Adam Buckfield
In De anima
Liber 1, Liber 2, Liber 3

Bologna, Biblioteca universitaria 2344, fol. 24r-53v, in margine
transcription by J. Ottman



[Liber III


Pars 1]


1. “Quoniam autem duabus differentiis” etc. [3.3.427a17]. Determinato de anima apprehensiva de foris, cuiusmodi est anima sensitiva, hic intendit de virtute apprehensiva de intus, cuiusmodi est imaginatio et intellectus. Et dividitur haec pars in duas. In prima dat differentiam intellectus et imaginationis ad sensum et eorum ad invicem. In secunda, ibi, “Sed quoniam motio” [428b10], incipit agere de his, scilicet de imaginatione et intellectu. Et dat istam differentiam ut per istam pateat quod istae differentiae animae non sunt eaedem cum sensu, et ita quod necessaria est consideratio de istis praeter considerationem prius habitam de sensu.


2. Prima dividitur in duas. In prima dat differentiam intellectus ad sensum. In secunda, ibi, “Imaginatio autem” [3.3.427b14], differentiam imaginationis ad sensum, ad intellectum, et ad quasdam alias virtutes.


3. Prima in duas. In prima dat opinionem opinantium intellectum et sensum esse idem et rationem illius opinionis, et ipsam rationem destruit. In secunda, ibi, “Quod quidem igitur” [3.3.427b6], ostendit quod intellectus non est sensus, et in hoc destruit ipsam opinionem in se.


4. Prima in duas. In prima dat opinionem ipsam. In secunda, ibi, “Omnes enim” [3.3.427a26], dat rationem illius opinionis et eam destruit.


5. In dando ipsam opinionem primo innuit ipsam in communi cum sua causa. Secundo, ibi, “Et antiqui” [3.3.427a21], in speciali exprimit quasdam illarum opinionum.


6. Innuit igitur opinionem, dicens quod cum philosophi maxime definiant et certificant animam duabus differentiis — una est motus secundum locum, et altera intelligere et discernere et sentire (hic enim totum ponunt pro una differentia) — cum ita sit, videtur quod intellectus et sensus sint idem.


7. Huius causam tangit in communi, “Quae utrisque” [3.3.427a20]. Et est quia anima videtur iudicare et cognoscere secundum utrumque, scilicet secundum sensum et intellectum.


8. Consequenter, ibi, “Et antiqui” [3.3.427a21], in speciali sic exprimit quasdam illarum opinionum, et exprimit duas. Prima est Empedoclis, qui dixit intellectum et sensum esse idem, dicens voluntatem augeri per praesentiam sensibilis in hominibus, et ita intellectum moveri — quod non contingeret, ut ei videbatur, nisi intellectus esset idem cum sensu.


9. Adhuc autem Empedocles dixit idem alibi, scilicet quod intellectus est idem cum sensu, propter quod dixit intellectum transmutari per praesentiam sensibilis sicut et sensum. Dixit enim quod sensibile praesens praestat sensui et intellectui sapere altera et altera, et ita transmutari. Et intelligit istam transmutationem, ut vult Commentator,1 secundum quod “hoc accidit utrique,” scilicet oblivionem et ignorantiam.

1Averroes, In DAn 2.150, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 358-359.


10. Consequenter, ibi, cum dicit, “Hoc autem” [3.3.427a25], exprimit opinionem Homeri circa hoc, dicens quod sententia Homeri idem vult, scilicet quod intellectus idem est cum sensu. Dixit enim Homerus intellectum esse talem quale est illud quod inducit de die pater virorum et deorum, id est, quod intellectus est talis qualis est visus, qui per solem sive per illuminationem fit in actu. Vocat enim solem patrem virorum, quia est causa generationis, et patrem deorum, [quia] appellat planetas deos, et sol nobilissimus est planetarum; ipse enim pater, id est, sol, inducit visum in die per illuminationem. Unde intelligit per totum hoc quod intellectus est visus sive similis visui, et ita quod est sensus.


11. Consequenter, ibi, “Omnes enim” [3.3.427a26], exprimit et dat rationem sic opinantium et eam destruit, et primo dat ipsam. Et est quod omnes praedicti opinabantur intellectum comprehendere res corporales sive corruptibiles corporis et sub condicionibus materialibus, sicut sensus comprehendit, et simul cum hoc non sentire neque intelligere opinabantur nisi simile per suum simile quod est idem ei, sicut patet ex habitis in primo huius. Opinabantur enim tam intellectum quam sensum esse idem rebus comprehensis ab ipsis, et ita sibi invicem eadem, [cum quae uni et eidem sunt eadem, sibi invicem eadem]2 esse oportet.

2Omissio per homeoteleuton suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 289r, in margine.


12. Consequenter, “Et tamen oportet” [3.3.427a29], destruit istam rationem sic: Si intellectus non comprehendit nisi sibi simile quod est idem, ut vult illa ratio, tunc aut est simile omnibus quae comprehendit aut quibusdam, et quibusdam non. Si primo modo, tunc nequaquam contingeret intellectum sive animam intellectivam errare circa quid neque decipi — quod est inconveniens, et hoc quia magis proprium est animabus animalibus decipi quam semper uniformiter sese habere respectu apprehensi, et etiam anima per magis tempus est ignorans quam sciens. Oportet igitur ut omnia quae apprehenduntur ab anima sint vera, et ita ipsam non decipi, et hoc si similis fuerit omnibus — [quod est inconveniens, ut dictum est. Aut si secundo modo, scilicet non sit similis omnibus,]3 ut circa [ea] quibus similis est nunquam erret nec decipiatur; circa vero sua contraria semper decipietur, cum de ipsis non possit iudicare, eo quod non sunt ei similia — quod est inconveniens. Est enim scientia eadem de utroque contrariorum, et etiam deceptio circa utrumque, et error. Ex quo patet destructio illius rationis.

3Omissio per homeoteleuton suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 289v, in margine.


13. Consequenter, ibi, “Quod quidem igitur” [3.3.427b6], determinat quod intellectus non est sensus, et in hoc destruit illam opinionem in se; prius enim destructa [est ratio] ducens ad illam. Dat igitur in prima parte duas rationes. Prima est: Sensus inest omnibus animalibus; intellectus autem paucis, quoniam solum ratione utentibus; ergo intellectus et sensus non sunt idem.


14. Consequenter, ibi, “Sed neque intelligere” [3.3.427b8-9], dat secundam rationem. Et est: Intelligere contingit recte et non recte; sentire autem non contingit non recte circa proprium sensibile; ergo intelligere et sentire non sunt idem. Huius rationis primo implicando maiorem ponit conclusionem. Secundo, ibi, “Sensus quidem” [427b11-12], ponit minorem. Tertio, ibi, “In omnibus” [427b12], ostendit medium primae rationis et secundae, ex quibus sequitur conclusio quam intendit.


15. “Imaginatio autem” etc. [3.3.427b14]. Hic dat differentiam imaginationis ad sensum et intellectum [et] ad alias virtutes animae. Et procedit sic: Primo dicit quod imaginatio altera est a sensu et intellectu.


16. Secundo cum dicit, “Et hoc non sit” [3.3.427b15], determinat situm imaginationis inter virtutes animae, intendens quod est post sensum et ante opinionem, et intendit hic per opinionem virtutem aestimativam, qua quaedam animalia distinguunt et discernunt.


17. Tertio, ibi, “Quia quaedam non” [3.3.427b16], incipit dare differentiam imaginationis ad alias virtutes [animae. Et dividitur illa pars in duas. In prima dat differentiam imaginationis ad aestimationem. In secunda, ut ibi, “De eo autem” [427b27], dat differentiam imaginationis ad alias virtutes.]4

4Omissio per homeoteleuton suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 289v, in margine.


18. In prima parte sic procedit: Primo dicit manifestum esse quod imaginatio differt ab aestimatione; ubi enim nos habemus ‘opinionem’, habet alia translatio ‘aestimationem’.


19. Secundo cum dicit, “Hoc enim” [3.3.427b17], hoc declarat. Et continet sua [declaratio] tres rationes, quarum prima est: Nobis inest imaginari cum volumus; aestimare non inest nobis cum volumus; ergo imaginatio est alia virtus ab aestimatione. Huius rationis ponit tam maiorem quam minorem cum suis probationibus, et primo maiorem.


20. Quam probat cum dicit, “Prae oculis enim” [3.3.427b18]. Et hoc dupliciter. Primo sic: In conspectu imaginativae semper cum vult, sunt formae depositae in virtute recordativa sive memoria, quas intuetur cum vult, quod quidem intueri est imaginari; quare imaginamur illas formas cum volumus.


21. Aliam rationem intendit cum dicit, “Et idolum” [3.3.427b19-20]. Et est quod nos possumus cum volumus per virtutem imaginativam fingere formas imaginabiles quarum individua nunquam fuerunt a sensu comprehensa. Possumus enim per hanc virtutem fingere infinitum et vacuum. Ex quo patet quod imaginamur cum volumus.


22. Consequenter, ibi, “Opinatur autem” [3.3.427b20], ponit minorem.


23. Quam probat cum dicit, “Necesse est enim” [3.3.427b20], per hoc quod aestimatio sive opinio secundum quod hic sumitur non est nisi de vero aut falso, et hoc non semper sed quandoque, cum dicitur esse verum. Huiusmodi autem comprehendere non est a nobis cum volumus; quare nec aestimamus cum volumus.


24. Consequenter, ibi, “Amplius” [3.3.427b21], dat secundam rationem ad idem. Et est: Cum omnes aestimamus aliquod difficile aut terribile, statim terremur in aestimando; similiter et contrario modo cum aestimamus aliquod delectabile sive utile, compatimur gaudendo. Sed cum imaginamur aliquid, non patimur; immo semper nos habemus sicut si consideramus aliquod delectabile sive terribile in aliqua pictura. Quare imaginatio aestimatio non est. Huius rationis primo ponit maiorem. Secundo cum dicit, “Secundum autem” [427b23], ponit minorem.


25. Supra quam minorem posset aliquis dubitare. Videtur enim quod multotiens compatimur et terremur imaginando, sicut patet in somno. |B 47v|


26. Et dici potest quod non terremur in somno ab imaginabili inquantum est imaginatum, sed inquantum creditur esse verum, et ita non compatimur imaginando sed magis aestimando sive opinando.


27. Consequenter, ibi, “Quoniam autem” [3.3.427b24], dat tertiam rationem. Et est: Virtutis creditivae sunt tres differentiae, scilicet scientia et opinio, prudentia sive intellectus, et contraria horum, de quibus est alibi considerare. Sed imaginatio non est aliqua virtutis creditivae differentia; est enim falsissima virtus animae, cum maxime impossibilia comprehendat. [Ergo] imaginatio non est opinio sive aestimatio. Et intendit enim per opinionem, ut dictum est, quandam aestimationem. Huius rationis solum ponit minorem.


28. Et intelligendum quod de illis de quibus dicit alibi esse considerandum, ut dicit Commentator,5 intendit determinare in libro De sensu et sensato. In libro tamen De sensu et sensato non videtur de illis determinare; quare, ut videtur, est alius liber De sensu et sensato quem nos non habemus.6

5Averroes, In DAn 2.154, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 364.
6Revera intendit Averroes librum De memoria et reminiscentia, qui ab eo pro secundo tractatu De sensu et sensato reputatur; cf. Averroes, Compendia librorum Aristotelis qui Parva naturalia vocantur, ed. A. Shields & H. Blumberg, CCAA 7: 47.


29. Consequenter, ibi, “De eo autem” [3.3.427b27], dat differentiam imaginationis ad alias virtutes. Ubi sic procedit: Primo continuando dicta dicendis dicit quod cum manifestum sit ex praehabitis quod intelligere est aliud a sentire et non sentire, et non est ita manifestum esse aliud ab imaginatione, immo eius quod est intelligere videtur una actio imaginatio, et alia opinio sive aestimatio — cum ita sit, antequam determinetur de intellectu, determinandum est in principio de imaginatione secundum differentiam quam habet ad intellectum et ad alias virtutes. Deinde autem determinandum est de intellectu.


30. Secundo, ibi, “Si igitur” [3.3.428a1], incipit investigare differentiam ipsius ad alias virtutes. Et procedit sic: Primo dicit quod si imaginatio proprie accipiatur et non secundum metaphoram, erit alia virtus animae a quattuor virtutibus quas enumerat, quae quidem sunt discretivae veri et falsi, communiter dicendo verum et falsum ad complexum et incomplexum, quae quidem virtutes sunt sensus, opinio, intellectus, scientia.


31. Vel sic: Primo ostendit quibus virtutibus animae posset videri imaginativa esse eadem, cum tamen non sit (et sunt quattuor praenominatae), sic: Omnis habitus animae aut veri aut falsi discretivus [videtur] esse aliqua istarum quattuor virtutum, quae sunt sensus, etc.; sed imaginatio videtur esse habitus discretivus veri aut falsi; ergo videtur esse aliqua illarum virtutum. Sic dupliciter haec littera potest exponi. Hoc enim facit primo.


32. Secundo cum dicit, “Quod quidem igitur” [3.3.428a5], incipit declarare quod imaginatio non est aliqua virtutum praenominatarum. Et habet illa pars tres partes, in quarum prima ostendit quod imaginatio non est sensus. In secunda simul ostendit quod non est intellectus aut scientia. In tertia quod non est opinio, et sumitur hic opinio pro opinione quae est cum ratione.


33. In prima parte sic procedit: Primo ponit conclusionem quam intendit probare, dicens manifestum esse ex dictis quod imaginatio non est sensus.


34. Secundo, ibi, “Sensus autem” [3.3.428a6], eam probat per quinque rationes vel per sex, quarum prima est: Sensus aut est potentia, ut visus, aut actus, ut visio; sed imaginatio non est sensus actu neque potentia; ergo imaginatio non est sensus. Huius rationis primo ponit maiorem et eam explanat.


35. Secundo, ibi, “Apparet autem” [3.3.428a7], proponit minorem.


36. Cuius probationem innuit cum dicit, “Ut quae in somniis” [3.3.428a8]. Imaginatio enim quae fit in somnio sive in somno inquantum est in actu non est sensus in potentia; inquantum autem non praesente sensibili non est sensus in actu; et ita illa imaginatio nec est sensus actu nec sensus in potentia.


37. Consequenter, ibi, “Postea sensus” [3.3.428a8], dat secundam ad idem. Et est: Sensus operatur praesente sensibili; imaginatio autem non semper sed aliquando in absentia sensibilis; ergo imaginatio non est sensus.


38. Tertiam rationem dat cum dicit, “Si vero actu” [3.3.428a9]. Et est: Si semper et secundum actum idem esset imaginatio et sensus, omnibus inesset imaginatio quibus inest sensus. Nunc autem non est ita; immo sunt quaedam bestiae quae non videntur habere imaginationem, ut animalia imperfecta quibus non inest imaginatio sicut est in formicis, apibus, et vermibus, quae forte habent imaginationem. Ergo imaginatio non est sensus.


39. Et intelligendum quod imaginatio dicitur inesse animalibus dupliciter, scilicet finite, quomodo inest animalibus perfectis, quae in absentia sensibilis imaginantur et moventur ad loca determinata ut consequantur imaginatum, et hoc modo intendit hic de imaginatione. Alio modo infinite inest animalibus imaginatio, ut scilicet animalibus imperfectis, in quibus est imaginatio solum coniuncta cum sensu, scilicet dum sensibile est praesens, et hoc modo inest imaginatio animali, ut habitum est in principio secundi. Nec curat Aristoteles, ut dicit Commentator,7 de exemplo quod hic ponit, quod quidem modo praedicto secundum Commentatorem potest exponi.

7Averroes, In DAn 2.156, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 367.


40. Consequenter, ibi, “Praeterea” [3.3.428a11], dat quartam rationem ad idem. Et est: Sensus circa proprium obiectum semper est verus; imaginatio autem circa suum obiectum multotiens est falsa; ergo imaginatio non est sensus.


41. Quintam rationem dat cum dicit, “Amplius autem” [3.3.428a12]. Et est: Cum operamur discrete et certitudinaliter secundum sensum, non dicimus quod comprehensum a nobis apparet esse tale, sed quod est tale; cum autem operamur secundum imaginationem, dicimus quod apparet esse tale et quod non est tale, sicut patet in visionibus quae apparent dormientibus; quare imaginatio sensus non est.


42. Et sic potest [exponi] illud quod sequitur, scilicet, “Quod quidem igitur” [3.3.428a15], quasi sit explanatio quintae rationis.


43. Secundum tamen aliam translationem, et secundum Commentatorem,8 potest dici sexta ratio ad propositum; dicit tamen Commentator quod est valde “propinqua rationibus praehabitis.” Est enim alia translatio haec, “Et ex eis quae diximus est quia etiam clausis oculis imaginamur imaginationibus” [3.3.428a15-16]. Ex quo potest ratio sic formari: Nos possumus imaginari formas visibiles clausis oculis; sed sentire non; ergo imaginari non est sentire, nec imaginatio est sensus.

8Averroes, In DAn 2.156, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 367.


