo in potentia. Bene autem dicitur, demonstrato monacho, ‘iste est albus monachus’, et non bene dicitur ‘iste est albus et monachus’, nec etiam bene dicitur ‘iste est albus’, ‘iste est monachus’, et hoc est quia ex albo et monacho non fit unum nisi per accidens, et sunt duo in actu et non duo in potentia, ut ex eis fiat vere unum in actu. Item, bene dicitur ‘Socrates est albus et musicus’, et etiam ‘Socrates est albus’ et ‘Socrates est musicus’, sed non bene dicitur ‘Socrates est albus musicus’, et hoc quia ista sunt duo in actu et ex his non fit unum, nec per se nec per accidens. Isti igitur tres modi compositionum sunt diversi.


Quaerit ergo Aristoteles quare est homo animal, non quia hoc praedicatum ponat in numerum cum subiecto, sed propter unitatem definitionis, ut enim designatur per hoc quod partes definitionis sunt unum in actu et duo in potentia. Et prout sunt unum in actu neutrum differt a definito. Prout autem sunt duo in potentia habet genus quod est altera pars definiti potentiam ut sit pars definitionis speciei oppositae, et sic differt aliquo modo a specie. Ut ergo significet dualitatem in potentia partium ad invicem et earundem respectu definiti, dicit quod potest quaeri talis quaestio, ‘quare homo est animal’, et etiam ‘quare homo est rationale’, et propter naturam diversam compositionis quae est istarum partium respectu sui definiti et consimilium partium et compositionum rerum praedictarum. Verbi gratia, ‘iste’, demonstrato monacho, ‘est albus monachus’, et ‘Socrates est albus et est musicus’ et consimilium.


[Lectio XX]


Et tamen oportet ut habeat [7.17.1041b4 tc60].


20.Q1 Sed130 potest dubitari circa hoc argumentum [7.17.1041b11-19 tc 60] tum circa praemissam, tum circa consequentiam.131 Circa praemissam sic: Ipsa enim patet falsa; caro enim est homogeneum; ergo potest dividi in carnes. Ergo falsum dicit cum dicit, ‘si dissolvatur [caro, non dissolvitur]132 in carnes’ etc.

130Quaestio 20.Q1 (“Sed — non actu”) deest in codice P.
131Scilicet, in redactione longiori, 7.20.E2: “...” (S2322.106rb).
132Omissio in E suppletur ex redactione longiori.

Ad hoc dicendum quod caro potest dividi in carnes. |E 22ra| Resolvi autem non potest nisi in elementum, quasi non resolvitur nisi in ea ex quibus componitur. Componitur autem tantum ex elementis. Unde non intendit per illam propositionem quod caro non dividitur in carnes, sed quod non resolvitur in carnes.


Consequenter quaeritur quomodo sequitur praedicta conclusio ex praemissa.


Item, esto quod conclusio sit vera, et vocetur illud aliud quod neque est elementum neque ex elementis B. Si igitur in significato huius nominis ‘caro’ est B et quattuor elementa, caro debet resolvi in B et in quattuor elementa; et B non est caro, neque elementa sunt caro; ergo resolvitur in non carnes. Ergo in significato huius nominis ‘caro’ est aliquid quod neque est B neque aliquid elementorum; istud argumentum est necessarium si praedictum tenet. Sit illud aliud C. Debet igitur caro resolvi in B et in C et in quattuor elementa; sed C non est caro, nec aliquod alterum est caro; ergo in significato huius nominis ‘caro’ est aliquid quod neque est B neque est C neque aliquod elementum. Et sic procedendum est in infinitum, vel primum argumentum non tenet; sed inconveniens est procedere in infinitum; non ergo tenet primum argumentum.


Item, si primum argumentum est necessarium, possum ergo sic arguere: Binarius est totum quoddam et resolvitur in non binarios, sed in partes quae sunt unitates. Ergo in significato huius nominis ‘binarius’ est aliquid aliud quam unitates — quod falsum est.


Ad aliud dicendum quod argumentum quod facit est necessarium, quod patet sic: Mixtum enim, utpote caro, componitur ex quattuor elementis et forma, [et forma]133 est illud aliud quod neque est elementum neque ex elementis. Si resolvatur autem illud mixtum, non debet resolvi in elementa et formam, sed solum in resolubilia quae sunt elementa; illud enim in quod resolvitur, illud manere oportet. Elementa autem post resolutionem mixti manent, forma nequaquam, et ideo in formam non resolvitur.

