Richardus Rufus Cornubiensis
Scriptum in Aristotelis Metaphysicam
Redactio brevior, liber 1, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11
Copyright 2019 © Rega Wood, Neil Lewis, and Jennifer Ottman
Lectiones variantes (Variants) | Notae (Notes)
[Tractatus I (alpha minor, alpha elatton) | ||
Pars prima, Capitulum primum] | ||
Consideratio quidem in veritate [2.1.993a30 tc1].1 | 1Nota marginalis in E et P: “... ” Hae codices aestimant prooemium esse librum primum. Nota bene: Liber in editionibus Bekker et Iuntina secundus (alpha ellaton) praecedit in codicibus Metaphysicae novae sive translationis arabicae-latinae et commentarii Averrois librum in editionibus Bekker et Iuntina primum (alpha meizon). | |
An ab una veritate vera sunt] | ||
[1.Q1] Potest2 dubitari de veritate [1] quid sit veritas; nisi enim sciamus quiditatem veritatis, non sciemus primam propositionem, scilicet “Consideratio” etc. [2.1.993a30 tc1]. | 2Nota marginalis in E: “... ” | |
Et sciendum quod veritas non est subiectum huius scientiae, sed finis. | ||
Cum hoc potest quaeri: [2] Numquid congruentius dicetur “in veritate” [993a30] quam “in veritatibus”? | ||
Item, numquid plures sunt veritates, an una sola veritas sit in omnibus causatis? | ||
Anselmus solvit primam quaestionem sic: “Veritas est rectitudo sola mente perceptibilis.”3 | 3Anselm., De veritate 11, PL 158: 480. | |
Solvit etiam et aliam quod una sola est veritas. Auctoritate igitur videtur quod una sola sit veritas.4 | 4Anselm., De veritate 13: “... ” (PL 158: 484-485). | |
Illud idem videtur ratione posse ostendi sic: Prima causa verum est, et causata vera sunt. Hoc igitur nomen ‘verum’ dicitur de prima causa et de causatis. Aut ergo aequivoce aut univoce aut multipliciter dictum. Univoce non, quia nihil pure univoce dicitur de creatore et creaturis. Aequivoce non, quia sic non esset ordinatio nec consequentia inter verum dictum de Primo et de istis rebus; eodem modo nec bonum, si aequivoce diceretur; nunc autem est ordinatio; ergo etc. Ergo multipliciter dicetur. Sed nomen multipliciter dictum de multis primo uni convenit et imponitur aliis consequenter, scilicet propter aliquas attributiones ipsorum ad primum. Et ubicumque tale nomen praedicatur, praedicatur illa natura cui primo imponitur, sed aliquando recte, aliquando oblique. Si hoc ita est, cum ‘verum’ conveniat Primo, praedicabitur aliquando directe, scilicet cum de Ipso praedicatur, et de aliis oblique. Igitur unum solum verum est. | ||
Item, beatus Augustinus: “Omnia vera sunt inquantum sunt.”5 Sed inquantum sunt, ab uno sunt; ergo inquantum vera, ab uno sunt vera. Ergo ab una veritate vera sunt. | 5August., Conf. 7.15, CCL 27: 106; CSEL 33.1: 161; PL 32: 744. | |
Item, solum Primum vere est, quia illud solum vere est quod incommutabiliter est. Haec tamen propositio falsa est: ‘solum Primum est’. Igitur hoc quod dico ‘esse’ appropriatur Ei per hoc quod significatur per hoc nomen ‘vere’; igitur ‘vere’ appropriatur Ei; ergo et veritas. | ||
Item, omne causatum verum est; “omne quod est verum veritate est verum”;6 et nullius causati veritas aliquid ipsius causati est; ergo omnia causata vera sunt veritate quae nihil ipsorum est. Veritas igitur non est aliquid ipsorum. Minor patet; detur enim quod causatum sit verum veritate quae est aliquid ipsius. Illa igitur veritas aut est principium essentiale in eo aut accidens. | 6August., De div. quaest. 83 1, CCL 44A: 11; PL 40: 11. | |
Et diceret forte aliquis quod accidens, quia oratio est aliquod causatum, et veritas est accidens ipsius causati. | ||
Sed contra: Omnia vera sunt inquantum sunt; ergo veritas nulli est accidens, quia illa eis inest inquantum sunt. | ||
Si principium essentiale, aut ergo forma aut materia. Non forma, quia verum et falsum sunt in cognitione, et non in materia extra intellectum. — Item, non est forma ex qua cum materia fit compositum. — Non materia, hoc planum est. | ||
Item, si principium essentiale, ergo semper exsistente illo causato esset illud verum. Ergo non posset esse non-verum et manere; ergo nec non |P 3ra| bonum. Cum igitur omne causatum inquantum est est verum, nullum causatum potest esse non-verum — quod falsum est; sunt enim mali angeli. | ||
Item, omne causatum potest esse recte et non recte; et veritas solum rectitudo est; ergo etc. | ||
Item, quodlibet causatum verum est; et nullum causatum est veritas qua ipsum est verum; et nullum causatum est veritas alterius causati. Ex his sequitur quod omnium causatorum sit una sola veritas. | ||
Prima propositio habetur ab Augustino.7 | 7Scilicet “... ” de quo Augustinus dicens “... ” August., Conf. 7.15, CCL 27: 106; CSEL 33.1: 161; PL 32: 744. | |
Secunda patet sic: Detur quod aliquod causatum sit sua veritas; ergo in ipso idem est verum et veritas. Ergo se ipso est verum; ergo est verum |E 2vb| veritate qua non constituitur — quod non est verum. Oppositum igitur dati fuit verum. | ||
