Sententia cum quaestionibus in libros De anima
Divisio textus

Richard Rufus of Cornwall

1 - (INCIPIT PRIMUS LIBER) Prooemialis

1 - Prior

1 - Esse

1 - Dat intentionem suam quoad illud de quo et ad quid

1 - Dat intentionem suam in communi

Bonorum et honorabilium notitiam opinantes, magis | autem alteram altera que est secundum certitudinem aut ex eo quod meliorum que | et mirabiliorum, propter utraque hec anime | historiam rationabiliter utique in primis ponamus. Videtur autem et [5] ad veritatem omnem cognitio ipsius maxime proficere, | maxime autem ad naturam: est enim tamquam principium | animalium.

2 - Specificat magis intentionem suam

1 - Esse

Inquirimus autem considerare et cognoscere naturam que | ipsius et substantiam, postea quecumque accidunt circa ipsam. | Quorum alia quidem proprie passiones anime esse videntur, alia autem communes, [402a10] ex eo quod illa et animalibus inest.

2 - Bene esse

Omnino autem et penitus | difficillimorum est accipere aliquam fidem de ipsa. Cum enim | sit et communis questio multis aliis - dico autem: ea que est circa | substantiam, et ea que est quid est -, fortassis utique alicui videbitur una quedam esse | scientia de omnibus de quibus volumus cognoscere substantiam, [15] sicut est et que secundum accidens sunt propriorum, demonstrationem. | Quare querendum est si sit secundum scientiam istam. Si autem non est una | quedam et communis scientia de eo quod quid est, amplius difficilius | fit hoc negotiari. Oportebit enim accipere circa unumquodque | quis modus sit. Si autem manifestum sit utrum quedam demonstratio [402a20] sit aut divisio aut aliqua alia scientia - quoniam multas | dubitationes habet et errores: ex quibus oportet querere? Alia enim | aliorum principia sunt, sicut numerorum et planorum.

2 - Dat qualiter de his sive quoad modum procedendi

1 - Dat divisiones duas ad invicem ordinatas

Primum autem | fortassis necessarium est dividere in quo generum et quid sit, dico | autem utrum hoc aliquid et substantia sit aut qualitas aut quantitas aut et quoddam [25] aliud divisorum predicamentorum; adhuc autem utrum eorum que sunt [402b1] potentia, aut magis entelecheia, id est perfectio vel actus quidam sit. Differt enim non utique parum.

2 - Dat divisiones duas non ordinatas ad invicem

1 - Dat divisiones ipsas

Considerandum autem est et si partibilis aut inpartibilis, et utrum | sit similis speciei omnis anima aut non; si autem non est similis speciei, utrum | specie differens aut genere sit.

2 - (NO LEMMA - division reconstructed from context) Prosequitur divisiones ipsas

1 - Secunda divisio

Nunc quidem enim dicentes et querentes | de anima, de humana solum videntur intendere. Verendum autem est quatenus non lateat utrum una ratio [5] ipsius sit aut, sicut animalis est, secundum unumquodque altera, ut | equi, canis, hominis, dei, animal autem universale aut etiam nichil | est aut posterius; similiter autem et si aliquod commune aliud predicetur.

2 - Prima divisio

1 - Principalis

Amplius autem, si non multe sunt anime sed partes, utrum oportet [402b10] querere prius totam animam aut partes. Difficile autem est et | harum determinare quales apte nate sint altere adinvicem esse, et utrum | partes congruit querere prius aut opera ipsarum, ut | intelligere aut intellectum et sentiri aut sensibile; similiter | autem et in aliis. Si autem opera prius, iterum utique [15] dubitabit aliquis si opposita prius his querenda sunt, ut sensibile sentitivo, intelligibile intellectivo.

2 - Incidens

Videtur autem | non solum quod quid est cognoscere utile esse ad cognoscendum | causas accidentium substantiis - sicut in | mathematicis quid rectum et quid oblicum et quid linea et quid planum [402a20] ad cognoscendum quot rectis trianguli anguli sunt | equales - sed e converso accidentia conferunt | magnam partem ad cognoscendum quod quid est. Cum enim habeamus | tradere secundum fantasiam, id est imaginationem, de accidentibus, | aut omnibus aut pluribus, tunc et de substantia [25] habebimus aliquid dicere specialiter. Omnis enim demonstrationis principium est quod | quid est; quare, secundum quascumque diffinitionum non contingit accidentia [403a1] cognoscere, sed neque coniectari de ipsis facile, | manifestum est quod dialectice dicantur et vane omnes. |

2 - Bene esse

1 - Principalis

1 - Probat praemissam

1 - Probat

1 - Proponit quod intendit per modum dubitationis

Dubitationes autem habent et passiones anime, utrum sint omnes | communes et habentis, aut sit aliqua et anime propria ipsius. [5] Hoc enim accipere quidem necessarium est, non autem leve. Videtur | autem pluribus nichil sine corpore pati neque | facere, ut irasci, confidere, desiderare, omnino sentire. |* Maxime autem videtur proprium intelligere. Si autem est et hoc fantasia | quedam aut non est sine fantasia, non continget utique neque hoc sine [403a10] corpore esse. Si quidem igitur est aliquid anime operum aut | passionum propria, continget utique ipsam separari. Si vero nulla | est propria ipsius, non erit separabilis, sed sicut | recto in quantum est rectum multa accidunt, ut tangere aeneam | speram secundum punctum, non tamen tanget hoc separatum [15] rectum. Inseparabile enim est, siquidem semper cum corpore quodam | est.

2 - Determinat illam dubitationem sive probat dictae rationis praemissam

Videntur autem et anime passiones omnes esse cum | corpore: desiderium, mansuetudo, timor, misericordia, confidentia, adhuc | gaudium, amare et odire. Simul enim cum his patitur | aliquid corpus. Indicat autem hoc aliquando quidem a duris et manifestis [403a20] passionibus concidentibus nichil provocari aut timere; | aliquando autem a parvis et infirmis moveri, si | irascitur corpus, et sic se habet sicut cum irascatur. Adhuc | autem magis manifestum est hoc: nullo enim terrore inminente | in passionibus fiunt timentis. Si autem sic [25] se habent, manifestum est quod passiones rationes in materia sunt.

2 - (NO LEMMA - division reconstructed from context) Concludit

Quare huiusmodi sunt | termini, ut: irasci est motus huiusmodi corporis aut | partis aut potentie ab hoc propter hoc.

2 - (Iterum) Concludit

Et propter hec igitur | phisici est considerare de anima aut omni aut huiusmodi.

2 - Incidens

1 - Principalis

Differenter autem diffiniet phisicus que et dialecticus [403a30] unumquodque ipsorum, ut ira quid est. Hic quidem enim appetitum contrarii doloris | aut aliquid huiusmodi, ille autem accensum circa cor sanguinis [403b1] aut caloris. Horum autem alius quidem materiam reddit, alius vero | speciem et rationem. Hic quidem enim ratio, hic vero rei est. | Necesse autem esse hanc in materia huiusmodi, si erit. Sicut domus ratio | quidem huiusmodi erit: cooperimentum prohibens corruptionis a [5] ventis et imbribus et caumatibus; alia autem dicit lapides et | lateres et ligna; altera vero, in his speciem propter hec quidem. | Quis igitur phisicus horum? Utrum qui est circa materiam, rationem | autem ignorans, aut qui circa rationem solum, aut magis qui est ex | utrisque? Illorum autem aliquis uterque est; aut non est aliquis circa [403b10] passiones materiei non separabiles, neque in quantum separabiles sunt,

2 - Incidens

sed | phisicus circa omnia est quecumque phisici corporis et huiusmodi | materiei opera et passiones sunt. Quecumque autem non sunt huiusmodi, alius est; | et de quibusdam quidem artifex est, si contingat, ut instructor aut | medicus; non autem separabilium, sed in quantum non huiusmodi corporis [15] passiones sunt et ex remotione, mathematicus est; secundum autem quod sunt separabiles, | primus philosophus. Sed redeundum est unde ratio est. | Dicebamus autem quod passiones anime non separabiles sunt a phisica | materia animalium, si vero huiusmodi sunt, desiderium et timor, | et non sicut linea et planum. [403b20]

2 - Posterior

Intendentes autem de anima necesse est simul dubitare | de quibus bene dubitare oportet, accedentes priorum | opinionem comprehendere quicumque aliquid de ipsa contulerunt, | ut bene quidem dicta accipiamus; si vero aliquid non bene, | hoc vereamur.

2 - Exsecutiva

1 - De anima secundum opiniones antiquorum sive manifestando mentientes circa animam

1 - Circa substantiam animae

1 - Ponit opiniones antiquorum

1 - Dat opiniones in diversitatibus suis

1 - Motus

1 - Democritus et Leucippus

1 - Democritus

1 - Ponit opinionem Democriti et rationem eius

Principium autem questionis est apponere [25] que maxime videntur inesse ipsi secundum naturam. Animatum | igitur ab inanimato duobus maxime differre videtur: motu que | et sentire. Accepimus autem et a progenitoribus | fere duo hec de anima. Dicunt enim quidam | et maxime et primo animam esse id quod est movens. Existimantes autem [403b30] quod non movetur, ipsum non contingere movere alterum, eorum que moventur | aliquid animam arbitrabantur esse. Unde Democritus quidem [404a1] ignem quendam et calorem dicit ipsam esse. Infinitis enim existentibus | figuris et athomis, que sunt specie rotunda ignem et animam dicit - ut | in aere que vocantur decisiones, que videntur | per portas in radiis - quarum omne semen elementa [5] dicit totius nature. Similiter autem et Leucippus. Horum | autem specie rotunda animam, propter id quod maxime per omne possunt | penetrare huiusmodi rismi, id est figure, et movere reliqua, | cum moveantur et ipsa, arbitrantes animam esse | adhibens animalibus motum.

2 - Aufert signum quod attulit Democritus ad confirmationem opinionis suae

Unde et vivendi terminum esse [404a10] respirationem; conducente enim continente corpora | et reprimente figurarum prebentes animalibus | motum, ex eo quod non est propter ipsas quiescere nullo modo, auxilium fieri | celitus ingredientibus aliis huiusmodi in respirando; | prohibere enim ipsas et que insunt animalibus disgregari, [15] cooperantes conducentem et densantem; vivere | autem quousque possunt hoc facere.

2 - Opinio Pythagorae

Videtur autem et a | Pythagoricis dictum eandem habere intelligentiam. Dixerant | enim quidam ipsorum animam esse que sunt in aere decisiones, alii | autem has movens. De his autem dictum est propter id quod continue [404a20] videntur moveri, et si sit tranquillitas nimia. Dixerant | enim quidam ipsorum animam esse que sunt in aere decisiones, alii | autem has movens. De his autem dictum est propter id quod continue [404a20] videntur moveri, et si sit tranquillitas nimia.

3 - Universaliter

In idem autem | feruntur et quicumque dicunt animam esse se ipsum movens. Videntur | autem hii omnes accipere motum magis proprium | esse anime, et alia quidem omnia moveri propter | animam, ipsam autem a se ipsa, propter id quod nichil videtur movens [25] quod non et ipsum movetur.

2 - Anaxagoras

Similiter autem Anaxagoras animam | esse dicit moventem, et si aliquis alius dixit quod omne | movit intellectus, non tamen penitus sicut Democritus. Ille quidem | enim simpliciter idem animam et intellectum; verum enim esse, quod | videtur; unde bene facere Homerum quod [404a30] Hector iacet aliud sapiens. Non iam utitur intellectu tamquam potentia | quadam circa veritatem, sed idem dicit animam et intellectum. [404b1] Anaxagoras autem minus certificat de ipsis. Multotiens quidem | enim causam bene et recte esse intellectum dicit, alibi | autem intellectum esse idem cum anima; in omnibus enim ipsum inesse | animalibus, et magnis et parvis, et honorabilibus et inhonorabilioribus. [5] Non videtur autem secundum prudentiam dictus intellectus | omnibus similiter inesse animalibus, sed neque hominibus. | Quicumque quidem igitur in id quod movetur animatum considerarunt, | hii quod maxime motivum est opinati sunt animam.

2 - Ponit opiniones considerantium animam magis per naturam apprehensionis

1 - Ponit opiniones ponentium elementa plura et illa esse animam

1 - Dat ipsas opiniones in se

1 - Corporea

Quicumque autem | in cognoscendo et sentiendo ea que sunt, isti dicunt [404b10] animam esse principia, alii quidem plura facientes principia, hec, alii vero | unum, hoc; sicut Empedocles ex elementis | omnibus, esse autem et unumquodque animam horum: | terra quidem enim terram cognoscimus, aqua autem aquam, | ethere autem ethera divum, sed igne ignem manifestum, [15] concordia autem concordiam, discordiam discordia corruptiva.

2 - Incorporea

Eodem autem modo in Timeo Plato animam | ex elementis facit: cognosci enim simili | simile, res autem ex principiis esse. Similiter autem | et in his que sunt de philosophia dicta, determinatum est ipsum quidem [404b20] animal esse ex ipsa unius idea et ex prima longitudine | et latitudine et altitudine, alia autem simili modo. Adhuc autem | et aliter: intellectum quidem unum, scientiam autem duo - singulariter | enim in uno -, plani autem numerum opinionem, sensum vero | firmi. Hii quidem enim numeri species ipse et principia [25] dicebantur; sunt autem ex elementis. Iudicantur autem res | alie quidem intellectu, alie vero scientia, alie autem opinione, alie quoque sensu. | Species autem numeri hii rerum sunt. Quoniam autem et | motivum visa est anima esse et cognoscitivum, sic quidam | complexi sunt ex utrisque, conferentes animam esse numerum moventem [404b30] se ipsum.

2 - Comparat opiniones ad invicem

1 - Principalis

Differunt autem de principiis, que[dam] et quot sint, | maxime quidem corporea facientes incorporea, [405a1] ab his autem miscentes et ab utrisque principia referentes. | Differunt autem et de multitudine: hii quidem enim | unum, illi vero plura dicunt. Consequenter autem his et | animam esse tradunt. Motivum enim naturam primorum [5] comprehendunt, non irrationabiliter. Unde visum est quibusdam ignem esse. | Et hic enim partibus subtilissimus est, et maxime elementorum | incorporeum est, et movetur et movet alia primo. |

2 - Incidens

Democritus autem et dulcius dixit, referens | propter quid horum unumquodque est. Hoc quidem enim esse idem et intellectum, [405a10] istud autem esse primorum et indivisibilium corporum, motivum | autem propter subtilissimas partes, et figuram autem figurarum | leviter mobilissimam que rotunde speciei esse dicit. Huiusmodi autem esse | intellectum que et ignem. Anaxagoras autem videtur quidem alterum dicere | animam que et intellectum, sicut diximus et prius. Utitur autem [15] utrisque sicut una natura, preter quod principium intellectum ponit | omnium maxime. Solum igitur dicit ipsum eorum que sunt simplicem esse | et inmixtum et purum. Assignat autem utraque eodem | principio cognoscere que et movere, dicens intellectum movere | omne.

2 - Ponit opiniones unum ponentium esse principium rerum et illud esse animam

Videtur autem et Thalis - ex quibus reminiscuntur - motivum [405a20] quoddam animam opinari, si vere lapidem dicat animam habere, | quoniam ferrum movet. Diogenes autem, sicut et alteri quidam, | aerem, hunc opinans omnium subtilissimum esse et principium; | et propter hoc cognoscere que et movere animam: secundum quidem quod primum est, | erit ex hoc reliqua cognoscere, secundum vero quod subtilissimum est, | motivum esse. Et Eraclitus autem principium esse dicit animam, | siquidem vaporem, ex quo alia constituit, et | incorporalissimum autem et fluens semper; que vero moventur, eo quod moventur, | cognosci. In motu autem esse que sunt, et ille arbitratus est et | multi. Similiter autem his et Almeon visus est [405a30] opinari de anima. Dicit enim ipsam inmortalem esse | propter id quod comparatur ipsis inmortalibus; hoc autem inesse ipsi, sicut | que semper movetur; moveri enim et divina omnia continue [405b1] semper, lunam, solem, astra et celum totum. Magis autem | grossiores et aquam quidam contulerunt, sicut Yppus. | Suadere autem videntur ex genitura, quia omnium humida est. Et | namque arguit sanguinem dicentes animam, quoniam genitura [5] non est sanguis; hanc autem esse primam animam. Alii autem sanguinem, | quemadmodum Cretias, ipsum sentire anime magis proprium | opinantes, hoc autem inesse propter naturam sanguinis. | Omnia enim elementa iudicem acceperunt, preter terram. | Hanc autem nulli retulerunt, nisi si aliquis dixit ipsam ex [405b10] omnibus esse elementis aut omnia.

2 - Reducit opiniones ad unitatem

Diffiniunt autem omnes | animam tribus, ut est dicere: motu, sensu, incorporeo. | Horum autem unumquodque reducitur ad principia. Unde et | in cognoscendo diffinientes ipsam aut elementum aut ex elementis | faciunt, dicentes similiter aliis preter unum: [15] dicunt enim simile cognosci simili. Quoniam enim | anima omnia cognoscit, constituunt ipsam ex omnibus principiis. | Quicumque quidem igitur unam aliquam dicunt causam et elementum unum, | et animam unum ponunt, ut ignem aut aerem. Plura vero | dicentes principia, et animam plura dicunt. Anaxagoras [405b20] autem solus inpassibilem dicit esse intellectum, et commune | nulli aliorum habere. Huiusmodi autem cum sit, quomodo cognoscit et | propter quam causam neque ille dixit, neque ex his que dicta sunt conspicuum | est. Quicumque autem contrarietates faciunt in principiis, et | animam ex contrariis constituunt. Quicumque vero alterum [25] contrariorum, calorem aut frigus aut aliquid huiusmodi aliud, et | animam similiter unum aliquid horum ponunt. Unde et nomina | consequuntur: alii quidem calorem dicentes, quia propter hoc et | vivere putatur; alii vero frigus propter respirationem et | temperamentum vocari animam. Hec quidem igitur [405b30] tradita de anima sunt, et propter quas causas dicant sic, hec sunt. |

2 - Destruit opiniones antiquorum

1 - Destruit opinionem loquentium de anima per naturam motus

1 - Destruit opiniones illas communiter

1 - Prooemialis

Considerandum autem primum quidem de motu est. Fortassis enim non | solum falsum est substantiam ipsius huiusmodi esse qualem [406a1] affirmant dicentes animam esse quod est movens se ipsum aut possibile | movere, sed unum quiddam inpossibilium est inesse ipsi motum. |

2 - Exsecutiva

1 - Destruit rationem opinionis suae

Quod quidem igitur non necesse sit movens et ipsum moveri, | prius dictum est.

2 - (NO LEMMA - division reconstructed from context) Destruit opinionem ipsam

1 - Ostendit quod anima non movetur essentialiter

1 - Principalis (STILL MISSING DIVISIONS)

Dupliciter enim cum moveatur omne - aut enim secundum alterum [5] aut secundum se ipsum. Secundum autem alterum dicimus quecumque moventur ex esse in | eo quod movetur, ut naute; non enim similiter moventur | navi: hec quidem enim secundum se ipsam movetur, illi autem ex esse in eo quod | movetur. Manifestum autem in partibus est. Proprius quidem enim est | motus pedum ambulatio. Hec autem et hominum est; non inest [406a10] autem nautis tunc - dupliciter autem dicto quod movetur, | nunc intendamus de anima, si per se ipsam movetur | et participat motu. Quatuor autem motus cum sint, | loci mutationis, alterationis, detrimenti, augmenti, aut secundum unum horum movebitur | aut plures aut omnes. Si vero movetur non secundum accidens, [15] natura inerit motus ipsi. Si autem hoc, et | locus: omnes enim dicti motus in loco sunt. Si autem | est substantia anime movere se ipsam, non secundum accidens | ipsi moveri inerit, ut albo aut | tricubito. Moventur enim et hec, sed secundum accidens. [406a20] Cui enim inerunt, illud movetur: corpus. Unde | non est locus ipsorum. Anime autem erit, siquidem natura | motu participat. Amplius autem, si natura movetur, et [si] violentia moveatur; | et si violentia, et natura. Eodem autem modo se habet et | de quiete: in quod enim movetur natura, et quiescit in hoc [25] natura. Similiter autem in quod movetur violentia, et | quiescit in hoc violentia. Quales autem violenti anime motus erunt et | quietes, neque fingere volentibus facile est reddere. Amplius autem, | si quidem sursum movebitur, ignis erit; si vero deorsum, terra. Horum | enim corporum sunt motus hii. Eadem autem ratio est et [406a30] de mediis. Quoniam autem videtur movere corpus, | rationabile est movere motibus quibus et ipsa movetur. | Si autem hoc est, et convertentibus dicere verum est quod secundum quem corpus [406b1] movetur, hoc et hec. Corpus autem movetur secundum loci mutationem; | quare et anima mutabitur utique secundum corpus, aut tota aut | secundum partes transmutata. Si autem hoc contingat, et exeuntem | ingredi iterum contingat. Ad hoc autem sequetur resurgere [5] mortua animalium.