133Omissio per homeoteleuton in E suppletur ex redactione longiori.

Item, elementum est terminans resolutionem; forma autem est principium, non elementum; ergo forma est principium non terminans resolutionem.


Item, forma est finis generationis; ergo forma principium resolutionis; ergo non est terminus resolutionis; igitur in formam non debet mixtum resolvi. Argumentum igitur suum est bonum: Caro resolvitur in ea quae terminant resolutionem (et hoc intendit cum dicit, “Caro non dissolvitur in carnes”134); et illa non sunt carnes; ergo in significato huius nominis ‘caro’ est aliquid quod non est quattuor elementa. Nam si nihil esset praeter quattuor elementa, essent ipsa actu in mixto — cuius oppositum dixit prius, cum dixit quod compositum vere unum non est sicut acervus lapidum [7.17.1041b11-12 tc60], sed ex eis quae sunt in potentia et non actu.

134Averroes, In Metaph. 7.60: “...” (Iunt. 1552, 8: 98r; Iunt. 1562, 8: 208v).

20.Q2 Sed modo potest quaeri utrum forma rerum naturalium generetur, aut non. Et quia res naturales quaedam sunt viventes et quaedam non, ideo haec quaestio bifurcata est, quia potest quaeri de forma rerum naturalium non viventium utrum generetur aut non, et etiam de forma rerum viventium.


Quaeritur igitur primo de forma rerum non viventium, ut de formis elementorum, utpote de forma ignis, utrum generatur aut non. Si generatur, ergo Aristoteles dicit falsum dicendo in septimo quod forma non generatur sed compositum [7.8.1033b16-18 tc27].


Sed modo videtur quod generetur sic: Omnis substantia causata aut procedit in esse per creationem aut per naturam aut per artem; ergo forma aut procedit sic aut sic. Ergo si forma non generatur, ergo procedit non a natura; omnis enim via naturae ducens substantiam ad esse est generatio; ergo vel procedit ab arte vel a creatione. Si ab arte et est res naturalis, qua ratione igitur ista, et quaelibet alia; ergo omnia naturalia sunt artificialia — quod falsum est. Ergo non procedit in esse per artem. Ergo producitur in esse per creationem. Forma igitur elementi, utpote ignis, est creata; ergo natura otiose operatur, quia nihil ex ipsa producitur in esse secundum hanc positionem — quod falsum est. Relinquitur ergo quod est generata.


Item, si formae elementorum non producuntur in esse per naturam, cum ipsae sint magis |E 22rb| materiales, nullae aliae formae producuntur in esse per naturam, cum sint minus materiales; ergo non sunt entia nisi vel creata vel artificiata — quod falsum est. Ergo forma elementorum generatur.


Sed modo videtur quod forma elementi creatur sic: Non est generata nec artificiata; ergo creata.


Quod non |P 21ra| generata patet: Substantia non est corruptibilis; ipsa est substantia; ergo ipsa non est corruptibilis; ergo nec generabilis. Quod substantia non sit corruptibilis patet: Quidquid corrumpitur corrumpitur per suum contrarium; substantiae nihil est contrarium; ergo substantia non est corruptibilis.


Sed quod non creetur patet sic: Detur enim quod forma alicuius elementi, utpote forma aeris quando ex igne generatur aer, creetur ex pure nihilo. Ergo contraria forma, utpote forma ignis, forma aeris adveniente, reducetur in pure nihil. Probatio: Cum subiectum corrumpitur, scilicet ignis, aut forma cedit in aliquod manens, aut in pure nihil, aut est aliquid per se exsistens. Non per se exsistens, quia tunc esset intelligentia. Si in aliquid manens cedit, ergo potest extrahi ab illo; ergo non ex pure nihilo. Et si haec forma non ex pure nihilo, ergo nec forma contraria, quia de istis formis similis est ratio; si enim una forma elementaris est creata, et omnes. Ergo forma aeris non est creata — quod est contra positum. Forma igitur ignis, adveniente forma aeris, cedit in pure nihil; ergo ex ente actu fit pure nihil. Igitur hic est transmutatio; ergo est aliquis motor istius transmutationis; aut ergo causa prima, aut aliquod causatum. Non causatum aliquod, probatio: Ista transmutatio est infinita; infinita enim distantia est inter extrema; ergo motor in ista transmutatione oportet ut habeat potentiam infinitam; sed nullum causatum habet potentiam infinitam; ergo sola causa prima erit motor istius transmutationis. Si igitur ens in actu cedat in pure nihil, oportet ut causa prima faciat hoc.