| ||
[1.Q2] Circa tertiam propositionem8 est difficultas. Diceret enim quis quod non est una sola veritas;9 unum causatum est veritas alterius causati, et sic est verum veritate quae non est ipsum. Verbi gratia, forma compositi est verum veritate quae non est ipsa, quia forma alterius compositi vel agens aliquod extra est veritas respectu ipsius, ipsa tamen veritas est respectu ipsius materiae. |
8Scilicet “... ”
9Nota marginalis in E: “... ” | |
Et quod hoc non sit verum patet; circumscribamus enim formam et intelligamus materiam. Ipsa materia est; ergo verum; ergo veritate verum. Ergo circumscripta forma materia habebit veritatem; ergo forma non est veritas materiae. | ||
Item, causatum est verum et veritas respectu alterius causati. Ergo verum veritate qua non constituitur; per alterum enim causatum non constituitur in esse. | ||
Item, ex hac positione sequitur quod idem in causato sit verum et veritas. | ||
Cavillatori respondenti quod non est inconveniens idem esse verum et veritatem, quia verum in uno respectu, utpote veritatis extrinsecae nobilioris, et veritas respectu alterius posterioris se et ignobilioris, sic est obviandum: | ||
Ipsum causatum est verum et veritas. Aut ergo prius est verum et posterius est veritas, aut e converso. Et constat quod prius est verum et consequenter est veritas. Sed si ita est, ipsum esse verum causa est ipsius inquantum est veritas. Ergo non potest esse veritas nisi per hoc et post hoc quod ipsum est verum veritate alterius, et inquantum veritas alterius relucet in ipso. Ergo non est veritas et veritas,10 quia non est veritas respectu alterius nisi inquantum participat veritatem per quam est verum. Et sicut est in isto causato, sic et in aliis causatis. Igitur et si procedit in mille causatis, tandem erit devenire et ostendere unam solam veritatem esse. | 10Probabiliter pro “... ” Cf. supra. | |
Item, si esse verum est causa in ipso essendi veritatem, ergo verum est causa veritatis — quod falsum est. Apparet igitur quod una sola est veritas qua omnia vera sunt vera. | ||
Contra hoc sic: [1] Si hoc verum est, quo modo dicimus veritas alia necessitas, alia contingens? Non enim videtur esse divisio, supposito praedicto. | ||
[2] Item, plura diversa vera sunt; ergo (ut videtur) plures veritates. | ||
[3] Item, cum dicat Anselmus quod una sola est veritas,11 aut intelligit quod una sola est prima veritas et post ipsam plures aliae, et hoc est verum, nec est mirum. Aut quod non sunt plures veritates aliquo modo. Si secundo modo, ergo nulla creatura est veritas — quod non est verum; sicut enim unum est bonum essentialiter, tamen multa sunt bona ab ipso, et sicut unum solum vere est, tamen multa sunt quae sunt et differentia ad invicem, sic etsi unum sit essentialiter verum, quod est prima veritas, tamen multa sunt vera distincta ab ipso inter se et differentia, et sic multae veritates. | 11Anselm., De veritate 13, PL 158: 486. | |
[4] Item, veritas est id quod est.12 Ergo si id quod est non est unum solum, non erit una sola veritas. | 12August., Soliloq. 2.5.8: “... ” (CSEL 89.1: 56; PL 32: 889). | |
Aut sentiendum est cum Anselmo dicendo quod una sola est veritas. | ||
Ad primum in contrarium sic: Dicit enim Anselmus quod sicut tempus dicitur esse unius rei et alterius, et tamen unum tempus,13 eodem modo non sunt plures veritates nisi secundum participationem; proprie enim una sola est veritas, et non dicitur veritas contingens nisi propter possibilitatem subiectorum quam habent ad non-esse. | 13Anselm., De veritate 13, PL 158: 486. | |
Ad aliud [2] quod id quod est accipitur pro eo quod vere est vel id quod est inquantum est veritas. Hoc est, omne causatum est verum per participationem, et nullum essentialiter, sed solummodo |P 3rb| Primum, et Ipsum est veritas. | ||
Ad tertium: Etsi multa sint bona, cum tamen non sint huiusmodi nisi per participationem, sed unum est essentialiter bonum, sic si dicam, ‘Multa sunt vera’, eo modo respondendum quod multa sunt vera, sed una est veritas. Ex his patet quod nullum causatum est bonum substantive retentum, et tamen bonum adiective retentum. | ||
Ad quartum quod ‘vere’ dicit appropriationem super esse. Unde et si esse convenit omnibus, vere tamen esse non convenit omnibus. | ||
Et cum his diligenter attende quod veritas duplex: complexa et incomplexa. Complexa: adaequatio etc., id est adaequatio compositionis quam facit anima et inhaerentiae praedicati cum subiecto. Incomplexa: inhaerentia formae in materia vel vera forma in materia, quia verum et falsum sunt in cognitione et scientia. Sed scientia dicitur aequivoce: Uno modo dicitur operatio, et sic non est veritas scientia. Alio modo dicitur habitus quem habet anima per speciem receptam in ipsa. Scientia autem hoc modo dicta veritas est, hoc est, idea recepta in intellectu veritas est rei sive obiecti incomplexi extra. | ||