2 - Incidens

Motus autem secundum accidens, | et si ab altero moveatur; depellitur enim violentia animal. | Non oportet autem cui a se ipso inest moveri in substantia, hoc ab | alio moveri, nisi secundum accidens, sicut neque | quod est per se bonum aut propter se ipsum, hoc quidem propter aliud esse, illud [406b10] autem et alterius causa. Animam autem maxime dicet aliquis a | sensibilibus moveri, siquidem movetur.

2 - Ostendit quod anima non movetur a se ipsa essentialiter

At vero et si movet | ipsa se ipsam, et ipsa movetur utique. Quare, si omnis motus | ex distantia est ab eo quod movetur, secundum quod movetur, et anima exstabit | a substantia ipsius secundum ipsam, nisi secundum accidens se ipsam moveat; sed [15] est motus substantie ipsius per se.

2 - Destruit opiniones illas specialiter

1 - Democritus

1 - Recitat opinionem

Quidam autem et movere animam dicunt | corpus in quo est, sicut ipsa movetur, | ut Democritus similiter dicens Philippo comodiarum | didascalo. Refert enim Dedalum mobilem fecisse | ligneam Aphrodite, id est Minervam, effundentem argentum fusibile. Similiter autem [406b20] et Democritus dicit. Moveri enim inquit indivisibiles | speras propter id quod apte nate sunt nequaquam manere, contrahere que | et movere corpus omne.

2 - Destruit opinionem

Nos autem interrogabimus si et quiescere | facit hoc idem. Quomodo autem faciet, difficile et | inpossibile dicere. Omnino autem non sic videtur movere anima [25] corpus, sed per voluntatem quandam et intellectum.

2 - Plato

1 - Exprimit positionem Platonis

Eodem | autem modo et Timeus phisiologizat animam movere | corpus. In eo enim quod est moveri ipsam, et corpus movet propter id quod | complexa est ad ipsum. Constitutam enim ex elementis | et dispartitam secundum armonicos numeros, quatinus [406b30] sensum que connaturalem armonie habeat et ut omne ferat | secundum consonantes motus, rectum aspectum, in circulum reflexit; | et dividens ex uno in duos circulos dupliciter coadunatos, [407a1] iterum unum divisit in septem circulos, tamquam essent | celi motus anime motus.

2 - Improbat positionem Platonis

1 - Improbat opinionem quoad hoc quod posuit animam moveri

1 - Opinio in se

1 - Destruit opinionem quoad substantiam positionis

1 - Ostendit animam non esse magnitudinem

1 - Dat conclusionem et primam rationem

1 - Praemittens conclusionem

Primum quidem igitur non bene est | dicere animam magnitudinem esse. Hanc enim omnis | videlicet talem esse vult, qualis est aliquando vocatus [5] intellectus. Non enim est ut terra sensibilis, neque est ut desiderativa; | horum enim motus non circulatio est.

2 - Dat primam rationem

Intellectus autem unus | et continuus est, sicut et intelligentia; intelligentia autem intellectualia; | hec autem consequenter unum sicut numerus sunt, sed non sicut | magnitudo. Unde quidem neque intellectus sic continuus, sed aut inpartibilis aut [407a10] non sicut magnitudo aliqua continuus est.

2 - Inducit secundam rationem

Qualiter enim intelliget, magnitudo | cum sit? In qualibet partium ipsius? Partium autem aut secundum | magnitudinem aut secundum punctum, si oportet et hanc partem dicere. Si | quidem igitur secundum punctum, hec autem infinita sunt, manifestum est quod nequaquam | transibit. Si vero secundum magnitudinem, multotiens aut infinite intelliget [15] idem. Videtur autem et semel contingere. Si autem sufficiens est | tangere quamlibet partium, quid oportet circulo moveri aut | omnino magnitudinem habere? Si autem necessarium est intelligere totum circulum | tangentem, quis erit partium tactus?

3 - Dat tertiam rationem

Amplius autem quomodo intelliget | partibile inpartibili aut inpartibile partibili?

2 - Ostendit operationem animae non esse circulum

Necessarium autem est [407a20] intellectum esse circulum hunc, intellectus quidem enim motus intelligentia est, circuli | autem circulatio est.

1 - Inducit primam rationem

Si ergo intellectus circulatio est, et intellectus utique erit | circulus, cuius huiusmodi circulatio intelligentia est.

2 - Inducit secundam rationem

Semper autem aliquid intelliget; | oportet enim, siquidem perpetua est circulatio. Practicarum quidem enim | intelligentiarum sunt termini; omnes enim alterius causa sunt. [25] Speculative autem rationibus terminantur similiter. Ratio autem omnis diffinitio est | aut demonstratio. Demonstrationes vero et a principio sunt et | habent quodam modo finem: syllogismum aut conclusionem. Si autem | non concludantur, sed non reflectuntur iterum in principium, | accipientes autem medium semper et ultimum bene procedunt. Sed [407a30] circulatio iterum in principium reflectit. Diffinitiones autem omnes finite sunt.

3 - Inducit tertiam rationem

Amplius autem si ipsa circulatio multotiens est, indigebit | multotiens intelligere idem.

4 - Inducit quartam rationem

Adhuc autem intelligentia assimilata est quieti | cuidam et statui magis quam motui; eodem autem modo | et syllogismus. At vero neque beatum est quod non leve [407b1] sed violentum est. Si autem est motus ipsius non substantia, extra | naturam movebitur.

3 - Ostendit animam non componi ex elementis

1 - Prima ratio

Laboriosum autem est et misceri corpore | non possibile absolvi, et adhuc fugiendum, siquidem | melius est intellectui non cum corpore esse, quemadmodum consuetum est [5] dici et multis videtur.

1 - Secunda ratio

Inmanifesta autem et | circulo ferri celum causa est. Neque enim est anime | substantia causa circulariter ferri, sed secundum accidens | sic movetur. Neque corpus causa est, sed anima magis illi.

2 - Destruit opinionem quoad modum positionis

1 - Principalis

1 - Reprobat ipsam, eo quod posuit animam moveri...

At vero neque quia melius dicitur. Etiam congruit [407b10] propter hoc deum facere circulariter ferri animam, quod | dignius sit ipsi moveri quam manere, moveri autem sic quam | aliter. Quoniam autem est huiusmodi intentio alteris rationibus magis propria, | hanc quidem dimittamus nunc.

2 - Reprobat ipsam, eo quod posuit animam uniri corpori...

Illud autem inconveniens accidit | et huic rationi et pluribus que de anima sunt. [15] Copulant enim et componunt in corpus animam, nichil | determinantes propter quam causam et quomodo habente corpore. | Et tamen videtur utique hoc necessarium esse. Propter enim | communitatem hoc quidem agit aliquid, illud autem patitur, et hoc quidem movetur, illud | vero movet. Horum autem nichil inest ad invicem contingentibus. [407b20] Quidam autem solum argumentantur dicere quale aliquid sit anima; de | susceptibili autem corpore nichil adhuc determinant, tamquam contingens sit | secundum Pythagoricas fabulas quamlibet animam | quodlibet indui corpus. Videtur autem unumquodque propriam habere speciem | et formam. Simile igitur aliquid dicunt, sicut si aliquis [25] dicat tectonicam tybicines indui. Oportet enim | artem quidem uti organis, animam autem corpore. |

2 - Incidens

1 - Ponit opinionem et eius rationem

Et alia autem quedam opinio traditur de anima, | credibilis quidem multis et neque una minor que dicte sunt, rationes autem | tamquam directas prebens et in communi factis rationibus. [407b30] Armoniam enim quandam ipsam quidam dicunt: et namque armoniam | temperamentum et compositionem contrariorum esse, et corpus componi | ex contrariis.

2 - Ponit destructionem

1 - Destruit hanc opinionem in communi

Et tamen armonia ratio quedam | compositorum est aut et compositio, anima autem neutrum potest | esse horum. Amplius movere non est armonie, animam autem [408a1] putant omnes hoc maxime, ut dicam. Convenit autem magis | de sanitate dicere armoniam et omnino de corporeis | virtutibus quam de anima. Manifestius autem est si aliquis assignare | temptaverit passiones et opera anime armonia [5] quadam; difficile enim est convenire. Amplius autem si dicimus | armoniam, in duo considerantes: maxime quidem et propria magnitudinum | in quibus habent motum et positionem, compositionem ipsarum - quoniam | autem sic consonant, quare nullum proximum est accipere; | hinc autem et secundum eorum que miscentur rationes; neutro quidem igitur modo esse [408a10] rationabile. Compositio autem corporis partium multum investigabilis est. | Multe que enim compositiones multorum et multipliciter sunt. | Cuius igitur aut quomodo accipere congruit intellectum compositionem esse | aut et sentitivum aut appetitivum? Similiter autem inconveniens est et | rationem contemperamenti esse animam. Non enim eandem habet [15] rationem commixtio elementorum et secundum quam est caro et secundum quam os est. | Accidet igitur multas que animas habere et secundum omne | corpus, siquidem omnia ex elementis commixta sunt, | commixtionis autem ratio armonia est et anima.

2 - Descendit specialiter ad opinionem Empedoclis

Investigabit autem aliquis utique | hoc ab Empedoclea - unumquodque enim horum ratione [408a20] quadam dicit esse - utrum igitur ratio est anima, aut, cum magis alterum | aliquod sit, in membris sit. Amplius autem utrum | concordia cuiuslibet causa commixtionis sit, aut que est secundum rationem. Et | hec utrum ratio est, aut alterum aliquod extra rationem. | Hec quidem igitur habent huiusmodi oppositiones. Si vero alterum est [25] anima a mixtura, quid igitur aliquando simul cum carne esse removetur | et cum aliis partibus animalis? Ad hec autem, | siquidem non unaqueque partium habet animam, et si non est anima | ratio compositionis, quid est quod corrumpitur, anima deficiente? | Quod quidem igitur non armoniam possibile est esse animam [408a30] neque circulariter ferri, manifestum ex dictis est. Secundum | accidens autem moveri, sicut diximus, est et movere | se ipsam, ut moveri quidem in quo est, hoc autem moveri est | ab anima. Aliter autem non est possibile moveri secundum locum | ipsam.

2 - Ratio qua posset videri animam moveri

1 - Ostendit hoc communiter de huiusmodi passionibus

Rationabilius autem dubitabit aliquis de ipsa tamquam que movetur, [408b1] in huiusmodi considerans. Dicimus enim animam | tristari, gaudere, confidere, timere, amplius autem | irasci que et sentire. Hec autem omnia | motus esse videntur. Unde opinabitur aliquis ipsam moveri. [5] Hoc autem non est necessarium. Si enim et quam maxime dolere | aut gaudere aut intelligi motus sunt et unumquodque moveri | magis est, sed moveri ab anima est, ut | irasci aut timere in eo quod cor quodam modo movetur, | intelligi autem huiusmodi est aut forsitan alterum aliquod. Horum autem accidunt [408b10] alia quidem secundum locum quorundam que moventur, alia vero secundum | alterationem. Qualia autem et quomodo sunt, altera est ratio. Dicere autem | irasci animam simile est et si aliquis dicit animam | texere et edificare. Melius enim fortassis est non dicere | animam misereri aut addiscere aut intelligere, sed hominem [15] in anima; hoc autem non tamquam in illa motu existente, | sed aliquando quidem usque ad illam, aliquando autem ab illa; ut | sensus quidem ab his, reminiscentia autem ab illa in motus qui sunt in | sensibilibus organis et quietes.

2 - Ostendit hoc specialiter de hac passione intelligere

Sed intellectus videtur | substantia quedam esse et non corrumpi. Maxime autem corrumperetur [408b20] ab ea que est in senio debilitate. Nunc autem sicut in | sensibilibus accidit. Si enim accipiat presbiter oculum | huiusmodi, videbit utique sicut et iuvenis. Quare senium non est | in sustinendo aliquid anima, sed in quo est, sicut in infirmitatibus | et ebrietatibus. Et intelligere igitur et considerare consumitur [25] alio quodam interius corrupto, ipsum autem inpassibile est. Intelligere autem | et amare aut odire non sunt illius passiones, sed huius | habentis illud secundum quod illud habet. Quare et hoc corrupto | neque reminiscitur neque amat. Non enim illius erant, sed | communis, quod perditum est. Intellectus autem fortassis divinum aliquod et inpassibile est. [408b30] Quod quidem igitur inpossibile est moveri animam, manifestum est | ex his. Si autem penitus non movetur, manifestum quod neque a se ipsa. |

2 - Improbat opinionem quoad hoc quod posuit animam esse numerum

1 - Inconveniens quod accidit ex dicta positione ex parte ea qua numerus est accidens

Multum autem his que dicta sunt irrationabilius est dicere numerum esse | animam moventem se ipsum. Insunt enim ipsis inpossibilia. | Primum quidem ex ipso moveri accidentia,

2 - Inconvenientia quae accidunt ex parte ea qua numerus est numerus

1 - Dat inconvenientia propria Platoni

propria autem ex eo quod [409a1] dicunt ipsam numerum. Quomodo enim congruit intelligere unitatem moveri, | et ab aliquo et quomodo, inpartibilem et indifferentem existentem? | Si namque est motiva et mobilis, differre oportet. Amplius autem, | quoniam dicunt motam lineam planum facere, punctum autem [5] lineam, et unitatum motus linee erunt. | Punctum enim unitas est positionem habens. Numerus autem | anime iam ubi est et positionem habet. Amplius autem a numero quidem si | auferat aliquis numerum aut unitatem, relinquitur alius numerus. | Plante autem et animalium multa divisa vivunt et videntur [409a10] eandem habere animam specie.

2 - Dat inconvenientia propria Platoni et aliis

1 - Plato et Democritus

Videtur autem igitur nichil differre | unitates dicere aut corpora parva. Et namque ex | Democriti speris si fiant puncta, solum autem maneat | quantitas, erit aliquid in ipso hoc quidem movens, aliud autem quod movetur, | sicut in magnitudine. Non enim propter hoc quod est magnitudine differre aut [15] parvitate, accidit quod dictum est, sed quia quantum. Unde necesse est | aliquid esse moturum unitates. Si autem in animali | movens anima est, et quod est in numero; quare neque movens et quod | movetur anima est, sed movens solum. Contingit autem | quodam modo unitatem hanc esse. Oportet enim inesse quandam ipsi [409a20] differentiam ad alias. Puncti autem solitarii que utique | differentia erit nisi positio? Si quidem igitur sunt altere in corpore | unitates et puncta, in eodem erunt unitates. | Obtinebit enim locum puncti. Et tamen quid prohibet in eodem | esse, si due sunt, et infinitas? Quorum enim locus indivisibilis est, | et ipsa. Si autem in corpore puncta numerus | anime sunt, si qui est ex his punctis que sunt in corpore numerus | anima, quare non omnia animam habent corpora? Puncta | enim in omnibus videntur esse et infinita. Amplius autem, quomodo possibile est | separari animas et absolvi corporibus, si [409a30] quidem non dividantur linee in puncta?

2 - Plato et illi qui posuerunt animam esse corpus subtile

Accidit autem, sicut dicimus, hinc quidem idem dicere | corpus subtile ipsam ponentibus, hinc autem sicut Democritus [409b1] moveri dicit ab anima, proprium inconveniens. | Siquidem enim est anima in omni quod sentitur, | necesse in eodem duo esse corpora, si corpus aliquod | est anima; numerum autem dicentibus in uno puncto multa [5] puncta, aut omne corpus animam habere, nisi differens | quidam numerus fiat et alius quidam que sunt in | corpore punctorum. Accidit que corpus moveri a | numero, sicut Democritum diximus ipsum movere. | Quid enim est differre speras dicere parvas aut unitates magnas [409b10] aut omnino unitates ferri? Utrobique enim necesse est | movere animal in eo quod moventur ipse. Complectentibus igitur | in idem motum et numerum hec que accidunt | et multa alia huiusmodi. Non enim solum diffinitionem anime | inpossibile est huiusmodi esse, sed et accidens. Manifestum autem est si [15] aliquis argumentaverit ex ratione hac passiones et opera | anime reddere, ut cogitationes, sensus, letitias, | tristitias, quecumque alia huiusmodi. Sicut enim diximus prius, | neque divinare facile est ex ipsis.

2 - Destruit opinionem loquentium de anima per naturam cognitionis

1 - Prooemialis

1 - Destruit substantiam positionis

1 - Destruit conclusionem positionis

Tribus autem modis traditis | secundum quos diffiniunt animam - alii quidem maxime motivum [409b20] contulerunt in movendo se ipsum, alii autem corpus subtilissimum | aut incorporalissimum aliorum; hec autem | quas dubitationes que et subcontrarietates habent, preterivimus | fere - relinquitur autem considerari quomodo dicitur ex | elementis ipsa esse. Dicunt enim quidem, quatenus sentiat que [25] ea que sunt et unumquodque cognoscat, necessarium autem [esse] accidere | multa et inpossibilia rationi. Ponunt enim cognoscere | simile simili, tamquam si animam res | ponentes. Non sunt autem hec sola, multa vero et altera, | magis autem fortassis infinita numero que sunt ex his. Ex quibus | quidem igitur est unumquodque horum, sit cognoscere animam et | sentire; sed compositum quo cognoscet aut sentiet, | ut quid deus aut homo aut caro est aut os? Similiter autem [410a1] quodlibet aliud compositorum: non enim quolibet modo se habentia elementa | horum unumquodque, sed ratione quadam et compositione, quemadmodum dicit | et Empedoclis os: | id est humus coacta in amplis diffusionibus, [5] id est duas ex octo partibus contingit, | id est quatuor autem Vulcano; ossa autem alba facta sunt. | Nichil igitur profectus est esse elementa in anima, nisi et | rationes inerunt et compositio. Cognoscit enim unumquodque | simile, os autem aut hominem nichil, nisi et hec [410a10] inerunt. Hoc autem quod inpossibile sit, nichil oportet dicere. Quis enim | dubitabit si inerit in anima aut lapis aut homo? Similiter | autem et bonum et non bonum, eodem autem modo | et de aliis. Amplius autem, cum multipliciter dicitur id quod est - | significat enim aliud quidem hoc aliquid, aliud autem quantitatem aut qualitatem aut [15] quoddam aliud divisorum predicamentorum - utrum ex omnibus | erit anima aut non? Sed non videntur communia omnium esse | elementa. Utrum igitur quecumque substantiarum sunt ex his solis sunt? Quomodo igitur cognoscit | quod quid est et aliorum unumquodque? Aut dicant uniuscuiusque generis | esse elementa et principia propria ex quibus et animam constare? [410a20] Erit ergo qualitas et quantitas et substantia. Sed est inpossibile ex | quantitatis elementis substantiam esse et non quantitatem. Dicentibus autem | ex omnibus hec et huiusmodi altera accidunt. |

1 - Destruit medium rationis suae

Inconveniens autem est dicere quidem inpassibile esse simile a | simili, sentire autem simili simile et cognoscere [25] simili simile. Sentire autem pati aliquid et moveri | ponunt, similiter autem et intelligere et cognoscere. | Multas autem dubitationes et difficultates habente ipso dicere, | sicut Empedoclis, quod in corporeis elementis unaqueque | cognoscuntur et ad simile, testatur quod nunc dictum est. [410a30] Quecumque enim insunt in animalium corporibus simpliciter terre, ut [410b1] ossa, nervi, pili, nichil sentire videntur, quare neque | similia; et tamen conveniret. Amplius autem unumquodque principiorum ignorantia | plus quam intelligentia est: cognoscet quidem enim unum quodlibet, | multa autem ignorabit, omnia enim alia. Accidit autem Empedocli [5] et insipientissimum esse deum: solus enim | elementorum non cognoscit discordiam, mortalia autem omnia; ex | omnibus enim unumquodque. Omnino autem propter quam causam non omnia | habent animam que sunt, quoniam omne aut elementum aut ex elemento | uno aut ex pluribus aut omnibus est? Necessarium enim est unum aliquod cognoscere [410b10] aut quedam aut omnia. Dubitabit autem aliquis et quid | est unum faciens ipsa. Materie enim comparantur elementa. | Magis proprium est enim illud continens, quodcumque est. Anima autem | esse aliquid melius et antiquius inpossibile est; inconvenientius autem est | adhuc intellectu; rationabilissimum enim esse hunc antea nobilissimum et proprium [15] secundum naturam. Elementa autem dicunt esse ante ea que sunt. |

2 - Destruit modum suae positionis

1 - Reprobat illam, eo quod in positione sua in quodam fuerunt diminuti

1 - Principalis

Omnes autem, ex eo quod cognoscit et sentit anima | que sunt, ex elementis dicentes ipsam et magis motivum, | non de omni dicunt anima: neque enim | sentientia omnia motiva. Videntur enim esse quedam manentia [410b20] animalium secundum locum. Et tamen videtur hoc solo | motuum movere anima corpus. Similiter autem et quicumque | intellectum et sentitivum ex elementis faciunt. Videntur | autem plante que vivere non participantes loci mutatione neque sensu, | et animalium multa intelligentiam non habere.