44. Consequenter, ibi, “At vero neque” [3.3.428a16-17], declarat quod imaginatio non est intellectus aut scientia. Et hoc unica ratione tali: Intellectus et scientia sunt semper vera; imaginatio autem est quandoque vera, quandoque falsa; ergo imaginatio non est intellectus nec scientia. Et intendit, ut vult Commentator,9 per intellectum cognitionem principiorum, per scientiam autem cognitionem conclusionum; cum enim intellectus et scientia sic proprie dicuntur, semper vera sunt.

9Averroes, In DAn 2.155, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 366.


45. Consequenter, ibi, “Relinquitur igitur” etc. [3.3.428a18], ostendit quod imaginatio non est opinio, ubi sic procedit: Primo dicit quod ex quo imaginatio non est sensus nec intellectus aut scientia, ut praeostensum est, relinquitur tunc scire utrum sit opinio. Et innuit propter quod posset videri opinio, et est quia opinio est vera et falsa sicut imaginatio, propter quod posset videri quod imaginatio esset opinio.


46. Secundo cum dicit, “Secundum opinionem quidem” [3.3.428a19-20], declarat quod non est opinio. Et dividitur in duas partes, in quarum prima ostendit quod imaginatio non est opinio per se. In secunda, quae incipit ibi, “Manifestum igitur” [428a24], ostendit quod non est sensus et opinio simul, neque composita ex his ad invicem combinatis.


47. In prima parte dat duas rationes. Prima est: Cuicumque inest opinio inest et fides; non enim est possibile opinantem non credere illud ad quod habet rationes et argumenta, et ita si habet opinionem, habet credulitatem et fidem. Sed non cuicumque inest imaginatio inest fides, quoniam brutis non inest fides, tamen eis inest imaginatio; ergo imaginatio non est opinio. Huius rationis primo ponit maiorem cum sua probatione, quae patet ex dictis. Secundo innuit minorem, cum dicit, “Bestiarum autem” [3.3.428a21].


48. Consequenter, ibi, “Amplius si omnem” [3.3.428a22], dat secundam rationem ad idem. Et est: Cuicumque inest opinio inest et ratio; sed non cuicumque inest imaginatio inest et ratio, quoniam brutis non; ergo imaginatio non est opinio. Huius rationis primo probat maiorem sic: Ad omnem opinionem sequitur fides; ad fidem sequitur [suasum] esse, sive sufficientia secundum aliam translationem; |B 48r| ad haec ratio; ergo ad opinionem sequitur ratio, et ita idem est opinio et ratio. Secundo, ibi, “Bestiarum” [3.3.428a23], ponit minorem.


49. Consequenter, “Manifestum igitur” [3.3.428a24], ostendit quod imaginatio non est opinio et sensus simul, neque composita ex ipsis ad invicem conglutinatis. Ubi sic procedit: Primo ponit conclusionem quam intendit, et patet ex dictis.


50. Secundo cum dicit, “Propter quod” [3.3.428a26], probat eam sic: Si imaginatio esset composita ex opinione et sensu, tunc sensus et opinio essent eiusdem obiecti. Cum enim imaginatio sit una virtus, non potest secundum aliquod sui esse de aliquo subiecto, secundum aliquod esse de alio; immo necesse est ut sint eiusdem obiecti, [et ita quod sensus et opinio sint eiusdem obiecti.]10 Sed consequens est impossibile; ergo et antecedens. In hac ratione sic procedit: Primo ponit ipsam. Secundo innuit verificationem consequentiae. Tertio destruit consequens. Quarto ex consequente destructo infert oppositum antecedentis — quod est intentum.

10Omissio per homeoteleuton suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 290v, in margine.


51. Ratio patet.


52. Cuius consequentiae necessitatem innuit cum dicit, “Non enim” [3.3.428a29].


53. Consequens destruit cum dicit, “Videtur autem” [3.3.428b2], per tale exemplum: Sensus, scilicet visus, dicit solem esse pedalem, id est, unius pedis secundum quantitatem; opinio autem dicit ipsum esse maiorem tota terra; si igitur habitus unus, ut imaginatio, esset compositus ex isto sensu et ista opinione, quae sunt eiusdem obiecti, qui quidem habitus esset determinate verus aut determinate falsus, tunc oportet opinionem veram devenire ad falsam, nulla transmutatione facta circa ipsam rem quae lateret ipsum opinantem, nec facta transmutatione circa ipsum opinantem, ut per infirmitatem aut aliqua alia occasione (propter hoc decrederet illud quod prius credidit); aut si maneat opinio vera, oportet idem esse verum et falsum — quorum utrumque est inconveniens. Non enim est possibile opinionem veram devenire falsam nisi per transmutationem factam circa ipsam quae lateat ipsum opinantem, aut per transmutationem factam in opinante qua decredat quod prius credidit; nec est possibile idem simul esse verum et falsum, ut manifeste patet. Circa hanc rationem sic procedit: Primo ponit ipsam.


54. Secundo, ibi, “Sed perfecta” [3.3.428b8], destruit consequens [illius, et patet ex praedictis. Et in hoc destruit consequens]11 principalis rationis.

11Omissio per homeoteleuton suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 290v, in margine.


55. Ex quo destructo infert oppositum antecedentis cum dicit, “Non vera unum” [3.3.428b9], concludens communiter ex praedictis quod imaginatio neque est opinio neque sensus, et similiter intelligendum est de aliis, neque est composita ex opinione et sensu.


56. Super quo posset dubitari propter quid non combinavit intellectum et scientiam, neque haec cum opinione et sensu, ad ostendendum imaginationem non componi ex his, sed solum sensum et opinionem.


57. Et potest causa huius esse quia intellectus et scientia semper sunt vera, ut praehabitum est, propter quod manifestum est quod ex ipsis non potest componi imaginatio, cum quandoque sit vera, quandoque falsa. Et propter eandem [causam] non potest combinare intellectum aut scientiam cum opinione et sensu.


58. Adhuc diceret aliquis quod imaginatio bene posset componi ex opinione vera et sensu falso, et ex opinione falsa et sensu vero, et contra hoc non videtur sua ratio, quia videtur solum ostendere quod non sit composita ex opinione et sensu falso — quod patet per exemplum suum.


59. Et dicendum quod nec primo modo nec secundo possibile est imaginationem componi ex sensu et opinione. Et non primo modo ex sensu vero et opinione falsa, cum aliquando sit imaginatio falsa. Neque secundo modo, cum imaginatio aliquando sit vera.


[Pars 2]


1. “Sed quoniam moto” [3.3.428b10]. Data differentia imaginationis ad sensum et etiam intellectus ad invicem, hic incipit agere de his, scilicet de imaginatione et intellectu. Et dividitur in duas partes, in quarum prima determinat de imaginatione. In secunda, ibi, “De parte autem animae” [3.4.429a10], de intellectu.


2. In prima ostendit quid est imaginatio, et dividitur in duas. In prima ostendit quid est imaginatio per terminum. In secunda, ut ibi, “Propter hoc” [3.3.429a4], ostendit propter quid est imaginatio sicut propter finem.


3. Prima dividitur in duas. In prima ostendit quid est imaginatio secundum rem et definitionem. In secunda, ibi, “Quoniam autem” [3.3.429a2], ostendit quid est secundum nominis interpretationem. Et intendit idem in hac parte per imaginationem et phantasiam.


4. In prima parte inquirit talem definitionem phantasiae sive imaginationis, quod phantasia est motus factus a sensu secundum actum. Quae est sic intelligenda: Antequam in animali fiat sensus in actu, non movetur motu imaginationis, scilicet dum solum est sensus in potentia, sed cum iam factus fuerit sensus in actu, stet sensus in actu. Species receptae in actu derelinquuntur propter virtutem imaginativam, quae in absentia sensibilium movetur comprehendendo ipsas, et hoc modo est imaginatio motus factus a sensu secundum actum.


5. Istam autem definitionem de imaginatione sic probat: Moto sensu in actu movetur virtus imaginativa motu consimili; sed hoc non convenit alii virtuti animae ab imaginativa; ergo imaginatio est motus factus a sensu secundum actum. Huius rationis ponit maiorem cum sua probatione usque ibi, “Si igitur nihil” [3.3.428b30]. Ibi ponit minorem et ei coniungit maiorem prius probatam, ex quibus infert conclusionem quam intendit.


6. Primo ergo ponit maiorem quam intendit, per totum quod dicit usque ibi, “Erit itaque” [3.3.428b14].


7. Ibi enim probat eam sic: Cum phantasia sive imaginatio sit motus, non potest fieri sine sensu. Habens etiam ipsam multa patitur et agit secundum ipsam sicut secundum sensum. Ipsa etiam potest esse vera et falsa sicut et sensus. Quod patet hoc modo: Sensus tribus modis est, quoniam aut circa proprium sensibile, et sic semper est verus aut in maiori parte. Aut circa sensibile per accidens, ut circa subiectum cui inest suum proprium sensibile, circa quod errat et multotiens decipitur; licet non decipiatur visus quin sit album quod videt, decipitur tamen utrum sit hoc album aut aliud, ut nix aut huiusmodi. Tertio modo est sensus circa sensibilia communia quibus insunt sensibilia propria, cuiusmodi sunt motus, magnitudo, circa quae similiter errat sensus proprius et multotiens decipitur. Sic igitur est quod sensus tribus modis dicitur. Sed phantasia differt a sensu sicut illud quod provenit ab aliquo differt ab eo a quo venit; differt etiam phantasia tribus modis dicta, secundum scilicet quod respondet tribus modis sensus praenominatis, ab illis tribus modis sensus, ita tamen quod phantasia respectu sensus circa proprium obiectum semper vera est sicut et ille sensus, et si praesentialiter fuerit illud sensibile apud phantasiam et eodem modo sicut fuit apud sensum proprium. Sed si enim non eodem modo fuerit sensibile apud phantasiam — quod accidere potest propter multas occasiones, ut scilicet propter distantiam sensibilis aut propter distantiam temporis in quo comprehendebatur illud sensibile — si autem ita sit, tunc circa sensibile proprium non est phantasia vera. Alii autem duo modi phantasiae respondentes duobus secundis modis sensus sunt falsi, tam in praesentia quam in absentia sensibilis, et praecipue cum sensibile procul fuerit, id est, vel secundum distantiam localem vel secundum tempus (potest enim dici procul esse vel secundum quod tempus multum removetur a sensu et imaginatione), et hoc accidit quia sensus multotiens errat et falsus est utroque istorum modorum, et tam in praesentia quam in absentia sensibilis. Sic igitur patet quod phantasia, quae est motus factus a sensu secundum actum, sequitur motum sensus et in veritate et in falsitate. Ex quo patet propositio maior, quae est quod motu sensus in actu movetur phantasia motu consimili.


8. Consequenter, ibi, “Si igitur nihil” [3.3.428b30], ponit minorem rationis principalis et ei subiungit maiorem prius probatam, ex quibus infert definitionem phantasiae, quae est conclusio principaliter intenta. Et patet ex dictis.


9. Consequenter, ibi, “Quoniam autem visus” [3.3.429a2-3], determinat quid est phantasia secundum nominis interpretationem, docens a quo recipit denominationem sic: Cum phantasia sit motus factus a sensu secundum actum, ut iam ostensum est, et inter omnes sensus visus sit huiusmodi cuius perfectio est lux (sine enim lumine non fit sensus visus), accipit phantasia nomen a luce. Et hoc patet igitur quia phantasia in lingua graeca appellatur lux sive apparitio.


10. Consequenter, ibi, “Et propter” [3.3.429a4], determinat propter quid est phantasia sicut propter finem. Et est ut per phantasmata recepta in hac virtute moveatur motibus diversis ad sensibile, ut scilicet consequatur delectabile et fugiat nocivum in absentia tamquam sensibile esset praesens, et etiam quod animalia carentia intellectu mediante hac virtute operentur ad eorum salutem, cuiusmodi sunt animalia bruta. Et etiam quaedam animalia, sicut homines, operantur hac virtute apud velamentum intellectus ipsorum, quod accidit aut in aegritudine aut in somno aut aliqua occasione consimili. Propter hoc igitur sicut propter finem est phantasia sive imaginatio.


11. Consequenter, ibi, “De phantasia autem” [3.3.429a8], epilogat determinata de phantasia in hac parte. |B 48v|


[Pars 3]


1. “De parte autem animae” [3.4.429a10]. Determinato de imaginatione, hic intendit de intellectu. Et dividitur in duas partes. In prima agit de intellectu per id quod est ei proprium sive secundum se. In secunda, ibi, “Videtur autem” [3.7.431a4], agit de intellectu per id quod ei commune et sensui.


2. Prima in duas. In prima agit de substantia intellectus. In secunda, ibi, “Indivisibilium” [3.6.430a26], de eius actionibus.


3. Prima in duas. In prima agit de substantia intellectus possibilis. In secunda, ibi, “Quoniam autem sicut” [3.5.430a10], de substantia intellectus agentis.


4. In prima parte sic procedit: Primo dat intentionem. Secundo prosequitur ipsam.


5. Intentio autem circa duo scienda de substantia intellectus possibilis, quorum unum est utrum intellectus possibilis differat ab aliis partibus animae subiecto vel ratione. Et innuit per hoc Platonem, qui posuit virtutes animae separabiles esse secundum substantiam, ut praehabitum est in primo huius libri. Differre enim subiecto est differre instrumento, ut posuit Plato; differre ratione est differre definitione. Si igitur non sit separabilis intellectus ab aliis partibus animae subiecto, tunc oportet perscrutari quam differentiam habent ad invicem. Hoc est primum intentum.


6. Secundum tangit cum dicit, “Et quomodo forte” [3.4.429a13]. Et est quomodo sic intelligat, scilicet utrum intelligere sit intellectus pati ab intelligibili, vel sic in patiendo intelligat aliquid sicut sensus patitur in sentiendo, aut intelligat solum recipiendo sine omni transmutatione et passione.


7. Consequenter, ibi, “Impassibile” [3.4.429a15], dat intentionem. Et tunc prosequitur secundam quaestionem, et hoc quia secunda quaestione terminata patebit prima. Illa autem pars in qua prosequitur secundam quaestionem dividitur in duas, in quarum prima procedit veritatem declarando. In secunda, ibi, “Dubium” [429b22], procedit dubitando.


8. Prima in duas. In prima declarat quomodo intellectus possibilis egreditur de potentia in actum. In secunda, ibi, “Quoniam autem” [3.4.429b10], declarat quomodo intellectus exsistens iam in actu diversimode intelligit.


9. Prima in duas. In prima declarat quomodo intellectus possibilis egreditur quasi de potentia essentiali ad actum. In secunda, ut ibi, “Cum autem hic” [3.4.429b5-6], declarat quomodo egreditur quasi de potentia accidentali ad actum.


10. In prima parte ostendit quod intellectus non se habet ad intellectum sicut sensus ad sensibilia. Circa quod sic procedit: Primo ponit iam dictum quod intendit declarare pro conclusione. Et patet ex dictis.


11. Secundo, ibi, “Necesse est” [3.4.429a18], declarat eam. Et dividitur in partes duas. In prima ostendit quod intellectus possibilis est omnino impassibilis in egrediendo quasi de potentia essentiali ad actum. In secunda, ibi, “Quod autem natura simul” [429a29], declarat reliquam partem conclusionis, scilicet quod non similiter se habet intellectus ad intelligibilia sicut sensus ad sensibilia.


12. Primum declarat sic: Intellectus possibilis est forma vel potentia omnino immaterialis et propter quod, licet egrediatur de potentia quasi essentiali ad actum, remanebit omnino impassibilis. Necessitas consequentiae huius rationis patet per hoc quod dicit Aristoteles in libro De generatione,12 scilicet in capitulo de actione et passione, ubi vult quod forma immaterialis cum agat, est omnino impassibilis. Huius rationis solum probat medium, scilicet quod intellectus possibilis omnino est immaterialis. Et habet ista pars duas. In prima parte probat hoc a rei natura. In secunda, ibi, “Et bene est” [3.4.429a27], a rei iudicio.

12Aristot., DGen 2.7.324b4-5.


13. In prima parte dat duas rationes. Prima est ostensiva. Secunda ad impossibile.


14. Prima est: Intellectus possibilis natus est intelligere omnes formas materiales; quare necesse est ut nullam formam materialem habeat in actu, et ita ut sit omnino immaterialis, et per consequens impassibilis. Circa hanc rationem sic procedit: Primo ponit ipsam. Secundo declarat necessitatem consequentiae. Tertio infert conclusionem quam intendit. Ultimo appropriat nomen ‘intellectus’, quia potest dici communiter et proprie.


15. Rationem ponit, dicens quod necesse est, cum intellectus possibilis omnia intelligat, ipsum esse impermixtum, id est, immaterialem, et sine omni forma materiali per quam recipit species intelligibiles, quemadmodum dixit Anaxagoras ipsum esse impermixtum ad hoc ut imperet, hoc est, ut cognoscat omne aspectum ab ipso. Forma enim mixta est illa quae est forma materialis, unde impermixta dicitur forma immaterialis.