Ex hoc sequitur correlarie quod idem est veritas, scientia, universale sive idea. In causa autem prima idem est scientia et veritas; Ipse enim veritas est inquantum causa in genere causae formalis, bonum et caritas inquantum causa in genere causae finalis. Et sicut sunt plures veritates, sic plures scientiae. Sed sicut non est perfecta scientia de |E 3ra| aliquo causato sine scientia Primi, sic non est veritas alicuius causati veritas simpliciter; ipsum autem Primum est veritas simpliciter. Sic autem relinquitur quod una sola est veritas. | ||
[Pars secunda] | ||
Et iustum est non tantum [2.1.993b11 tc2]. | ||
ad esse sicut ad veritatem] | ||
[2.Q1] Quaestio est circa illud verbum, “Dispositio cuiuslibet rei sic est in esse sicut in veritate” [2.1.993b30-31 tc4], hoc est, sicut se habet ad esse, sic se habet ad verum, utrum hoc sit verum, “Cuiuslibet dispositio,” aut non.14 Et est comparatio inter verum et ens. | 14Nota marginalis in E: “... ” | |
Et intellige expositionem Commentatoris supra illud verbum dicentis, “Quanto aliquid fuerit magis perfectum in esse, tanto magis erit perfectum in essendo verum.”15 | 15Averroes, In Metaph. 2.4: “... ” (A702.15vb; P6300.2va; ed. G. Darms, p. 59; cf. Iunt. 1552, 8: 15ra; Iunt. 1562, 8: 30rb). | |
Et videtur quod ista propositio, “Dispositio” etc., innuat quod convertantur, quia si se habet ad esse sicut ad verum, sequitur ‘si est, est verum’, et e converso. | ||
Ad idem: Veritas est id quod est;16 ergo esse et esse-verum convertuntur. | 16August., Soliloq. 2.5.8: “... ” (CSEL 89.1: 56; PL 32: 889). | |
Aut igitur convertuntur, aut esse sequitur ad verum. | ||
Quod non convertitur patet, nam si sic, et multa vera et multa entia, si multa vera ab aeterno, et multa entia — quod falsum est. | ||
Item, si ad verum sequitur ens, ergo ad unum verum unum ens, et ad multa multa. | ||
Quod multa sint vera ab aeterno probatio:17 Deum-esse est verum ab aeterno, et Deum-esse-esse, et sic procedendo in infinitum. Et nullum istorum est Deus; nec aliquod istorum aliud; igitur multa vera ab aeterno; ergo multa entia etc. | 17Nota marginalis in E: “... ” | |
Item, Pater est ab aeterno; Filius ab aeterno; Spiritus Sanctus ab aeterno; et Patrem-gignere-Filium ab aeterno est verum. Quodlibet istorum18 est verum, et nullum est aliud. | 18Scilicet Patrem-gignere-Filium et consimilia. | |
Item, Patrem-gignere-Filium-esse-verum ab aeterno est verum, et Patrem-etc.-esse-[verum]-esse-verum ab aeterno est verum. Et nullum istorum est Deus. Ergo etc. | ||
Item, Petrum-fuisse-futurum fuit verum ab aeterno; ergo ens ab aeterno. Et non Deus; ergo aliquod ens ab aeterno quod non est Deus. | ||
Item, Augustinus in libro De immortalitate animae:19 “Quid magis aeternum quam circuli ratio?” Quasi dicat: nihil. Igitur circuli ratio ab aeterno; vera igitur ab aeterno; ergo ab aeterno ens, et non Deus; ergo etc. | 19August., De immortalitate animae 4.6, CSEL 89.1: 107; PL 32: 1024. | |
Item, idem in libro De libero arbitrio:20 Tria-et-septem-esse-decem est verum et semper fuit verum et semper erit; ergo ab aeterno verum; ergo etc., et non Deus. | 20August., De lib. arb. 2.8.21, CCL 29: 251; PL 32: 1252; 2.82, CSEL 74: 57. | |
Eodem modo: Condicionalis vera est necessaria. Sed si necessaria, non potuit non esse vera; ergo ab aeterno; ergo etc. | ||
Item, diametrum-esse-asymmetrum-costae est verum ab aeterno. Idem potest haberi in omnibus dictis disciplinalibus. | ||
Item, ante exsistentiam omnis creaturae verum fuit nullam-creaturam-esse. Sed quod est verum veritate est verum,21 et veritate quae aliquid est et non nihil. Igitur nullam-creaturam-esse ante creaturae exsistentiam informabatur veritate. Sed quod veritate |P 3va| informatur aliquid est; quod enim nihil est veritate non informatur. Ergo illud dictum aliquid erat, et non Deus nec creatura, quia nondum erat creatura. Ergo aliquid erat quod non erat creator nec creatura. | 21August., De div. quaest. 83 1, CCL 44A: 11; PL 40: 11. | |
| ||
Ad hoc respondebat vir excellentissimus in scientia sic:22 Exemplum dabat primo, quo viso visa erat tota solutio. Exemplum tale: Ponamus quod aliquis laudet Socratem ab aeterno. Hoc posito, haec est vera, ‘Socrates laudatur ab aeterno’, et tamen non sequitur quod Socrates sit ab aeterno, nec quod aliud sit ab aeterno nisi laudans et laudatio-actio quidem in laudante, quae quidem est relatio et habet correlationem ad laudationem-passionem, quae quidem laudatio-passio est aeterna propter actionem-laudationem quae sibi est correlativa. Illud autem subiectum corruptibile, scilicet Socrates, inquantum denominatur ab ista laudatione est aeternum. Una tamen essentia ab aeterno, utpote essentia laudantis; laudatio enim actio non dicit aliud in essentia ab essentia laudantis. Eodem modo est secundum ipsum si dicam, ‘Deus scit unamquamque creaturam’ — sicut Socratem — ‘antequam sit’. | 22Grosseteste, De lib. arb. 8, ed. L. Bauer, pp. 190-194. Cf. Grosseteste, De veritate, ed. L. Bauer, pp. 140-143. Versio Rufi fusius elaboratur. | |