2 - Incidens

Si autem aliquis et hec [25] segregaverit posuerit que intellectum partem aliquam anime, similiter | autem et sentitivum, neque utique sic dicet de | omni anima neque de tota neque de una. Hoc autem sustinuit | et que est in Orphicis vocatis carminibus ratio. Dicit enim | animam ex toto ingredi, que fertur a respirantibus [410b30] ventis. Nec possibile autem plantis hoc accidere neque [411a1] animalium quibusdam, siquidem non omnia respirant. Hoc autem latuit | sic opinantes.

2 - Reprobat opinionem eorum quia in quodam superflui

Sive oportet animam ex | elementis facere, nichil oportet ex omnibus. Sufficiens enim est altera | pars contrarietatis se ipsum diiudicare et oppositum. [5] Recto enim et ipsum et oblicum cognoscimus. | Iudex enim utrorumque canon est, oblicum enim neque sui ipsius | neque recti.

2 - Exsecutiva

1 - Destruit opinionem

Et si in toto autem quidam ipsam misceri | dicunt (unde fortassis et Thales opinatus est omnia plena deis esse), | hoc autem habet quasdam oppositiones: propter quam quidem enim causam, in [411a10] aere aut in igne cum sit anima, non facit animal, in mixtis autem, | et sic in his melior esse videtur? Queret | enim aliquis ob quam causam in aere anima ea que est | in animalibus melior est et inmortalior. Accidit autem | utrobique inconveniens et irrationabile: et namque dicere [15] animal ignem aut aerem magis irrationabilium est, et | non dicere animal cum anima insit inconveniens est.

1 - Destruit rationem huius positionis

Opinari autem videntur | animam esse in his, quoniam totum partibus similis speciei est. | Quare necessarium est ipsis dicere et animam similem speciei | partibus esse, sed in opinando aliquid continentis in [411a20] animalibus, animata animalia fiunt. Si autem aer quidem discerptus | similis speciei est, anima autem dissimilis partis, hoc quidem aliquid ipsius | est, aliud autem non est. Necesse igitur ipsam | aut similis partis esse aut non inesse in qualibet parte omnis. | Manifestum igitur ex dictis est quod neque cognoscere inesse [25] anime propter id quod est ex elementis, neque moveri | ipsam bene neque vere dicitur.

2 - Circa potentias animae

1 - Improbat secundam partem

1 - Proponit quandam quaestionem pertinentem ad dictam positionem

Quoniam autem cognoscere | anime est et sentire que et opinari, | adhuc autem concupiscere et deliberare et omnino appetitus, | fit autem et secundum locum motus animalibus ab [411a30] anima, adhuc autem augmentum que et iuventus et detrimentum, utrum toti [411b1] anime horum unumquodque insit, et omnibus et intelligimus et | sentimus et aliorum unumquodque facimus que et patimur, | aut partibus alteris altera? Et vivere igitur utrum in aliquo | horum sit uno aut in pluribus aut in omnibus, aut et alia aliqua [5] causa? Dicunt autem quidam partibilem ipsam esse, et alio quidem | intelligere, alio autem concupiscere.

2 - Destruit

Quid igitur umquam continet animam, si | partibilis est apta nata? Non enim est corpus; videtur enim contrarium | magis anima corpus continere: egrediente enim | expirat que et marcescit. Si igitur alterum aliquod unam ipsam facit, [411b10] illud maxime utique erit anima. Oportebit autem et illud | querere: utrum unum aut multipartium sit. Si quidem enim unum est, propter quid non | mox est et animam unum esse? Si vero divisibile, iterum ratio queret | quid est continens, et sic procedet | in infinitum.

2 - Destruit primum quod tangitur in dicta positione

1 - Proponit quod iam dictum est per modum dubitationis

Dubitabit autem aliquis et de partibus ipsius, [15] quam potentiam habet unaqueque in corpore. Si namque tota | anima omne corpus continet, convenit et partium | unamquamque continere aliquid corporis. Hoc autem videtur inpossibile: | qualem enim partem aut quomodo intellectus continet, grave est et fingere. |

2 - Determinat veritatem circa hoc

Videntur autem et plante divise vivere et [411b20] animalium quedam incisorum, tamquam eandem habentia animam | specie et si non numero. Unaqueque igitur partium sensum | habet et movetur secundum locum in quoddam tempus. Si autem non | perficiunt, nullum inconveniens est: instrumenta enim non habent quodque salvet | naturam. Sed nichil minus in utraque partium [25] omnia inesse que sunt anime, et similiter species sunt | adinvicem et toti: adinvicem quidem sicut que non separate sunt | sed tota anima tamquam divisibili existente. Videtur autem et in | plantis principium quoddam esse. Hac enim sola communicant | et animalia et plante. Et ipsa quidem separatur a [411b30] sensibili principio, sensum autem nullum sine hac habet.

2 - (INCIPIT SECUNDUS LIBER) De anima secundum opinionem prioriam sive secundum veritatem

1 - Determinat de anima in communi

1 - Venatur definitionem animae

1 - Praemittit principia ad venandum definitionem animae

[412a3] Hec quidem a prioribus tradita de anima | dicta sunt. Iterum autem tamquam ex principio redeamus, temptantes [5] determinare quid est anima et que utique erit magis propria | ratio ipsius. Dicamus igitur genus unum quoddam eorum que sunt, substantiam; | huius autem aliud quidem sicut materiam, quod secundum se quidem non est hoc | aliquid; alterum autem formam et speciem, secundum quam iam dicitur hoc | aliquid; et tertium quod est ex his. Est autem materia quidem potentia, [412a10] species autem entelecheia, id est actus, et hoc dupliciter: hoc quidem sicut scientia, | illud autem sicut considerare. Substantie autem maxime videntur esse corpora, | et horum phisica. Hec enim aliorum | principia sunt. Sed phisicorum alia quidem habent | vitam, alia autem non habent.

2 - (Ex illis prius positis) venatur definitionem

1 - Venatur hanc particulam definitionis: 'actus corporis...'

1 - Ostendit partem minoris

Vitam autem dicimus per ipsum alimentum que et augmentum et [15] detrimentum. Quare omne corpus phisicum participans vita substantia | erit, substantia autem sic sicut composita. Quoniam est et corpus huiusmodi, |*

2 - Ostendit reliquam partem minoris

vitam enim habens, non erit corpus anima. Non | enim est eorum que de subiecto sunt, corpus; magis autem sicut | subiectum et materia est. Necesse ergo animam substantiam [412a20] esse sicut speciem corporis phisici potentia vitam habentis. |

2 - Venatur hanc particulam 'primus' supra hanc particulam 'actus'

Substantia autem actus est; huiusmodi ergo corporis actus est. | Hic autem dicitur dupliciter: alius quidem sicut scientia, | alius autem sicut considerare. Manifestum igitur quod sicut scientia. In eo enim | quod est anima, et somnus et vigilantia est. [25] Simile autem est vigilantia quidem ipsi considerationi, somnus autem | habitui et non operationi. Prior igitur generatione in eodem | scientia est. Unde et anima est actus primus corporis | phisici potentia vitam habentis.

3 - Venatur hanc particulam 'organici' supra hanc particulam 'physici'

Huiusmodi autem est quodcumque organicum. [412b1] Organa autem et plantarum partes sunt, sed penitus | simplices, ut folium corticis est cooperimentum, cortex autem | fructus; radices vero ori similes sunt: utraque | enim trahunt alimentum.

2 - Verificat definitionem animae

1 - Principalis

1 - Prima ratio

Si autem aliquod commune in omni anima [5] oportet dicere, erit utique: actus primus corporis phisici | organici. Unde et non oportet querere si unum est anima et corpus, | sicut neque ceram et figuram, neque omnino uniuscuiusque | materiam et id cuius est materia. Hoc enim unum et esse - cum multipliciter | dicatur - quod proprie est, actus est. Universaliter quidem [412b10] igitur dictum est quid est anima. Substantia enim est secundum rationem; | hoc autem est quod quid erat esse huiusmodi corpori.

2 - Secunda ratio

Sicut si aliquod | organorum phisicum esset corpus, ut dolabra; erat quidem enim | dolabre esse substantia ipsius; et hoc est anima. Divisa | autem hac non utique amplius dolabra erit, sed aut equivoce. [15] Nunc autem est dolabra. Non enim huiuscemodi corporis quod quid | est esse et ratio, anima est, sed phisici huiuscemodi habentis | principium motus et status in se ipso.

3 - Tertia ratio

Considerare autem | oportet in partibus quod dictum est. Si enim esset oculus animal, | anima utique esset ipsius visus. Hic enim substantia est oculi [412b20] secundum rationem; oculus autem materia visus est, quo deficiente | non est etiam oculus nisi equivoce, sicut lapideus | aut depictus. Oportet igitur accipere quod est in parte, in | toto vivente corpore. Simile namque habet sicut pars | ad partem, et sic totus sensus ad totum [25] corpus, quod sentitivum est secundum quod huiusmodi est.

2 - Incidens

1 - Prima (secundum duo quae incidenter determinat)

Est autem non abiciens | animam cum potentia sit, sic que vivere est, sed quod est habens; et hoc | semen et fructus potentia huiusmodi corpus est. Sicut quidem | igitur incisio et visus, sic et vigilantia actus; [413a1] quare visus et potentia organi, anima est; | corpus autem, quod potentia est. Sed sicut oculus est | pupilla et visus, et ibi anima et corpus animal est. |

2 - Secunda (secundum duo quae incidenter determinat)

Quod quidem igitur non sit anima separabilis a corpore, aut partes [5] quedam ipsius, si separabilis apta nata est, non inmanifestum est: quarundam enim | actus partium est ipsarum. At vero sed quasdam | nichil prohibet, propter id quod nullius sunt corporis actus. | Amplius que inmanifestum est si sic sit actus corporis anima | sicut nauta navis. Figuraliter quidem igitur sic determinatur et [413a10] describitur de anima. |

2 - Determinat specialiter secundum diversas potentias eius

1 - Ostendit necessitatem huius intenti

1 - Ostendit quod oportet habere huiusmodi definitiones novas...

Quoniam autem ex incertis quidem certioribus autem fit | certum et secundum rationem notius, temptandum | iterum est sic aggredi de ipsa. Non enim solum quod quid est | oportet diffinitivam rationem ostendere, sicut plures terminorum [15] dicunt, sed et causam inesse et demonstrare. | Nunc autem sicut conclusiones rationes terminorum sunt - | ut 'quid est tetragonismus, id est quadratura?': 'equale altera parte longiori orthogonium | esse equilaterale'. Hic autem terminus conclusionis est; | dicens autem quoniam est tetragonismus media inventio, [413a20] rei dicit causam.

2 - Ostendit quod sunt huiusmodi definitiones

1 - Prima quaestio

1 - Ostendit quod diversae sunt potentiae animae

1 - Principalis

Dicamus igitur, principium accipientes | intentionis, determinare animatum ab inanimato in | vivendo. Multipliciter autem ipso vivere dicto, etsi unum aliquod horum | insit solum, vivere ipsum dicimus, ut intellectus, sensus, motus | et status secundum locum, adhuc motus secundum alimentum [25] et detrimentum et augmentum est. Unde et vegetabilia | omnia videntur vivere. Videntur autem in se ipsis habentia potentiam | et principium huiusmodi, per quod augmentum que et detrimentum accipiunt | secundum contrarios locos. Non enim sursum quidem augetur, | deorsum autem non, sed similiter in utraque; et penitus quecumque [413a30] aluntur et vivunt in finem, quousque possint accipere | alimentum.

2 - Incidens

Separari autem hoc quidem ab aliis possibile est, | alia autem ab hoc inpossibile est in mortalibus. Manifestum autem est in | his que vegetantur: neque una enim ipsis inest potentia alia [413b1] anime. Vivere quidem igitur propter hoc principium inest | viventibus, animal autem propter sensum primum; et namque que | non moventur neque mutantia locum, habentia autem sensum, | animalia dicimus et non vivere solum. Videntur autem esse et huiusmodi multa animalium; manentia enim cum sint natura, habent solum sensum. Sensuum autem primo inest [5] omnibus tactus. Sicut autem vegetativum potest separari | a tactu et omni sensu, et sic tactus ab | aliis sensibus. Vegetativum autem dicimus huiusmodi partem | anime qua et vegetabilia participant. Animalia autem omnia | videntur tangendi sensum habentia. Propter quam autem causam [413b10] utrumque horum accidat, posterius dicemus. Nunc autem in tantum | dictum sit solum, quod est anima horum que dicta sunt | principium et his determinata: vegetabili, sensibili, intellectivo, | motu.

2 - Ostendit qualiter sunt diversae

Utrum autem horum unumquodque est anima aut pars | anime? Et si pars est, utrum sic quod sit separabilis [15] ratione solum aut et loco? De quibusdam quidem horum non difficile est | videre. Sed quedam dubitationem habent. Sicut enim in plantis quedam | separata videntur viventia et divisa ab invicem, | tamquam existente in his anima actu quidem una in unaquaque | planta, potentia autem pluribus; sic videmus et circa alteras [413b20] differentias anime accidere in decisionibus que | deciduntur. Et sensum enim utraque partium habet | et motum secundum locum; si autem sensum, et fantasiam | et appetitum; ubi quidem enim sensus est, et tristitia et letitia est; | ubi autem hec sunt, ex necessitate et desiderium est. De intellectu autem [25] et perspectiva potentia nichil adhuc manifestum est. Sed videtur | anime genus alterum esse, et hoc solum contingit separari | sicut perpetuum a corruptibili. Relique autem partes | anime manifestum ex his est quod non separabiles sunt, sicut | quidam dicunt.

2 - Secunda quaestio

Ratione autem alteras esse manifestum est: ex eo namque quod [413b30] sentitivum et opinativum est, altera est, siquidem et sentire | ab ipso opinari. Similiter autem et aliorum unumquodque que dicta sunt. | Quod autem quibusdam quidem animalium omnia insunt hec, | quibusdam vero quedam horum, alteris autem unum solum, hoc autem faciet [414a1] differentiam animalium. Propter quam autem causam sit, posterius intendendum est. | Similiter autem et circa sensus accidit: alia | quidem enim habent omnes, alia vero quosdam, quedam autem unum maxime | necessarium, tactum.

3 - Tertia quaestio

1 - Ostendit quod conveniunt in genere...

Quoniam autem quo vivimus et sentimus dupliciter [5] dicitur, sicut quo scimus (dicimus autem hoc quidem scientiam, | illud autem animam; in utroque enim horum dicimus scire), | similiter autem et quo sanamur (aliud quidem sanitas est, aliud autem | in parte quadam corporis aut in toto); horum autem scientia que | et sanitas forma est et species quedam et ratio et ut actus [414a10] susceptivi est, hec quidem scibilis, illa vero sanativi | (videtur enim in patienti et disposito activorum | inesse actus); anima autem esse hoc quo vivimus et | sentimus et movemur et intelligimus primum; quare ratio quedam erit | et species, sed non materia et subiectum. Tripliciter enim [15] dicta substantia, sicut diximus, quorum hoc quidem species, | illud autem materia, aliud autem ex utrisque; horum autem materia quidem potentia, | species autem actus, postea ex utrisque animatum; non | corpus est actus anime, sed ipsa corporis cuiusdam. | Et propter hoc bene opinantur quibus videtur neque [414a20] sine corpore esse neque corpus aliquod anima. Corpus quidem | enim non est, corporis autem aliquid est; et propter hoc in corpore | est, et in corpore huiusmodi, et non sicut priores in corpus | adaptabant ipsam, nichil diffinientes in quo | et quali, et vere cum non videatur quodlibet accipere [25] contingens. Sic autem fit et secundum rationem: uniuscuiusque enim actus | in eo quod in potentia est et propria materia fuit aptus natus | fieri. Quod quidem igitur actus quidam est et ratio | potentia habentis esse huiusmodi, manifestum ex his est. |

2 - Ostendit qualiter conveniunt in genere eodem...

1 - Ostendit quod non penitus univocata sunt in genere quod est actus corporis...

1 - Ponit medium dictae rationis et explanationem eius

Potentiarum autem anime que dicte sunt, aliis quidem [414a30] insunt omnes, aliis vero quedam harum, | quibusdam vero una sola. Potentias autem dicimus vegetativum, | appetitivum, sentitivum, motivum secundum locum, intellectivum. | Inest autem plantis quidem vegetativum solum, alteris autem [414b1] et hoc et sentitivum. Si autem sentitivum, et appetitivum est; | appetitus quidem enim desiderium et ira et voluptas sunt. | Animalia autem omnia habent unum sensuum: tactum. | Cui autem sensus inest, huic letitia que et tristitia et [5] dulce et triste; quibus autem hec, et cupiditas. | Dulcis enim appetitus hec est. Adhuc alimenti sensum habent. | Tactus enim alimenti sensus est. Siccis enim et humidis | et calidis et frigidis aluntur viventia omnia. Horum | autem sensus tactus est, sed aliorum sensibilium secundum accidens. [414b10] Nichil enim in alimentum confert sonus neque color | neque odoratus, neque humor unum aliquod est eorum que tanguntur. Esuries autem et | sitis desiderii sunt: et esuries quidem sicci et calidi est, sitis | autem frigidi et humidi. Humor vero ut dulcedo quedam horum | est. Certificandum autem de his posterius est. Nunc autem in tantum [15] dictum sit quod animalibus habentibus tactum appetitus insit. | De imaginatione autem inmanifestum; | posterius autem intendendum est. | Quibusdam autem ad hec inest et secundum locum motivum, | alteris autem intellectivum que et intellectus, ut hominibus et | si aliquod huiusmodi alterum est aut honorabilius.

2 - Ponit conclusionem

Manifestum igitur quoniam [414b20] eodem modo una erit ratio anime que et figure. | Neque enim ibi figura est preter triangulum et que consequenter sunt, | neque hic anima preter predictas est.

2 - Infert conclusionem suam principalem huius totius capituli

1 - Innuit primam rationem

Fiat autem et | in figuris ratio communis, que conveniet quidem omnibus, | propria autem nullius erit figure; similiter autem et in predictis [25] animabus. Unde ridiculum est querere communem rationem et | in his et in alteris, que nullius erit horum que sunt propria | ratio, neque secundum propriam et individuam speciem, dimittentes | huiusmodi.

2 - Innuit ipsius similis explanationem

1 - Dicit quod similiter est in figuris...

Similiter autem se habent ei que de figuris est, et | que sunt secundum animam. Semper enim in eo quod est consequenter, est potentia [414b30] quod prius est, et in figuris et in animatis, | ut in tetragono quidem trigonum est, in sentitivo autem vegetativum. | Quare unumquodque querendum est que sit uniuscuiusque anima, ut que | plante et que hominis aut bestie. Propter quam autem causam consequenter [415a1] sic se habent, considerandum est.

2 - Explanat magis quiddam dictum proximo...

Sine quidem enim vegetativo | sentitivum non est. A sentitivo autem separatur vegetativum | in plantis. Iterum autem sine quidem eo quod potest tangere, aliorum | sensuum neque unus est. Tactus autem sine aliis est. [5] Multa enim animalium neque visum neque auditum habent | neque odoratus sensum. Et sentitivorum autem alia quidem | habent secundum locum motivum, alia vero non. Ultimum | autem et minimum animum et mentem, ut homo aut huiusmodi aliud. Quibus quidem enim corruptibilium inest animus, his et reliqua omnia; [415a10] quibus autem illorum unumquodque, non omnibus animus. Sed quibusdam quidem | neque imaginatio, alia autem hac sola vivunt. De speculativo autem | intellectu altera ratio est. Quod quidem igitur de horum unoquoque ratio, | hec propriissima est et de anima, manifestum est. |

2 - Prosequitur de eo quod intendit

1 - Determinat de potentia vegetativa

1 - Determinat modum suum procedendi in hac parte

1 - Intendit rationem

Necessarium autem est debentem de his intentionem facere [15] accipere unumquodque ipsorum quid est, postea sic de habitis | et de aliis investigare. Si autem congruit dicere quid unumquodque | ipsorum, ut quid intellectivum aut sentitivum aut vegetativum, | prius autem dicendum quid sit intelligere et quid sentire. Priores | enim potentiis actus et praxis secundum [415a20] rationem sunt. Si autem sic his adhuc priora opposita sunt, | oportet considerare de illis primum, si indigens erit determinare propter | eandem causam, ut de alimento et sensibili et intelligibili. Quare | primum de alimento et generatione dicendum est. Vegetativa enim | anima et aliis inest, et prima et maxime communis [25] potentia anime est, secundum quam inest vivere omnibus; cuius sunt | opera generare et alimento uti.