16. Consequenter, ibi, “Apparere enim” [3.4.429a20], declarat necessitatem consequentiae sic: Si intellectus possibilis esset forma materialis aut haberet formam materialem modo praedicto, illa forma materialis impediret ipsum intellectum comprehendentem extraneum et ei obiectum, id est, prohibens diversum simpliciter apparere intellectui, ut si calidum aut frigidum esset obiectum super substantiam intellectus, tunc simpliciter diversum ab illa forma non posset intelligi ab illa substantia illius intellectus, sicut et visus quia est forma materialis sive in oculis mediante forma materiali, non comprehendit omnes formas, sed est sua receptio terminata solum ad colorem et ad lucem. Cum igitur intellectus possibilis omnes formas materiales comprehendat, nec est forma materialis nec est materia nec a materia formam materialem habens per quam alia intelligat.


17. Consequenter, ibi, “Quare neque” [3.4.429a21], ex verificatione ipsius consequentiae infert iterum ipsam conclusionem quod ipsius intellectus nullam contingit esse materiam, id est, formam materialem sive corporalem.


18. Consequenter, ibi, “Sed adhuc” [3.4.429a21-22], appropriat nomen ipsius ‘intellectus’, quia potest dici communiter et proprie. Cum enim dicitur communiter, intellectus comprehendit imaginationem. Cum autem proprie dicitur, scilicet intellectus possibilis, qui natus est intelligere omnes formas materiales, cum sit in potentia ad ipsas, licet nunquam intelligat, non est aliqua natura, id est, non est aliqua forma materialis neque formam materialem habens.


19. Consequenter, ibi, “Unde neque” [3.4.429a24], ponit aliam rationem ad idem per impossibile. Et est: Si intellectus possibilis esset mixtus corpori, et hoc est, si esset forma materialis, aut esset calidus aut frigidus, et sic de aliis, aut haberet aliquod organum; sed consequens est impossibile; ergo et antecedens. Circa hanc rationem sic procedit: Primo ponit conclusionem quam intendit probare. Secundo, ibi, “Qualis enim” [429a25], supponendo oppositum conclusionis pro hypothesi, dat rationem ducentem ad impossibile. Tertio, ibi, “Nunc autem nullum” [429a27], destruit consequens quoad illud quod indiget destructione.


20. Necessitas consequentiae secundum Commentatorem13 sic potest verificari: Omnis forma materialis aut debetur qualitatibus primis, quae sunt calidum, frigidum, humidum, et siccum, aut est addita complexioni corporis provenientis ex illis qualitatibus sicut sensus, quae quidem forma materialis necessario indiget organo. Ex quo patet necessitas consequentiae.

13Averroes, In DAn 3.6, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 414.


21. Consequenter cum dicit, “Et bene est” [3.4.429a27], confirmat illud a rei iudicio, dicens quod quidam philosophi bene dicebant in hoc quod posuerunt animam esse locum specierum, dicentes quod sicut locus non est aliquid ipsorum locatorum, similiter anima non est aliquid formarum materialium sive specierum quarum dicitur esse locus. Ipsi tamen dicentes animam esse locum specierum non dixerunt hoc de omni anima, sed de anima intellectiva. Et quamvis sic possit dici anima locus specierum, differt tamen a vero loco, quia verus locus nec actu nec potentia est locatum in ipso. Anima autem, quamvis non actu, tamen potentia aliquo modo est species recepta in ipsa. Patet igitur quod per iudicium sic dicentium non est intellectus forma materialis, et ita quod est omnino impassibilis.


22. Consequenter, ibi, “Quaedam autem vera” [3.4.429a29], declarat quod non similiter se habet intellectus ad intelligibilia sicut sensus ad sensibilia, dicens primo hoc esse manifestum ex his quae apparent in sensibus et organis sensuum.


23. Secundo, ibi, “Sensus enim” [3.4.429a31], dat medium ad hoc. Et est: Cum sensus comprehendit aliquod sensibile excellens valde, et postea immediate comprehendit aliquod sensibile minus excellens, non sentiet illud sensibile minus excellens, aut male. Et hoc est quia sensus valde debilitatur a sensibili excellenti, sicut patet in auditu et visu et in aliis sensibus. Sed cum intellectus intelligit aliquod intelligibile excellens valde, et postea convertit se ad aliquod minus intelligibile, non minus intelligit ipsum sed magis. Cuius causa est quia intellectus quantum est de se est omnino separatus a condicionibus materialibus et corporalibus; sensus autem nequaquam. Ex quo patet quod licet sensus patiatur a sensibili, intellectus tamen est omnino impassibilis ab intelligibili, et ita non similiter se habet intellectus ad intelligibile sicut sensus ad sensibile.


24. Consequenter, ibi, “Cum autem” [3.4.429b5-6], declarat quomodo intellectus possibilis egreditur de potentia accidentali ad actum, intendens [quod] cum iam est intelligens in potentia accidentali sive secundum habitum, tunc dicitur sciens et intelligens actu, quod quidem convenit a se ipso egredi in actum nisi prohibeatur. Verumtamen non adhuc dicitur simpliciter intellectus secundum actum; immo est quodammodo in potentia, sicut fuit dum fuit in potentia quasi essentiali, scilicet ante addiscere, aut sicut ante inventionem, licet non eodem modo sit in potentia. Adhuc autem cum secundo modo est in potentia, potens est ut intelligat se ipsum, sicut patebit inferius. Sic igitur cum est in potentia accidentali, est omnino impassibilis in egrediendo in actum.


25. “Quoniam autem aliud” etc. [3.4.429b10]. Hic determinat quomodo intellectus exsistens in actu iam diversimode intelligat, declarans quod modo alio et alio, et determinat quis est ille modus alius. Unde secundum hoc dividitur in duas partes, in quarum prima ostendit quod modo alio et alio intelligit. In secunda, ibi, “Aliud autem” [429b16], declarat quis est ille modus alius.


26. Primum sic: Cum quaedam res differant consideratae in se et in esse actuali, ut res mathematicae in se consideratae considerantur non ut in materia neque sub condicionibus materialibus, in esse |B 49r| actuali consideratae considerantur sub condicionibus materialibus et ut in materia; cum etiam quaedam res naturales differant similiter consideratae in se et in esse actuali, ut aqua et huiusmodi corpora simplicia, et non sic de omnibus rebus naturalibus; immo quaedam res naturales non differunt consideratae in se et in esse actuali, ut caro et huiusmodi, quae nec esse possunt nec intelligi sine materia — cum ita sit, aut oportet discernere et iudicare de illis rebus diversis virtute animae [alia et alia, aut eadem virtute animae]14 diversimode se habente oportet ut discernat et comprehendat anima istas res diversas, scilicet carnem secundum se consideratam et magnitudinem sive aliam rem mathematicam et etiam aliquam secundum se consideratam.

14Omissio per homeoteleuton suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 292r, in margine.


27. Et quod eadem caro non differat considerata in se et in esse actuali probat cum dicit, “Caro enim” [3.4.429b13], per hoc quod caro nec est nec intelligi potest sine materia transmutabili. Immo semper consideratur forma in materia, sicut simum consideratur semper ut hoc in hoc, scilicet ut cavitas in naso; simum enim significat cavitatem non quamcumque sed in naso. Similiter caro significat formam non quamcumque sed in materia.


28. Et quod caro non sit sine materia transmutabili probat cum dicit, “Sensitivo” [3.4.429b14-15], sic: Anima iudicat calidum et frigidum sensu tactus; sed caro non est nisi media proportio calidi et frigidi; ergo caro sensu iudicatur et est semper in materia transmutabili et cum contrarietate, eo quod componentia ipsam sunt contraria.


29. Consequenter cum dicit, “Alio etiam separato” [3.4.429b16], determinat quis est ille modus alius quo eadem virtus animae discernit sive comprehendit illas res diversas, dicens quod aut oportet concedere animam discernere sive comprehendere illas res virtute alia et alia, aut si virtute eadem, ut ipse supponit, oportet quod hoc sit modo alio et alio, ita quod intellectus comprehendat res naturales, cuiusmodi est caro, quae essentialem relationem habet ad materiam, secundum circulum. Cum enim intellectus comprehendat intentiones talium, cum non possit eas intelligere sine materia, ut dictum est, non quiescit in ipsis; immo reflectitur et incurvatur ad intelligendum condiciones ipsius materiales, et ita secundum circulum dicitur eas intelligere. Cum autem comprehendat intentiones rerum mathematicarum, quae essentialem relationem non habent ad materiam, eo quod considerantur non ut in materia, quiescit in ipsis et non reflectitur ad considerandum de condicionibus materialibus, et ita dicitur intelligere huiusmodi res secundum rectum sive secundum lineam rectam. Illae tamen res mathematicae sic intellectae non omnino absolvuntur a materia; immo semper sunt in sua materia intelligibili, sicut simum semper est cum concavo vel continuo, id est, in materia sua transmutabili. Cum igitur in huiusmodi rebus mathematicis sic est quod differunt secundum esse consideratae, scilicet actuale, et in se, potest esse quod diversus modus est comprehendendi ipsas et res alias naturales essentialem transmutationem habentes. Quare, ut prius, aut oportet concedere animam comprehendere has res et alias virtute alia et alia, aut virtute eadem sed modo alio et alio. Et supponit, ut dictum est, quod virtute eadem. Sicut enim idem sensus iudicat de sensibilibus diversis, et non sunt diversi sensus, ut praeostensum est, similiter oportet eadem virtute animae, scilicet intellectiva, diversa intelligibilia comprehendere et de ipsis iudicare, sed modo alio et alio, qui modus patet ex praedictis.


30. Consequenter, ibi, “Omnino igitur” [3.4.429b21], concludit ex dictis quod sicut diversimode se habent res in se, sic diversimode intelliguntur. Et intendit per hoc quod quanto res magis sunt abstractae a materia, tanto aptiores sunt ad intelligendum sive ad intellectum, et melius intelliguntur. Unde res metaphysicae potissime intelliguntur; mathematicae autem minus bene; res autem naturales, quae et secundum esse et secundum considerationem sunt in motu et in materia, adhuc minus bene intelliguntur. Et sic processum est huc usque circa substantiam intellectus possibilis, circa ipsum veritatem declarando.


31. Consequenter, ibi, “Dubitabit autem” [3.4.429b22-23], procedit dubitando sic: Primo movet dubitationes quasdam. Secundo, ibi, “Aut pati” [3.4.429b29], solvit eas.


32. Movet autem duas dubitationes circa substantiam intellectus possibilis, quarum prima est: Cum intellectus sit substantia simplex et omnino impassibilis, ut praeostensum est, non habens communicationem cum aliqua forma materiali, quod etiam concessit Anaxagoras, potest tunc aliquis dubitare, cum ita sit, quomodo intelliget formas materiales. Et hoc si intelligere sit aliquod pati; quae enim agunt et patiuntur ad invicem videntur habere aliquod commune. Cum igitur intellectus nullam habeat communicationem cum formis materialibus, ut dictum est, et intelligere sit pati a formis intelligibilibus, ut videtur, intellectus nullam formam materialem intelliget.


33. Consequenter, ibi, “Amplius autem” [3.4.429b26], movet secundam dubitationem. Et est: Si intellectus intelligit se aliquando, ut praedictum est, tunc dubium est utrum per se ipsum intelligatur a se aut per suam speciem, sicut aliae res intelligibiles intelliguntur per species suas. Si vero se ipso intelligitur, tunc sicut hoc intellectum est intelligens, similiter, ut videtur, omnia intelligibilia vel intellecta erunt intelligentia, cum omne intelligibile sive intellectum videatur esse unum specie vel eodem modo intelligibile. Si autem secundo modo, scilicet si intelligatur per speciem suam sicut alia intelligibilia, tunc habebit intellectus formam aliquam sibi admixtam cum materia sive speciem per quam intelligetur, sicut alia intelligibilia intelliguntur per suas species, et ita sicut [alia intelligibilia] cum intelliguntur, non intelligunt, similiter nec intellectus cum intelligitur, non intelligit; aut si intellectus intelligat cum intelligitur, et alia similiter cum intelliguntur, intelligunt.


34. Consequenter, “Aut pati” [3.4.429b29], solvit istas quaestiones. Et primo primam, intendens quod si intellectus dicatur pati ab intelligibili, hoc erit communiter sumendo pati, non secundum quod in formis materialibus dicitur passio. Intellectus enim solum patitur in recipiendo et sine omni transmutatione et corruptione; forma materialis in patiendo transmutatur et corrumpitur. Unde comparat intellectum, cum est in potentia ad susceptionem intelligibilium et non actu intelligens vel nullam formam habens actu, tabulae nudae quae semper potens est recipere omnes figuras. Sicut enim nuda tabula non patitur, ita quod transmutetur, cum recipit picturas factas in ea, immo magis perficitur per ipsas, similiter intellectus non patitur a formis intelligibilibus, immo magis per ipsas perficitur.


35. Et sic patet quod solvitur ista dubitatio per distinctionem aequivocationis huius verbi ‘pati’. Ubi enim dicitur quod est pati proprie, ibi oportet esse aliquod commune agenti et patienti, [sicut est in actione et passione naturali. Communiter autem dicendo pati,]15 ut scilicet dicitur intellectus pati ab intelligibili, nequaquam.

15Omissio suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 292v, in margine.


36. Consequenter, ibi, “Ipse autem intellectus” [3.4.430a2], solvit secundam dubitationem. Et habet ista pars duas, in quarum prima determinat quae pars illius dubitationis est eligenda. In secunda, ibi, “Non autem semper” [430a5], docet vitare inconveniens quod videbatur sequi ex illa parte quam eligit.


37. Determinat igitur in prima parte quod prima pars praedictae dubitationis est eligenda, intendens quod ipse intellectus se ipso est intelligibilis, sicut species immediate comprehensa ab intellectu se ipsa intelligitur et non per suam speciem. Aliter enim esset processus in infinitum.


38. Et quod intellectus hoc modo intelligatur se ipso et non per speciem suam probat cum dicit, “In his quidem enim” [3.4.430a3], per hoc quod in formis penitus immaterialibus idem est intelligens et quod intelligitur, idem etiam est speculans et speculatum. In formis autem materialibus non sic est; aliud enim est intelligens ab eo quod intelligitur, et etiam speculans ab eo quod speculatur. Cum igitur huiusmodi intellectus sit forma immaterialis, ut praeostensum est, et intellectus se ipso est intelligens et non per speciem, intellectus se ipso erit intellectum et non per aliquam speciem sui.


39. Commentator16 tamen non hoc modo solvit istam quaestionem; immo manifeste videtur consentire in secundam partem quaestionis. Sed quod sic debeat solvi sicut dictum est patet per aliam translationem (verum est), et per intellectum Aristotelis in fine huius capituli.

16Averroes, In DAn 3.15, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 434.


40. Consequenter, ibi, “Non autem semper” [3.4.430a5], docet vitare inconveniens quod videtur sequi ex illa parte dubitationis quam elegit, intendens quod causa propter quam alia intelligibilia cum intelliguntur ab intellectu, non intelligunt, licet intellectus cum intelligitur, intelligat, quia unumquodque intelligibile aliud ab intellectu sive a substantiis separatis est forma materialis, et ita non est intelligibile in actu sed solum in potentia, propter quod licet huiusmodi intelligantur, non intelligunt. Oportet enim quod potentia sive virtus intelligens intellectum sit sine materia, cuiusmodi est intellectus, et tali virtuti inest actu intelligere. Cum igitur intellectus (qui huiusmodi est) intelligitur, intelligit, sed alia intelligibilia cum intelligantur, non intelligunt.


41. “Quoniam autem sicut” etc. [3.5.430a10]. Determinato de substantia intellectus possibilis, hic determinat de substantia intellectus agentis. Et dividitur in duas, in quarum prima determinatur de intellectu agente in se. In secunda, quae hic incipit, “Siquidem intellectus” [430a17], in comparatione ad intellectum possibilem.


42. Prima in duas. In prima ostendit an sit intellectus agens. In secunda, quae secundum aliam |B 49v| translationem ibi incipit, “Secundum quod” [3.5.430a15], ostendit quid sit.


43. Primum sic: In omni re naturali est aliquid ut materia, et aliquid ut agens et efficiens sive forma, et tertium quod sub agente derelinquitur in materia. “Cum igitur consideratio de anima sit consideratio naturalis, et anima sit unum naturaliter entium,” ut vult Commentator,17 oportet has tres differentias in anima reperiri, scilicet aliquid quod sit ut materia, et hoc est intellectus possibilis; et aliquid quod est agens et efficiens, et hoc est intellectus agens; et tertium quod ab intellectu agente fit in intellectu possibili. Istud tamen tertium non exponit vel exprimit, sed satis innuitur per hoc quod dicit quod oportet esse agens a quo fluit aliqua influentia. Sic igitur patet quod intellectus agens est.

17Averroes, In DAn 3.17, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 436-437.