Sed contra: Istud non est negandum, scilicet quod possit hoc facere, et tamen hoc non facit. Probatio: Esse est de genere bonorum; ergo destruere esse est de genere malorum; sed ipse non est auctor malorum; ergo non decet ipsum destruere esse; ergo non decet ipsum destruere ens; ergo non decet ipsum reducere ens in actu in pure nihil; ergo non facit; nihil enim facit nisi quod decet facere. Causa ergo prima non est motor istius transmutationis; nec causatum aliquod; ergo ista forma non cedet in pure nihil. Ergo forma aeris producta in materia ignis non creabatur.


Item, forma substantialis ignis et formae accidentales ipsius aut ambae manent, aut ambae recedunt, aut forma substantialis manet et accidentales recedunt, aut e contrario. Si ambae manent, igitur forma substantialis manet in materia ignis: aut ergo in actu aut in potentia. Si in actu, et forma contraria advenit, ergo simul est aer et ignis. Si potentia in materia ignis, ergo non cedet in pure nihil, quia potest extrahi ex materia ignis in qua est in potentia ad actum; ergo forma contraria non creatur. Si autem ipsa maneat in materia, et formae accidentales separantur, ergo subiectum contingit esse actu sine passionibus inseparabilibus, vel accidentia inseparabilia erunt separabilia. Si autem ipsa forma substantialis separetur a materia, et formae accidentales maneant, ergo ipsa forma substantialis cedit in pure nihil aut in aliam materiam. Non in pure nihil, hoc probatum est; ergo oportet ut transmutetur in aliam materiam — quod falsum est. Et idem est argumentum si ponatur quod formae accidentales una cum forma substantiali separentur totaliter a materia, quia accidentia non possunt |E 22va| transmutari, perimi autem possunt. Et similiter forma substantialis materialis non potest transmutari.


Item, adhuc est ignis: Aut ergo alteratur materia ignis ad expulsionem formarum accidentalium, aut non. Si non, ergo non est alteratio; ergo nec generatio, quia ista non alterantur, et sicut est de istis, sic igitur et de aliis formis accidentalibus elementorum. Et hoc est falsum; ergo alterantur. Ergo praecedit alteratio actualem exsistentiam formae aeris in materia; ergo praecedit remissio in qualitatibus illis continua; et si remittuntur qualitates illae successive, ergo forma substantialis non egreditur a materia aliquo modo. Nam si egrederetur, ergo maneret ens in actu materia ignis praeter formam substantialem; et etiam si egrederetur et non cederet in pure nihil, ergo maneret ens in actu praeter qualitates accidentales, quae sunt inseparabiles ab ea. Et si non egreditur substantialis forma sed manet in actu, ergo diminuitur sua virtus et magis et magis recedit ad esse materiale sicut remittuntur qualitates accidentales. Ergo adveniente contraria forma erit ista forma sub esse diminuto et possibili et magis propinquum materiae. Ergo materia simul cum ista forma exsistente sub esse diminuto est subiectum formae advenienti; igitur non est creata.


20.Q2A Et potest aliquis respondere quod forma aeris adveniens in materiam ignis venit totaliter ab extrinseco, non tamen a creante sed ab aere extra agente.


Sed contra: Si forma aeris penitus esset ab extrinseco, ergo ista mutatio esset violenta et non naturalis. Probatio: “Violentum est cuius principium est extra, nihil conferente vim passo.”135 Ignis autem qui patitur in ista actione nihil confert in agendo, et est principium extra secundum istam positionem. Ergo ista transmutatio est violenta.

135Aristot., ENic 3.1.1110a1-3.