2 - (NO LEMMA - division reconstructed from context) Ostendit quiddam quoniam supposuit

1 - Principalis

Naturalius enim | viventibus operibus est, quecumque perfecta et non inperfecta, quam generationem | per se vanam habere, facere alterum sicut et ipsum est: animal quidem | animal, planta autem plantam, quatinus ipso semper et divino participent secundum quod [415b1] possint. Omnia enim illud appetunt et illius causa agunt, | quecumque agunt secundum naturam. Id autem quod est cuius causa sit, dupliciter est: hoc quidem cuius, illud | vero quo. Quoniam igitur communicare non possunt ipso semper et divini continuatione | (propter id quod nichil contingit corruptibilium idem et unum [5] numero permanere), secundum quod potest participare unumquodque communicat | sic: hoc quidem magis, illud vero minus. Et permanet non idem | sed ut idem, numero quidem non unum, specie autem unum.

2 - Incidens

1 - Dicit hoc in communi...

Est autem | anima viventis corporis causa et principium. Hec autem multipliciter | dicuntur. Similiter autem anima secundum determinatos [415b10] tres modos causa: et namque unde motus ipse est, et cuius | causa, et sicut substantia animatorum corporum anima | causa est.

2 - Ostendit illud...

1 - Ostendit animam esse in ratione causae formalis

Quod quidem igitur sit sicut substantia, manifestum est. Causa enim ipsius esse | omnibus substantia est; vivere autem viventibus esse est; causa autem | et principium horum anima est. Amplius eius quod est potentia, ratio [15] actus est.

2 - Ostendit ipsam esse in ratione causae finalis

Manifestum autem quod et propter quid anima causa est. | Sicut enim intellectus propter hoc intelligit, eodem modo et | natura; et hoc est ipsius finis. Huiusmodi autem in animalibus | anima est et secundum naturam. Omnia enim phisica corpora | anime instrumenta sunt; et sicut animalium, sic et [415b20] plantarum, sicut que propter animam sunt. Dupliciter autem dicitur quod huius | causa est: quod que est cuius et quo.

3 - Ostendit quod ipsa est in ratione causae efficientis

1 - Principalis

At vero et unde primum dicitur quod est | secundum locum motus, anima est. Non omnibus autem inest viventibus | potentia hec. Est autem et alteratio et augmentum secundum | animam. Sensus quidem enim alteratio quedam esse videtur. [25] Sentit autem nichil, quod non participat anima. Similiter autem et de | augmento et detrimento se habet. Nichil enim corrumpitur neque augmentatur | phisice, nisi alitur. Alitur autem nichil, quod non communicet | vita.

2 - Incidens

1 - Prima opinio

1 - Prima ratio

Empedoclis autem non bene dixit hoc, addens | augmentum accidere plantis, deorsum quidem [416a1] propter id quod terra sic fertur secundum naturam, sursum autem propter | ignem similiter. Neque enim sursum et deorsum bene accipit. | Non enim idem est omnibus sursum et deorsum, et omni; | sed sicut caput est animalium, sic radices plantarum sunt, [5] si congruit instrumenta dicere altera et eadem operibus. |

2 - Secunda ratio

Ad hec autem quid est continens in contraria que feruntur, ignem | et terram? Evellentur enim, nisi aliquod esset prohibens. | Si vero erit, hoc est anima et causa augmentatur | et alitur.

2 - Secunda opinio

Videtur autem quibusdam ignis natura [416a10] simpliciter causa alimenti et augmenti esse. Et namque | ipsum videtur solum corporum esse aut elementorum quod alitur | et augmentatur. Unde et in plantis et in | animalibus accipiet aliquis hoc esse quod operatur. Hoc autem | concausa quidem quodam modo est; non tamen simpliciter causa, sed [15] magis anima. Ignis quidem enim augmentum in infinitum est, | quousque est combustibile. Natura autem constantium omnium | est terminus et ratio et magnitudinis et augmenti. Hec autem | anime sunt, sed non ignis, et rationis magis sunt quam materie.

2 - Procedit secundum modum determinatum

1 - Determinat de obiecto potentiae vegetativae

1 - Dat causam quare prius de alimento determinandum est

Quoniam | autem hec potentia anime est vegetativa et generativa, et de [416a20] alimento necessarium est determinare primum. Determinatur enim secundum | alias potentias opere hoc.

2 - (NO LEMMA - division reconstructed from context) Venatur definitionem alimenti

1 - Inquirit tria quae quasi materialia sunt in definitione eius...

1 - Principalis

Videtur autem esse alimentum | contrarium contrario, non omne autem omni, sed | quecumque contrariorum non solum generationem ex alterutris habent sed | augmentum. Fiunt autem multa ex alterutris, sed non omnia, [25] ut sanum ex laborante. Videntur autem neque illa | eodem modo adinvicem esse alimentum, sed aqua quidem | igni alimentum est, ignis autem non alit aquam. In simplicibus quidem igitur | corporibus hoc esse videtur maxime: aliud quidem | alimentum, aliud vero quod alitur.

2 - Incidens

Oppositionem autem habet. Dicunt enim hii quidem [416a30] simile simili ali, sicut et augeri. Aliis autem, sicut diximus, e contrario videtur contrarium | contrario, tamquam inpassibile sit simile, alimentum autem mutari et decoqui. Mutatio autem | omnibus est in contrarium aut in medium. Adhuc patitur [35] aliquid alimentum ab eo quod alitur, sed non hoc ab [416b1] alimento, sicut neque instructor a materia, sed ab illo | hec. Instructor autem mutat solum in actum ex | otio. Utrum autem est alimentum quod ultimo fit | aut quod primo, habet differentiam. Si vero utraque, sed hoc [5] quidem non coctum, illud autem coctum, utrobique utique continget | alimentum dicere: in quantum quidem enim non coctum, contrarium contrario | alitur, in quantum autem coctum, simile simili. Quare | manifestum est quod dicunt quodam modo utrique et recte et non | recte.

2 - Inquirit tria quae quasi materialia sunt in definitione eius...

Quoniam autem nichil alitur non participans anima, animatum [416b10] erit corpus quod alitur, in quantum animatum est. Quare et | alimentum ad animatum est, et non secundum accidens.

2 - Indendit determinare de operationibus potentiae vegetativae

Est | autem alterum alimento et augmentativo esse. Secundum enim quod quantum aliquod est | quidem animatum, augmentativum est; secundum autem quod est hoc aliquid et substantia, alimentum est. | Salvat enim substantiam et usque ad hoc est, quousque [15] alat. Et generationis factivum est, sed non eius quod alitur, sed | ut id quod alitur. Iam enim est ipsa substantia. Generat enim | nichil se ipsum, sed salvat.

3 - Intendit determinare de potentia vegetativa

1 - Determinat de ipsa potentia in se

1 - Dat unam definitionem eius

Quare huiusmodi | anime principium potentia est possibilis salvare suscipiens ipsam secundum quod | est huiusmodi; alimentum autem preparat se operari. Unde privatum [416b20] alimento non potest esse. Quoniam autem sunt tria, quod alitur | et quo alitur et alens, alens quidem est | prima anima; quod vero alitur est habens hanc corpus; quo | autem alitur alimentum est.

2 - Dat definitionem aliam eius

Quoniam autem a fine | omnia appellari iustum est, finis autem est generasse ut ipsum, [25] erit utique prima anima generativum ut est ipsum.

2 - Determinat de instrumento huius potentiae

Est autem quo alitur | dupliciter (sicut et quo gubernat: et manus et temon): | hoc quidem movens est et movetur, illud autem est movens solum. Omne | autem necessarium est alimentum posse coqui; operatur | autem decoctionem calor; unde omne animatum habet calorem. [416b30] Figura quidem igitur alimentum quid sit, dictum est. Certificandum autem | est de ipso posterius in propriis rationibus. |

2 - Intendit de potentiis apprehensivis

1 - Determinat de potentiis apprehensivis secundum quod apprehensivae sunt

1 - Determinat de potentia apprehensiva sensitiva

1 - Determinat de potentia sensitiva in communi

1 - Declarat hanc partem definitionis dictae quod sensus sive sensitiva virtus est...

1 - Ostendit rationibus duabus dictam partem definitionis

1 - Prima ratio

Determinatis autem his dicamus communiter de omni | sensu. Sensus autem in ipso moveri que et pati | accidit, sicut dictum est. Videtur enim quedam alteratio esse. [35] Dicunt autem quidam et simile a simili pati. [417a1] Hoc autem quomodo possibile aut inpossibile sit, dictum est in rationibus | universalibus de ipso agere et pati.

2 - Secunda ratio

Habet autem dubitationem: et propter quid | sensuum ipsorum non sit sensus; et | quare sine his que sunt extra, non faciunt sensum, unito igne et terra et [5] aliis elementis, quorum est sensus per se. Manifestum igitur est quod sentitivum non | actu, sed potentia tantum est - unde sicut combustibile non | comburitur ipsum secundum se ipsum sine combustivo; combureret enim | se ipsum et nichil indigeret actu igne esse. |

2 - Explanat conclusionem per expositionem vocabulorum in ipsa positorum

1 - Dividit sensum in sensum in habitu et sensum in actu

1 - Principalis

Quoniam autem [417a10] sentire dicimus dupliciter - potentia que enim audiens | et videns audire et videre dicimus, et si forte dormiens aut | iam operans sit - dupliciter utique dicitur et sensus: hic quidem | sicut potentia, ille autem sicut actus. Similiter autem et sentire, quod que | potentia est et actu.

2 - Incidens

Primum quidem igitur quod quasi [15] idem sit pati et moveri et agere, | dicimus. Et namque est motus actus quidam, inperfectus tamen, | sicut in alteris dictum est. Omnia autem patiuntur et | moventur ab activo cum actu sit. Unde est quidem tamquam | a simili pati, est autem tamquam a dissimili, sicut [417a20] diximus. Patitur quidem enim dissimile sustinens, passum autem | simile est.

2 - Dividit nomen 'potentia'

Dividendum autem et de potentia et actu est. | Nunc enim simpliciter dicemus de ipsis. Est quidem enim | sic sciens aliquid, sicut si dicamus hominem scientem, quoniam | homo scientium est et habentium scientiam. Est autem, [25] sicut iam diximus scientem habentem gramaticam. Uterque autem horum non eodem modo possibilis est: sed hic | quidem quoniam genus huiusmodi et materia est, ille autem aliquid volens | possibilis est considerare, nisi aliquid prohibeat exterius. Iam autem | considerans, cum actu sit, et proprie sciens est hoc a-. [417a30] Utrique quidem igitur primi secundum potentiam scientes sunt; | sed hic quidem per doctrinam alteratus est et multotiens | ex contrario mutatus habitu, hic autem ex eo quod habet sensum [417b1] aut gramaticam, non agit autem in agendo alio | modo.

3 - Dividit nomen 'pati'

Non est autem simplex neque pati: sed aliud quidem est | corruptio quedam a contrario, aliud autem salus magis est eius quod est | potentia ab eo quod est actu, et simili sic sicut potentia [5] se habet ad actum. Speculans enim fit habens | scientiam; quod vere aut non est alterari (in se ipsum enim est | inductio et in actum) aut alterum genus alterationis est. Unde non bene se habet dicere sapiens cum sapiat alterari, | sicut neque edificatorem cum edificet. [417b10] In actum quidem igitur ducens ex eo quod est potentia secundum intelligens et | sapiens, non doctrinam sed alteram denominationem habere iustum est. | Sed ex eo quod est potentia addiscens et accipiens scientiam | ab eo quod actu est et a didascalo, aut neque pati | dicendum est, sicut dictum est, aut duos modos esse alterationis: [15] et unam in privativas dispositiones mutationem | et alteram in habitus et naturam.

4 - Adaptat divisionem potentiae ad propositum

1 - Principalis

Sentitivi autem | prima quidem mutatio fit a generante. Cum autem generatum est, | habet iam, sicut scientiam, et sentire | secundum actum. Similiter igitur dicitur considerare.

2 - Incidens

Differt [417b20] autem quod huius quidem activa operationis extra sunt: visibile | et audibile, similiter autem et reliqua sensuum. | Causa autem est quoniam singularium secundum actum sensus est, | scientia autem universalium; hec autem in ipsa quodam modo sunt | anima. Unde intelligere quidem in ipso est cum velit, sentire [25] autem non est in ipso; necessarium est autem esse sensibile. | Similiter autem hoc se habet et in scientiis sensibilium, | et propter eandem causam: quia sensibilia singularium sunt | et exteriorum. Sed de his quidem certificare | tempus fiet et iterum. Nunc autem diffinitum tantum sit quoniam, [417b30] cum non simpliciter sit quod potentia dicitur, sed aliud quidem sicut si | utique dicamus puerum posse militare, aliud autem sicut in | etate existentem, sic se habet sentitivum.

2 - Declarat residuum definitionis

Quoniam autem innominata [418a1] ipsorum differentia, determinatum est autem de ipsis quoniam altera et quomodo sint altera, | uti necesse est ipso pati et alterari | tamquam propriis nominibus. Sentitivum potentia est | ut sensibile cum iam sit actus, sicut dictum est. Patitur [5] quidem igitur non cum simile sit, passum autem similatur et est ut | illud. |

2 - Determinat specialiter de potentiis sensitivis specialibus

1 - Determinat de sensibilibus

1 - Dividit sensibile in commnui

1 - Ponit divisionem sensibilis

Dicendum autem est secundum unumquemque sensum de sensibilibus primum. | Dicitur autem sensibile tripliciter, quorum duo quidem per | se dicimus sentire, unum autem secundum accidens. [418a10] Duum autem aliud quidem proprium est uniuscuiusque sensus, aliud vero commune | omnium.

2 - Declarat membra divisionis

1 - Primum membrum

Dico autem proprium quidem quod non contingit altero sensu | sentiri, et circa quod non contingat errare, ut | visus coloris et auditus soni et gustus humoris. | Tactus autem plures quidem habet differentias. Sed in unaquaque iudicat [15] de his et non decipitur quoniam color est neque quoniam sonus, | sed quid est coloratum aut ubi aut quid est sonans aut ubi. | Huiusmodi quidem igitur dicuntur propria uniuscuiusque.

2 - Secundum membrum

Communia autem sunt motus, quies, | numerus, figura, magnitudo. Huiuscemodi enim neque uni | sensui sunt propria, sed communia omnibus. Tactus enim motus quidam [418a20] est sensibilis et visui.

3 - Tertium membrum

Secundum autem accidens dicitur sensibile | ut si album sit Diarri filius. Secundum accidens | enim hoc sentit, quoniam albo accidit | hoc quod sentit. Unde et nichil patitur secundum quod huiusmodi est, a | sensibili. Sensibilium autem secundum se propria proprie sunt [25] sensibilia, et ad que substantia apta nata est uniuscuiusque sensus. |

2 - Assumit sensibilia specialia ipsa de eis determinans

1 - Determinat de visibili

1 - Determinat quae et quot sunt visibilia

Cuius quidem igitur est visus, hoc est visibile. Visibile autem | est color quidem, et quod ratione quidem est dicere, innominatum autem | contingit esse. Manifestum autem erit quod dicimus ingredientibus maxime. |

2 - Determinat qualiter sunt visibilia

1 - Ostendit qualiter color est visibile

1 - Ostendit quod color est per se visibile

Visibile enim est color. Hoc autem est [418a30] secundum se visibilium; secundum se ipsum autem non ratione, sed quoniam in | se ipso habet causam esse visibile. Omnis enim color motivus [418b1] est secundum actum lucidi, et hoc est ipsius | natura.

2 - Ostendit qualiter color est per se visibile

1 - Ostendit quod color videtur mediante lumine

Unde quidem non visibile est sine lumine, sed omnis cuiuslibet | color in lumine videtur.

2 - Ostendit quid est lumen

1 - Principalis

1 - Definit gratia luminis 'lucidum'

Ex quo de lumine primum dicendum est quid est. | Est igitur aliquid lucidum. Lucidum autem dico quod est quidem [5] visibile, non autem secundum se visibile ut simpliciter est dicere, sed propter | extraneum colorem. Huiusmodi autem est aer et aqua et multa | planorum. Non enim secundum quod aqua est neque secundum quod est aer, lucidum est, sed | quoniam est natura eadem in his utrisque et | in perpetuo superius corpore.

2 - Definit 'lumen'

Lumen autem est huius actus, [418b10] lucidi secundum quod est lucidum. Potentia autem in quo hec, et | tenebra est. Lumen autem ut color est lucidi, cum sit | actu lucidum ab igne aut huiusmodi, ut quod est sursum | corpus. Et hoc enim quoddam est unum et idem. Quid quidem igitur | lucidum et quid sit lumen, est dictum:

2 - Incidens

1 - Prima opinio

quia neque ignis est neque omnino [15] corpus neque defluxus corporis nullius (esset enim corpus aliquod et | sic), sed ignis aut huiusmodi alicuius presentia in lucido est. | Neque enim duo corpora possibile est simul in eodem esse. | Videtur autem lumen contrarium tenebre esse. Est autem tenebra | privatio huiusmodi habitus ex lucido. Quare manifestum est quod [418b20] et huius presentia lumen est.

2 - Secunda opinio

Et non recte Empedoclis | neque si aliquis alius sic dixit, quod feratur | lumen et extendatur medio terre et continentis, | nos autem lateat. Hoc autem est et extra | rationis actum et extra ea que videntur. In parvo quidem [25] enim spatio lateret nos; ab oriente autem in | occidens latere magna multum questio est.

3 - Ostendit qualiter videtur mediante lumine

Est autem coloris | quidem susceptivum non color, soni autem absonum. | Non color autem lucidum et invisibile est aut quod vix | videtur, ut videtur esse quod tenebrosum est. Huiusmodi autem lucidum [418b30] quidem est, sed non cum sit actu lucidum, sed cum potentia. | Eadem enim natura quandoque tenebra quidem, quandoque autem lumen est.

2 - Qualiter illud aliud innominatum est visibile

1 - Principalis

[419a1] Non omnia autem visibilia in lumine sunt, sed solum uniuscuiusque | proprius color. Quedam enim in lumine quidem non videntur, | in tenebra autem faciunt sensum, ut que ignea videntur | et lucentia (non autem nominata sunt hec uno nomine), ut [5] cornu, capita piscium et squame et oculi. | Sed nullius videtur horum proprius color. Propter quam | quidem igitur causam hec visibilia sint, alia ratio est.

2 - Incidens

1 - Per rationem

Nunc autem in | tantum manifestum est quoniam quod in lumine quidem videtur, color est. | Unde non videtur sine lumine. Hoc enim erat ipsi [419a10] colori esse: quod est motivo esse secundum actum lucidi; | perfectio autem lucidi lumen est.

2 - Per signum

1 - Principalis

Signum autem huius | manifestum est. Si enim aliquis ponat habens colorem super ipsum | visum, non videbitur. Sed color movet lucidum, ut | aerem; ab hoc igitur continuo existente movetur [15] quo sentimus.

2 - Incidens

1 - Destruit per viam causae positionem Democriti

Hoc enim non bene dicit Democritus opinatus, | si esset vacuum medium, perspici utique certe, et | si formica in celo esset. Hoc enim inpossibile est. Patiente | enim aliquid quo sentimus, fit ipsum videre; ab ipso | quidem enim qui videtur colore, inpossibile est; relinquitur ergo a [419a20] medio. Quare necesse est aliquod esse medium. Vacuo autem facto, | non quod certe sed omnino nichil videbitur. Propter quam quidem | igitur causam colorem necesse est in lumine videri, dictum est. | Ignis autem in utrisque videtur: et in tenebra et lumine, | et hoc ex necessitate. Lucidum enim sub hoc fit [25] lucidum.

2 - Destruit per viam similis positionem Democriti

1 - Ostendit quod non contingit videre sine medio

Eadem autem ratio est et de sono et odore. | Nichil enim ipsorum tangens id quo sentimus, facit sensum; sed ab odore quidem et sono media moventur, | ab hoc autem eorum quo sentimus unumquodque. Cum autem super | ipsum aliquis apponit sensum sonans aut odorans, neque unum [419a30] sensum facit. De tactu autem et gustu habet se | similiter, non autem videtur. Propter quam autem causam, posterius erit manifestum. |

2 - Dicit quae sunt media aliorum sensuum

Medium autem sonorum quidem aer est, odoris autem innominatum est. Communis | enim quedam passio est ab aere et aqua: sicut lucidum | colori, sic est habenti odorem quod est in utrisque [35] his. Videntur enim aquatica animalium [419b1] habere sensum odoris. Sed homo quidem et pedibus ambulantium | quecumque respirant, inpossibilia sunt odorare nisi respirantia. Causa autem | et de his posterius dicetur. | Nunc autem primum de sonu et olfatu dividemus.

2 - Determinat de sensibili sensus auditus

1 - Determinat de sono in communi

1 - Determinat de sono secundum se

1 - Determinat de sono absoluto

1 - Determinat de sono secundum substantiam suam

1 - Dividit sonum in sonum in actu et sonum in potentia

Est [5] autem dupliciter sonus: hic quidem enim actus quidam est, alius autem potentia. | Alia quidem enim non dicimus habere sonum, ut spongiam, pilos. Quedam | autem habent, ut es et quecumque plana et lenia sunt, quoniam possunt | sonare. Hoc autem est ipsius medii et auditus | facere sonum actu.