Socrates autem scitus ab Ipso antequam sit secundum quod scitus ab Ipso est ab aeterno. Eodem modo Plato scitus ab Ipso est ab aeterno. Appellat igitur A illud totum, ‘Socrates’ etc.; B, ‘Plato’ etc. Haec est vera, ‘A est ab aeterno’, et similiter ‘B ab aeterno’; iterum, Deus ab aeterno. Et tria sunt ab aeterno, et nullum istorum est aliud, quia nec A nec B est Deus, nec B est A. Ergo tria ab aeterno quorum nullum est aliud. | ||
Respondebat enim sic:23 Cum dicitur, ‘A est ab aeterno’, vel ‘B’, ista praedicatio ‘esse ab aeterno’ attribuitur isti subiecto gratia formae vel dispositionis — verbi gratia, ‘scitus ab Ipso’ secundum quod scitus ab Ipso — non autem gratia rei exsistentis sub dispositione. Cum autem dicitur, ‘A est aliud quam B’, illud praedicatum redditur subiecto gratia subiectorum corruptibilium. Et non sequitur quod tria secundum essentiam sint ab aeterno, sed essentia scientis est ab aeterno cum scientia quae est actio, quae non est aliud in essentia ab ipso sciente. Est autem correlativa scientiae-passioni, quae est dispositio circa Socratem et Platonem vel aliquod corruptibile, gratia cuius attribuitur hoc praedicatum ‘esse-ab-aeterno’ Socrati vel Platoni. Nullo tamen modo est praedicatio de ipsis vera; quod si esset, absolute plura essent ab aeterno. |E 3rb| | 23Haec responsio obiectioque praecedens inveniuntur apud Grosseteste, De lib. arb. 8, ed. L. Bauer, pp. 191-92. | |
Et quod per hoc fuit respondendum in ista quaestione ad difficultatem quae erat in incomplexis. | ||
Ad difficultatem autem quae erat circa complexa, respondebat alio modo.24 Dicebat enim sic: Illa enuntiabilia aut sunt talia quae non significant [aliud quam] essentiam divinam, aut quorum termini significant aliud, utpote diametrum-esse-etc. | 24Grosseteste, De lib. arb. 8, ed. L. Bauer, p. 193. | |
Ad illa autem quorum termini non significant aliud, sic respondebat quod concedendum est unumquodque talium esse ab aeterno, utpote Deum-esse est ab aeterno et Deum-esse-etc., nec tamen aliquod istorum est Deus, nec propter hoc plura ab aeterno; nullum enim istorum nec est Deus nec aliud a Deo. Eodem modo de consimilibus. | ||
Vel alio modo: Concedere unumquodque talium esse Deum. Sed ista responsio non est adeo vera sicut et prima. | ||
Ad enuntiabilia autem quorum termini significant aliud dicit quod in talibus est aliquid aliud quam divina essentia, et illud ante creationem non fuit, nec istis dictis attribuitur esse nec esse-verum ab aeterno propter illud aliud, sed propter aliquam dispositionem additam supra illud aliud a qua illud denominatur, quae quidem dispositio est relatio correlativa relationi aeternae quae est in ipso Primo. Et ista dispositio est scitum additum supra subiectum enuntiabilis. Unde secundum ipsum25 tale argumentum non valet: ‘A est ab aeterno, et B; et A non est B; ergo multa ab aeterno’. Debet enim addere quod utrumque enuntiabile est aliud ab alio et secundum illud aliud in quo diversificantur est unumquodque ab aeterno — et hoc falsum est. | 25Grosseteste, De lib. arb. 8.37-39, ed. L. Bauer, p. 194. | |
| ||
Sed modo potest super istam responsionem dubitari sic: Socrates est subiectum corruptibile; corruptibile non est ab aeterno; ipse autem denominatus est ab aeterno; nec tamen sequitur quod Socrates sit ab aeterno. Eodem modo nec valet illud argumentum: ‘diametrum |P 3vb| est asymmetrum costae’ est verum ab aeterno; ergo ipsum est ab aeterno. Ipsum enim esse-verum-ab-aeterno non est verum nisi inquantum hoc ipsum praedicatum attribuitur subiecto huius dicti, et hoc inquantum illud dictum denominatur dispositione correlativa dispositioni quae est relatio aeterna in ipso Primo. Ipsa ergo dispositio qualis est nonnisi scitum additum supra subiectum? Est ergo sensus: diametrum-esse-etc. esse verum ab aeterno, hoc est illud esse verum ab aeterno, quia scitum ab ipso Primo ab aeterno. Ponamus ergo causam in praedicato et dicamus sic: Diametrum-etc. est scitum ab ipso etc. Numquid illud argumentum bonum est, ‘diametrum-etc. est scitum ab Ipso Primo ab aeterno; ergo est ab aeterno’? Non, sicut nec illud, ‘Socrates scitus est ab Ipso ab aeterno; ergo est ab aeterno’. Et si hoc, inquam, verum est, ad esse-verum non sequitur esse. | ||
Item, si diametrum-etc., est ab aeterno, aut est aliud quam Deus, aut non. Si aliud, ergo est aliquid ab aeterno quod est aliud in essentia quam Deus. Si non est aliud, igitur eadem est lex de istis enuntiabilibus et de illis quorum termini significant idem cum essentia divina — quod non est verum. Cum enim dico ‘diametrum-etc.’, ista est compositio quam facit intellectus inter duo causata. Deus autem non est aliqua compositio causatorum. Ex his patet quod diametrum-etc. non est ab aeterno; ergo ad esse-verum non sequitur ens. | ||
| ||