Ad hoc respondet quis sic: Aer multiplicat suas virtutes intra partes materiae ignis, et sic est aliquod principium intra, quia virtus aeris in materiam ignis recepta est.


Sed contra: Loquamur de prima virtute aeris recepta in materiam ignis; ista virtus antequam recipiebatur fuit extra, et erat ibi actio; ergo totaliter fuit principium extra, nihil conferente vim passo. In ista igitur transmutatione |P 21rb| salvabatur tota ratio violenti; ergo fuit violenta; ergo tota operatio virtutum consequentium istam primam virtutem est violenta.


Item, istae virtutes sunt intra, non tamen sicut principium intrinsecum, quia neque sunt materia neque forma, sed solum motor.


Item, ponamus quod ars faciendi navem esset in ligno et ibi operaretur sicut modo facit; ista operatio non esset naturalis, quia etsi ars in ligno esset, non esset ibi principium intrinsecum nisi accidentaliter tantum. Similiter istae virtutes etsi sint intra, non tamen sunt principium intrinsecum, cum sint venientes ab extrinseco.


Item, si solum ab extrinseco venit forma, materia solum est recipiens; ergo indifferenter quidlibet potest generari ex quolibet. Nam si materia solum recipit, non magis est materia in potentia ad hanc formam quam ad quamvis aliam; ergo potest indifferenter recipere quamlibet; ergo quidlibet potest generari ex quolibet.


Et ad hoc potest quis respondere sic quod conclusum sequeretur si forma posset recipi in quacumque materia, sed non potest |E 22vb| nisi in materia recipiente contrariam formam.


Sed contra: Haec et sua contraria ambae veniunt ab extrinseco secundum hanc positionem; ergo possunt recipi indifferenter in qualibet materia, ex quo nulli materiae sunt appropriatae. Ergo haec potest recipi in qualibet, et similiter sua contraria.


Item, etsi contraria forma sit in illa materia quae debet recipere istam, non tamen est causa quare recipiat istam, et contrarium vult praedicta solutio; habitus enim contrarii non est causa propter quam in aliquo recipiatur suum contrarium.


Item, si forma penitus venit ab extrinseco, ergo forma contraria penitus recedet ab illa materia. Aut ergo cedit in pure nihil, aut in aliam materiam, aut per se. Non in pure nihil; nec in aliam materiam, cum sit materialis; ergo per se; ergo erit intelligentia aliqua.


Item, si ipsa recedit a materia, aut ergo formae accidentales egrediuntur cum ea, aut non. Si non, ergo sunt separabiles — quod falsum est; non enim est invenire formam ignis praeter qualitates accidentales ipsius ignis. Si egrediuntur cum ea, ergo nulla praecedit alteratio; ergo non est alteratio omnino, quia si circa formas accidentales ignis non est alteratio, ergo nec circa aliquas alias.


Ad hoc modo: Quaelibet forma elementi habet duplex esse, esse materiale et esse spirituale. Secundum esse spirituale quod habet egreditur a materia propria, non secundum esse materiale. Unde forma substantialis ignis et formae accidentales egrediuntur secundum esse spirituale et non secundum esse materiale.


Sed contra: Cum egrediuntur forma substantialis et formae accidentales, aut praecedunt alterationes, aut non. Si non, ergo non est alteratio omnino. Si sic, ergo qualitates accidentales plus et plus remittuntur et ad esse magis materiale procedunt; et similiter forma substantialis minus et minus sub esse actuali exsistit et plus et plus ad esse materiale perducitur. Si igitur in ista transmutatione tam forma substantialis quam formae accidentales plus et plus ad esse materiale perducuntur, ergo in fine istius transmutationis sub esse materiali exsistunt et non sub esse spirituali. Ergo non egrediuntur per esse spirituale; cedunt ergo in ipsam materiam; ergo ab ipsa extrahuntur; non ergo ab extrinseco veniunt huiusmodi formae elementorum.


Alio modo potest quis in ista quaestione respondere, scilicet quod forma aeris partim ab extrinseco, partim ab intrinseco venit.


Sed contra: Positio ponens latentiam formarum nulla est, sed qui sic ponit ponit latentiam formarum, quia ponit formas venire aliquo modo ab intrinseco, et sic ibi esse et latere.