2 - Dat condiciones materiales soni secundum actum

1 - Dat ipsas condiciones

Fit autem secundum actum [419b10] sonus semper alicuius et ad aliquid et in aliquo.

2 - Explanat condiciones

1 - Ponit expositionem earum in communi

Percussio enim est faciens. | Unde et inpossibile est, cum sit unum, fieri sonum. Alterum | enim est verberans et quod verberatur. Quare sonans ad aliquid | sonat, et sine tactu non fit; tangit autem aliquid. Cum autem ictu tetigerit, sonat. Ictus autem non fit sine motu.

2 - Ponit earum expositionem magis specialiter

1 - Determinat cuiusmodi debent esse percutiens et percussum

Sicut autem diximus, | non quorumlibet contingentium ictus sonus est. Nullum enim faciunt sonum [15] pili, etsi percutiantur, sed es et quecumque lenia et concava sunt: | es quidem quoniam lene est, concava autem repercussione multos faciunt | ictus post primum, inpotenti exire | quod motum est.

2 - Exponit quid debet esse medium

Amplius auditur in aere et aqua, sed minus. |

3 - Ostendit quod non semper exiguntur tria...

Non est autem soni proprius aer neque aqua, sed oportet firmorum [419b20] percussionem fieri adinvicem et ad aera. | Hoc autem fit cum permaneat percussus aer et non solvatur. | Unde si velociter et fortiter percutiatur, sonat. Oportet | enim pertingere motum rapientis fracturam aeris, | sicut si congregationem aut cumulum lapilli percutiat aliquis, qui fertur [25] velociter.

2 - Determinat de passione quadam soni

1 - Definit 'echo'

Echon autem fit cum ab aere, uno facto | propter vas determinans et prohibens, | iterum aer depellitur, sicut spera.

2 - Dat quandam divisionem eius non absolute...

Videtur autem semper fieri | echon, sed non certus, quia accidit in sono | sicut et in lumine. Et lumen enim semper repercutitur - [419a30] neque enim fieret penitus lumen, sed tenebra extra | solem (spatium) - sed non sic repercutitur sicut ab aqua | aut aere aut et a quodam alio lenium: quodque sit tenebram facere, | secundum quod lumen diffinimus.

2 - Determinat de sono comparando

1 - Comparat sonum ad id ad quod est ut ad auditam

1 - Determinat quod sonus immutat mediante aere

Vacuum autem recte dicitur proprium | audiendi. Videtur enim esse vacuum aer; hic autem est faciens [35] audire, cum moveatur continuus et unus. Sed propter id quod fragilis [420a1] est, non sonat nisi lene sit quod percutitur. Tunc autem unus fit | simul propter planum: unum enim lene planum.

2 - Determinat qualiter immutat mediante aere

1 - Dicit qualiter fit haec immutatio mediante aere

| Sonativum quidem igitur motivum est unius aeris usque | ad auditum. Auditus autem connaturalis est aeri. Propter autem id quod in aere est, moto [5] exteriori, quod infra movetur. Ob hoc non penitus animal audit, | neque penitus transit aer. Non enim penitus habet aerem movenda | pars et animatum.

2 - Determinat illud

1 - Ponit declarationem ipsam in se

Ipsum quidem igitur insonabile aer est | propter id quod corruptibilis est. Cum vero prohibeatur corrumpi, huius | motus sonus est. Qui autem est in auribus, edificatur ad hoc ut [420a10] inmobilis sit, quatinus certe sentiat omnes differentias | motus.

2 - Explanat declarationem ipsam per signa duo

1 - Primum signum

Propter hec autem et in aqua audimus, | quoniam non ingreditur ad ipsum connaturalem aerem; sed | neque in aurem, propter reflexiones. Cum autem hoc accidat, non | audit; neque si (spatium), sicut in pupilla pellis.

2 - Secundum signum

[15] Sed et signum est audiendi aut non, | sonare semper aurem sicut cornu. Semper enim proprio quodam motu | aer movetur qui est in auribus. Sed sonus extraneus | et non proprius est. Et propter hoc dicunt audire in vacuo et | sonanti, quia audimus in habenti determinatum aerem.

2 - Comparat sonum ad id cuius est

Utrum [420a20] autem sonat quod verberatur aut verberans aut et utraque, modo | autem altero? Est enim sonus motus possibilis moveri hoc modo quo quidem a | lenibus, cum aliquis percutiat. | Non igitur omne, sicut dictum est, sonat | quod verberatur et verberans, ut si obiciatur acus acui; [25] sed oportet quod percutitur regulare esse. |

2 - Determinat de sono secundum differentias suas

1 - Principalis

Differentie autem sonantium | in sono secundum actum ostenduntur. Sicut enim sine | lumine non videntur colores, sic neque sine sono | acutum et grave.

2 - Incidens

Hec enim dicuntur secundum metaphoram ab [420a30] illis que tanguntur. Acutum quidem enim movet sensum in pauco | tempore in multum, grave autem in multo in paucum. Neque tamen | velox est acutum, grave autem tardum; sed fit huius quidem | propter velocitatem huiusmodi motus, illius vero propter tarditatem. [420b1] Et videntur similitudinem habere circa tactum cum acuto et hebeti. | Acutum quidem enim ut pungit, hebes vero pellit, | propter id quod movet hoc quidem in pauco, illud autem in multo. Quare accidit | hoc quidem velox, illud vero tardum esse. De sono quidem igitur [5] sic determinatum sit.

2 - Determinat de sono contracto

1 - Venatur definitionem 'vocis'

1 - Primum membrum

Vox autem quidam sonus est animati. | Inanimatorum enim nullum vocat, sed secundum similitudinem dicitur | vocare, ut tubicen et lira et quecumque alia inanimatorum | extensionem habent et melos et locutionem. Videtur enim quod et | vox hec habet.

2 - Secundum membrum

Multa autem animalium non habent [420b10] vocem, ut que sunt sine sanguine et pisces; et | hec rationabiliter, siquidem aeris motus sonus est. Sed | dicuntur vocare ut in Achelo sonant | branchiis aut in quodam altero huiusmodi.

3 - Tertium membrum

Vox autem animalis sonus est | et non in qualibet parte. Sed quoniam omne sonat verberante [15] aliquo et aliquid et in aliquo (hoc autem est aer), rationabiliter utique | vocabunt hec sola quecumque accipiunt aerem. Iam enim | respiranti congruit natura in duo opera: sicut | lingua in que gustum et locutionem, quorum | gustus quidem necessarium est (unde et pluribus inest), interpretatio autem est [420b20] propter bene esse; sic et spiritu utitur ad que calorem | interiorem, sicut necessarium est (causa autem in alteris dicetur), | et ad vocem ut sit bene. Organum | autem respirationi guttur est. Cuius autem causa hec pars | est spirans. Hac enim parte plus habent [25] calorem pedibus gradientia aliis. Indiget autem respiratione et | circa cor locus primus. Unde necesse est interius respirato | ingredi aerem. Quare percussio respirati | aeris ab anima que est in his partibus ad vocatam | arteriam, vox est.

4 - Quartum membrum

Non enim omnis animalis sonus vox est, [420b30] sicut diximus. Est enim et lingue sonare | sicut tussientes. Sed oportet animatum que esse | verberans et cum imaginatione aliqua. Significativus enim quidam sonus | est vox, et non respirati aeris, sicut tussis; [421a1] sed in hoc verberat qui est in arteria, ad ipsam.

2 - Verificat per signa

1 - Primum signum

Signum | autem est non posse vocare respirantem neque expirantem: | movet enim hoc retinens.

2 - Secundum signum

Manifestum autem est | et propter hoc pisces sine voce esse: non enim habent guttur. Hanc [5] autem partem non habent quia non recipiunt aerem neque respirant. | Propter quam quidem igitur causam, altera ratio est. |

3 - Determinat de odorabili

1 - Principalis

1 - Ostendit sive determinat quae sunt odorabilia

1 - Principalis

1 - Ostendit quod difficile est aliquid...

De odore autem et olfatu minus bene determinabile | dictis est. Non enim manifestum est quale aliquid sit odor sicut | sonus aut color. Causa autem est quoniam sensum hunc non [421a10] habemus certum, sed peiorem multis animalibus. Prave enim | homo odorat et nichil odorat odorabilium | sine tristitia et letitia, sicut non existente certo eo quo sentimus. | Rationabile autem sic est et fortes oculis colores | sentire et non permanifestas ipsis esse differentias [15] colorum nisi terrore et non terrore; sic | autem et hominum genus odores.

2 - Determinat quod aliquo modo est determinare de odore

1 - Determinat similitudinem istam odoris ad saporem in communi

Videtur enim | analogiam habere ad gustum, et similiter species | humorum cum his que sunt odoris. Sed certiorem habemus gustum | propter id quod ipse quidam tactus est, hunc autem habet sensum [421a20] homo certissimum. In aliis quidem enim | deficit multo ab animali, secundum autem tactum multo ab | animalibus differenter certificat. Unde et prudentissimum est | animalium. Signum autem est et in genere hominum secundum | id quod hoc sentit, esse ingeniosos et non ingeniosos, secundum [25] autem aliud nullum: fortes quidem enim carne ineptos mente, | molles autem carne bene aptos esse.

2 - Determinat de differentiis odorum...

Est autem sicut humor (hic quidem dulcis, | ille vero amarus), sic et odores sunt. Sed alia quidem | habent proportionaliter odorem et humorem, dico autem dulcem | odorem et dulcem humorem, alia vero contrarium. Similiter autem et [421a30] acer et austerus et acutus et pinguis est odor. | Sed sicut diximus, propter id quod non multum permanifesti sunt | odores sicut humores, ab his acceperunt nomina [421b1] secundum similitudinem rerum: dulcis quidem enim | a croco et melle, acer autem a thimo (spatium) et in | huiusmodi, eodem autem modo et in aliis.

2 - Incidens

Est autem | sicut auditus unusquisque sensuum: hic quidem audibilis [5] et non audibilis est, ille vero visibilis et non visibilis, et olfatus | odorabilis et non odorabilis. Non odorabile autem aliud quidem est | secundum id quod omnino inpossibile est habere odorem, aliud autem est parvum habens et | hoc pravum. Similiter autem et non gustabile dicitur.

2 - Ostendit qualiter sunt odorabilia

1 - Determinat in communi qualiter sunt odorabilia

Est autem et | olfatus per medium ut aerem aut aquam. Et [421b10] namque aquatica videntur odorem sentire, similiter et | que cum sanguine et sine sanguine sunt, sicut et que sunt in aere. Et | horum enim quedam a longe occurrunt ad que sub odorem | fiunt.

2 - Ostendit quandam esse diversitatem in odorando

1 - Ostendit hanc diversitatem esse

1 - Ducit ad impossibile

Unde et dubium videtur: si omnia quidem similiter | odorant, homo autem respirans; non respirans autem [15] sed expirans aut retinens spiritum non odorat, neque | a longe neque a prope, neque si in nasum intus ponatur; | et hoc quidem in ipso positum quo sentitur insensibile | esse, omnibus commune est. Sed si non respirant, non sentire | proprium est hominum. Manifestum autem est temptantibus. Quare [421b20] sanguinem non habentia, quoniam non respirant, alterum utique quendam sensum | habent preter eos qui dicti sunt.

2 - Ostendit impossibilitatem conclusionis

Sed inpossibile est, siquidem odorem | sentiunt. Odorabilis enim sensus et mali odoramenti | et boni odoramenti olfatus est. Amplius igitur et corrumpi videntur | a fortibus odoribus ex quibus quidem homo est, ut (spatium) [25] et sulfure et huiuscemodi. Olfatum quidem igitur habere necessarium est, | sed non respirantia.

2 - Dat causam huius diversitatis

Videtur autem in hominibus differre | hic sensus quo sentimus, ad eum qui est aliorum animalium, sicut | oculi ad eos qui fortes oculis sunt. Alii quidem enim | habent sicut velamen, id est palpebras, quas aliquis non movens [421b30] neque concutiens non videt; fortes autem oculis nichil | huiusmodi habent, sed mox vident que fiunt in lucido. | Sic igitur et olfatus quo sentitur aliis [422a1] quidem non cooperimentum inesse, sicut oculus; aliis vero aerem recipientibus | habere cooperimentum quod respirantibus discooperitur, | ampliatis venis et poris. Et propter hoc | respirantia non odorant in aqua. Necessarium enim est [5] olfatum habere respirantia. Hoc autem facere in humido | inpossibile est.

2 - Incidens

Est autem odor sicci, sicut est humor humidi. | Olfatus autem quo sentimus, potentia huiusmodi est. |

4 - Determinat de gustabili

1 - Determinat hoc de sapore in communi

1 - Ostendit quod sapores sunt gustabilia...

1 - Principalis

1 - Ostendit enthymemate propositum

Gustabile autem quiddam quod potest tangi; et hec est causa non esse | sensibile per medium extraneum corpus, [422a10] neque enim tactus.

2 - Verificat enthymema

1 - Verificat ipsam quoad premissam rationis

Et corpus autem in quo humor est, quod est gustabile, | in humido sicut materia est. Hoc autem est quiddam quod potest tangi.

2 - Verificat ipsam quoad conclusionem

Unde et si in | aqua essemus, sentiremus utique appositum dulce. | Nec esset autem sensus nobis per medium, sed in eo quod | misceremur humido, sicut est in potu. Color autem [15] non sic videtur in eo quod miscetur neque defluxionibus. Sic | quidem igitur medium nichil est. Sed color visibile est sicut | gustabile humor est. Neque autem facit humoris sensum sine | humiditate, ut | salsum. Bene enim liquidum ipsum est et liquefactivum lingue. [422a20]

2 - Incidens

Sicut autem et visus visibilis est et invisibilis | (tenebra autem invisibilis est, iudicat autem et ipsam visus), adhuc | valde splendidi est (et hoc enim invisibile est, alio autem modo a | tenebra), similiter autem et auditus soni que et silentii est (quorum | aliud quidem audibile, aliud autem non audibile) et magni soni est [25] sicut visus est splendidi (sicut enim parvus sonus | inaudibilis, quodam modo est magnus que et violentus) - | invisibile autem aliud quidem omnino dicitur sicut et in aliis | inpossibile, aliud autem quamvis aptum natum non habeat aut prave, sicut | non gressibile et quod sine grano dicitur -; sic autem est et gustus gustabilis [422a30] que et non gustabilis. Hoc autem est parvum aut pravum habens humorem | aut corruptivum gustus. Videtur autem esse principium, potabile | et non potabile. Gustus enim quidam uterque est, sed hoc quidem pravus | et corruptivus gustus, illud vero secundum naturam. Est autem commune | tactus et gustus potabile.

2 - Determinat qualiter sapor immutat gustum per medium intra

1 - Ponit ipsum modum immutandi

Quoniam autem humidum gustabile est, [422b1] necesse est et quo sentimus ipsum neque humidum esse actu | neque inpossibile humidum fieri. Patitur enim aliquid gustus | a gustabili secundum quod gustabile est. Necessarium ergo est humidum fieri | possibile quidem humidum fieri salvatum, non humidum autem est [5] gustativum quo sentimus.

2 - Dat ipsius modi verificationem per signa

1 - Primum signum

Signum autem est quod est neque secundum siccum | existentem linguam sentire neque multum humidam. Hic enim tactus | fit primi humidi,

2 - Secundum signum

sicut cum ante gustet aliquis | fortem humorem, gustet alterum, et ut laborantibus amara | omnia videntur propter id quod lingua plena huiusmodi humiditate [422b10] sentit.

2 - Determinat de saporibus specialibus

Species autem humorum, sicut et in | coloribus, simplices quidem contrarie sunt: dulce et | amarum; habite autem sunt cum hac quidem pingue, cum illa vero sallitum; | media autem horum acrum, austerum | et acutum. Fere enim hee videntur esse differentie humorum. [15] Quare gustativum est potentia huiusmodi, gustabile autem est | factivum actu huius. |

5 - Determinat de tangibili

1 - Tangit duas quaestiones de tactu et tangibili

1 - Tangit primam questionem

De eo autem quod potest tangi et tactu eadem ratio. Si enim | tactus non unus est sensus sed plures, necessarium est et que | possunt tangi sensibilia plura esse. Habet autem dubitationem utrum plures [422b20] sint aut unus,

2 - Tangit secundam questionem

et quid est quo sentimus quod est sentitivi: utrum | caro et in aliis simile sit; aut non sed | hoc quidem est medium, sed primum quo sentimus aliud quiddam | est intus.

2 - Determinat quaestiones illas

1 - Terminat quaestionem primam

1 - Terminat dictam quaestionem primam in partem negativam

1 - Ponit suam rationem principalem

Omnis que enim sensus unius contrarietatis esse | videtur, ut visus albi et nigri, et auditus gravis et [25] acuti, et gustus amari et dulcis. In eo autem quod tangi potest | multe sunt contrarietates: calidum frigidum, siccum humidum, | durum molle, et aliorum quecumque sunt huiusmodi.

2 - Dissolvit cavillationem quae posset ei fieri

Habet autem quandam | solutionem ad hanc dubitationem, quoniam et in aliis sensibus sunt contrarietates plures, ut in voce non [422b30] solum acutio et gravitas sed et magnitudo et parvitas | et lenitas et asperitas vocis et huiusmodi altera. Sunt autem | et circa colorem differentie huiusmodi altere. Sed quid sit unum | subiectum, sicut auditui sonus, sic tactui, non unum | esse manifestum.

2 - Dissolvit rationem ad oppositum

1 - Dissolvit hanc rationem quoad peccatum in praemissa

1 - Manifestat deceptionem huius argumenti

Utrum autem hoc quo sentimus intus aut non, sed mox [423a1] caro? Nullum videtur esse signum fieri sensum | simul cum his que tanguntur. Et enim nunc si aliquis circa carnem | extenderit ut pellem faciens, similiter sensum mox | tangens unum significat. Et tamen constat quod non est in hoc [5] id quo sentimus. Si autem et connaturale fiat, citius etiam demonstrabitur |

2 - Declarat causam huius deceptionis

1 - Ponit causam ipsam deceptionis in se

utique sensus. Per huiusmodi partem corporis videtur | sic se habere sicut utique si circulariter nobis aptus natus esset | aer: videremur enim uno quodam sentire et sonum et colorem et | odorem, et unus quidam sensus esse visus et auditus et [423a10] olfatus. Nunc autem, quoniam determinatum est per quod fiunt motus, | manifesta sunt predicta quibus sentimus altera esse. In tactu autem | hoc quidem nunc inmanifestum est.

2 - Ostendit quiddam quod in manifestando causam deceptionis supposuit

Ex aere quidem enim aut aqua inpossibile est constare | animatum corpus. Oportet enim aliquod firmum esse. Relinquitur | autem mixtum ex terra et his esse, ut vult caro et [15] simile. Quare necessarium est esse et corpus esse medium | possibili tangere quod aptum natum sit, per quod fiant sensus cum plures sunt. |

2 - Dissolvit rationem istam quoad peccatum in illatione

Demonstrat autem quod plures sint in lingua tactus: omnia | enim que tangi possunt, sentit secundum eandem partem et humorem. | Si quidem igitur et alia caro sentiret humorem, videtur [423a20] utique idem et unus esse sensus gustus et tactus. Nunc autem | duo sunt propter id quod non convertuntur.

2 - Terminat secundam quaestionem

1 - Determinat quid est medium in tactu

1 - Determinat an sit aliquod medium extra sufficiens in tactu

1 - Ostendit quod est aliquid medium extra necessario...

1 - Intendit primam rationem

Dubitabit autem aliquis: si omne | corpus profundum habet, hoc autem est tertia magnitudo; quorum autem | duum corporum medium est corpus aliquod, non contingit ipsa adinvicem se | tangere; humidum autem non est sine corpore, neque [25] humectum, sed necesse est aquam esse aut habere aquam; que vero | tanguntur adinvicem in aqua, nisi sicca extrema sint, | necesse est aquam habere medium quo repleta sint ultima; | si autem hoc verum est, inpossibile est tangere aliud aliud in aqua. |

2 - Intendit secundam rationem

Eodem autem modo est et in aere. Similiter autem et aer se habet [423a30] ad ea que sunt in ipso, et aqua ad ea que sunt in ipsa aqua. Latet | autem magis nos, sicut et que sunt in aqua animalia, [423b1] si humectum tangit humectum.