Aut nullum istorum enuntiabilium subici potest huic verbo ‘est’. Unde non est vera haec, ‘diametrum-etc. est ab aeterno’, nec ‘diametrum-esse-etc. est ab aeterno’. Eodem modo nec haec, ‘Deum-esse est’. Et illud supponamus modo; alibi autem erit probatum. | ||
Et si quis dicat quod sequetur ‘ergo diametrum-etc. non est; ergo nihil est’: | ||
Dicendum quod ‘nihil’ componitur ex ‘non’ et ‘aliquid’. ‘Aliquid’ autem sub suo ambitu non comprehendit enuntiabilia. Unde sequetur de quolibet istorum quod non est, et sic nihil est — hoc est, non est aliquid proprie loquendo. Tamen non est verum dicere quod nullo modo est aliquid, nec secundum quid nec simpliciter; si quis enim hoc concederet, concederet ipsum esse nihil, cum debemus dicere quod enuntiabile est quale. Eodem modo ‘ens’ non comprehendit esse sub se, et enuntiabile comprehenditur sub ‘esse’. Igitur enuntiabile non est ens, et sic non est, nec tamen pure nihil est. | ||
Ad quaesitum autem primo, scilicet utrum verum et ens convertantur, aut unum sequitur ad aliud, dicendum quod ‘verum’ dicitur de prima causa, et ‘ens’, sed non penitus univoce sicut de causatis. Et nota quod ‘ens’ dicitur de prima causa inquantum est causa in duplici genere causae, scilicet in genere causae efficientis et finalis. Et istud significat iste sermo, “Ego sum qui sum,”26 id est Ipsum esse principium et finem. ‘Verum’ autem dicitur de Ipso inquantum est causa in genere causae formalis. Et in Ipso convertuntur ista duo: verum et ens. | 26Ex. 3:14. | |
Aliter27 attende in causato de vero et ente; causatum enim dicitur verum in duplici consideratione. |E 3va| Dicitur enim verum prout cadit sub consideratione Primi et verum prout cadit sub consideratione vel cognitione alterius causati. Ens autem dicitur de ipso prout est natura per se exsistens prout est extra intellectum causantem vel causatum. | 27Nota marginalis in E: “... ” | |
Ex hoc diligenter nota quod in quolibet causato est prius verum quam ens — verum, dico, prout cadit sub cognitione Primi. Ex hoc patet quod non tenet ‘causatum est verum; ergo ens’, nec ‘ergo est’, quia ‘est’ et ‘ens est’ idem, sed e converso. Verum enim antecedit ens prout cadit sub consideratione Primi; verum autem prout cadit sub consideratione causati non antecedit, sed subsequitur. | ||
[An haec scientia sit nobilior omnibus aliis] | ||
[2.Q2] Sed modo quid dicam de eo quod dicit Aristoteles [2.1.993b19-20 tc3] quod haec scientia continetur sub speculativa et nobilior est omnibus aliis scientiis?28 | 28Nota marginalis in E: “... ” | |
Videtur enim hoc esse falsum: Nobilior enim est illa scientia quae considerat causas et definitiones et operatur quam illa quae speculatur tantum. Scientia ergo activa nobilior speculativa. | ||
Ad hoc dicendum quod est quaedam scientia activa quae considerat causas inquantum causas et cum hoc operationem, |P 4ra| et est alia activa quae considerat causas non inquantum causas, considerat tamen operationem. Scientia autem activa quae considerat causas inquantum causas etc. speculativa non est dignior; scientia autem activa quae non considerat etc. scientia speculativa nobilior est et dignior,29 et sunt tales scientiae mechanicae scientiae. | 29Id est, “... ” | |
[Pars tertia, Capitulum secundum] | ||
Et manifestum est quod res [2.2.994a1 tc5]. | ||
| ||
[3.Q1] In30 demonstratione quam facit Aristoteles hic videtur quod sibi contrarietur in II De generatione; ostendit enim hic quod est status in causis agentibus. Vult autem in II De generatione quod generatio elementorum sit perpetua, utpote ignis generetur ex aere, et aer ex aliis elementis, et sic in infinitum.31 Secundum ipsum igitur non est status in causa agente, quia si esset status, esset primus ignis, et sic de aliis. |
30Nota marginalis in E: “... ”
Nota in ima columna in P: “... ”
31Arist., DGen 2.4-5.331a7-333a16; 2.11.337b26-338b19. | |
Item, ipse probat in VIII Physicorum motum circularem esse perpetuum.32 Sed si sic est, generatio elementorum esset infinita; ablatio enim solis, hoc posito, esset infinita. Non esset ergo primum generans nec primum movens. | 32Aristot., Phys. 8.1.250b10-252b6; 8.8.261b27-265a11. | |
Item, videtur quod ista demonstratio destruit demonstrationem Aristotelis probantem motum circularem esse perpetuum; virtus enim istius demonstrationis, quae est de causa agente specialiter, est quod ubi non est primum, non est consequenter. Infinitorum autem nullum est primum. Ponere ergo infinitas revolutiones esse et istam praesentem praecedere, hoc est non primam, et sic nec consequenter. Secundum demonstrationem igitur hic habitam videtur quod ponere infinitas revolutiones praecedere hanc praesentem est ponere istam nunquam evenire. | ||