44. Consequenter, ibi, “Et intellectus secundum quod intelligit omne” [3.5.430a15], quod est littera alterius translationis, determinat quid est intellectus agens, dicens quod est habitus quidam, ut lumen, per quem fiunt intelligibilia potentia actu intellecta. Sicut enim lumen facit potentia visibile actu videri, similiter quodammodo intellectus agens facit potentia intelligibilia actu intellecta, propter quod dicitur habitus quidam, ut lumen.


45. Consequenter, ibi, “Hic quidem intellectus” [3.5.430a17], comparat intellectum agentem ad intellectum possibilem, assignando convenientias et differentias eorum ad invicem. Et sunt quod intellectus agens est separatus et immixtus, hoc est, immaterialis, et omnino impassibilis. Et in his tribus convenit cum intellectu possibili. Quod autem ista tria habeat de intellectu agente potest demonstrari eodem modo quo de intellectu possibili.


46. Secundo, ibi, “Substantia actu est” [3.5.430a18], dat differentias eorum ad invicem. Et dat tres vel quattuor, quarum prima est quod intellectus agens est substantia in actu, ita scilicet quod non est in eo potentia ad aliquid, sicut in intellectu possibili est potentia ad recipiendum formas. Quod sic probat: Universaliter manifestum est quod agens nobilius est patiente, et omnino principium movens et efficiens materia. Cum igitur intellectus possibilis sit substantia ens in potentia ad susceptionem formarum et intelligibilium, intellectus agens erit substantia in actu respectu illarum, ita quod non est in potentia ad illas; immo magis semper actualiter omnia intelligibilia habet penes se. Aliter enim nullam haberet praerogativam vel nobilitatem quantum ad hoc intellectus agens super possibilem.


47. Consequenter, ibi, “Idem autem” [3.5.430a19-20], dat secundam differentiam. Et est quod scientia sive actio intellectus agentis est eadem cum sua substantia, et sic sunt simul. Intellectus autem possibilis est prior tempore in hoc individuo quam sua scientia sive operatio et etiam quam scientia intellectus agentis. Et sic patet secunda differentia.


48. Et intelligendum per hoc quod licet dici posset intellectus possibilis prior tempore in hoc individuo quam sua operatio et etiam quam operatio intellectus agentis, et ita quam sua scientia, simpliciter tamen prior est, sicut patet de motu locali quod in hoc individuo generabili et corruptibili posterior est aliis motibus, simpliciter tamen prior. Simpliciter enim loquendo est motus localis prior aliis motibus.


49. Consequenter, ibi, “Omnino autem” [3.5.430a21], potest dici quod dat tertiam differentiam. Et est quod intellectus agens non est in tempore, cum non aliquando intelligat et aliquando non, sed semper. Intellectus autem possibilis aliquando intelligit et aliquando non, et ita est in tempore.


50. Vel posset dici quod haec differentia datur intelligi per secundam. Cuius enim actio eadem est cum sua substantia, illud semper est, et ita non est in tempore.


51. Et intelligendum quod quamvis intellectus agens semper intelligat, non tamen semper facit suam actionem, quae est facere formas potentia intelligibiles actu intellectas. Sicut est de luce quod semper lucet, non tamen semper facit corpus actu lucidum (ut si corpus non sit coloratum), similiter intellectus agens non semper abstrahit speciem a condicionibus materialibus, ita scilicet quod recipiatur in intellectu possibili, sed solum cum invenit ipsam speciem rei intelligibilis in imaginatione. Et ex hoc est quod intelligimus cum volumus; quia enim in nobis est imaginari, species imaginatas abstrahit statim intellectus et facit recipi in intellectu possibili propter hoc. Sed non semper sentimus cum volumus.


52. Consequenter, ibi, “Separatum” [3.5.430a22], dat quartam differentiam. Et est quod intellectus agens secundum suam substantiam et secundum suam operationem, hoc est, secundum suum intelligere, est separabilis et incorruptibilis. Intellectus autem possibilis quamvis non secundum substantiam suam, tamen secundum suam operationem, hoc est, secundum suum intelligere, est inseparabilis et corruptibilis. Non enim intelligit intellectus possibilis inquantum huiusmodi nisi virtute materiali mediante, ut mediante imaginatione. Et sic patent differentiae intellectus agentis ad possibilem.


53. Ex quibus resultat dubitatio utrum sit una et eadem substantia intellectus agentis et possibilis aut non, sed substantia intellectus possibilis est intra, substantia autem intellectus agentis est extra, aut aliqua natura angelica vel natura superior angelica, circa quod secundum diversos diversimode sciendum est.


54. Volunt enim quidam modum primum, scilicet quod una et eadem substantia sit utriusque, quae quidem secundum quod inclinationem habet ad imaginationem, a qua recipit formas intelligibiles, dicatur intellectus possibilis; sub hoc enim esse ligatur aliquo modo cum materia, et hoc modo ei conveniunt quae praedeterminata sunt de substantia intellectus possibilis. Eandem substantiam dicunt prout est in se considerata et dicunt esse substantiam intellectus agentis.


55. Et quod sic sit eadem substantia utriusque, non una intra, alia extra, ut dicitur, in secundo videtur haberi ex hoc quod dicit in littera quod necesse est in anima has esse differentias.


56. Item, etiam per plures rationes potest confirmari, tam secundum Aristotelem quam secundum Commentatorem.


57. Alii autem concedunt secundum modum, concedentes aliam esse substantiam intellectus agentis et possibilis, dicentes substantiam intellectus possibilis esse intra, substantiam autem intellectus agentis extra. Et huius opinionis sunt multi theologi qui dicunt intellectum agentem in nobis esse intellectum Primi, qui quidem intellectus est lux, sed secundum quod dicitur, “Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum,”18 quod ista lux est intimior animae nostrae quam sit ipsa sibi.

18Io. 1,9.


58. Et hoc videtur haberi ab Aristotele, per hoc quod dicit intellectum agentem esse habitum ut lumen.


59. Similiter etiam per hoc quod vult hic Commentator19 quod substantia intellectus agentis est sua actio. Non enim est hoc manifestum esse verum nisi de Primo.

19Averroes, In DAn 3.19, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 440-443.


60. “Indivisibilium quidem” etc. [3.6.430a26]. Cum iam determinavit de substantia ipsius intellectus, hic intendit de propriis eius actionibus, quae sunt duae, scilicet informatio intellectuum indivisibilium et compositio eorundem. In his enim duabus actionibus complentur actiones ipsius intellectus. Dividitur autem haec pars in duas. In prima distinguit istas actiones ad invicem et destruit cavillationes contra secundam partem distinctionis exsistentes. In secunda, ibi, “Indivisibile” [430b6], incipit agere de his actionibus.


61. Prima dividitur in duas partes. In prima distinguit istas actiones. In secunda, ibi, “Falsum autem” [3.6.430b1-2], destruit istas cavillationes.


62. Primum facit, dicens quod informatio sive operatio ipsius intellectus quantum ad intellectus simplices consistit circa ea in quibus nec est verum nec falsum, et intelligendum est de veritate complexa. Actio autem ipsius quantum ad compositionem intellectuum simplicium consistit circa haec in quibus est tam verum quam falsum, quae quidem componibilia sic se habent ad invicem quod aut vero aut falso significatur, unum ut dependens et alii inhaerens.


63. Et quod intellectus componat intentiones prius divisas verificat per quoddam simile dictum ab Empedocle cum dicit, “Quemadmodum” [3.6.430a28], dicens quod sicut dixit Empedocles quod multa capita prius divisa a collis per amicitiam post congregantur et copulantur ipsis, ita quod simile suo simili, similiter intentiones simplices, ut subiectum et praedicatum, quibus primo informatur intellectus, postea componuntur ab ipso intellectu, ut cum dicitur diametrum esse costae dissimilem. Prius enim accipiuntur intentiones simplices, subiectum et praedicatum, et postea componuntur. Et fit ista compositio tam secundum praeteritum quam secundum futurum quam secundum praesens.


64. Consequenter, ibi, “Falsum enim” [3.6.430b1-2], destruit quasdam cavillationes contra secundam partem distinctionis praedictae, et sunt duae. Prima est: Quia falsum consistit in remotione et divisione, posset aliquis putare quod actio intellectus in composito non consistit circa ea in quibus est falsum. Hanc removet, dicens quod falsum semper consistit in compositione intellectuum et non rerum, cum secundum intellectum componuntur aliqua quae ad invicem non sunt componibilia, ut si album componatur non-albo. In talibus semper est compositio ad minus intellectuum, quamvis non rerum, circa quam est falsitas.


65. Consequenter, ibi, “Contingit” [3.6.430b3], destruit secundam cavillationem; posset enim aliquis negare hoc quod praesuppositum est, scilicet quod compositio intellectus fit tam secundum praeteritum quam secundum praesens. Ne hoc putetur, ostendit quod sic, hoc modo: Circa quaecumque exsistit intellectus in dividendo, exsistit in componendo; |B 50r| sed exsistit intellectus tam circa praeterita et futura quam circa praesentia in dividendo; ergo et in componendo.


66. Consequenter, ibi, “Indivisibile” [3.6.430b6], incipit agere de duabus actionibus praedistinctis. Et primo de prima. Secundo, ibi, “Amplius autem dictio” [430b26], de secunda.


67. Prima in duas. In prima determinat quomodo intelliguntur indivisibilia, aliquo modo tamen divisibilia. In secunda, ibi, “Punctum” [3.6.430b20], declarat quomodo intelliguntur indivisibilia omnino, ut est punctus.


68. Prima in duas. In prima declarat quomodo intelliguntur indivisibilia actu aut potentia, cuiusmodi est magnitudo. In secunda, ibi, “Quod autem non” [3.6.430b14], quomodo intelliguntur indivisibilia per se, divisibilia autem per accidens.


69. Primum determinat, dicens quod cum indivisibile dicatur dupliciter, et similiter divisibile, scilicet actu et potentia, cum intelligitur indivisibile in actu, potentia autem divisibile, intelligitur intellectu indivisibili et in tempore indivisibili in actu. Sicut enim magnitudo intellecta indivisibilis est, scilicet in actu, divisibilis tamen in potentia, similiter et tempus erit divisibile et indivisibile. Non enim est dicere quod intellectus intelligit totam magnitudinem aliquam, ita scilicet quod in medietate temporis medietatem magnitudinis unam, et in alia medietate temporis aliam magnitudinis medietatem; hoc enim non esset possibile nisi magnitudo esset divisa in actu. Immo oportet quod sicut magnitudo solum potentia est divisibilis, actu autem indivisibilis, quod similiter et tempus. Et si magnitudo fuit in actu divisibilis, similiter et tempus; tunc enim non intelligitur magnitudo illa ut una, sed ut plures magnitudines.


70. Consequenter, ibi, “Quod autem non” [3.6.430b14], determinat quomodo intelliguntur indivisibilia per se, divisibilia autem per accidens, cuiusmodi sunt formae materiales. Quaedam per se carent omni magnitudine, et ita indivisibiles sunt per se, divisibiles autem a divisione subiecti sive magnitudinis, sicut prius dictum est quod huiusmodi intelliguntur ab anima sive intellectu indivisibili et etiam in tempore indivisibili per se; ipsum enim est indivisibile per se quod intelligitur per se, et similiter oportet ut intelligatur tempore indivisibili per se, et similiter intellectu indivisibili. Ipsum tamen per accidens est divisibile, non scilicet quia tempus in quo intelligitur sit divisibile, nec quia intellectus quo intelligitur, sed quia inseparabile est ab eo quod facit magnitudinem unam et tempus unum, id est, a continuo, quod quidem continuum reperitur similiter in magnitudine et tempore et universaliter in continuo. Et ita sicut est divisibile per accidens, sic potest intelligi, sed in tempore indivisibili.


71. Consequenter, ibi, “Punctum autem” [3.6.430b20], determinat quomodo intelliguntur indivisibilia omnino, ut est punctus, intendens quod huiusmodi intelliguntur per remotionem et privationem divisionis, de quibus exemplificat in contrariis vel continuis, ut scilicet malum non intelligitur nisi per privationem boni, nec nigrum nisi per privationem albi. Huiusmodi enim intelliguntur sicut privatio per remotionem habitus. Intellectus autem, qui debet intelligere huiusmodi indivisibile, oportet ut sit in potentia ad susceptionem utriusque contrariorum vicissim. Si enim aliquis intellectus in quo non possunt vicissim suscepi contraria, huiusmodi intellectus tantum intelligit se ipsum et nihil extra se, et est intellectus in actu et separatus. Huiusmodi autem intellectus non intelligit indivisibile per privationem; immo indivisibile quod intelligit se ipsum verius intelligit quam divisibile.


72. De quo tamen intellectu hoc dicat dubium est. Solum enim videtur sic intelligere convenire primae causae, quae nihil intelligit extra se, sed in se intelligit omnia.


73. Aut si dicatur quod omnia intelligibilia reluceant in intellectu agente intelligentiae creatae, et hoc per naturam primae causae, potest dici quod intelligit hoc de intelligentiis sive de substantiis separatis.


74. Consequenter, ibi, “Amplius autem dictio” [3.6.430b26], agit de secunda actione intellectus, quae consistit in compositione intelligibilium, determinans in principio quod haec compositio facta ab intellectu neque est determinate vera neque determinate falsa, sed quandoque vera, quandoque falsa.


75. Et ne putetur quod consideret de intellectu informato vel intellectu simplici, removet hoc cum dicit, “Intellectus autem” [3.6.430b27], dicens quod non omnis intellectus est huiusmodi, scilicet quod sit quandoque verus et quandoque falsus. Immo intellectus hic qui accipit intentiones indivisibiles est tantum verus, qui quidem intellectus non dicit aliquid de aliquo sed est incomplexus, habens veritatem incomplexam.


76. Ista sic verificat per simile cum dicit, “Sed cum sic” [3.6.430b29]: Sicut sensus particularis circa proprium sensibile semper est verus, pertractando tamen sensibile suum ad subiectum illius sensibilis quandoque est verus et quandoque est falsus, similiter est in intellectu quod in apprehendendo intentiones simplices semper est verus. Per speciem enim hominis apprehendit hominem, et per speciem asini asinum, et non unum per speciem alterius. Componendo autem illas intentiones quandoque est verus, quandoque est falsus. Intellectus enim informatus comparatur sensui circa proprium sensibile; intellectus autem componens comparatur sensui pertractanti proprium sensibile ad suum subiectum.


77. Et sicut est de intellectu informato quod est semper verus, et de sensibus propriis circa proprium sensibile, similiter dicit esse de substantiis separatis cum dicit, “Sic se” [3.6.430b30], scilicet quod intelligentiae separatae semper sunt verae in intelligendo. In ipsis enim idem est actu scitum cum sciente, et etiam scientia semper in ipsis est in actu. Scientia autem quae est in potentia prior est tempore in uno, id est, in intellectu possibili sive in individuo individuato per intellectum possibilem, quam fiet scientia in actu; simpliciter tamen non est prior tempore. Immo scientia in actu simpliciter prior tempore scientia in potentia; omne enim exsistens in potentia fit in actu per aliquod exsistens in actu.


78. Vel potest sic exponi secundum Aristotelem quod scientia in actu prior est in actu [tempore] scientia in potentia, quia semper praecessit actu intellectus in alio individuo in posteriori individuo [potentia] intellectu.


[Pars 4]


1. “Videtur autem dubitabile” etc. [3.7.431a4]. Determinato de intellectu per id quod ei est proprium sive in se, hic determinat de ipso comparando ipsum ad sensum. Et dividitur haec pars in duas, in quarum prima comparat intellectum ad sensum secundum proprietates de ipsis manifestas. In secunda, ibi, “Nunc autem de anima” [3.8.431b20], exponit quandam proprietatem dubiam de intellectu et sensu prius acceptam.


2. Prima in duas. In prima comparat intellectum ad sensum proprium. Secundo, ibi, “Sicut enim” [3.7.431a17], comparat ipsum ad sensum communem.


3. In prima parte dat convenientias intellectus ad sensum, quarum prima est quod sicut sensum potentia facit sensibile actu sentiens, et hoc sine aliqua passione abveniente a substantia, sine etiam omni motu — qui quidem motus est imperfecti et perficiendi, cuiusmodi est motus naturalis de quo determinatur in libro Physicorum, licet fiat in motu qui est actus perfecti, cuiusmodi est motus sensibilis in sensum, qui quidem est actus et completio sensus — similiter intellectus in potentia fit actu agens et intelligens sine omni passione vera et alteratione et etiam sine motu modo praedicto. Immo multo minus patitur et alteratur intellectus cum egreditur de potentia in actum quam sensus cum de potentia sentiente fit actu sentiens.


4. Consequenter, ibi, “Cum autem” [3.7.431a9], dat secundam convenientiam. Et est: Sensus apprehendens laetum aut triste mediante sensibili quod est bonum aut apparens bonum imitatur aut fugit, et est virtus vel potentia imitans aut fugiens eadem secundum substantiam, licet diversa secundum esse omnino. Similiter intellectus agens laetum aut triste per phantasmata ipsius sensibilis imitatur aut fugit, et est idem secundum substantiam quo imitatur aut fugit, licet sit differens secundum esse, sicut in sensu. Idem enim facit phantasma in intellectu quod facit sensibile sensui.