2 - Ostendit quod illud medium extra non est medium sufficiens

1 - Intendit primam differentiam

Utrum igitur omnium similiter sit sensus | aut aliorum aliter? Sicut nunc videtur, gustus quidem | et tactus in eo quod tangunt, alii autem a longe sunt. Hic autem non, | sed durum et molle per altera sentimus, [5] sicut et sonabile et visibile et | odorabile. Sed alia quidem a longe, alia vero a prope sunt, unde | latet; quoniam sentimus omnia per medium, sed | in his latet. Et etiam, sicut diximus et prius, | et si per pellem sentiamus omnia que tangi possunt latentem [423b10] quoniam prohibet, similiter utique habemus sicut in | aqua et in aere. Videmur enim nunc tangere que tangi possunt, | et nichil esse per medium.

1 - Intendit secundam differentiam

Sed differt id quod potest tangi a speculativis | et sonativis quoniam illa quidem sentimus ex eo quod | medium facimus nos aliquod, que vero sentiri possunt non a medio [15] sed simul cum medio sunt, sicut per clipeum percussus. | Non enim clipeus percussus percussus est, sed simul utrique | accidit percuti.

2 - Ostendit quod caro est sufficiens medium intra in tactu

Omnino autem videtur caro et lingua, sicut | aer et aqua ad visum et auditum et | olfatum se habent, sic se habere ad hoc quo sentimus, sicut [423b20] illorum unumquodque. Ipsius autem quo sentimus quod tangitur, | neque ibi neque hic fiet utique sensus, ut si quis corpus | album in oculum ponat ultimum. Aut et manifestum est | quod intus sit possibilis tangi sentitivum. Sic enim utique | accidit sicut et in aliis: apposita enim super id quo sentitur [25] non sentiunt, super autem carnem posita sentiunt. | Quare medium illius quod potest tangi caro est.

2 - Determinat quid est organum tactus

1 - Principalis

1 - Praecedens principale

Sunt quidem igitur que tangi possunt | differentie corporis secundum quod est corpus. Dico autem differentias | que elementa determinant: calidum frigidum, siccum humidum, de | quibus prius diximus in his que sunt de elementis.

2 - Determinat suum principale

Id autem quo sentimus, [423b30] hoc quod potest tangere et in quo vocatus tactus est sensus | primo, potentia huiusmodi pars est. Sentire quidem enim [424a1] pati quoddam est. Quare faciens quale ipsum actu est, | huiusmodi illud facit cum sit potentia. Unde similiter calidum et | frigidum aut durum et molle non sentimus, sed | excellentias, tamquam sensu ut medietate quadam existente [5] in sensibilibus contrarietatis. Propter hoc discernit | sensibilia. Medium enim discretivum est: fit enim ad utrumque | ipsorum alterum ultimorum. Et oportet esse sicut debens sentire | album et nigrum: neutrum autem horum est actu, | potentia vero utraque sunt; sic autem est et in aliis, et in [424a10] tactu neque calidum neque frigidum.

2 - Incidens

Amplius autem sicut visibilis et | invisibilis erat quodam modo visus (similiter autem et reliqua oppositorum), | sic et tactus est ipsius quod tangi et non tangi potest. Quod autem tangi non potest | est parvam que habens penitus differentiam cum his que possunt tangi, | ut passus est aer, et sunt eorum que tangi possunt excellentie, sicut sunt [15] corruptiva. Secundum quidem igitur unumquemque sensuum dictum | figuraliter est. |

2 - Determinat de ipsis sensibus

1 - Determinat quid est sensus

1 - Principalis

1 - Dat definitionem 'sensus'

Universaliter autem de omni sensu oportet accipere quoniam | sensus quidem est susceptivum sensibilium specierum sine | materia, ut cera anuli sine ferro et [424a20] auro recipit signum. Accipit autem aureum et | ereum signum, sed non in quantum aurum aut es est. Similiter autem | et sensus uniuscuiusque ab habente colorem aut humorem aut | sonum patitur, sed non in quantum unumquodque illorum dicitur, sed | in quantum huiusmodi est et secundum rationem. Quo autem sentimus primum est, in [25] quo huiusmodi est potentia. Est quidem igitur idem, sed esse alterum est. | Magnitudo quidem enim aliqua erit quod sentitur; non tamen | sentitivi esse neque sensus magnitudo est, sed ratio | quedam et potentia illius.

2 - Verificat per signa duo

1 - Verificat 'susceptivum specierum sensibilium'

Manifestum autem est ex his et propter | quid sensibilium excellentie corrumpunt ea quibus sentimus - [424a30] si namque sit fortior eo quo sentimus motus, solvitur | ratio (hoc autem sensus est), sicut et symphonia | et tonus percussis fortiter cordis -,

2 - Verificat 'sine materia'

et propter | quid plante non sentiunt; habentes quandam partem animatam | et aliquid patientes sunt ab ipsis que tangi possunt. Et namque frigescunt [424b1] et calefiunt. Causa enim est non habere medietatem neque | huiusmodi principium possibile species recipere sensibilium, sed | pati cum materia.

2 - Incidens

1 - Principalis

1 - Ostendit per rationem

Dubitabit autem aliquis si patiatur | ab odore quod inpossibile est olfatum habere, aut a colore [5] non possibile videre, similiter autem et in aliis. Si autem | quod est olfatus odor est, si aliquid facit, olfatum odor facit. | Quare inpossibilium olfatum habere nichil possibile est pati ab odore. | Eadem autem ratio et in aliis est. Neque possibilium est, | sed in quantum sentitivum unumquodque est.

2 - Ostendit per signum

Simul autem manifestum est et sic. [424b10] Neque enim lumen et tenebra neque sonus neque odor nullum facit | corpus, sed in quibus est, ut aer qui cum tonitru | scindit lignum. Sed possibilia tangi humores faciunt. Si | enim non, a quo utique patientur inanimata et alterantur? |

2 - Incidens

Ergo ne et illa faciunt? Aut non omne corpus passivum ab odore [15] et sono, et patientia indeterminata non manent, ut | aer. Fetet enim sicut patiens aliquid. Quid igitur est odorare | preter pati aliquid? Aut odorare sentire est, | aer autem patiens mox sensibilis fit.

2 - Determinat quot sunt sensus particulares

1 - Ostendit propositionem maiorem

[424b22] Quoniam autem non sit sensus alter preter quinque - dico | autem hos: visum, auditum, olfatum, gustum, tactum - ex his credet | aliquis. Si enim omnis cuius est sensus, et tactus est, et [25] nunc habemus sensum (omnis enim possibilis tangi secundum quod potest tangi, passiones | tactu nobis sensibiles sunt); necesse autem est, siquidem deficit aliquis | sensus, et organum aliquod nobis deficere,

2 - Ostendit propositionem minorem

1 - Ostendit quod non deficit...respectu alicuius sensibilis proprii

1 - Ostendit quod dictum est per naturam mediorum

et quecumque quidem | ipsi tangentes sentimus, tactu sensibilia sunt que | contingimus habentes, quecumque vero per media et non ipsa [424b30] tangimus, simplicibus distantiis, dico autem ut aere et aqua; | habent autem se sic quare, si quidem per unum plura sensibilia fiant que altera | adinvicem sunt genere, necesse est habentem huiusmodi quo sentit, | utrorumque sentitivum esse (ut si ex aere est quo sentit, | et est aer et soni et coloris), si vero plura [425a1] eiusdem sint, ut coloris et aer et aqua (utraque enim lucida), | et quod alterum ipsorum est, habens solum, sentiet ipsum per utraque; |

2 - Ostendit quod dictum est per naturam organorum

simplicium autem ex duobus his ea quibus sentiunt solum sunt, | ex aere et aqua (pupilla quidem enim ex aqua, auditus vero [5] ex aere, olfatus autem ex altero horum est), ignis autem aut nullius est aut | communis omnibus (nichil enim sine calore sentitivum est), terra vero | aut nullius est aut in tactu maxime miscetur: unde relinquitur | utique nullum esse id quo sentiunt extra aquam et aerem. Hec autem | et nunc habent quedam animalia. Omnes ergo sensus habentur [4225a10] a non inperfectis, non autem ab inperfectis; videtur enim et | talpa sub pelle habere oculos.

3 - Ostendit quod dictum est per naturam passionum sensibilium

Quare, nisi sit aliquod | alterum corpus et passio quod nullius est que sunt hic | corporum, neque unus deficiet sensus.

2 - Ostendit quod nec deficit...respectu alicuius sensibilis communis

1 - Principalis

1 - Innuit in communi hanc rationem

At vero neque | communium potest esse id quo sentiunt aliquod proprium, que unoquoque sensu [15] sentimus secundum accidens, ut motum, statum, | figuram, magnitudinem, numerum, unum. Hec enim omnia motu | sentimus: ut magnitudinem motu; quare et figuram | (magnitudo enim quedam et figura est); quiescens autem in eo quod non movetur; | numerus vero negatione continui et propriis; unusquisque [425a20] enim unum sentit sensus.

2 - Ponit magis expresse rationem dictam

Quare manifestum est quoniam inpossibile est cuiuslibet | proprium sensum esse horum, ut motus. Sic enim erit | sicut nunc visu dulce sentimus. Hoc autem est quod | in utrisque habere contingimus sensum secundum id quod, cum subeant, | cognoscimus. Si vero non, nequaquam utique sed aut secundum [25] accidens sentimus, ut Cleonis filium, non quia | Cleonis enim filius est sed quoniam albus est, huic autem accidit filii | Cleonis esse. Communium autem habemus iam sensum communem, | non secundum accidens. Non ergo est proprius. Nequaquam enim utique | sentiremus, sed aut sic sicut dictum est, Cleonis filium [425a30] nos videre. Adinvicem autem propria secundum accidens sentiunt | sensus, non secundum quod ipsi sunt, sed secundum quod unus est, cum [425b1] simul fiat sensus in eodem, ut cum colera amara | et rubicunda sit. Non enim alterius est dicere quoniam utraque | unum sunt. Ob hoc et decipitur, et si sit rubicundum, coleram opinatur esse. |

2 - Incidens

Inquiret autem aliquis cuius causa plures habemus sensus, [5] sed non solum unum; aut quatinus non lateant consequentia | et communia, ut sensus et magnitudo et numerus? Si enim | esset visus solus et ipse albi, lateret utique magis, | et viderentur idem esse omnia propter id quod se consequuntur adinvicem | simul color et magnitudo. Nunc autem, quoniam in altero sensibili [425b10] communia sunt, manifestum facit quod aliud quoddam unumquodque | ipsorum est. |

*(3) - Determinat de sensu communi (FLAW IN DIVISION SCHEME HERE; RECONSTRUCTED)

1 - Antecedens ad principale intentum

1 - Ostendit quod sensus particularis habet apprehendere operationem suam

1 - Ostendit rationibus duabus quod intendit

1 - Prima ratio

Quoniam autem sentimus quia videmus et audimus, necesse est | aut visu sentire quia videt aut altero. Sed idem erit | visus et subiecti coloris. Quare aut duo [15] eiusdem erunt aut idem eiusdem.

2 - Secunda ratio

Amplius autem, si et alter sit visus | sensus, aut in infinitum procedet aut ipse sui ipsius erit. | Quare in primo hoc faciendum est.

2 - Movet dubitationem et solvit

1 - Ponit dubitationem ipsam

Habet autem dubitationem. Si enim | visu sentire videre est, videtur autem color aut | habens: si viderit aliquis quod est videns, et colorem habebit primum videns. [425b20]

2 - Ponit dubitationis dissolutionem

1 - Ostendit quod peccat dictum argumentum in illatione

Manifestum igitur quoniam non unum est visu sentire; et | namque, cum non videmus, visu discernimus et tenebras et | lumen, sed non similiter.

2 - Ostendit quod non est omni modo conclusio falsa

Amplius autem et videns est tamquam | coloratum. Quo enim sentimus susceptivum sensibilis est sine | materia unumquodque. Unde abeuntibus sensibilibus insunt [25] sensus et fantasie quibus sentiunt.

2 - Ostendit quod sensus particularis habet discernere differentias

1 - Ostendit primam propositionem rationem argumenti

1 - Ostendit per rationem quod sensibile actu et sensus idem sunt

1 - Ponit conclusionem quam intendit et expositionem eius

Sensibilis autem | actus et sensus idem quidem est et unus, | esse autem ipsorum non idem - dico autem ut est sonus secundum | actum et auditus secundum actum. Est enim auditum habens | non audire, et habens sonum non semper sonat. Cum autem operetur [425b30] possibile audire et sonet possibile sonare, tunc | secundum actum auditus simul fit et secundum actum sonus; [426a1] quorum dicet utique aliquis aliud quidem esse auditionem, aliud vero sonationem. |

2 - Subiungit rationem quam intendit ad illam

Si igitur est motus et actio et passio in eo quod agitur, | necesse est sonum et auditum qui est secundum actum | in eo quod est secundum potentiam esse. Activi enim et [5] motivi actus et in patiente fit. Unde non necesse est | movens moveri. Sonativi quidem igitur actus sonus aut | sonatio est, auditivi autem auditus aut auditio est; dupliciter enim auditus | et dupliciter sonus est. Eadem autem ratio est et in aliis | sensibus et sensibilibus. Et sicut actio et passio [426a10] in patienti et non in agenti, sic et que est | sensibilis in sentitivo est. Sed in quibusdam quidem et nominatum est, ut sonatio et auditio, in | quibusdam autem non nominatum est utrumque. Visio enim dicitur visus | actus, que vero est coloris non nominatum est; et gustus [15] gustativi est, humoris autem non nominatus est.

2 - Ostendit per signum quod sensibile actu et sensus idem sunt

1 - Principalis

Quoniam autem unus quidem est | actus sensibilis et sentitivi, esse autem alterum est, | necesse ergo est simul corrumpi et salvari sic dictum | auditum et sonum, et humorem igitur et gustum et | alia similiter. Dicta autem secundum potentiam non necesse est.

2 - Incidens

[426a20] Sed priores phisiologi hoc non bene dicebant, nichil | opinantes neque album neque nigrum esse sine visu, neque humorem | sine gustu. Sic quidem enim dicebant recte, sic autem non recte. | Dupliciter enim dicto sensu et sensibili, | his quidem secundum potentiam, illis vero secundum actum, de his [25] autem accidit quod dictum est, sed in alteris non accidit. | Sed illi simpliciter dicebant de dictis non | simpliciter.

2 - Prosequitur ex hac probata rationem suam, arguens quod intendit

Si autem simphonia vox quedam est, vox autem et | auditus est sicut unum et est sicut non unum aut idem, proportio | autem est simphonia, necesse est et auditum proportionem quandam esse. [426a30] Et propter hoc corrumpit unumquodque excellens: et | acutum et grave auditum, et in humoribus [426b1] gustum, et in coloribus visum fortiter fulgidum et | opacum, et in olfatu fortis odor et dulcis et | amarus, tamquam ratio quedam sit sensus. Unde et | dulcia quidem sunt cum ducantur pura, et cum inmixta sunt, ad rationem: [5] ut acutum aut dulce aut salitum; dulcia enim tunc sunt. Omnino autem | magis mixtum simphonia est quam acutum aut grave. Tactus autem | est calefactibile et frigorabile. Sed sensus ratio est. Excellentia | autem tristantur aut corrumpuntur. Unusquisque quidem igitur sensus subiecti | sensibilis est, qui est in eo quo sentiunt secundum quod [426b10] sentiunt, et discernit subiecti sensibilis differentias: ut | album quidem et nigrum visus, dulce vero et amarum gustus. | Similiter autem se habet hoc et in aliis.

2 - Prosequitur quod principaliter intendit de sensu communi

1 - Ostendit an sit sensus communis

1 - Ostendit quod sensu discernitur album esse aliud a dulci

Quoniam autem | album et dulce et unumquodque sensibilium secundum unumquodque | discernimus, quodam et sentimus quia differunt; necesse igitur sensu: [15] sensibilia enim sunt.

2 - Ostendit quod non aliquo uno sensu particulari

Aut et manifestum est quia caro non est | ultimum id quo sentimus: necesse enim esset tangens ipsum | discernere discernens.

3 -Ostendit quod nec pluribus sensibus particularibus

Neque in separatis contingit discernere | quod alterum sit dulce ab albo, sed oportet uno quodam utraque manifesta | esse. Sic quidem igitur se habet: et si hoc quidem ego, illud autem tu sentis, [426b20] manifestum utique erit quoniam altera adinvicem sunt. Oportet autem unum dicere quia | alterum: alterum enim est dulce ab albo, dicit ergo idem. | Quare sicut dicit, sic intelligit et sentit. Quod quidem igitur non | possibile sit separatis iudicare separata, manifestum est.

2 - Ostendit qualiter se habeat

1 - Principalis

Quod | autem neque in separato tempore, abhinc est: sicut enim idem [25] dicit cum alterum sit bonum et malum, sic et quando alterum | dicit quoniam alterum et alterum est, non secundum accidens est ipsum | quando (dico autem: ut nunc dico quoniam alterum est, non tamen quoniam nunc alterum sit). | Sed dicit sic et nunc et quoniam nunc est. Simul ergo est; quare | indivisibile et in indivisibili tempore.

2 - Incidens

1 - Movet quandam dubitationem et solvit

1 - Movet dubitationem

At vero inpossibile est simul [426b30] contrarios motus moveri idem secundum quod est indivisibile et in | indivisibili tempore. Si enim dulce, sic movet sensum [427a1] et intelligentiam; amarum autem in contrario, et album aliter. |

1 - Solvit dubitationem

Ergo simul quidem et numero indivisibile et tempore inseparabile, | esse autem separatur. Est igitur quodam modo quidem sicut divisibile | divisa sentit, est autem sicut indivisibile. [5] Esse quidem enim divisibile est, loco autem et numero indivisibile. Aut | inpossibile est. Potentia quidem enim idem sunt et indivisibile et divisum contraria, | esse autem non. Sed in eo quod agitur divisibile est,

2 - Movet super datam solutionem aliam dubitationem et solvit

1 - Ponit dubitationem

et | inpossibile est simul album et nigrum esse; quare neque est species | pati ipsorum, si huiusmodi est sensus et intelligentia.

2 - Ponit solutionem

Sed [427a10] sicut quod dicunt quidam punctum, in quantum unum duo sunt, sic | et indivisibile est. Secundum quidem igitur quod est indivisibile, unum est discernens et simul; | secundum vero id quod est divisibile, non unum est: bis enim eodem utitur signo simul. | In quantum quidem igitur duobus utitur terminis, duo iudicat et separata | sunt ut in separato; in quantum vero est unum, uno et simul. De [15] principio quidem igitur secundum quod dicimus posse sentire animal, | determinatum sit hoc modo. |

2 - (INCIPIT TERTIUS LIBER) Determinat de potentia apprehensiva intellectiva

1 - Ostendit necessitatem huius tractatus

1 - Ostendit differentiam sensus ad intellectum

1 - Inducit opinionem antiquorum ponentium idem esse sensum et intellectum

1 - Ponit quaestionem ipsam in se cum quibusdam signis

1 - Ponit positionem ipsam in communi cum quibusdam signis

Quoniam autem duabus differentiis diffiniunt maxime animam, | motu que secundum locum et in eo quod est intelligere et discernere et | sentire, videtur autem et intelligere et sapere tamquam [427a20] quoddam sentire esse: in utrisque enim et his anima iudicat aliquid | et cognoscit eorum que sunt.

2 - Descendit specialiter ad Empedoclem et Homerum

Et antiqui sapere | et sentire idem esse firmabant, sicut Empedoclis | dixit: "Ad presens enim voluntas augetur hominibus"; | et in aliis: "Unde eis semper sapere altera prestat". [25] Hoc autem idem his vult et id quod est Homeri: | "Talis enim intellectus est in terrenis hominibus, qualem in die ducit pater virorum que deorum que".

2 - Ponit rationem principalem eorum et maxime communem et famosam

Omnes enim hii intelligere | sicut sentire corporeum opinantur, et sentire | et sapere simili simile, sicut in | secundum principia rationibus determinavimus.

2 - Ostendit differentiam sensus ad intellectum

1 - Destruit medium principale positionis suae

Et tamen oportuit simul et de deceptione ipsos [427b1] dicere: magis proprium enim animalibus est, | et plurimum tempus in hoc perficit anima. Unde necesse est aut etiam, | sicut quidam dicunt, omnia que videntur esse vera, | aut dissimilis tactum deceptionem esse. Hoc enim contrarium est ei quod est [5] simile simili cognoscere. Videtur autem et deceptio et | scientia contrariorum eadem esse.

2 - Destruit conclusionem ipsam sive positionem

1 - Prima ratio

Quod quidem igitur non | idem sit sentire et sapere, manifestum est: cum hoc enim | in omnibus quidem est, cum illo autem in paucis animalium est.

2 - Secunda ratio

Sed neque | intelligere est in quo est et recte et non recte. Recte quidem enim prudentia et [427b10] scientia est et opinio vera, non autem recte | contraria horum sunt. Neque hoc autem idem est cum ipso sentire. | Sensus quidem enim propriorum semper verus est, et omnibus inest | animalibus; intelligi autem contingit et falso, et | nulli inest cui non inest et ratio.