Item, ponere infinitatem in causis moventibus, hoc potest esse tripliciter: Aut quod omnes simul moveant et moveantur, utpote quod B moveat A, et C B, et sic in infinitum, et hoc in eodem tempore. Aut quod omnes moveant et non in eodem tempore. Verbi gratia, quod A moveat B, et motum in proximo tempore moveat C, et ita quod non intercidat quies media inter suum movere et moveri. Aut quod infinitae causae sint moventes hoc modo, quod A moveat B, B autem post quiescat a motu, et deinde post quietem moveat C, C autem similiter se habeat respectu D, et sic in infinitum. | ||
Et attende quod idem est si ponam loco eius quod est movens generans. | ||
Quaero igitur an ista ratio destruit omnem modum ponendi infinitatem in causis agentibus aut non. | ||
Et videtur quod non, quia ista non videtur destruere nisi primum modum ponendi infinitatem etc. | ||
Item, si sic, videtur Aristoteles sibi contrarius. Vult enim secundum hunc modum esse infinitatem in causis agentibus; hoc modo enim ponit generationem elementorum esse perpetuam. | ||
Quid hic sentiendum? | ||
Commentator dicit quod aliquam transmutationem, utpote istam revolutionem praesentem, infinitas praecedere, hoc potest esse duobus modis:33 Aut essentialiter, hoc est quod prima sit causa necessaria ad hoc quod secunda sit; hoc est impossibile. Aut accidentaliter, quod scilicet prima non sit causa necessaria ad hoc ut secunda sit, et hoc est possibile. Et secundum istum modum concedit Aristoteles infinitatem esse in causis agentibus, et secundum hoc procedit sua positio in VIII Physicorum et in fine De generatione et corruptione. Primum autem modum ponendi destruit hic et in V Physicorum;34 intendit enim destruere hoc quod impossibile est, infinita essentialiter esse; accidentaliter autem bene possibile. Unde concedit generationem elementorum esse perpetuam accidentaliter. Unde ista ratio primum modum et secundum destruit, quia secundum illos modos contingeret infinitas agentes essentialiter praecedere aliquam demonstratam. Ultimum autem modum non destruit haec ratio, quia hoc vult Aristoteles. |E 3vb| |
33Averroes, In Metaph. 2.6: “... ”
(A702.16vb; P6300.3rb; ed. G. Darms, p. 63; cf. Iunt. 1552, 8: 15va; Iunt. 1562, 8: 31rb).
34Aristot., Phys. 5.2.225b14-226a22. | |
Et si quis dicat quod diminuta est: | ||
Respondendum quod non, quia non intendit nisi infinitas esse causas agentes essentialiter destruere. Et illud non ponitur secundum ultimum modum, quia si ponamus B generari ex A, et B generatum non immediate generare C, sed multo tempore post, et sic in infinitum, hic non ponuntur causae infinitae agentes [essentialiter] praecedere aliquam; generari enim ipsius B et generare ipsius A respectu B accidentaliter praecedunt generationem ipsius C. |P 4rb| | ||
Et si quaeratur quare B cum generatum erat, immediate non generavit C: | ||
Non est causa nisi quoniam B illo tempore non fuit in potentia ad generandum C, et postea fuit in potentia, cum ipsum generavit. Mutatum ergo erat ab impotentia generandi ad potentiam generandi. Mutatum ergo erat ab aliquo motore; iste autem motor causa praecedens essentialiter generationem C. Iste autem motor essentialis aut habuit alium motorem essentialem ante se moventem ipsum aut non. Si habuit, non erit procedere in infinitum in talibus motoribus, sed erit status, utpote in causa prima. Si non habuit, erit igitur finitas. Secundum istum igitur modum non est possibile infinitatem esse, et hoc destruit ista ratio. Secundum alterum autem modum est possibile, et hoc non destruit Aristoteles, quia hoc intendit Aristoteles hic et alibi. | ||
[Pars quarta] | ||
Et etiam impossibile [2.2.994a19 tc7]. | ||
| ||
[4.Q1.1] Potest35 dubitari de causis moventibus et finalibus utrum aliquo modo est possibile ponere infinitatem in eis. | 35Nota marginalis in E: “... ” Nota in ima columna in P: “... ” | |
Et videtur quod sic: Aristoteles enim non destruit in eis nisi secundum rectitudinem, ita quod sit ordo inter eas. Sed modo apparet quod sit possibile ponere alio modo, sic scilicet quod causae moventes sint infinitae et coaequaevae sive agentes et nulla prior altera. | ||
Et cum hoc potest quaeri, posito quod non sit possibile causas moventes esse infinitas et finales, utrum possibile sit plures finitas esse coaequaevas, ita quod nullus sit ordo inter eas. | ||
Ad hoc respondendum quod non est possibile etc. infinitas etc., nec etiam finitas, ita quod nullus ordo sit inter eas. | ||
Quod primum non sit verum patet sic: Melius est ponere finita quam infinita, si possibile est facere per finita sicut per infinita. Sed ponendo causam finitam agentem et finalem possibile est idem facere sicut etsi ponerentur infinitae, etsi infinita essent causata, quia ipsa causa efficiens prima finita infinitae potentiae est. Inconveniens igitur est ponere infinitas causas esse agentes. | ||
Ad idem: Si non est possibile duas causas agentes esse primas et coaequaevas, ergo non est possibile infinitas esse. | ||