5. Et quia intellectus modo praedicto apprehendit mediante phantasmate, ex hoc corollarie concludit cum dicit, “Ex quo” [3.7.431a16], quod anima non intelligit sine phantasmate — quod est intelligendum de intellectu hominis secundum quod sub condicionibus materialibus et corporalibus obnubilatur et ligatur.


6. Consequenter, ibi, “Sicut aer” [3.7.431a17], comparat intellectum ad sensum communem. Et determinat duas convenientias. Prima est quod sicut sensus communis est terminus et ultimum rei respectu apprehensionum exterius factarum quae fiunt per sensus proprios, similiter intellectus est terminus et ultimum respectu apprehensionum interius factarum.


7. Consequenter, ibi, “Et haec in analogia” [3.7.431a22], dat secundam convenientiam. Circa quam sic procedit: Primo dat ipsam convenientiam. Secundo dat exemplum de illa. Tertio concludit quoddam corollarium inde manifestum. Ultimo removet quandam dubitationem inde nascentem et aliam tangit.


8. Dat igitur primo ipsam, et est quod intellectus se habet in numero et proportione ad duo genera phantasmatum sicut sensus communis se habet ad duo genera sensibilium. Sicut enim sensus communis iudicat de sensibilibus eiusdem generis et diversi, similiter et intellectus iudicat de phantasmatibus eiusdem generis et diversi. Et etiam sicut virtus sentiens est eadem, similiter substantia intellectus est idem.


9. Consequenter, ibi, “Sit igitur D” [3.7.431a25], dat exemplum de praedicta convenientia in terminis sic: Sit A album, B quidem nigrum, D vero dulce. C se habet ad D sicut A ad B. Et intendit per A et B sensibilia eiusdem generis, per C et D phantasmata eiusdem generis; per hoc quod dicit, “Quare et etiam commutatur” [431a27], dat intelligere tam sensibilia diversi generis quam phantasmata. Si ergo C et D, quae sunt phantasmata eiusdem generis, similiter se habent sicut A et B, quae sunt sensibilia eiusdem generis, [cum A et B sint recepta ab eadem virtute secundum substantiam, quae est sensus, licet a differenti secundum esse,]20 similiter C, D recepta ab eadem virtute secundum substantiam, quae est intellectus, licet a differente secundum esse. Eadem ratio est si C et D |B 50v| significent phantasmata diversi generis, et A et B sensibilia diversi generis; sic adhuc necesse est ut A et B iudicentur et discernantur ab eadem virtute [sensitiva secundum substantiam, et C et D ab eadem virtute]21 intellectiva.

20Omissio suppletur ex Paris, BNF lat. 6319, fol. 131v, in margine.
21Omissio per homeoteleuton suppletur ex Paris, BNF lat. 6319, fol. 131v, in margine.


10. Consequenter, ibi, “Species autem” [3.7.431b2], infert quoddam corollarium. Et est quod intellectus intelligit formas et species rerum in suis phantasmatibus, ita quod per praesentiam specierum in phantasmatibus imitatur aut fugit secundum quod comprehendit per phantasmata utile aut nocivum, et hoc quamvis sensibile extra fuerit absens, sicut cum aliquis sentit ignem fortiter cremari in civitate, imaginatur prelium, quia inflammatio esse solet signum prelii vel aliquo modo causa, propter quod sic imaginans prelium quandoque fugit acsi prelium instaret, et sic sentiens ignem sive inflammationem imaginatur prelium per quod fugit tamquam esset praesens. Similiter intellectus apprehendens quasdam res per illas apprehendit alias de quibus intenditur cum deliberet tamquam essent praesentes. Et cum iudicaverit de illis aliquid laetum, imitatur; cum autem triste, fugit, mediantibus phantasmatibus tamquam ipsae res essent praesentes. Et illud est universaliter verum in omni actione animae, scilicet tam in actione intellectus speculativi (qui est sine vero et falso) quam in actione intellectus practici (qui est cum vero et falso). Verum enim et falsum [sine actu et verum et falsum]22 cum actu conveniunt in hoc quod sunt in eodem genere cum bono et malo, quia tam verum cum actu quam sine actu est in genere boni, et tam falsum cum actu quam falsum sine actu est in genere mali. In hoc tamen differunt quod verum sine actu est simpliciter bonum; falsum autem ei contrarium est simpliciter malum. Verum autem cum actu non est simpliciter bonum, sed respectu finis [ad quod est illud verum; falsum etiam ei contrarium non est simpliciter malum sed respectu finis]23 positi. Sic exponit Commentator24 quod dicit, “Cum in actione” [431b10], secundum unam expositionem quam dat.

22Omissio per homeoteleuton suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 294r, in margine.
23Omissio per homeoteleuton suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 294r, in margine.
24Averroes, In DAn 3.34, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 477-478.


11. Consequenter, ibi, “Abstractive autem” [3.7.431b12-13], removet quandam dubitationem ex praedictis nascentem, qua remota tangit aliam dubitationem quam relinquit insolutam. Prima dubitatio est: Intellectus cum intelligit phantasmata quibus mediantibus fugit aut imitatur sensibilia sive res extra quae aliquando separari non possunt, dubium posset videri alicui quomodo intellectus intelligat res mathematicas, cum haec intelligantur non ut in materia. Hanc dubitationem removet, intendens quod quaedam sunt res quarum formae necessario et de se contingunt, id est, concernunt materiam, cuiusmodi sunt simum et caro, et talia non intelligit intellectus separata. Quaedam enim sunt res quarum formae non sic concernunt materiam, ut scilicet res mathematicae, et talia intelligit intellectus separata. Sicut enim sunt res in se, sic sunt circa intellectum, propter quod cum quaedam in se necessario concernant materiam, apud intellectum non possunt separari a materia; quae tamen in se non concernunt materiam, bene possunt. Licet enim sint in materia, quia de se non concernunt, possunt considerari non ut in materia circa intellectum.


12. Consequenter, ibi, “Utrum autem” [3.7.431b17-18], tangit aliam dubitationem quam relinquit insolutam. Et est utrum intellectus non separatus a corpore, cuisumodi est intellectus hominis, possit intelligere aliquid simpliciter separatum a materia aut non. De quo dicit posterius esse considerandum, quod forte facit quia haec quaestio non pertinet ad physicum sed magis ad metaphysicum.


13. Secundum tamen Aristotelem in hoc libro videtur habere dubitationem quae pars illius [dubitationis] sit [danda]. Vult enim in hoc libro in multis locis quod intellectus non intelligit sine phantasmate. Cum igitur praedicta separata, ut sunt substantiae separatae et substantia ipsius intellectus hominis, non comprehenduntur a sensu, et ita nec ab imaginatione sive phantasia, videtur quod intellectus hominis nec se nec aliam substantiam separatam intelligat.


14. Ad quod forte potest responderi secundum theologiam dicendo quod anima duas habet facies, unam superiorem et aliam inferiorem. Et per superiorem intelligit se et alias substantias separatas, et sic intellectus non est mediante phantasmate, nec intelligit in hoc libro ex intentione de isto modo intelligendi. Secundum autem faciem inferiorem intelligit omnia haec inferiora, qui quidem intellectus non sit sine phantasmate.


15. Sed illum modum intelligendi non videtur intellexisse Aristoteles. Immo secundum Aristotelem forte posset sic responderi quod anima sive intellectus creatus in corpore creatur in potentia ut perficiatur cognitione omnium et scientia, in tali ordine quod primo perficiatur cognitione et scientia sensibilium, quae quidem scientia vel cognitio non appropriatur nisi mediante sensu et imaginatione, et ita non sine phantasmate. Cum autem iam perficitur cognitione et scientia talium, tunc abstrahit se et separat ab imaginatione et sensu, et sic separatus intelligit se et intelligendo se intelligit alias substantias separatas. Sicut enim vult Augustinus,25 nisi esset intellectus admixtus cum phantasmate, certissime intelligeret se. Sic igitur separando se ab imaginatione et sensu potest intelligere separata, licet non sit simpliciter separatum. Pauci tamen sunt qui hoc modo intellectus suos separant et sic intelligunt, et qui fuerunt tales forte non diu sunt sicut separati neque sicut intelligentes. Et hoc est quod volunt sancti quod non intelligimus substantias separatas nisi ad modum fulgoris, et hoc est in nutu oculi.

25August., De Trinitate 10.5-8, PL 42: 977-980.


[Pars 5]


1. “Nunc autem de anima dicta” etc. [3.8.431b20]. Hic exponit quandam proprietatem ambiguam de sensu et intellectu prius acceptam, quam dicit communem esse quandam descriptionem animae, quae est quod anima est quodammodo omnia. Circa quam sic procedit: Primo ponit istam proprietatem et eam declarat. Secundo determinat quomodo est intelligenda. Tertio distinguit ambiguitatem ipsius et quaedam incidentia.


2. Determinat ipsam proprietatem, dicens quod recapitulantes ea quae dicta sunt de anima dicamus nunc iterum quod anima est quodammodo omnia quae sunt.


3. Intelligendum est quod non intendit hic recapitulare. Immo dicit, “Recapitulantes” [3.8.431b20-21], quia in summa intendit determinare quod in praecedentibus determinatum est singulariter et divisim. In secundo enim dictum est quod visus est visibilia, et auditus audibilia, et sic de aliis; in hoc tertio habitum est quod intellectus intelligibilia; et haec in summa determinantur in hac parte quod est anima quodammodo omnia.


4. Consequenter, ibi, “Aut enim” [3.8.431b22], declarat istam proprietatem sic: Omnia quae sunt aut sunt intelligibilia aut sunt sensibilia; sed anima intellectiva est quodammodo intelligibilia, et anima sensitiva quodammodo sensibilia; ergo anima est quodammodo omnia. Huius rationis primo ponit maiorem. [Secundo minorem,]26 ibi, “Est autem” [431b22].

26Omissio suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 294v, in margine.


5. Et propter difficultatem conclusionis subiungit cum dicit, “Qualiter autem sic” [3.8.431b23], quod oportet quaerere qualiter est intelligenda.


6. Consequenter, ibi, “Secantur autem scientiae” [3.8.431b24], determinat qualiter proprietas est intelligenda, intendens quod anima est omnia potentia et non actu. Cum enim intellectus dicitur sicut intelligibilia, et sensus sicut sensibilia, scilicet quod sicut tam sensibilia quam intelligibilia dicuntur actu et potentia, similiter sensus et intellectus dicuntur potentia omnia sensibilia et omnia intelligibilia potentia et non actu, ita quod anima intellectiva est potentia intelligibilia, et sensitiva potentia sensibilia.


7. Commentator27 tamen non sic introducit hanc partem. Immo secundum ipsum introducitur ad declarandum praedictam proprietatem sic: Quorum differentiae sunt eaedem, ipsa sunt eadem; sed differentiae sunt eaedem, quoniam actus et potentia; quare intellectus et sensus quodammodo sunt intelligibilia et sensibilia, et ita anima quodammodo omnia.

27Averroes, In DAn 3.38, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 503-504.


8. De hac consequentia dubium est. Cum enim omnium generum decem differentiae, scilicet actus et potentia, videtur hac ratione quod omnia sunt unum et idem.


9. Et dicendum quod in his non tenet, in proposito tamen tenet, et hoc propter essentialem comparationem sensibilium ad sensum et intelligibilium ad intellectum inquantum huiusmodi. Cum enim est sensibile in potentia, necessario est sensus in potentia, et cum est sensibile in actu inquantum huiusmodi, fit sensus in actu, et similiter est de intelligibili et intellectu. Non sic autem se habent potentia et actus ad invicem universaliter in omnibus.


10. Consequenter, ibi, “Necesse est autem” [3.8.431b28], distinguit ambiguitatem praedictae propositionis. Cum enim dicitur, “Anima est quodammodo omnia,” aut hoc est ita quod anima est ipsae res extra quas intellectus intelligit, aut species ipsarum rerum. Sed non sunt res ipsae, quia sic cum intelligeret lapidem, necesse esset lapidem esse in anima — quod falsum est. Oportet ergo quod sit quodammodo omnia ut sit quodammodo species ipsarum rerum.


11. Ex quo concludit, ibi, “Quare anima” [3.8.432a1], quod anima est sicut manus. Sicut enim manus non est alia organa, sed est organa organorum, |B 51r| id est, organum aliis organis habile de se et natum ad attrahendum utile aliis organis et ad apprehendendum bonum et ad depellendum nocivum, similiter anima non est ipsae res extra, sed habilis de se et nata ad susceptionem specierum aliarum rerum, unde dicitur species specierum intelligibilium.


12. Et quia sic habitum est quod sensus est quodammodo sensibilia, et intellectus quodammodo intelligibilia, ne propter hoc putetur quod sicut sensibilia non indigent intellectu ad hoc quod sentiantur, quod similiter intelligibilia non indigent sensu ad hoc quod intelligantur, hanc dubitationem removet cum dicit, “Quoniam autem” [3.8.432a3], ostendens quod indigent sic: Cum nulla sensibilia separata a magnitudinibus, scilicet a materia, quia species sensibilium sunt in materia, [et] intelligibilia sunt in sensibilibus speciebus, necesse est sensibilia esse intelligibilia in phantasmatibus sensibilibus. Et ita non intelligit sine sensu, et hoc sive fuerint intelligibilia abstracta, ut sunt mathematica, sive fuerint habitus et passiones rerum sensibilium, ut sunt res materiales.


13. Ex quo concludit, ibi, “Et ob hoc” [3.8.432a7], quod nec est addiscere nec intelligere aliquid talium sine sensu. Immo cum anima speculatur actu intelligendo aut sciendo aliquid talium, necesse est simul speculari ipsa phantasmata, quae quidem phantasmata se habent ad intellectum sicut sensibilia ad sensum. Sed in hoc differunt quod phantasmata sunt sine materia sensibili, sensibilia autem cum materia huiusmodi, scilicet sensibili.


14. Et ne crederet aliquis propter hoc, scilicet quod intelligibilia sunt in sensibilibus et phantasmatibus, quod phantasmata essent penitus idem cum intellectu, scilicet habitus, dat differentiam phantasmatis ad intellectum cum dicit, “Est autem phantasia” [3.8.432a10]. Et primo dat differentiam phantasmatis ad intellectum compositum. Secundo ad intellectum simplicem.


15. Primam dat sic: Phantasma nec est affirmatio nec negatio, et ita nec est verum nec falsum; intellectus autem compositus est alterum istorum; ergo phantasma non est intellectus.


16. Consequenter, “Primum autem” [3.8.432a12], determinat quod intellectus simplices non sunt phantasmata. Et primo quaerit in quo differunt intellectus simplices a phantasmatibus.


17. Secundo, ibi, “Aut neque” [3.8.432a13], determinat quaestionem, intendens quod intellectus simplices non sunt phantasmata; verumtamen non sunt sine phantasmatibus. Sicut enim species sensibilium quae receptae sunt in sensu non sunt ipsa sensibilia, nec tamen sunt sine ipsis, similiter intellectus qui sunt simplices habitus animae non sunt ipsa phantasmata, nec tamen sunt sine ipsis.


18. Consequenter, ibi, “Quoniam autem” [3.9.432a15], epilogat principaliter determinata ab illo loco secundi, “Determinatis autem his dicamus communiter de omni sensu” [2.5.416b32-33], ubi incipit determinare de parte animae apprehensiva inquantum apprehensiva, dicens quod cum anima aliquando definita sit secundum duas potentias, quarum una est discretiva et apprehensiva (quae sunt opera et intellectus et sensus), et alia motiva secundum locum, de apprehensione eius quae est apprehensiva et discretiva, sive de sensu et intellectu inquantum sunt virtus apprehensiva, determinatum est.


[Pars 6]


1. “De movente autem” etc. [3.9.432a18]. Determinato de parte animae apprehensiva inquantum apprehensiva, hic determinat de anima post apprehensionem motiva. Et procedit sic: Primo dat intentionem et exprimit ea quae intendit declarare circa ipsam. Secundo, ibi, “Habet autem dubitationem” [432a23], prosequitur.


2. Dat primo intentionem, dicens quod considerandum est de movente sive de parte animae motiva post apprehensionem quid sit ipsius animae.


3. Secundo, ibi, “Utrum una” [3.9.432a19], exprimit ea quae intendit determinare circa intentionem. Et sunt duo: Primum est utrum potentia motiva de qua est intentio sit aliqua una pars animae distincta ab aliis et divisa secundum subiectum et definitionem, sicut ponebant quidam, an sit tota anima.


4. Secundum exprimit cum dicit, “Et si pars” [3.9.432a21]. Et est, si illa pars animae sit potentia, utrum sit aliqua pars partium animae, scilicet quibus prius usus in hoc libro, an sit alia ab ipsis.


5. Consequenter, ibi, “Habet autem dubitationem” [3.9.432a22], prosequitur intentionem. Et dividitur in duas partes, in quarum prima prosequitur secundam quaestionem. In secunda, ibi, “Et iam de quo” [432b7], prosequitur primam quaestionem.