Et ad hoc potest sustinens hanc opinionem sic respondere: Qui ponit formas esse in materia in actu ponit latentiam formarum, sed qui ponit eas esse in potentia non hoc ponit. Unde qui ponit formam venire partim ab extrinseco, partim ab intrinseco, ponit ipsam esse in materia in potentia et non actu.


Sed ipsa in materia exsistens est substantia quae est forma, licet non ultima. Omnis substantia manens in actu substantia quae est forma in materia est actu in materia; ista est talis; ergo est actu in materia.


Item, haec forma manens in materia ignis manet sub specie formae ignis; ergo habet qualitates accidentales in actu; et forma aeris est in actu; ergo contraria sunt ibi in actu — quod falsum est.


Et si quis dicat quod ipsa non manet sub specie formae ignis:


Quaeratur ergo quomodo manet ibi. Et inde quaeratur quomodo est ipsa aliquo modo ab extrinseco.


Et si quis dicat quod virtutes aeris ingrediuntur materiam ignis et extrahunt a materia formam aeris de potentia ad actum:


Quaeratur: Post istam extractionem factam, aut remanent ibi istae virtutes aut recedunt. Si recedunt, quomodo |E 23ra| recedunt? Si remanent, otiose remanent; ipsa enim forma iam extracta est.


Ad primam quaestionem [20.Q2] sic respondendum quod formae elementorum non creantur, sed generantur per accidens — verbi gratia, forma aeris.


Et nota quod forma dupliciter consideratur: Aut inquantum est esse et actus materiae, et sic consideratur ut qualitas, et secundum hoc esse non est ipsa neque prior neque posterior composito. Alio modo consideratur prout ipsa est natura in se ex qua cum materia fit compositum.


Sed contra: Omne per se prius est eo quod per accidens; ergo si forma generatur per accidens, et compositum per se, prior est generatio compositi quam generatio formae; ergo prius est compositum quam forma — quod falsum est.


Ad quod dicendum quod una et eadem est generatio numero compositi et formae, sed compositi |P 21va| per se, formae per accidens, et ab agente uno numero et ab eadem operatione numero. Generatio autem compositi, etsi sit compositi et formae, prior est respectu compositi quam respectu formae hac de causa, quia proprie et per se convenit composito generari, improprie et per accidens formae. Non tamen sequitur quod esse primo conveniat composito quam formae, quia adeo proprie et per se convenit esse formae, et forte magis, sicut et composito.136

136Cf. Rufus, MMet 7.9: “...” (Q290.48va).

Ad aliam quaestionem [20.Q2A] sic respondendum quod forma partim est ab extrinseco, partim ab intrinseco. Ab extrinseco, quia virtutes ingredientes fiunt pars formae ultimae — pars, dico, qualitativa et non quantitativa.


Ad aliud argumentum in oppositum dicendum quod forma manet in potentia in materia et non manet sub specie formae sub qua prius fuit. Verbi gratia, forma istius aeris est in potentia in materia istius ignis; ipsa enim exsistens non est sub specie formae aeris; ex remissionibus enim factis in ipsa et in formis accidentalibus fiebat deperditio illius quod addit differentia super naturam generis. Unde nihil manet ex ista forma nisi sola intentio generis. Et hoc non est dictu intentio communis praedicabilis, sed illud quod ibi exsistit de natura formae aeris est individuum sub forma, unde est forma particularis. Ipsa igitur ibi exsistens est individuum sub solo genere, et ideo est ens diminutum; non enim potest esse ens perfectum sub genere, quin sit sub aliqua eius specie. Hoc modo dicitur ‘forma aeris est in potentia in materia ignis’: Cum consequenter agat aer in ignem, ingrediuntur virtutes aeris et movent materiam ignis et extrahunt istam naturam entem individuum sub genere et quid diminutum, et istae virtutes cum in principio sint motor, in fine transmutationis cedunt in naturam differentiae. Unde ex istis et ex natura ente sub genere sive ex intentione generis fit vere unum in actu, scilicet forma aeris generati, et sic unum elementum ex materia alterius generatur.137

137Nota marginalis in E: “Deficit hic quaestio de formis rerum viventium utrum generentur.” Cf. Rufus, MMet 7.9: “...” (Q290.48va).