Quod primum non sit possibile patet: Sint duae tales, utpote A et B, et nullus ordo sit inter ipsa; A igitur primum est efficiens respectu suorum causatorum, et B respectu suorum. Sed omnis causa efficiens ponit causam finalem. A igitur habebit aliquam causam finalem; aut ergo B aut aliquod causatorum aut ipsum idem. Non B, quia tunc esset ordo inter ipsa. Non aliquod causatum, quia causa finalis nunquam est ignobilior causa agente, sed aut nobilior cum sit diversa in essentia, aut aeque nobilis cum sit eadem in essentia cum causa agente. Erit igitur ipsum A causa finalis. Est igitur primum efficiens et ultimus finis. Non respectu omnium, quia si sic, ergo respectu B, ergo B causatum — quod est contra positum. Non erit igitur primum efficiens etc. nisi respectu suorum causatorum. | ||
B autem aliud efficiens primum, et non accidens, quia tunc non esset primum. Est ergo substantia. B igitur aut est bonum aut malum. Si bonum, aut essentialiter aut accidentaliter. Si accidentaliter, ergo erit bonum secundum participationem; igitur erit causatum. Idem accidit si ponatur reliquum esse bonum accidentaliter. Si neutrum essentialiter, nec aliquod causatum, constat, quia causatum esset nobilius causa; ergo nihil essentialiter bonum erit. Ergo nihil secundum participationem; quod enim est bonum secundum participationem est bonum ab eo quod est bonum essentialiter. [Si utrumque essentialiter,] ergo neutrum. Probatio: Si enim utrumque, ergo unum habet totaliter bonum, utpote A; ergo B non. Item, si utrumque etc., ergo B totaliter, et A non. Ergo neutrum totaliter, et sic nec perfecte nec essentialiter. | ||
Item, utrumque est principium primum; ergo neutrum est omnipotens, quia si alterum est omnipotens, ergo potens super alterum. | ||
Item, si nullum est omnipotens, nullum est potens. |E 4ra| Probatio: Omne enim potens aut est omnipotens aut potens per participationem; nullum istorum est potens per participationem; ergo si est potens, est omnipotens. Consimile argumentum potest aptari in his de diminuto et perfecto, de magis et maxime. |P 4va| | ||
Si autem B non sit bonum et est substantia, ergo malum; sed omnis substantia unde substantia bona est, et omnis natura, ut dicit Augustinus;36 ergo est malum in bono. B ergo compositum; non ergo primum. | 36August., Enchiridion 4.13, CCL 45: 54-55; PL 40: 237. | |
[4.N3] Nota quod istud malum et illud bonum non sunt contraria. Unde possunt esse in eodem simul, quia illud malum est malum culpae, et illud bonum est bonum naturae. | ||
[4.Q1.2] Item, cum dico, ‘B est malum’, istud malum aut dicit solum boni negationem aut privationem. Si solum negationem, ergo pure nihil est ipsum B. Si privationem, ergo est ibi subiectum. Ergo B est natura quae est nata recipere malum et bonum; ergo non est primum. | ||
Ex hoc igitur patet quod nullo modo est ponere infinitatem in causis agentibus et finalibus, neque etiam duas causas primas agentes vel finales. | ||
[4.N4] Et nota quod demonstratio per quam probat Aristoteles finitatem esse in causis agentibus non est physica, sed universalior, quia illa demonstratio currit universaliter super omnem causam efficientem et non solum super motum, quod quidem faceret si esset physica tantum. | ||
[Pars quinta] | ||
Et etiam materia [2.2.994b26 tc12]. | ||
| ||
[5.Q1] Videndum est utrum sit infinitas in causis formalibus aut non, et utrum sint formae infinitae in causatis aut non.37 | 37Nota in ima columna in E: “... ” | |
Et videtur quod sit status in causis formalibus tam in sursum quam in deorsum. | ||
Quod in sursum patet sic: Nam si non, non esset definitio scibilis alicuius speciei, quia non esset accipere ultimum genus. | ||
Quod in deorsum patet sic: Nam si non, non esset individuum, quia erit sumere formam sub forma in infinitum. Sed si non esset individuum, non esset causatum, quia non esset universale in aliquo intellectu nisi in intellectu Primi, et ibi erat antequam aliquod causatum causaretur. | ||
Est igitur status in formis. Ergo formae mediae erunt finitae, quia si extrema sunt finita, et media. Nam si media infinita, ergo volens pervenire ad extremum impossibile est ut ad ipsum perveniat; igitur non est extremum. | ||
Quod sint infinitae patet: Particularia sunt numero infinita; ergo formae particulares sunt numero infinitae. | ||
Item, si universales sint infinitae, multo fortius et particulares. Sed universales sunt etc., quia species figurarum sunt infinitae. | ||
Ex ultimo habito patet quod formae accidentales sint infinitae. Quaero igitur: Aut formae substantiales sunt infinitae aut non. | ||
Et videtur quod sint: [1] Quia species substantiarum sunt infinitae, quia nullus numerum ipsarum cognoscit. | ||
| ||
Quod sint infinita sic patet: Puncta in una linea sunt infinita, et ipsa sunt causata. | ||
[3] Item, videmus infinitatem in formis accidentalibus. Quare similiter non sunt formae substantiales infinitae? — Item, unde causatur infinitas in formis accidentalibus? | ||
[4] Item, non videmus infinitatem causari nisi ex natura quantitatis; quantitas enim est subiectum finiti et infiniti. Qua ergo de causa causatur infinitas in isto subiecto et non in aliis? | ||