6. Secundam quaestionem prosequitur ostendens quod potentia motiva de qua est hic intentio non est aliud ab illis quibus praeusus est. Et hoc facit ponendo divisiones aliorum de anima et eas destruendo. Et procedit sic: Primo dicit dubitationem esse quae et quomodo sint partes animae et quot sunt secundum numerum. Secundo dat causam illius dubitationis. Tertio dat divisiones aliorum de anima et eas destruit.


7. Primo patet.


8. Secundo dat causam dubitationis, ibi, “Modo enim quodam” [3.9.432a24]. Et est quia tali modo possunt numerari et distingui partes animae quot possunt dici, et hoc si numerentur secundum numerationem rerum eis obiectarum.


9. Consequenter, ibi, “Et non solum” [3.9.432a24], ponit divisiones aliorum et eas destruit. Et primo ponit eas, et sunt duae. Prima est secundum quod philosophi diviserunt animam in rationalem et irrationalem et appetitivam. Et fuit ista divisio Platonis.


10. Secundam divisionem dat cum dicit, “Sed rationem” [3.9.432a26]. Et est quod quidam dividunt animam in rationalem et irrationalem.


11. Consequenter, ibi, “Secundum enim has” [3.9.432a26], destruit istas divisiones. Et primo per illud quod est eis commune. Secundo, ibi, “Adhuc autem” [432b3], per illud quod primae divisioni est proprium.


12. Commune autem per quod destuit utramque divisionem est insufficientia. Utraque enim insufficiens est, prima scilicet quia omissit potentiam phantasticam sive imaginativam, secunda quia omissit potentiam vegetabilis. Dicit igitur quod secundum divisiones quae prius datae sunt de anima in hoc libro videntur esse partes aliae et etiam maiorem diversitatem sive differentiam habentes quam partes divisionum hic datarum. Vegetativa enim est in plantis et omnibus animalibus et sentientibus, quae quidem potentia non potest dici rationalis nec irrationalis proprie. Similiter et omiserunt potentiam phantasticam, quae videtur esse alia a partibus in prima divisione contentis, et in hoc insufficienter diviserunt. Si enim aliquis concedat partes animae esse separatas et distinctas ab invicem, sive secundum esse sive secundum subiectum et esse, ut ponebant quidam, dubium erit quibus partium praedictorum divisionum sint eaedem potentiae praedictae, scilicet phantastica et vegetativa, quasi diceret, “Non est dicere quibus ipsarum sint eaedem.” Et ita insufficienter diviserunt eas omittendo.


13. Consequenter, ibi, “Adhuc autem appetitiva” [3.9.432b3], destruit praedictas divisiones per illud quod est primae divisioni proprium. Tertium enim membrum primae divisionis, scilicet appetitivum, non dividitur per oppositum contra reliquas partes illius divisionis, nec etiam contra partes secundae divisionis, et ita insufficienter sunt datae, quia non sunt per opposita. Dicit igitur quod virtus appetitiva, quae in praedictis divisionibus sumitur tamquam potentia diversa ab omnibus aliis, non potest convenienter dividi contra reliquas partes ex opposito. Quantum ad secundam divisionem animae rationativae inest voluntas, et ita appetitus; animae etiam irrationali inest desiderium et etiam animositas, et ita adhuc appetitus. Similiter etiam quantum ad primam divisionem, quamvis anima dividitur per tres differentias, ut est in illa divisione, in qualibet illarum erit appetitiva. Ex quo patet quod appetitiva non dividitur ex opposito contra reliquas partes illarum divisionum, et quoad hoc insufficientes sunt, et quod haec potentia motiva de qua est intentio inter partes illarum divisionum non est quaerenda.


14. Consequenter, ibi, “Sed de quo” [3.9.432b7], prosequitur primam quaestionem, inquirens scilicet utrum potentia de qua est intentio sit aliqua partium animae quibus prius usus est in hoc libro an sit tota. Ubi sic procedit: Primo resumit intentionem [sive illud de quo est intentio, et excusat se circa quaedam de quibus posset videri de quo hic intendit. Secundo cum dicit, “De motu autem secundum locum” [432b13], declarat intentum, et patet. Tertio cum dicit, “Quod quidem igitur” [432b14], prosequitur.


15. Primo igitur resumit intentionem,]28 dicens quod illud de quo nunc est intentio est inquirere quid est principium movens animal secundum locum.

28Omissio per homeoteleuton suppletur ex Paris, BNF lat. 6319, fol. 132r, in margine.


16. Secundo, ibi, “Secundum quid” [3.9.432b8-9], excusat se circa quoddam, ut dictum est; posset enim videri alicui quod similiter deberet hic inquirere quid est principium movens secundum augmentum et diminutionem et etiam quid est principium movens in inspirando et exspirando et in somno et vigilia. Circa hoc excusat se, dicens quod manifestum est quod virtus generativa, quae omnibus patientibus aut diminutionem aut augmentationem inest, est principium movens secundum motum augmenti et diminutionis, qui motus omnibus talibus insunt. De principio autem motivo in inspirando aut etiam exspirando et etiam in somno et vigilia posterius determinandum, ut in De somno et vigilia et in libro De inspiratione et exspiratione, et forte in libro De |B 51v| animalibus, et hoc quia magna difficultas consistit circa haec. Hic autem est considerandum quid est principium movens animal secundum locum motum motu processivo.


17. Consequenter, ibi, “Quod quidem igitur” [3.9.432b14], incipit prosequi. Et dividitur in duas. In prima procedit opponendo. In secunda, ibi, “Videntur autem duo” [3.10.433a9], determinando.


18. Prima habet quattuor particulas. In prima ostendit quod anima vegetativa non est principium movens motu processivo. In secunda quod nec potentia sensitiva. In tertia quod nec potentia intellectiva. In quarta quod nec potentia appetitiva sensibilis.


19. In prima sic procedit: Primo ponit conclusionem quam intendit, et patet.


20. Secundo, ibi, “Semper enim” [3.9.432b15], probat eam per duas rationes. Prima est: Motus processivus semper fit propter aliquid consequendum vel fugiendum, et etiam semper est cum phantasia sive imaginatione aut appetitiva. Nihil enim non appetens aut non fugiens aliquid movetur motu processivo nisi violentia. Cum igitur ratione vegetativae non sit phantasia et appetitus, potentia vegetativa principium motus processivi non erit. Huius rationis solum dat medium cum sua verificatione, quam innuit cum dicit, “Nihil enim” [432b16].


21. Consequenter, ibi, “Amplius autem” [3.9.432b17], dat secundam rationem ad idem. Et est: Si potentia vegetativa esset principium et causa motus processivi, tunc plantae moverentur hoc motu et haberent organa ad hunc motum deputata; nunc autem non sic est; quare potentia vegetativa principium huius motus non erit.


22. Consequenter, ibi, “Similiter autem” [3.9.432b19], incipit secunda pars, in qua declarat quod potentia sensitiva non est motiva hoc motu. Ubi sic procedit: Ponit primo conclusionem secundam.


23. Secundo, ibi, “Multa enim” [3.9.432b19], probat eam sic: Multa animalia sensum habentia, ut animalia sensitiva solo tactu, quae solum sunt in talibus locis ubi non est innovatio alimenti, ut in profundo mari, sunt immobilia secundum locum motu processivo; quare potentia sensitiva principium huius motus non erit. Huius rationis solum dat medium cum sua declaratione.


24. Quam dat cum dicit, “Si igitur neque” [3.9.432b21], sic: Cum natura nihil faciat frustra neque deficiat perfectis in eis quae sunt ipsis necessaria, licet deficiat imperfectis et incompletis, et etiam cum huiusmodi animalia quae non moventur motu processivo sint perfecta in sua specie et non imperfecta, cuius signum quod sunt generantia et receptiva alimentum et divisionem, si huiusmodi animalia haberent motum processivum, cui necessaria sunt organa mediantibus quibus perficiatur iste motus, [natura] dedisset illis animalibus partes organicas ad motum processivum deputatas. Quare cum natura non dederit eis organa huiusmodi, relinquitur quod non dedit eis motum processivum.


25. Et intelligendum quod animal imperfectum dicitur duobus modis. Uno modo quod non habet nisi unum sensum aut non omnes, et sic non accipitur hic animal imperfectum; huiusmodi animalia vocantur hic perfecta. Alio modo dicitur animal imperfectum quod adhuc est in generando, quod scilicet nondum est completum in specie, et hoc modo sumitur hic imperfectum.


26. Consequenter, ibi, “At vero neque” [3.9.432b26], sequitur pars tertia, in qua declarat quod potentia intellectiva non est motiva hoc motu, quod ostendit tam de intellectivo speculativo quam de intellectu practico. Ubi sic procedit: Primo ponit conclusionem quam intendit, in qua intelligit per hoc quod dicit, “Ratiocinativa” [432b26], intellectum speculativum; per hoc quod dicit, “Vocatus” [432b26], intellectum practicum.


27. Consequenter, ibi, “Speculativum autem” [3.9.432b27], probat eam. Et primo quod intellectus speculativus non est motivus hoc motu. Potentia movens motu processivo semper praecipit secundum operationem fugere aliquid aut imitari. Intellectus speculativus nihil intelligit comparando illud ad opus, sed abstrahendo illud quod intelligit, neque praecipit aliquid de imitatione aut fuga. Cum multotiens intelligat aliquid timendum aut laetum, non tamen iubet timere aut laetari, et ita nec fugere aut imitari, licet aliquando talem intellectum concomitetur imitatio aut fuga; licet enim talis intellectus non praecipiat aut fugere aut imitari, cor tamen movetur ad imitationem aut ad fugam per passionem factam in aliquo alio membro, ut scilicet quando aliquod aliud membrum delectatur aut tristatur. Quare intellectus speculativus motu processivo non movebit. Huius rationis primo ponit minorem. Secundo maiorem, ut ibi, “Semper enim” [432b28]. Tertio, ibi, “Non tamen” [432b29], resumit minorem et explanat ipsam, ut dictum est.


28. Consequenter, ibi, “Amplius exsistente” [3.9.433a1], declarat quod intellectus practicus non est motivus hoc motu sic: Licet intellectus practicus in tantum extendatur quod iubet fugere aliquid aut imitari, non tamen semper propter hoc fit motus processivus ad consequendum et fugiendum. Immo aliquando fit motus in contrarium secundum appetitum sensibilem, ut patet in non-abstinentibus. Cum enim succumbit ratio et dominatur sensualitas, non fit motus processivus secundum quod vult et praecipit intellectus practicus, sicut patet quod aliquis habens scientiam eorum quae ducunt ad sanitatem, cum ipse infirmatur, non semper movetur in sanitatem, tamquam sit aliquod aliud principium operans ad sanitatem a scientia ipsius medici, quare scilicet intellectus practicus hoc motu processivo non movebit. Circa hanc rationem sic procedit: Primo dat ipsam. Secundo assumit simile ad hoc cum dicit, “Et aliter” [433a4]. Vel potest dici quod ibi dat aliam rationem ad idem.


29. Consequenter, ibi, “At vero neque” [3.9.433a6], sequitur quarta pars, in qua declarat quod appetitiva sensibilis non movet hoc motu. Ubi sic procedit: Primo dat conclusionem suam.


30. Secundo eam probat cum dicit, “Abstinentes enim” [3.9.433a7]. Si quandoque iubet appetitiva sensibilis fugere idem aut imitari, non tamen fit motus processivus ad illud consequendum vel fugiendum, sicut est in abstinentibus. Cum secundum sensum appetunt et concupiscunt, non tamen operantur quae appetunt intellectu dominante et rectificante. Quandoque intellectum sequuntur. Ex quo patet quod appetitiva sensibilis non movet semper motu processivo.


[Pars 7]


1. “Videntur autem” etc. [3.10.433a9]. Iam processit opponendo; hic procedit determinando. Et haec dividitur in duas, in quarum prima est de potentia motiva motu processivo in se et absolute. In secunda, quae incipit ibi, “Sensibilis” [3.11.434a5], de comparatione potentiarum motivarum ad invicem.


2. Prima habet duas, quarum prima est de hac potentia motiva in perfectis. Secunda, quae incipit ibi, “Considerandum autem est” [3.11.433b31], de hac potentia in imperfectis.


3. Item, prima pars habet duas. Prima est de potentiae substantia sic motivae in perfectis. Secunda, quae incipit ibi, “Primum autem” [3.10.433b11], est de modo eius intelligendi.


4. Et primo determinat quasi narrando quod uno modo sunt tantum duo moventia hoc motu, scilicet appetitus et intellectus practicus, et hoc si nomine ‘intellectus’ comprehendatur phantasia sive imaginatio. Alio modo, scilicet si non comprehendatur nomine ‘intellectus’, tria possunt dici, et appetitus et intellectus et phantasia, quae quidem in animalibus quibusdam videtur esse tamquam eorum intellectiva.


5. Et quod phantasia non debeat comprehendi sub nomine ‘intellectus’ declarat cum dicit, “Multa est” [3.10.433a10], et hoc dupliciter. Tum scilicet quia homines in quibus sunt simul intellectus et phantasia multa consequuntur secundum phantasiam ad quae non moventur secundum intellectum. Tum quia phantasia non solum est in illis in quibus est intellectus; immo est loco intellectus in animalibus intellectu carentibus, de quibus rationaliter potest dici phantasia non comprehendi sub nomine ‘intellectus’.


6. Consequenter cum dicit, “Utraque enim” [3.10.433a13], reducit haec tria moventia ad unum. Et primo reducit haec tria ad unum movens. In secunda, ibi, “Quoniam appetitus” [433b5], declarat quomodo istud movens ad quod reducit alia est unum.


7. In prima parte reducit praedicta tria moventia ad unum, scilicet ad appetitivum sive ad virtutem appetitivam, sic: Intellectus non movetur motu processivo sine appetitu, licet e converso appetitus moveatur sine intellectu; phantasia similiter non est |B 52r| motiva sine appetitu; ergo tantum est unum primum et principaliter movens hoc motu, scilicet appetitivum. In hac ratione sic procedit: Primo dat medium. Secundo, ibi, “Unum igitur” [3.10.433a21], infert conclusionem. Tertio, ibi, “Si enim” [433a21], declarat necessitatem consequentiae.


8. In dando medium sic procedit: Primo dat primam partem medii, scilicet quod intellectus non movet sine appetitu, licet e converso, et determinat quis est ille intellectus qui movet hoc motu, quoniam intellectus practicus, et dat differentiam illius ad intellectum speculativum quoad fines, dicens quod haec duo sunt motiva motu processivo, scilicet intellectus et appetitus, qui quidem intellectus hoc motu motivus est ille qui movetur propter aliquid, scilicet intellectus practicus, qui differt a speculativo fine. Finis enim intellectus practici excedit finem intellectus speculativi, quia finis speculativi est cognoscere sive considerare; finis autem practici est sapere operari. Et sicut [intellectus] motivus hoc motu movet propter aliquid, similiter et appetitus; non tamen est appetitus motivus intellectus practici, sed magis e converso secundum aliam translationem intellectus practicus movet appetitum. Est enim appetitus, ut infra patebit, ultimum principium et immediatum motus processivi. Ex quibus patet tamquam manifestum quod appetitus et intellectus practicus sunt moventia motu processivo, ita tamen quod appetitus movet per hoc quod movetur ab intellectu. Est enim intellectus principium movens appetitum in quo salvatur appetitus sicut posterior in priori. Sic igitur habetur una pars medii, scilicet quod intellectus non movetur sine appetitu, licet e converso.


9. Consequenter, ibi, “Phantasia autem” [3.10.433a20], dat aliam partem medii, dicens quod phantasia non movet hoc motu sine appetitu.


10. Consequenter, ibi, “Unum igitur” [3.10.433a21], ex medio infert conclusionem.


11. Consequenter, ibi, “Si enim duo” [3.10.433a21], declarat necessitatem consequentiae sic: Si intellectus et etiam appetitus movens motu processivo sint duo motores diversi, ita quod unus non reducatur ad alium, tunc neuter movebit secundum alterum. Immo aut movebit utrumque hoc per naturam sibi propriam aut per naturam ipsius communem; hoc autem falsum; ergo primum. Circa hanc rationem sic procedit: Primo ponit ipsam. Secundo destruit consequens. Tertio infert oppositum antecedentis — quod est intentum.


12. Ratio patet.


13. Cuius consequens destruit cum dicit, “Nunc autem” [3.10.433a22], sic: Intellectus non movet nisi secundum voluntatem; voluntas autem quidam appetitus est; ergo intellectus non movet nisi secundum appetitum — [cuius oppositum voluit praedictum consequens.


14. Et quod intellectus sit in minus quam appetitus, ita quod non possit movere nisi secundum appetitum,]29 licet e converso appetitus moveat sine intellectu, declarat quasi per effectum cum dicit, “Intellectus quidem” [3.10.433a26]. Quia enim sic, ideo omnis intellectus rectus est, sed tam appetitus quam phantasia sunt recta et non recta, et ita in plus modo praedicto.

29Omissio per homeoteleuton suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 296r, in margine.