2 - Ostendit differentiam imaginationis ad intellectum et etiam ad sensum

1 - Prima ratio

Imaginatio alterum est et [15] a sensu et ab intellectu; et hec non fit sine sensu, | et sine hac non est opinio. Quod autem non sit | eadem intelligentia et opinio, manifestum est. Hec quidem enim | passio in nobis est, cum volumus: pre oculis enim | facere est, sicut sunt in recordativis positi et [427b20] idolum facientes. Opinari autem non in nobis est: necesse enim | falsum aut verum dicere.

2 - Secunda ratio

Amplius autem, cum opinemur, difficile | aliquod aut terribile, statim compatimur; similiter autem est et si confidendum sit. | Secundum autem fantasiam similiter nos habemus sicut | si essemus considerantes in pictura difficilia et confidentia.

3 - Tertia ratio

Sunt autem et [25] ipsius acceptionis differentie: scientia et opinio et | prudentia et contraria horum; de quibus differentie altera | sit ratio.

2 - Subiungit tractatum suum de imaginatione et intellectu

1 - Prooemialis

De eo autem quod est intelligere, quoniam alterum est ab eo quod est sentire, | huius autem aliud quidem fantasia esse videtur, aliud autem opinio; | de fantasia determinantes sic et de altero dicendum est.

2 - Exsecutiva

1 - Determinat de imaginatione

1 - Ostendit de numero quorum non est imaginatio...

1 - Enumerat ea de quorum numero videretur esse imaginatio

[428a1] Si igitur fantasia est secundum quam dicimus fantasma aliquod nobis | fieri, et si non aliquod secundum metaphoram dicitur, | una aliqua horum potentia habitus est secundum quem discernimus, aut | verum aut falsum dicimus. Huiusmodi autem sunt sensus, opinio, [5] intellectus, scientia.

2 - Ostendit quod non est imaginatio aliqoud illorum quattuor...

1 - Ostendit quinque rationibus quod imaginatio non est sensus

Quod quidem non sit sensus, manifestum ex his est. | Sensus quidem enim aut potentia aut actus est, ut visus | aut visio; apparet autem aliquid et nullo horum existente, | ut que in somnis. Postea sensus quidem semper adest, | fantasia autem non. Si vero actu idem esset, omnibus utique contingeret [428a10] bestiis fantasiam esse; videtur autem non, ut | formice aut api aut vermi. Postea hii quidem veri semper, | fantasie autem fiunt plures false. Amplius autem non dicimus, | cum operemur certe circa sensibile, quoniam videtur | hoc nobis homo; sed magis cum non ex opere sentimus, [15] tunc et verus et falsus est. Quod quidem igitur | prius diximus: apparent dormientibus visiones.

2 - Ostendit unica ratione quod nec intellectus nec scientia

At | vero neque semper vera dicentium neque una erit, ut scientia aut | intellectus: est enim fantasia et falsa.

3 - Ostendit quod imaginatio non est opinio

1 - Ostendit absolute quod imaginatio non est opinio

Relinquitur igitur videre si | opinio sit: fit enim opinio et vera et falsa. Sed [428a20] opinioni quidem inheret fides. Non enim contingit opinantem de quibus | videtur, non credere. Bestiarum autem nulli inest fides, | fantasia autem multis. Amplius autem, si omnem quidem opinionem consequitur fides, | fidem autem suasum esse, suasionem autem ratio; bestiarum autem | quibusdam fantasia quidem inest, ratio vero non.

2 - Ostendit quod imaginatio non est compositum ex opinione et sensu

1 - Ponit conclusionem

Manifestum igitur [25] est quoniam neque opinio cum sensu neque per sensum neque complexio | opinionis et sensus fantasia erit.

2 - Ponit rationem ipsam

1 - Ponit maiorem et declarationem eius

Propter que | hec et manifestum est quod non alia quedam est opinio, sed | illa que vere est cuius est et sensus; dico autem: ex albi opinione | et sensu complexio fantasia est; non enim [428a30] ex opinione quidem albi, ex sensu autem [428b1] boni. 'Apparet' igitur opinari est quod quidem sentit | non secundum accidens.

2 - Ponit declarationem minoris

Videntur autem et falsa de quibus | simul acceptionem veram habent: ut videtur quidem sol unius pedis, | sed creditus est esse maior habitatione. Accidit [5] igitur aut abicere sui ipsius veram opinionem quam habebat, | salvata re, non latentem neque decredentem; | aut, si adhuc habet, necesse est ipsam veram esse et | falsam. Sed falsa facta est, cum lateat decidentem | rem. Non ergo unum aliquod horum est neque ex his fantasia.

2 - Determinat quid est imaginatio

1 - Principalis

1 - Dat definitionem ipsam

[428b10] Sed quoniam est, moto hoc, moveri aliquid ab | hoc, fantasia autem motus quidam videtur esse et non sine | sensu fieri, sed in his que sentiunt et quorum sensus | est, est autem fieri motum ab actu sensus, ?|?

2 - Dat declarationem ipsius

1 - Proponit tres conditiones ipsas

et hunc similem necesse est esse sensui, erit utique [15] ipse motus neque sine sensu contingens neque non in | sensibilibus esse, sed multa est secundum ipsam facere | et pati habens, et esse et veram aut et falsam. Hoc | autem accidit propter hec. Sensus propriorum quidem verus | est aut quod parvissimum est habens falsum. Secundo autem est [428b20] ut hec accidant, et ex hinc iam contingit mentiri. | Quod quidem enim album sit, non mentitur; in quantum autem hoc album est aut | aliud, mentitur. Tertium autem communium est et consequentium | accidentia, quibus insunt propria; dico autem ut | motus et magnitudo acciderunt sensibilibus, circa que [25] maxime iam est decipi secundum sensum.

2 - Adaptat eas imaginationi

Sensus igitur | ab actu factus distabit a sensibus, | qui est ab his tribus sensibus. Et primus quidem presentis | sensus verus est, alteri autem presentis et | absentis erunt utique falsi, et maxime cum procul sit quod sentimus. [428b30] Si igitur nichil aliud habet que dicta sunt quam fantasia, [429a1] hoc autem est quod dictum est, fantasia utique erit motus | a sensu secundum actum factus.

2 - Incidens

Quoniam autem | visus maxime sensus est, et nomen ab ipso quod est lux, accepit, | quoniam sine lumine, non est videre. Et propter hoc quoniam permanent [5] et quod similia sunt sensibus, multa per ipsos operantur | animalia: alia quidem propter id quod non habent intellectum, ut bestie, | alia vero ex velamento intellectus aut egritudine aut | somno, ut homines. De fantasia quidem igitur quid est | et propter quid est, dictum sit in tantum.

2 - Determinat de intellectu

1 - Prooemialis

1 - Dat intentionem suam quoad ea de quibus intendit

1 - Dat intentionem suam quoad substantiam potentiae intellectivae

[429a10] De parte autem anime qua cognoscit anima | et sapit, sive separabili sive non separabili secundum | magnitudinem sed secundum rationem, considerandum est quam habet differentiam |

2 - Dat intentionem suam quoad proprietates eius

et quomodo forte sit ipsum intelligere.

2 - Modus procedendi

Si igitur est intelligere | sicut sentire, aut pati aliquid sit ab intelligibili aut [15] aliquod huiusmodi alterum sit.

2 - Exsecutiva

1 - Determinat de intellectiva potentia absolute

1 - Determinat de potentia intellectiva secundum suam substantiam sive in se

1 - Determinat de intellectu possibili

1 - Principalis / Esse

1 - Determinat de potentia intellectiva ut est possibilis

1 - Ostendit hoc per viam causae

Inpassibile ergo oportet esse, susceptiva autem speciei, | et potentia huiusmodi est sed non hoc; et [non] est similiter se habere: | sicut sentitivum ad sensibilia, sic est intellectivum ad | intelligibilia. Necesse itaque est, quoniam omnia intelligit, inmixtum esse, sicut | dicit Anaxagoras, ut imperet, hoc autem est ut cognoscat. [429a20] Despectum apparere enim prohibet extraneum et ei obicitur; | quare est neque ipsius esse naturam neque unam sed aut | hec: quia possibilis sit. Vocatus itaque anime intellectus (dico | autem intellectum quo opinatur et intelligit anima) | nichil est actu eorum que sunt, ante intelligere. Unde neque misceri [25] rationabile est ipsum corpori: qualis enim aliquis fieret, | calor aut frigus, si organum aliquid sit sicut sensibili; | nunc autem nullum est.

2 - Ostendit hoc per viam signi

Et bene iam dicentes sunt animam esse locum | specierum, nisi quod non tota sed intellectiva, neque actu | sed potentia est species. Quod autem non similis inpassibilitas sit [429a30] sentitivi et intellectivi, manifestum est ex organis | et sensu. Sensus enim non potest sentire [429b1] ex valde sensibili, ut sonus ex magnis | sonis, neque ex fortibus coloribus et odoribus neque | videre neque odorare; sed intellectus, cum aliquid intelligat valde intelligibile, | non minus intelligit infima sed et magis. [5] Sentitivum quidem enim non sine corpore est, hic autem separatus est.

2 - Determinat de anima facta actu intelligens

Cum | autem hic unaqueque fiat sicut sciens dicitur qui est secundum actum | (hoc autem accidit cum possit operari per se ipsum), | est quidem et tunc similiter potentia quodam modo, non tamen similiter est et | ante addiscere aut invenire; et ipse autem se ipsum aliquando potest intelligere.

2 - Incidens / Bene Esse

1 - Removet errorem possibilem credi ex dictis

1 - Ostendit animam differenter intelligere quaedam quam alia

[429b10] Quoniam autem aliud est magnitudo et magnitudinis esse, et | aqua et aque esse (et in alteris multis, sed | non etiam in omnibus: in quibusdam enim idem est), carnis esse et | carnem aut alio aut aliter se habenti discernit: caro enim | non sine materia, sed est sicut simum, hoc in hoc. [15] Sentitivo quidem enim calidum et frigidum iudicat, quorum | ratio quedam est caro;

2 - Determinat quomodo differenter

alio autem, aut etiam separato, aut sicut circumflexa | se habet ad se ipsam cum extensa sit, carnis esse discernit. | Iterum autem in his que abstractione sunt, rectum sicut | simum: cum continuo enim; quod autem aliquid erat esse, si alterum est [429b20] recti esse et rectum, aliud. Sit enim dualitas. Altero | itaque aut aliter se habenti iudicat. Omnino ergo sicut separabiles | res a materia, sic et que circa intellectum sunt.

2 - Movet quasdam dubitationes et solvit

1 - Movet dubitationes

1 - Prima dubitatio

Dubitabit | autem aliquis, si intellectus simplex est et inpassibile et nulli nichil | habet commune, sicut dixit Anaxagoras, quomodo intelliget, si [25] intelligere pati aliquid est. In quantum enim aliquod commune utrisque est, hoc | quidem agere videtur, illud vero pati.

1 - Secunda dubitatio

Amplius autem si intelligibilis et ipse est. | Aut enim aliis intellectus inerit, si non secundum aliud ipse | intelligibilis est, unum autem aliquod intelligibile specie est; aut mixtum aliquod habebit quod | facit intelligibilem ipsum sicut alia;

2 - Solvit dubitationes

1 - Prima dubitatio

aut pati quidem secundum [429b30] commune aliquod est. Unde dictum est prius quoniam potentia quodam modo est intelligibilia | intellectus, sed actu nichil est antequam intelligat. Oportet autem sic sicut [430a1] in tabula in qua nichil esse actu scriptum. | Quod quidem accidit in intellectu.

1 - Secunda dubitatio

Et ipse autem intelligibilis est | sicut intelligibilia. In his quidem enim que sunt sine materia, idem est | intelligens et quod intelligitur: scientia namque speculativa et [5] quod sic speculativum est, idem est. Non autem semper intelligendi causa | consideranda est. In habentibus autem materiam potentia unumquodque | intelligibilium est; quare illis quidem non inerit intellectus (sine | materia enim potentia est intellectus talium), illi autem intelligibile | inerit.

2 - Determinat de intellectu agente

1 - In se

1 - Determinat de intellectu agente secundum eius substantiam

1 - Ostendit quod est intellectus

[430a10] Quoniam autem sicut in omni natura est aliquid aliud quidem materia | in unoquoque genere (hoc autem est omnia potentia illa), alterum autem est | causa et efficiens, quod est omnia facit, ut ars | ad materiam sustinuit, necesse est et in anima esse | has differentias.

2 - Determinat quid est intellectus agens

Et est huiusmodi quidem intellectus quo omnia [15] fiunt; ille vero quo omnia est facere, sicut habitus quidam est, ut lumen: | quodam enim modo et lumen facit potentia colores | actu colores.

2 - Determinat de intellectu agente secundum proprietates

Et hic intellectus separatus et | inmixtus et inpassibilis substantia actu est. Semper enim honorabilius | est agens patienti et principium materia.

2 - Comparando agentem ad intellectum possibilem

Idem autem est [430a20] secundum actum scientia rei; que vero | est secundum potentiam tempore prior in uno est, omnino autem neque tempore. | Sed non aliquando quidem intelligit, aliquando vero non intelligit. Separatus autem solum est | hoc quod vere est, et hoc solum inmortale et perpetuum est. Non reminiscimur | autem, quod hoc quidem inpassibile sit, passivus autem intellectus [25] corruptibilis est, et sine hoc nichil intelligit. |

2 - Determinat de intellectu quoad proprietates eius

1 - Determinat de his proprietatibus in se

1 - Dividit proprietates intellectus in informationem et compositionem

1 - Principalis

Indivisibilium quidem igitur intelligentia in his est circa que non | est falsum. In quibus autem et falsum iam et verum est, compositio | quedam iam intellectuum est sicut eorum que insunt; quemadmodum Empedoclis | dixit: "vere multorum quidem capita sine cervice germinarunt", [430a30] postea composita sunt concordia, sic et hec separata | composita sunt, ut quod est sine metro et diametros, factorum autem [430b1] et futurorum tempus ante intelligens et componens. |

2 - Incidens

Falsum enim in compositione semper est: |* et namque, si album non album, composuit. Contingit autem et divisionem | dicere omnia. Sed igitur est non solum falsum aut verum [5] quia albus Cleon est, sed et quia erat et erit. Unum autem | faciens, hoc intellectus est unumquodque.

2 - Exsequitur de utrisque dividentibus

1 - De intellectu secundum quam est informatio

1 - Determinat qualiter divisibilia intelliguntur

1 - Determinat qualiter per se divisibilia intelliguntur

1 - Ostendit quod divisibile intelliguntur in indivisibili tempore

Indivisibile autem quoniam dupliciter, aut | potentia aut actu est, nichil prohibet intelligere indivisibile cum | intelligat longitudinem (indivisibilis enim actualiter est), et in tempore indivisibili: | similiter enim tempus divisibile et indivisibile [430b10] est longitudine.

2 - Determinat qualiter in indivisibili tempore

Non igitur est dicere in medio aliquid intelligere utroque: non | enim esset, nisi divideretur, sed aut potentia. Seorsum autem utrumque | intelligens dividit et tempus simul; tunc | autem est ut in longitudine. Si vero est sicut ex utrisque, et tempore est quod est | in utrisque.

2 - Determinat qualiter per accidens divisibilia intelliguntur

Quod autem [est] non secundum quantitatem indivisibile est sed specie, [15] intelligit in indivisibili tempore et indivisibili anime. | Secundum accidens autem - et non in quantum illa - divisibilia sunt quo intelligit | et in quo tempore, sed in quantum indivisibilia sunt. Inest enim et his | aliquod indivisibile, sed fortassis non separabile, quod facit unum tempus | et longitudinem. Et hoc similiter in omni est continuo [430b20] et tempore et longitudine.

2 - Determinat qualiter indivisibilia intelliguntur

Punctum autem omne divisio est, et | huiusmodi indivisibile monstratur sicut privatio. Et similis | ratio in aliis est, ut quo modo malum cognoscit aut | nigrum: contrario enim quodam modo cognoscit. Oportet autem potentia | esse cognoscens et esse in ipso. Si vero alicui non est [25] contrarium causarum, ipsum se ipsum cognoscit et actu est | et separabile.

2 - De intellectu secundum reliquam eius operationem

1 - Determinat quod credulitas sive composito est vera vel falsa

1 - Principalis

Amplius autem dictio quidem aliquid de aliquo, sicut | affirmatio, aut vera aut falsa omnis est.

2 - Incidens

Intellectus autem non omnis, | sed qui est ipsius 'quid est' secundum quod aliquid erat esse, verus est, et non est aliquid | de aliquo.

2 - Ostendit hoc per duplex simile

Sed sicut videre proprii verum (si autem homo [430b30] album aut non, non verum semper est), sic se habent quecumque | sine materia sunt. [431a1] Idem autem est secundum actum scientia rei. | Que vero secundum potentiam est, tempore prior est in uno; omnino | autem neque tempore: sunt enim ex eo quod actu est omnia que | fiunt.

2 - In comparatione ad virtutem sensitivam

1 - Comparat intellectum ad sensum in recipiendo

1 - Dicit sensum fieri actu sentiens per sensibile

Videtur autem sensibile quidem ex potentia existenti [5] sentitivo actu agens: non enim patitur neque alteratur. | Unde alia hec species motus est: motus enim inperfecti | actus erat, simplex autem actus alter est, qui est perfecti. |

2 - Dicit sensum in hoc convenire cum intellectu informativo

Ipsi quidem igitur sentire simile est dicere solum et intelligere: |

2 - Comparat intellectum ad sensum in movendo

1 - Principalis

1 - Determinat principale suum in se

cum autem letum aut triste, ut affirmans aut negans, imitatur [431a10] aut fugit. Et est letari quidem et tristari agere | sensibili medietate ad bonum aut huiusmodi. | Et fuga et appetitus idem est secundum actum; et | non alterum est appetitivum et fugitivum, neque ab invicem neque | a sentitivo; sed esse aliud est. Sed intellective anime [15] fantasmata ut sensibilia sunt. Cum autem bonum | aut malum est dicere aut negare, et fugit aut persequitur.

2 - Arguit corollarie animam non intelligere sine imaginabili

1 - Declarat hoc corollarium in se

1 - Dat dictum corollarium et illud ostendit per simile...

Ex quo nequaquam | sine fantasmate intelligit anima. Sicut autem aer pupillam | huiusmodi fecit, hec autem alterum est et auditus similiter; | sed ultimum unum est, et una medietas, esse vero ipsa [431a20] plura est. Quo autem discernat quid differat dulce et calidum, | dictum est quidem et prius, dicendum autem et nunc. Est enim unum | aliquid, sic autem terminus est; et hec in analogia et | numero, que habet ad utrumque sicut illa ad invicem. |* Quid enim differt opponere quomodo similia genera iudicat [25] aut contraria, ut album et nigrum?

2 - Ponit illud simile in terminis

1 - Ponit terminos in comparando sensum particularem...

1 - Ponit terminos et innuit rationem quam intendit

Sit igitur sicut dulce a- | album, b- nigrum, c- ad d-, sicut illa | ad invicem; quare et commutabiliter.

2 - Arguit ulterius ex identitate aliquo modo sensibilium et imaginabilium...

Si igitur c- d- cum unum sint, | sic se habebunt sicut et a- b-; idem quidem sunt | et unum, esse autem non idem sunt, et illud similiter est.

2 - Ponit terminos in comparando sensum communem...

Eadem autem [431b1] ratio est et si a- quidem dulce sit, b- vero album. |

2 - Redit resumens principale ut addat

Species quidem igitur intellectivum in fantasmatibus intelligit, | et sicut in illis determinatum est, sic imitabile et fugiendum; | et extra sensum existens, cum in fantasmatibus sit, [5] movetur; ut sentiens quod fugiendum est quia ignis est, communi | cognoscit, videns quod movetur quoniam prelia sunt. Aliquando autem que sunt in | anima fantasmatibus aut intellectibus, tamquam videns, ratiocinatur | et deliberat futura ad presentia. Et cum | dicat tamquam ibi letum aut triste, abhinc fugit aut imitatur,

2 - Incidens

1 - Principalis

[431b10] et omnino in actione. Et sine autem actu verum | et falsum in eodem genere est bono et malo; | sed in eo quod simpliciter est differunt et in quodam. Abstractione autem | dicta intelligit,

2 - Incidens

sicut si simum secundum quod quidem simum est, | non separate, in quantum autem est curvum, si aliquid intellexit actu, sine [15] carne utique intellexit in qua est curvum, sic mathematica | non separata, tamquam si separata sint, intelligit, cum intelligat illud. Omnino | autem intellectus est secundum actum res intelligens. Utrum | autem contingat separabilium aliquod intelligere ipsum existentem non separatum | a magnitudine aut non, considerandum posterius est.

2 - Determinat de intellectiva potentia absolute

1 - Dat conclusionem primam

1 - Ponit conclusionem suam

[431b20] Nunc autem, de anima dicta recapitulantes, | dicamus iterum quod anima ea que sunt quodam modo est omnia: | aut enim que sunt sensibilia aut que intelligibilia sunt. Est autem scientia | quidem scibilia quodam modo, sensus autem sensibilia. Qualiter autem sit hoc, | oportet querere.