[5] Item, quod est principium in isto subiecto, cuius gratia dicitur quantitas subiectum infinitatis? | ||
[6] Item, quaeritur quare non possunt esse infinita actu. | ||
[7] Item, sit quod formae sint actu infinitae. Erit ergo aliquis ordo inter eas, ita quod una erit suprema et una infima et multae mediae, aut non. Et iste ordo potest intelligi dupliciter: Uno modo ut forma una sit prima nobilitate — et loquor semper de formis exsistentibus in causatis — et una infima nobilitate et multae mediae. Aut quod una sit prima causalitate tantum et non nobilitate, et hoc aut prima in genere causae efficientis aut finalis. | ||
Aut est status in formis ex utraque parte. Et quod in formis, sive individualibus sive universalibus, sive substantialibus sive accidentalibus in substantialibus, non est infinitas in actu, sed in potentia. | ||
Eodem modo species figurarum sunt infinitae in potentia, quia sicut species numerorum quae infinitae sunt appositione, et ita potentia et non actu. | ||
Ad aliud [6] quod natura formae et natura actus idem; natura autem actus et finiti idem; et ideo natura actus contradicit infinitati in actu |P 4vb| et non in potentia, et similiter natura formae. Hinc est quod non possunt esse infinita in actu. Causa autem propter quam possunt esse infinita potentia est infinitas materiae; infinitas enim possibilis materiae non repugnat. |E 4rb| Infinitas autem actu repugnat. Unde ex ea causatur infinitas possibilis in aliquibus. | ||
Ad aliud [5] quod illud cuius gratia est quantitas subiectum infinitatis est natura et substantia materiae ex qua proveniunt omnia accidentia in substantia, et maxime illud accidens quod est quantitas. | ||
Ex iam dicto apparet quod materia est elementum quantitatis et principium exsistens in hoc subiecto. | ||
Sed hoc videtur falsum, quia unum est accidens et aliud substantia. | ||
Dicendum quod hoc nomen ‘quantitas’ non absolvitur a natura substantiae et omni significatione naturae substantiae; quantitas enim dicit mensuram in substantia. Unde dicit hoc-in-hoc sicut simum et curvum; mathematicus enim qui considerat de curvo, si abstrahat a materia sensibili, non tamen a materia intelligibili. Ex hoc iam patet quod in hoc nomine ‘quantitas’ intelligitur substantia materiae in potentia quanta. Et illa substantia sic disposita est principium materiale respectu quantitatis. Unde respectu huius potest quantitas esse subiectum infinitatis. Unde causa prima infinitatis potentialis quae est in formis accidentalibus est substantia materiae sub potentiis accidentalibus. | ||
Breviter intelligendum est, ordine supposito in omni genere causarum, quod sit primum et quod sit ultimum in eis, et primo in causis formalibus, quia diffusius tactum est super II Physicorum. | ||
Alia tamen ratione videtur quod non sit ordo inter eas, ad minus inter formas particulares, quia dicit Aristoteles quod prima substantia non est magis substantia quam alia prima.38 | 38Aristot., Praed. 5.2b26. | |
Quod sic videtur: Quia si nullus est ordo in causis, nec est ordo causatorum ad invicem. Igitur mundus non erit vere unus; nihil enim vere unum est nisi constet ex partibus ad se invicem ordinem habentibus. | ||
Dicamus igitur quod in formis forma huius generis generalissimi, substantia, prior est respectu omnium formarum universalium et etiam individualium suae coordinationis et mediantibus formis particularibus formarum accidentalium. | ||
Et si quis dicat quod haec forma non est res, sed intentio communis: | ||
Dicendum quod licet perfecta univocatio non sit nisi in specie specialissima, tamen genus non est pure aequivocum, sed multipliciter dictum, et ideo forma generis non est solum intentio ficta, sed intentio cui respondet res, nam si sic, non esset communitas nisi solum in nomine. | ||
De formis individualibus causatis dicendum quod si forma angeli prior sit rationali anima inquantum ipsa anima est similitudo et imago Trinitatis, tunc dicendum est formam angeli primam inter formas individuales. Si autem non, sed anima secundum praedictam considerationem, tunc ipsa dicenda est prima. | ||
Possumus autem alio modo dicere quod anima prior est nobilitate omni forma particulari causata, sicut anima Christi, et quod ipsa inter omnes nobilior est et finis ultimus totius universi et eiusdem complementum. Infima autem forma est forma terrae. | ||
In materialibus causis dicendum quod prima materia est materia intelligentiae. | ||
Alio modo quod prima materia est illa quae recipit omnes formas, tam universales quam particulares. Et ista materia prima est sub forma generis generalissimi, quod est substantia, non tempore sed natura. Ista autem sic se habens communis est ad omnem materiam exsistentem in causatis. | ||
Quid autem sit primum et ultimum in causis efficientibus, finalibus et materialibus dictum est in II Physicorum. |