15. Consequenter, ibi, “Unde semper” [3.10.433a27], infert oppositum antecedentis. Quod est: Semper in omni motu processivo necesse est esse unum principaliter movens, scilicet appetitum. Et subiungit quid est illud ad quod movet, et est bonum simpliciter aut apparens, et intelligit per bonum apparens bonum actuale, quod quidem non semper uniformiter se habet. Tale enim bonum quod actualiter sentitur creditur esse bonum, non tamen est necesse ut sit bonum simpliciter. Immo magis bonum simpliciter non sentitur actualiter bonum, sed scitur esse bonum futurum.


16. Consequenter, ibi, “Quod autem huiusmodi” [3.10.433a30], epilogat, dicens manifestum esse ex his quod potentia animae motiva motu processivo est appetitus.


17. Et intelligendum est quod tamen appetitus non est nec appetitus sensibilis nec appetitus intelligibilis proprie, quia de his iam dictum sit supra quod neuter potest esse principium movens hoc motu, sed est appetitus qui est conveniens ad utrumque.


18. Et quia ex iam habitis patet et patere potest quod plures sunt partes sive potentiae animae quam fuerunt acceptae in divisionibus prius datis ab aliis de anima in principio huius [capituli], propter hoc ut plenius infirmet illas divisiones, enumerat plures partes animae in illis divisionibus animae non tactas, cum dicit, “Divisionibus” [3.10.433a31-b1].


19. Consequenter, ibi, “Quoniam autem” [3.10.433b5], cum iam reduxit omnes potentias motivas ad unum motivum, scilicet in appetitum, declarat quomodo istud appetitum est unum, declarans quod est unum specie et non numero sic: Appetitus secundum intellectum contrarius est appetitui terminato ad phantasiam multotiens, quod patet per suos effectus, qui sunt ratio et desiderium, quae contraria sunt in illis in quibus est intellectus cum sensu. Intellectus enim bonum iubet [vitare] praesens propter penam consequentem; phantasia autem sive desiderium iubet ipsum consequi bonum [praesens vel actuale, aestimans esse ipsum bonum]30 simpliciter, quia non discernit malum sequens; immo considerat ipsum ut simpliciter bonum. Cum igitur nihil unum [numero] posset animal movere motibus contrariis, virtus appetitiva movens his motibus contrariis inquantum huiusmodi dicitur unum specie et non numero. Huius rationis primo ponit medium. Quod verificat cum dicit, “Hoc autem” [433b5]. Ex quo infert conclusionem cum dicit, “Specie igitur unum” [433b10].

30Omissio per homeoteleuton suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 296v, in margine.


20. Consequenter, ibi, “Primum autem omnium” [3.10.433b11], determinat quomodo virtus appetitiva movetur hoc motu, intendens quia in huiusmodi motu est ipsum appetibile movens, ita quod non movetur. Virtus autem appetitiva movens et mota; movetur enim ab appetibili et etiam movet alterum, scilicet organum animalis quod movetur hoc motu. Ipsum autem est tantum motum; movetur autem immediate a virtute appetitiva, ipsum autem ulterius non movet. De cuius organi natura considerandum est in libro De communibus operationibus corporis et animae, qui non pervenit ad nos, ut vult Commentator.31 Et licet hoc de natura istius organi esse alibi considerandum, tamen in communi aliquid dicit de ipso.

31Averroes, In DAn 3.54, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 524.


21. Consequenter cum dicit, “Non autem” [3.10.433b21], prosequitur, dicens quod ipsum etiam est quiescens et motum. Quod potest sic intelligi: Illud organum secundum Aristotelem in veritate est cor, quod quidem iacens versus sinistram partem animalis influit virtutem suam in partem dextram, per quam primo movetur pars dextra in locum anteriorem. Et sic est illud organum principium motus, scilicet pulsionis. Stante autem et quiescente parte dextra, attrahitur pars sinistra ad eundem locum, cuius attractionis est idem organum finis, et ita est principium pulsionis et finis attractionis. Adhuc autem cum movetur pars dextra, sustentatur super partem sinistram, quae tunc quiescit quando quiescente in ea quiescit organum latens in ipsa. Stante iterum parte dextra, movetur pars sinistra, in qua similiter movetur illud organum, et ita est illud quiescens et motum, sed secundum rationem aliam et aliam. Unde illud organum est in animali sicut centrum in circulo. Influit enim virtutem et ministrat motum aliis partibus corporis, sicut si aliquis imaginetur centrum influere virtutem in omnes partes circumferentiae motivam.


22. Et posset ex hoc sumi argumentum quod illud organum, scilicet cor, ut videtur, sit organum sensus communis.


23. Consequenter, ibi, “Omnino igitur” [3.10.433b7], epilogat, concludens ex dictis quod universaliter, sicut dictum est, animal est movens se ipsum motu processivo per virtutem appetitivam, quae quidem non est motiva sine phantasia communiter dicta. Phantasia autem aut est rationalis aut sensibilis, propter quod animalia alia a rationalibus utuntur phantasia et similiter virtute appetitiva, quae est principium motus processivi. Et intelligit hoc de animalibus perfectis.


24. Consequenter, ibi, “Considerandum quidem” [3.11.433b31], intendit de potentia motiva motu processivo in imperfectis. Ubi sic procedit: Primo dat intentionem, dicens considerandum esse de animalibus imperfectis quae solum utuntur gustu et tactu in ipsis movens motu processivo, utrum scilicet sit phantasia et desiderium sive appetitus sicut in aliis aut non.


25. Secundo, ibi, “Videtur autem” [3.11.434a2], prosequitur intentionem, et habet illa pars duas. In prima dat rationem qua videtur quod phantasia et desiderium sunt motiva in talibus. In secunda, ibi, “Aut sicut” [434a4], determinat modum quo phantasia et desiderium insunt talibus et movent in ipsis.


26. Ratio quam dat in prima parte est haec: Animalibus imperfectis praedictis insunt laetitia et tristitia. Cum igitur haec consequantur ad phantasiam et desiderium — laetitia enim inest cum consequitur imaginatum desideratum, tristitia autem cum non, aut cum consequitur imaginatum triste non desideratum — ergo necesse est phantasia et desiderium inesse talibus. Et supponens tamquam manifestum ex antecedente quod phantasia insit talibus, quaerit quomodo potest eis inesse, et similiter intelligendum de desiderio.


27. Consequenter, ibi, “Aut sicut” [3.11.434a4], determinat quomodo phantasia et desiderium insunt his et movent in his, intendens quod infinite sunt, sicut et motus processivus. Et huiusmodi animalia, quia suum sensibile semper est eis praesens, non moventur ad locum alium nisi cum comprehenderint sensibile nocivum. Tunc enim fugiunt non determinate ad aliquem locum prius quam ad alium, et ita infinite moventur motu processivo. Et quia hoc, infinite insunt eis desiderium et phantasia, et infinite movent in ipsis; conveniens enim est ut similiter sit in causa et causato.


28. Et cum sit determinatum de potentia motiva motu processivo et in se, circa hanc partem posset dubitari quomodo anima secundum aliquam sui potentiam possit movere corpus de uno loco in alium, scilicet cum ipsa in nullo illorum locorum ad quem movetur nec sit per se nec per accidens.


29. Et potest dici ad hoc quod anima non est sita in aliqua parte corporis. Immo ubique est in corpore tota, ut vult Augustinus,32 et ita est tota in parte |B 52v| anteriori ipsius animalis, et similiter in parte posteriori, sed tamen est dicere eam alicubi esse. Cum igitur ipsa exsistens in parte posteriori movet partem posteriorem ad locum partis anterioris in qua simul est, pars posterior expellit partem anteriorem ad locum alium adhuc in qua simul est anima secundum se totam, et sic deinceps. Nunquam est dicere animam movere corpus nisi ad locum in quo est aliquo modo.

32Ps.-August., De spiritu et anima 18, PL 40: 794.


30. Adhuc potest dubitari super hoc quod dictum est motum localem processivum fieri mediante corde sive a corde. Ex hoc enim, ut videtur, debet motus processivus animalis incipere a parte sinistra — cuius contrarium vult Aristoteles in libro De caelo et mundo.33 Vult enim quod incipiat a parte dextra.

33Aristot., De caelo 2.2.285b16-17.


31. Ad quod dicendum quod principium et radix unde oritur ille motus est a parte sinistra, quoniam a corde; principium tamen exitus et manifestationis illius motus est a parte dextra, ita quod animal naturaliter non movetur nisi per partem dextram, et pars sinistra non est nisi ut sustineat partem dextram in suo motu.


[Pars 8]


1. “Sensibilis quidem” [3.11.434a5]. Determinato de potentia motiva in se motu processivo, hic determinat de comparatione huiusmodi potentiarum ad invicem, et ex hoc nata occasione transit ad comparationem aliarum potentiarum animae. Unde secundum hoc dividitur haec pars in duas. In prima comparat potentias motivas animae ad invicem. In secunda, ibi, “Vegetabilem” [3.12.434a22], inde nata occasione comparat alias potentias animae ad invicem.


2. Prima in duas. In prima ostendit in quibus sunt potentiae motivae. In secunda quomodo se habent ad invicem cum sint in eodem, cum dicit, “Vincunt autem” [3.11.434a12].


3. In prima parte sic procedit: Primo dicit quod phantasia sensibilis praeter hoc quod est in rationalibus est in irrationalibus. Phantasia autem deliberativa sive intelligibilis est solum in rationalibus.


4. Secundo, ibi, “Utrum enim” [3.11.434a7], declarat illud ultimum, scilicet quod phantasia deliberativa est in solis rationalibus, sic: Eligere de duobus utrum hoc sit eligendum aut hoc sive agendum est opus rationis; sola enim ratio de multis phantasmatibus deliberatis eligit unum, cum sit exsistens virtus una numerans secundum imaginationes multas. Hoc autem est deliberare; quare phantasia deliberativa in solis rationalibus est. Et hoc est causa propter quam opinio, quae est consensus in aliquid post deliberationem, non inest omnibus phantasiam habentibus. Non enim omne habens phantasiam habet eam per decursum unius in alterum, quod est cursus rationis. Sed e converso omnibus quibus inest opinio inest phantasia, et propter eandem causam. Non enim omni appetitui inest deliberatio, licet omni deliberationi insit appetitus.


5. Consequenter, ibi, “Vincit autem” [3.11.434a12], ostendit quomodo hae virtutes motivae, scilicet phantasia sive appetitus sensibilis et intelligibilis sive deliberans, se habent ad invicem cum sint in eodem. Ubi sic procedit: Primo determinat quod deliberativa aliquando vincit super sensibilem, aliquando e converso. Cuius declarationem innuit in sphaeris caelestibus per exemplum; sicut enim sphaera ultima nata est in suo motu movere omnes sphaeras inferiores, similiter superior virtus nata est movere et rectificare virtutes inferiores, et ille ordo servatur in illis qui abstinentes sunt. Semper enim — naturaliter, dico — virtus superior principalior est et suo motu movet virtutem inferiorem tamquam sit movens tres vires animae.


6. Quod sic potest intelligi: Cum sphaera ultima caelestis movet sphaeram aliquam inferiorem, tunc dominatur secundum tres motus, quoniam secundum motum proprium et secundum motum orbis, qui est contrarius suo motui, et secundum motum orbis inferioris, quo movetur motu primi orbis. Similiter est dicere virtutem animae superiorem dominari secundum tres motus cum movet et rectificat virtutem aliquam inferiorem. Et cum sic ordinantur virtutes animae in movendo, naturaliter agit hoc; cum e contrario, innaturaliter et perverse. Hoc facit primo.


7. Secundo, ibi, “Sed hoc scibile” [3.11.434a16], quia dictum est quod appetitiva deliberativa movet motu processivo, et haec appetitiva potest dici universalis et particularis, speculativa et practica, scitiva et opinativa, ne putetur quod appetitiva omni modo sit motiva motu processivo, determinat quod non, intendens quod appetitiva universalis non est hoc motu motiva, sed particularis; non speculativa, sed practica; non scitiva, sed opinativa. Omnia enim possunt intelligi per hoc quod dico universale et particulare. Aut si utraque, tam universalis quam particularis, sit motiva, et sic de aliis, universalis non movet nisi mediante particulari, nec speculativa nisi mediante practica, nec scitiva nisi mediante opinativa.


8. “Vegetabilem quidem” [3.12.434a22]. Habito in praecedentibus quae potentia motiva motu processivo quibus insunt, inde nata occasione determinat in hac parte de aliis potentiis animae quae illarum quibus insunt. Et dividitur in duas. In prima declarat quod potentia vegetativa necessario inest omnibus viventibus generabilibus et corruptibilibus. In secunda, ibi, “Subiectum autem” [434a27], determinat quod potentia sensitiva sive sensus necessario inest animalibus.


9. Circa primum sic procedit: Primo ponit conclusionem quam intendit probare, quae patet ex dictis.


10. Secundo, ibi, “Necesse est enim” [3.12.434a24], probat eam sic: Omne vivens generabile et corruptible indiget augmento, cuius principium est anima vegetativa, sicut dicitur supra in secundo, mediante quo deducatur in magnitudinem completam. Et si hoc, indiget alimento, et si hoc, indiget potentia vegetativa, quae est principalis operatrix per alimentum. Patet igitur a primo ad ultimum quod necesse est potentiam vegetativam inesse omnibus viventibus. Necessitas autem consequentiarum satis patet inferendo.


11. Consequenter, ibi, “Sensum autem” [3.12.434a27], ostendit quod potentia sensitiva sive sensus necessario inest omnibus animalibus. Et dividitur in duas partes. In prima declarat hoc in communi. In secunda, ibi, “At vero non” [434b8], descendit ad species sensus, declarans quis sensus necessario inest animalibus propter esse et quis propter bene esse.


12. Prima pars habet tres. In prima declarat quod omne animal habet sensum. In secunda, ibi, “Si igitur” [3.12.434a32], quod omne animal processivum habet sensum. In tertia, ibi, “Non oportet autem” [434b3], quod omne animal habens intellectum necessario habet sensum.


13. In prima parte sic procedit: Primo ponit conclusionem quam intendit, ostendens quibus non est necesse inesse animam sensitivam, dicens quod non est necesse sensum inesse omni viventi. Viventia enim quorum sunt corpora simplicia, ut sunt corpora caelestia, non habent sensum tactum; quare multo fortius nec alium sensum. Nec etiam habent sensum quaecumque non sunt susceptibilia specierum sensibilium sine materia, cuiusmodi sunt plantae. Et quamvis ita sit in illis, hoc est, quibus [non] necesse est inesse animam sensitivam, tamen impossibile est aliquod animal esse sine sensu. Et in hoc posuit conclusionem quam intendit probare.


14. Secundo, ibi, “Animal autem” [3.12.434a30], probat eam sic: Si natura non facit animalis animam frustra, qua quidem animal est animal, necesse est omne animal habere sensum. Cum ergo manifestum est quod natura non facit animam animalis frustra, eo quod nihil facit frustra, relinquitur omne animal sensum habere. Hanc rationem primo ponit.


15. Secundo, ibi, “Propter aliquid” [3.12.434a31], innuit necessitatem consequentiae. Quae sic potest intelligi: Si natura facit animam, cum nihil fiat frustra a natura, sed omne propter aliquid principaliter intentum aut consequens ad illud quod principaliter intenditur et quo adiuvat, natura facit animam animalis propter aliquam operationem. Haec autem operatio ultra vegetativam est et citra intellectivam; aliter enim esset frustra. Huiusmodi operatio est media sentire, propter quod omne animal sensum habet, cum nihil sit frustra apud naturam.


16. Consequenter, “Si igitur processio” [3.12.434a32-33], ostendit quod omne processivum habet sensum sic: Si animal processivum non haberet sensum, corpus eius statim corrumperetur, et non deduceret ipsum natura ad finem quem intendit. Cum igitur hoc sit inconveniens, necesse est omne animal processivum sensum habere. Hanc rationem primo ponit.


17. Secundo, ibi, “Quomodo enim” [3.12.434b1], declarat necessitatem consequentiae sic: Si animal processivum careat sensu, cum non |B 53r| comprehendat suum alimentum nisi per medium distans, ad quod movetur per apprehensionem speciei ipsius alimenti in sensibus, ipsum non aletur. Quare statim corrumperetur. Haec est differentia inter animal processivum et animal manens, quod soli animali manenti est suum alimentum semper praesens in loco in quo natum est esse. Processivum animal non habet suum alimentum praesens sibi coniunctum; immo est distans ab eo, ad quod movetur cum apprehenderit speciem ipsius in sensu.


18. Consequenter, ibi, “Non potest autem corpus” [3.12.434b3], declarat quod omne animal habens intellectum et generabile habet sensum sic: Omne corpus non-manens, factum aut non-factum, habens intellectum, id est, omne corpus generabile, aut simplex vel compositum, habens intellectum, habet sensum. Sed omne animal est huiusmodi. Ergo omne animal habens intellectum habet sensum. Huius rationis ponit primo conclusionem.