2 - Verificat per signum illationem ipsam

Secatur igitur scientia et sensus in [25] res: que quidem potentia est, in ea que sunt potentia, que vero actu, | in ea que sunt actu. Anime autem sentitivum et | quod scire potest, potentia hec sunt: hoc quidem scibile, illud | autem sensibile.

3 - Distinguit conclusionem ipsam

Necesse autem aut ipsa aut species esse. Ipsa | quidem enim non sunt: non enim hic lapis in anima est, sed species. [432a1] Quare anima sicut manus est: et manus enim | organum est organorum, et intellectus est species specierum, et sensus | species est sensibilium.

2 - Dat conclusionem secundam

Quoniam autem neque res nulla | extra magnitudines, sicut videntur sensibilia, separata est, [5] in speciebus sensibilibus intelligibilia sunt: et que abstractione | dicuntur et quecumque sensibilium habitus et passiones. | Et ob hoc neque non sentiens nichil utique addiscet | neque sciet. Sed cum speculetur, necesse est simul fantasmati | speculari: fantasmata enim sicut sensibilia sunt, [432a10] preter quod sunt sine materia. Est autem fantasia alterum dictionis et | negationis: complexio enim intellectuum est verum aut | falsum. Primi autem intellectus quid different ab ipso non fantasmata | esse? Aut neque alia fantasmata sunt, sed non sunt | sine fantasmatibus. [432a15]

2 - Determinat de potentiis apprehensivis secundum quod sunt motivae

1 - Intendit determinare de principio motivo secundum locum in se

1 - Prooemialis

1 - Dat intentionem suam quantum ad illud de quo est intentio sua

Quoniam autem anima secundum duas diffinita est potentias que | animalium est: et discretivo, quod intelligentie opus est et sensus, | et item movente secundum locum motum, de sensu quidem | et intellectu determinata huiusmodi sint; de movente autem | quid forte sit anime speculandum est:

2 - Qualiter est de hoc sua intentio

utrum una quedam pars [432a20] ipsius separabilis sit magnitudine aut ratione, aut omnis anima, | et si pars aliqua, utrum propria quedam sit preter consuetas dici | et dictas, aut harum una aliqua sit.

2 - Exsecutiva

1 - Determinat secundam quaestionem iam tactam in partem negativam

1 - Ponit divisiones tres potentiarum animae

Habet autem dubitationem | mox: quomodo que oportet partes anime dicere et quot. | Modo enim quodam infinite videntur, et non solum quas [25] dicentes determinant, rationativam et animativam et appetitivam, | sed rationem habentem et irrationabilem.

2 - Ostendit huiusmodi divisiones inconvenienter esse datas

1 - Innuit quasi simul quasi duplex peccatum aliorum

Secundum enim has | differentias per quas has separant, et alie videntur | partes maiorem distantiam habentes his de quibus et nunc dictum est: |

2 - Ostendit dictum inconveniens

1 - Per hoc quod potentia vegetativa non continetur sub aliquo membro divisionum

vegetabilis, que et plantis inest

2 - Ostendit principaliter divisonem tertiam esse insufficientem

et [432a30] omnibus animalibus; et sensibilis, quam neque | sicut irrationabilem neque sicut rationem habentem ponet utique aliquis facile; adhuc autem fantasticam, [432b1] que esse quidem ab omnibus altera est, cui autem harum eadem altera sit | habet iterum oppositionem, si aliquis ponet separatas partes | anime; adhuc autem appetitiva est, que et ratione | et potentia altera utique videtur esse, inconveniens autem [5] est hanc sequestrare; et in rationativa enim voluntas fit, | et in irrationabili desiderium et animus; si autem tria est | anima, in unoquoque erit appetitus. Et iam

2 - Terminat primam quaestionem

1 - Ostendit quid non est principium huiusmodi motivum

1 - Resumit illud de quo est intentio

et de quo nunc | ratio extitit: quid movens secundum locum animal est? Secundum | quidem enim augmentum et detrimentum motum (que omnibus insunt) [432b10] quod omnibus inest videbitur utique movere: generativum et | vegetabile. De respiratione autem et expiratione et somno et | vigilantia posterius perspiciendum est: |* habent enim dubitationem multam. De motu autem secundum locum, quid | movens animal sit processivum motum, considerandum est.

2 - Accedit ad suum principale determinandum

1 - Ostendit potentiam vegetativam non esse principium motivum secundum locum

1 - Prima ratio

Quod quidem igitur non [15] vegetabilis potentia sit, manifestum: semper que enim propter aliquid motus | hic, et aut cum fantasia aut appetitu est. Nichil enim | non appetens aut fugiens movetur, sed aut violentia.

2 - Secunda ratio

Amplius et | plante motive essent et haberent aliquam partem organicam | ad motum hunc.

2 - Ostendit quod nec potentia sensitiva

Similiter autem neque quod sentire potest: multa enim [432b20] sunt animalium que sensum quidem habent, manentia autem et inmobilia | per finem sunt. Si igitur natura neque facit frustra nichil | neque deficit necessariis nisi in non completis | et inperfectis, huiusmodi autem animalium perfecta et | non inperfecta sunt (signum autem est quod generativa sunt et [25] habent et detrimentum), quare et haberent utique organicas partes | processionis.

3 - Ostendit quod nec intellectus speculativus

At vero neque rationativa et vocatus intellectus | est movens. Speculativum quidem enim nichil intelligit actuale, neque | dicit de fugiendo et imitabili: semper enim motus aut fugientis | aliquid aut imitantis est aliquid. Sed non cum speculatur huiusmodi, [432b30] iam precipit fugere aut imitari: ut multociens intelligit | timidum aliquod aut letum, non iubet autem timere, sed cor [433a1] movetur; si vero letum, altera quedam pars est.

4 - Ostendit quod nec appetitus intellectualis

1 - Prima ratio

Amplius extendente se | intellectu et dicente intelligentia fugere aliquid aut imitari, non movetur, | sed secundum desiderium agit, ut inabstinens. |

2 - Secunda ratio

Et aliter autem videmus quoniam habens medicinam non sanatur, tamquam [5] alter quidam proprius sit agere secundum scientiam sed | non scientie.

5 - Ostendit quod nec appetitus sensualis

At vero neque appetitus hic proprius | sensus est: abstinentes enim appetentes et concupiscentes non | operantes quorum habent appetitum, sed secuntur intellectum. |

2 - Ostendit quid est principium huiusmodi motivum

1 - Determinat quid est motivum in animalibus perfectis

1 - Pertinet ad substantiam virtutis motivae in perfectis

1 - Principalis

1 - Dat moventia ipsa in se

Videntur autem hec duo moventia (si namque non, tria erunt moventia): appetitus, intellectus, si [433a10] aliquis fantasiam posuerit sicut intelligentiam quandam. Multa enim preter | scientiam secuntur fantasias, et in aliis | animalibus intelligentia non ratio est, sed fantasia. | Utraque hec ergo motiva secundum locum: | intellectus et appetitus sunt,

2 - Reducit tria moventia ista ad unitatem

1 - Reducit tria moventia in moventia duo

1 - Reducit intellectum practicum et appetitum intellectualem in unum movens

1 - Dat differentiam intellectus practici a speculativo

intellectus autem qui propter aliquid rationatur et practicus est, [15] differt autem a speculativo fine.

2 - Dat reductionem ipsam

Et appetitus propter aliquid omnis est: non | enim appetitus hic practici intellectus est. Ultimum autem | principium actionis est. Quare rationabiliter hec duo videntur | moventia: appetitus et intelligentia practica; appetitivum enim | movet, et propter hoc intelligentia movet, quia principium ipsius [433a20] appetitivum est.

2 - Reducit imaginationem et appetitum phantasticum in unum movens

Et fantasia autem cum moveat, non movet sine appetitu. |

2 - Reducit moventia omnia in movens unum

1 - Prima propositio

Unum igitur quiddam est movens, quod est appetitivum. Si enim duo sunt, intellectus et | appetitus movebant, secundum communem utique aliquam speciem movebatur. Nunc autem intellectus | quidem non videtur movens sine appetitu: voluntas enim appetitus est; | cum autem secundum (spatium) movetur, et secundum voluntatem movetur.

2 - Secunda propositio

[25] Appetitus autem movet extra (spatium); concupiscentia enim | appetitus quidam est. Intellectus quidem igitur omnis rectus est. Appetitus autem et | fantasia et recta et non recta sunt. Unde semper quidem movet appetitivum. | Sed hoc est aut bonum aut quod videtur bonum, | non autem omne, sed actuale bonum est; actuale autem est [433a30] contingens et aliter se habere. Quod quidem igitur huiusmodi potentia | movet anime, que vocatur appetitus, manifestum est.

2 - Incidens

1 - Primum incidens

[433b1] Dividentibus autem partes anime, si potentias dividant | et separent, valde multe fiunt: vegetabile, sensibile, | appetitivum, intellectivum, deliberativum, item autem appetibile. Hec autem | plurimum differunt adinvicem aut concupiscibile et desiderativum.

1 - Secundum incidens

[5] Quoniam autem appetitus fiunt contrarii adinvicem, hoc autem accidit | cum ratio et desiderium contraria sunt, fiunt | autem in temporis sensum habentibus - intellectus quidem enim propter | (spatium) retrahere iubet, desiderium autem propter iam: videtur | enim ipsum iam dulce et bonum simpliciter, [433b10] propterea quod non videt (spatium) - specie quidem igitur unum erit movens: appetitivum | secundum quod appetitivum est

2 - Pertinet ad modum movendi

1 - Dat modum in communi

(primum autem omnium appetibile est; hoc | autem movet, cum non movetur, in eo quod sit intellectum aut imaginatum), numero | autem plura sunt moventia. Quoniam autem sunt tria: unum quidem movens, | secundum autem quo movet, et item tertium quod movetur; movens autem dupliciter: [15] aliud quidem inmobile, aliud autem est movens et quod movetur, est autem inmobile | quidem actuale bonum, movens autem et quod movetur, | appetitivum est (movetur enim quod appetitur secundum quod appetitur, et | appetitus motus est ut actus); quod autem movetur, animal est; | quo autem movet organo appetitus, iam hoc corporeum est; unde [433b20] in communibus corporis et anime operibus considerandum est de | his.

2 - Determinat specialiter modum movendi processive

1 - Prima pars

Nunc autem tamquam in capitulo dicere est: movens organice, | ubi principium et finis idem est, ut ...| hoc quidem enim finis, illud vero | principium est; unde aliud quidem quiescit, aliud vero movetur. Ratione autem altera [25] sint, magnitudine vero inseparabilia: omnia enim depulsu et tractu moventur. | Ex quo oportet, sicut in circulo, manere aliquid, et hinc incipere | motum.

2 - Secunda pars

Omnino quidem igitur, sicut dictum est, in quantum appetitivum | animal est, sic ipsius motivum est. Motivum autem non sine fantasia est. | Fantasia autem omnis aut rationalis aut sensibilis est. Hac [433b30] quidem igitur et alia animalia participant. |

2 - Determinat quid est motivum in imperfectis

1 - Principalis

Considerandum autem et de inperfectis, quid movens est [434a1] quibus tactus solus inest sensus, utrum contingat fantasiam | inesse his aut non, et desiderium. Videtur enim | tristitia et letitia inesse. Si autem hec, et desiderium necesse. | Fantasia autem quomodo inerit? Aut sicut moventur indefinite, [5] et hec inerunt quidem, indefinite autem insunt.

2 - Incidens

1 - Principalis

1 - Comparat istos appetitus ad virtutes ad quas consequuntur

Sensibilis quidem igitur | fantasia, sicut dictum est, et in irrationabilibus animalibus est; | deliberativa autem in rationativis. Utrum enim agere | hoc aut hoc, ratiocinationis iam opus est; et necesse uno | mensurare: maius enim imitatur, quodque possit unum ex pluribus [434a10] fantasmatibus facere. Et causa hec est opinionem non imitari | habere, quoniam hanc ex sillogismo non habet, hec autem illam. | Unde deliberativum non habet appetitus;

2 - Comparat istos ad invicem

vincit autem aliquando et | movet deliberationem, aliquando autem hec illam, sicut spera, | appetitus appetitum, cum inabstinentia fiat; natura autem semper qui [15] sursum principalior est et movet, tamquam tres vices iam sit moveri. |

2 - Incidens

Sed scibile non movet, sed manet. Quoniam autem alia quidem | universalis opinio est et ratio est, alia vero particularis (hec quidem | enim dicit quod hoc huiusmodi agere sit, illa autem quod | hoc nunc huiusmodi et ego autem huiusmodi), iam hec movet [434a20] opinio, non secundum quod est universalis, aut utraque, sed hec quidem quiescens magis est, | illa autem non. |

2 - Comparat virtutes ipsas animae ad invicem

1 - Ostendit quod non omnibus viventibus quibus inest vegetativa inest sensus

1 - Ostendit quod omni viventi corruptibili necesse est inesse animam vegetabilem

Vegetabilem quidem igitur animam necesse omne habere quod | aliquod quidem vivat et animam habeat, a generatione usque ad corruptionem. | Necesse enim est quod generatur augmentum habere et [25] detrimentum, hec autem sine alimento inpossibile est. Necesse ergo inesse | vegetabilem potentiam in omnibus germinatis et corruptibilibus. |

2 - Ostendit quod non omni viventi corruptibili inest sensus

Sensum autem non necesse in omnibus viventibus: neque enim | quorum corpus simplex est, contingit tactum habere, neque sine | hoc posse esse nullum animal, neque non quecumque susceptiva [434a30] specierum sunt, sine materia esse.

2 - Ostendit quod omni viventi animali est sensus necessarius

1 - Esse

1 - Ostendit in generali quod animali inest sensus necessario

Animal autem necesse est sensum habere, | si nichil frustra facit anima. Propter aliquid enim omnia que sunt | natura consistunt, aut concidentia sunt eorum que sunt propter aliquid.

2 - Ostendit quod ad minus animali processivo

Si igitur | processivum corpus, non habens sensum, corrumpetur utique et [434b1] ad finem non utique veniet qui est nature opus: quomodo enim aletur? | Manentibus quidem enim inest hoc, ubi apta nata sunt esse. |

3 - Ostendit quod etiam animali rationali inest sensus necessario...

Non potest autem corpus habere quidem animam et intellectum discretivum, sensum | autem non habere, cum non manens sit, factum autem, at vero [5] neque non factum: quare enim non habet? Aut enim in anima dignius | est aut in corpore. Nunc autem neutrum est: hec quidem enim non magis intelliget, | illud autem nichil erit magis propter illud; nullum ergo habet animam corpus | non manens sine sensu.

2 - Bene esse

1 - Determinat hoc in se

1 - Ostendit quod tactus est necessarius omni animali propter esse

1 - Ostendit hoc de tactu proprie dicto

1 - Ostendit de omni animali quod ei est tactus necessarius propter esse

At vero si sensum | habet, necesse est corpus esse aut simplex aut mixtum. Inpossibile [434b10] est autem simplex: tactum enim non habebit, est autem necesse | hunc esse. Hoc autem ex his manifestum est.

2 - Ostendit hoc principaliter de animali processivo

Quoniam enim animal | corpus animatum est, corpus autem omne tangi possibile est, possibile autem tangi | sensibile tactu est, necesse est et animalis corpus tangere posse, | si debet salvari animal. Alii enim sensus [15] per altera sentiunt, ut olfatus, visus, auditus. | Tactus autem, nisi habeat sensum, non potest quidem hec | fugere, illa vero accipere. Si vero hoc est, inpossibile erit salvari | animal.

2 - Extendit idem ad gustum, qui est tactus quidam

Ex quo et gustus est sicut tactus quidam: alimenti | enim est. Alimentum autem corpus est tangi possibile. Sonus autem [434b20] et color et odoratus non alunt neque faciunt neque augmentum neque | detrimentum. Quare et gustum necesse est tactum esse quendam: unde | et possibilis tangi et vegetabilis sensum esse. Hii quidem igitur | necessarii sunt animali, et manifestum est quod inpossibile est sine | tactu animal esse.

2 - Ostendit quod alii tres sensus sunt necessarii ipsi animali propter bene esse

1 - Principalis

Alii autem propter bonum sunt et generi [25] animalium iam non cuilibet sed quibusdam, ut processivo, | necesse inesse. Si enim debet salvari, nullum oportet | per tactum salvari, sed et procul. Hoc autem erit | si per medium sensibile erit, illud quidem in eo quod a | sensibili patitur et movetur, hoc autem ab illo.

2 - Incidens

1 - Principalis

1 - Dat ipsam similitudinem

Sicut [434b30] enim movens secundum locum usquequo mutare facit, | et depellens alterum facit quare depellere est, et est per medium | motus; et primum quidem movens depellit, non depellitur, | ultimum autem solum depellitur non depellens, medium autem utraque, [435a1] multa autem media; sic in alteratione sunt,

2 - Dat quamdam differentiam

preter quod aliquid manente | in eodem loco alterat, ut si in ceram tinxerit aliquis, | usque ad id movit usquequo tinxit; lapis autem nichil; sed | aqua usque procul; aer autem in plus movetur et [5] facit et patitur, si maneat et unus sit.

2 - Incidens

Unde et de repercussione | melius est quam visum repercuti, aerem | pati a figura et colore usquequo quidem | sit unus. In leni autem est unus: unde quidem iterum hic visum | movebat, sicut si in cera signum ingrederetur usque in [435a10] finem. |

2 - Resumit hoc ut addat

1 - Principalis

1 - Ostendit quod iam dictum est per viam causae

1 - Pertinet ad declarationem praemissae

1 - Ponit conclusionem rationis

Quod autem inpossibile sit simplex esse animalis corpus, | manifestum est, dico autem ut igneum aut aereum.

2 - Pertinet ad declarationem minoris

1 - Principalis

Sine quidem enim | tactu neque unum contingit alium sensum habere: corpus | enim possibile tangere animatum est omne, sicut dictum est.

2 - Incidens

1 - Declarat hoc incidens

1 - Principalis

Alii autem [15] a terra sensus fiunt. Omne autem | per alterum sentire facit sensum et per media. | Tactus autem est in tangendo ipsa, ex quo et | nomen hoc habet.

2 - Incidens

Et tamen et alii sensus tactu sentiunt, | sed per alterum; hic autem solus per se ipsum.

2 - Redit ad suum principale

Quare [435a20] huiusmodi elementorum nullum erit corpus animalis, neque | terrenum.

3 - Pertinet ad probationem maioris et eius declarationem

1 - Declarat illam per rationem

Omnium enim tactus eorum que tanguntur sicut medietas, | et susceptivus sensus non solum quecumque differentie | terre sunt, sed et calidi et frigidi et aliorum | omnium tangi possibilium.

2 - Declarat illam per signa

1 - Primum signum

Et propter hoc ossibus et [25] capillis et huiuscemodi partibus non sentimus, quia terre [435b1] sunt.

2 - Secundum signum

Et plante et ob hoc neque unum habent sensum, quoniam | terre sunt; sine autem tactu neque unum possibile est alium esse, | hic autem sensus non est neque terre neque alius | elementorum nullius.

2 - Pertinet ad ipsam conclusionem

1 - Infert ipsam conclusionem ex dictis

Manifestum igitur quoniam necesse est solo hoc [5] privato sensu tactu animalia mori:

2 - Adiungit maiorem eius explanationem

neque enim | hunc habere possibile est non animal neque, cum sit animal, alium habere | necesse est preter hunc.

2 - Ostendit quod iam dictum est per viam signi

1 - Dat signum ipsum

Et propter hoc alia quidem sensibilia | excellentiis non corrumpunt animal, ut color | et sonus et odor, sed solum sensus, sed [435b10] secundum accidens, ut si simul sono depulsio fiat | et ictus, et a visionibus et odoribus alter movetur, que tactu corrumpit. |* Et humor autem secundum quod similiter accidit | possibile sentire, sic corrumpit. Sed eorum que tangi possunt excellentia, | ut calidorum et frigidorum et durorum, removet animal. [15] Omnis enim sensibilis superfluitas corrumpit sensum, | quare et quod tangi potest, tactum. Sic autem determinatum est animal: |

2 - Ostendit illud esse signum respectu dictae conclusionis

sine enim tactu monstratum est quoniam inpossibile est esse animal. Unde | possibilium tangi excellentia animal corrumpit et non solum | sensum, quia necesse solum habere hunc.

2 - Incidens

Alios autem [435b20] sensus habet animal, sicut dictum est, non propter esse, | sed bene; ut visum, quia in aere et aqua est, | ut videat, aliter autem, quia in lucido est; gustum que propter | dulce et amarum, ut sentiat in alimento et desiderio et | moveatur; auditum autem, ut significet aliquid sibi ipsi; linguam [25] vero quatinus significet aliquid alteri.