19. Secundo, ibi, “Cum non” [3.12.434b4], innuit maiorem.


20. Quam probat cum dicit, “Quare non” [3.12.434b4], sic: Si corpus generabile habens intellectum non habet sensum, aut est hoc quod dignius est intellectui non habere sensum quam habere, aut quia dignius corpori; sed utrumque est falsum; ergo primum. Hanc rationem primo ponit.


21. Secundo, ibi, “Nunc autem” [3.12.434b6], destruit consequens sic: Intellectus animalis non magis intelligit sine sensu quam cum sensu; immo forte nihil, inquam, sine sensu. Similiter et corpus animalis non magis durabit sine sensu quam cum sensu; immo multo minus. Si enim careat sensu, indifferenter appeteret nocivum et utile et corruptivum et non-corruptivum; quare statim corrumperetur. Ex quo relinquitur quod nec dignius est animali nec secundum intellectum neque secundum corpus non habere sensum quam habere; quare nullum corpus habens intellectum caret sensu.


22. Consequenter, ibi, “At vero si secundum” [3.12.434b8-9], descendit ad species sensus, declarans quis illorum necessario inest propter esse, et quis propter bene esse. Et dividitur haec pars in duas. In prima enim ostendit quod tactus et gustus insunt omni animali propter esse; alii autem tres sensus, scilicet visus, auditus, olfactus, insunt propter bene esse in animalibus processivis. In secunda, ibi, “Quantum autem” [3.13.435a11], declarat alio modo quod solus tactus necessarius est.


23. Prima pars habet duas. In prima ostendit quod tactus et gustus quidem sunt propter esse. In secunda, ibi, “Alii autem” [3.12.434b24], quod alii tres sunt necessarii propter bene esse animalibus processivis.


24. Prima habet duas. In prima ostendit hoc de tactu. In secunda, ibi, “Ex quo” [3.12.434b18], de gustu.


25. In prima parte dat duas rationes. Prima est: Si omne animal habet sensum, necesse est corpus eius ipsum esse corpus mixtum; simplex enim corpus non potest esse, cum tale corpus tactum non habeat, et ita nec sensum aliquem. Et si hoc, scilicet si omne animal habet sensum et est natum ad hoc quod sit animal, necesse est ut habeat tactum, et ita tactus necessarius est animali propter esse. Necessitas ultimae illationis patet sic: Omne organum sensus, ut praehabitum est, est medietas sive media proportio contrariorum sensibilium non naturaliter sed spiritualiter exsistentium; haec autem media proportio est forma et complexio tactus; quare si aliquod animal habet sensum et sit mixtum, necessario habebit sensum tactum.


26. Consequenter, ibi, “Quoniam autem animal” [3.12.434b11], dat aliam rationem ad idem. Et est: Omne animal est corpus animatum possibile tangi, cum sit compositum ex differentiis tangibilibus, et ita est sensibile sensu tactu. Si igitur cum tangitur a differentiis tangibilibus, non perciperet se tactu tangi, statim corrumperetur a tangibili corruptivo et nocivo; quare si debet salvari, necesse est animal ipsum habere sensum tactum, et ita tactus necessarius est propter esse. Et non est simile de tactu et de aliis sensibus. Alii enim sensus fiunt per altera, id est, per media extrinseca, ut olfactus, visus, auditus, qui ad esse animalis non sunt necessarii, sed tactus necessarius est, quia cum animal sit tangibile, ut dictum est, nisi haberet sensum tactum non posset tangibilia utilia accipere et nociva fugere. Et si hoc, impossibile esset animal salvari in esse. Ad hoc ergo ut salvetur in esse indiget.


27. Consequenter, ibi, “Ex quo” [3.12.434b18], declarat quod gustus necessarius est propter esse sic: Gustus est quidam tactus alimenti multum conferens ad alendum; sensibile ipsius multum confert ad alimentum; quare cum gustus faciat ad augmentum et alimentum, quae sunt necessaria ad esse animalis, erit gustus necessarius propter esse. Sensibilia autem aliorum sensuum, scilicet sonus, color, et odor, non alunt neque faciunt ad augmentum et diminutionem nisi per accidens; quare sensus illorum sensibilium ad esse animalis non sunt necessarii.


28. Consequenter, ibi, “Hii quidem” [3.12.434b22], epilogat. Et patet.


29. Dubitatur super hoc quod dictum est versus principium huius lectionis quod omne vivens generabile indiget augmento; hoc enim non videtur verum in senibus, quorum quantitas est completa iam in specie, et naturaliter intenduntur ad corruptionem et diminutionem.


30. Ad hoc dici potest quod augmentum dupliciter potest sumi, communiter et proprie. Communiter cum per actionem contrariorum fit dissolutio et deperditio, et quod deperditum instauratur per alimentum, ista restauratio dicitur communiter [augmentum]. Sic sumitur hic. Sic indiget senex augmento sicut et iuvenis; semper enim dum vivit indiget restauratione deperditi. Alio modo dicitur augmentum proprie deductio speciei generatae in magnitudine imperfecta ad magnitudinem perfectam, in qua ponitur opus illius speciei exerceri, et hoc modo non indiget senex augmento.


31. Similiter potest dubitari de eo quod dicit quod gustus est sensus alimenti. Si enim ita sit, cum plantae recipiant alimentum, videtur quod debeant habere sensum, ad minus gustum.


32. Et dicendum quod gustus non dicitur sensus alimenti quia sit iudex super ipsum; solum enim iudicat de suo proprio obiecto, quod est sapor. Sed dicitur esse sensus alimenti secundum quod est receptivus alimenti. Non propter hoc oportet quod insit plantis, licet recipiant alimentum; illud enim quod in plantis recipit alimentum est natura quae non recipit nisi illud quod est conveniens rei. In animalibus autem non solum est natura recipiens alimentum, sed est ibi voluntas, quia recipitur cum voluntate. Et quia voluntas potest esse aliquando ad aliquid utile, aliquando ad nocivum, indiget animal in comprehendendo alimentum sensu quo discernat utile a nocivo, quamvis plantae non indigeant ista discretione, et ita nec sensu.


33. “Alii autem propter bonum” [3.12.434b24]. Hic declarat quod alii tres sensus, scilicet visus, auditus, et olfactus, necessarii sunt propter bene esse, et hoc non cuilibet, sed animali processivo. Quod sic probat: Animal processivum ad hoc quod bene sit et salvetur non solum indiget vitare nociva quae possunt ei inesse a sensibus per medium intrinsecum comprehendentibus (huiusmodi enim indiget ad esse), sed etiam indiget vitare illa quae ei possunt inesse a sensibus distantibus per medium extrinsecum comprehendentibus; sed talia nociva potest vitare per tres sensus praedictos per medium extrinsecum sentientes; tres ergo alii sunt necessarii animali propter bene esse. Huius rationis primo ponit conclusionem.


34. Secundo, ibi, “Sicut enim salvare” [3.12.434b26], dat maiorem.


35. Tertio, ibi, “Hoc autem esse” [3.12.434b27], dat minorem.


36. Quarto, ibi, “Sicut est movens” [3.12.434b30-31], declarat minorem in parte, scilicet quantum ad hoc quod dicti sensus tres sentiunt per medium extrinsecum. Quod declarat per simile in motu pulsionis; sicut enim in motu pulsionis quidam est movens tantum, scilicet impellens, quidam autem est movens et motum, scilicet medium, sive fuerit unum sive plura, et est tertium motum tantum, similiter in alteratione quae fit a sensibili in sensum est tantum unum movens, quod est sensibile, reliquum movens et motum, scilicet medium, et tertium |B 53v| tantum motum, scilicet sensus et organum. Ex quo patet quod praedicti tres sensus fiunt per medium.


37. Et ne videretur omni modo esse convenientia istorum motuum ad invicem, scilicet motus sensibilis in sensum et motus pulsionis, dat differentiam ipsorum ad invicem cum dicit, “Praeter quod” [3.12.435a1]. Et est quod in motu sensibilis ad sensum ipsum medium, licet patiatur a sensibili et agat in sensum, remanet tamen omnino immotum secundum locum, quia non est ibi motus localis. In motu proiectionis autem, sicut cum lapis vel sagitta depellitur, non sic est. Immo medium quod est aer et aqua cum depellitur a lapide, procul movetur, nisi prohibeatur per obstaculum aut sit discontinuum.


38. Consequenter, ibi, “Unde et de” [3.12.435a5], quia iam habitum est quod sensibile movet medium, quod motum movet sensum, ex hoc concludit corollarie quod melius est [dicere] visum intus suscipiendo, scilicet in hoc quod sensibile agat in medium, et medium in sensum, quam extra mittendo radium vel corpus aliquod ab oculo ad obiectum, quod quidem extra missum redeundo ad sensum deferat secum. Unde est dicendum quod color movet visum imprimendo suam speciem in medium, mediante medio in visum, sicut sigillum imprimit suam figuram in ultimas partes cerae vel in ultimum profundum cerae.


39. Consequenter, ibi, “Quod autem impossibile” [3.13.435a11], ostendit modo alio quod solus tactus necessarius est propter esse sic: Omne corpus animalis est mixtum mixtione proportionali ex qualitatibus tangibilibus; sed tactus est media proportio ipsorum tangibilium; ergo tactus necessarius est animali ad hoc quod sit animal, et ita quod solo tactu privato moritur animal. Nec etiam sensum possibile est inesse alii quam animali, neque animal ad hoc quod sit animal alio sensu indiget. Circa hanc rationem sic procedit: Primo ponit maiorem cum sua probatione. Secundo, ibi, [“Omnium enim tactus” [435a21], ponit minorem cum sua probatione. Tertio, ibi,]34 “Manifestum igitur” [435b4], infert conclusionem.

34Omissio per homeoteleuton suppletur ex Paris, BNF lat. 6319, fol. 133v, in margine.


40. Prima habet principale et incidens.


41. In parte principali probat maiorem. [Ubi sic procedit: Primo ponit ipsam.


42. Secundo probat eam, cum dicit, “Sine quidem igitur” [3.13.435a12],]35 sic: Omne habens sensum aliquem habet tactum. Cum igitur tactus non sit corporis simplicis sed mixti, ut praehabitum est, et omne animal [habet] sensum aliquem, et ita tactum, est necesse omne corpus animalis esse mixtum. Huius rationis solum dat maiorem cum sua probatione.

35Omissio suppletur ex Paris, BNF lat. 6319, fol. 133v, in margine.


43. Quam dat cum dicit, “Corpus enim” [3.13.435a13-14]. Et est: Omne corpus animatum anima sensitiva est habens tactum (et hoc quia tactus est primus sensuum, ut praehabitum est in secundo libro); sed omne habens sensum aliquem est corpus animatum anima sensitiva; ergo omne huiusmodi habet tactum. Huius solum rationis dat maiorem, ut prius. Minor satis manifesta est.


44. Consequenter, ibi, “Alii autem sensus” [3.13.435a14-15], sequitur pars incidens. Quia enim iam conclusum est quod omne corpus animalis est mixtum, propter hoc posset alicui videri quod animal secundum omnes sensus eodem modo sentiat. Propter hoc dat differentiam inter tactum et gustum et alios tres sensus in sentiendo, et est quod alii tres sensus sentiunt sensibile distans et per medium extrinsecum. Tactus autem et gustus (qui est tactus quidam) fiunt per medium intrinsecum in tangendo immediate, propter quod et tactus sic nominatus est, scilicet a contingendo.


45. Et ne putetur quod dicti tres sensus nullo modo tangant in sentiendo, removet hoc cum dicit, “Et tamen alii sensus” [3.13.435a18], docens quod sentiunt in tangendo, et quomodo diversimode a tactu, quod isti tres sensus sentiunt in tangendo, sed hoc non immediate sed per medium. Sensibile enim tangit medium, et medium organum sensus. Tactus autem non solum sic sentit sed se ipso tangit, non per medium sed immediate.


46. Consequenter, ibi, “Quare huiusmodi” [3.13.435a1-20], propter partem incidentem interpositam resumit conclusionem prius probatam, quae est maior principalis rationis, ut ei addat minorem, concludens quod nullum corpus simplex potest esse corpus animalis. Immo oportet quod sit mixtum, ut ostensum.


47. Consequenter, ibi, “Omnium autem tactus” [3.13.435a21], ponit minorem principalis rationis.


48. Quam probat cum dicit, “Et est susceptivus” [3.13.435a22]. Et primo per rationem. Secundo per signum.


49. Per rationem sic: Sensus tactus non solum comprehendit differentias terreas sed et calidum et frigidum et universaliter omnem qualitatem tangibilem. Ex quo relinquitur quod sit media proportio omnium; si enim consisteret in aliqua extremitate, non omnia comprehenderet.


50. Consequenter, ibi, “Et propter hoc” [3.13.435a24], probat idem per signum sic: Nos non sentimus actu tactu secundum ossa, capillos, et ungues et huiusmodi, quia huiusmodi terrea sunt, mixtionem proportionaliter non habentia. Ex quo signum est quod tactus est mediatio quaedam media sive proportio ipsorum tangibilium. Et sicut dictum est in praedictis partibus, similiter est in plantis quod non tangunt et propter eandem causam, scilicet quod terreae sunt, nec universaliter sentiunt, et ita non sunt animalia. Impossibile enim est animal esse sine tactu. Tactus autem non inest alicui corpori simplici neque mixto in quo dominatur aliquod simplex, ut terra, tam secundum formam et speciem quam secundum substantiam et materiam. Quare neque capillis, plantis, et huiusmodi partibus inerit tactus, cum in illis dominetur terra modo praedicto.


51. Consequenter, ibi, “Manifestum est igitur” [3.13.435b4], infert conclusionem principalem.


52. Consequenter, ibi, “Et propter hoc” [3.13.435b7], infert corollarium ex praedictis manifestum. Et est quod sensibilia aliorum sensuum a tactu secundum excellentiam [non per se] corrumpant animal sed sensum, licet quandoque accidentaliter corrumpant animal, cuiusmodi sunt sonus, odor, et color. Haec enim licet per se non corrumpant animal, secundum tamen accidens quandoque corrumpunt ipsum, ut si simul cum sono accidat fortis percussio et ictus vehemens et scindens, sicut accidit in tonitru. Similiter visibile secundum accidens quandoque corrumpit, ut dicitur de basilico, qui solo visu interficit. Et si aer fuerit excellens in calore et frigore aut consimili passione, et tactus ipsius coaccidit cum visu aut olfactu, per accidens potest dici color aut odor corrumpere animal. Sic igitur sensibilia aliorum sensuum secundum excellentiam non corrumpunt animal nisi secundum accidens, licet per se corrumpant sensum. Sed sensibilia tactus secundum excellentiam corrumpunt animal. Cum enim excellentia omnis sensibilis corrumpit proprium sensum, tangibilia excellentia necessario corrumpunt tactum, quo corrupto simul corrumpitur animal, cum impossibile sit animal esse sine tactu, ut ostensum est. Hunc enim solum sensum exigit animal ad esse; alios autem propter bene esse, ut visum ad discernendum utile a nocivo in colorationibus et in sensibilibus per medium extrinsecum quod est aer aut aqua sive per lucidum, quod magis proprie potest dici medium. Gustum etiam exigit ut discernat dulce ab amaro in alimento, et si fuerit delectabile apprehensum, moveatur; si autem nocivum, fugiat. Et exigit auditum ut sibi ipsi intimet quod ab aliis concipit. (Et incidenter iuxta hoc docet ad quid exigit linguam, scilicet ut alii significet quod apud ipsum est.) Haec autem omnia facit propter bene esse; quare dictos tres sensus habet animal non propter esse sed propter bene esse.


53. Dubitari potest propter quid hic ostendit tactum solum esse necessarium ad esse animalis. Et prius dixit hoc de tactu et gustu; quare sibi est contrarius.


54. Ad hoc potest dici quod gustus duo facit, et secundum unum illorum est necessarius ad esse et secundum aliud non, sed ad bene esse. Una enim actio gustus est accipere alimentum et discernere alimentum a non-alimento, et sic necessarius est ad esse. Alia eius actio est in alimento iam accepto discernere delectabile a non-delectabili, et sic non est necessarius ad esse. Primo modo intendit de gustu superius; secundo modo hic.


55. Adhuc dubitatur hic de hoc quod dicit in littera quod ossa, pili, et huiusmodi quia terrea sunt, non habent sensum. Per hoc enim (ut videtur) nullum animal habet sensum, cum omne animal terreum sit, eo quod in compositione sua dominatur terra — quod patet per hoc quod motu naturali tendit ad centrum.


56. Et potest dici ad hoc quod terreum dicitur dupliciter, et uno modo excludit sensum. Dicitur enim quod in eius compositione licet dominetur terra secundum substantiam et materiam, adaequatur tamen cum aliis elementis in forma et virtute, sicut est in hominibus et universaliter in animalibus, et ad istam adaequationem consequitur sensus. Alio modo dicitur terreum in cuius compositione non solum dominatur terra secundum substantiam et materiam, sed etiam secundum formam et virtutem, cuiusmodi sunt plantae et similia, et tale terreum excludit sensum.


57. Et in hoc terminatur sententia super hunc librum De anima a magistro A. de Bochesmefore tradita.