In Aristot. De generatione et corruptione

Roger Bacon

Rome, Collegio Sant’Isidoro 1/10, fol. 101ra-111rb*

De hac attributione


*This is a working transcription by Jennifer Ottman based on a single rapid reading of the manuscript. Due caution is advised. Variants from Rome, Collegio Sant’Isidoro 1/10, will appear on mouse-over if the viewer moves the cursor over highlighted words.

RRP gratefully acknowledges the College of St. Isidore's permission to consult their precious manuscript, cod. I/10. Without their generosity our contribution to Roger Bacon scholarship work would not have been possible. Our thanks, too, to Fr. Pedro Gil who provided the photos.



[Prooemium]

1. Quaeritur an scientia debeat esse de generabili et corruptibili.

Et videtur quod non, per definitionem scientiae; dicit enim Aristoteles quod scientia est rerum quae non possunt se aliter habere. Sed generabile et corruptibile non sunt huiusmodi; ergo etc.

Oppositum probatur sic: De universali est scientia tamquam de subiecto; sed generatio et corruptio perpetuantur in universali; ergo ratione illius universalis de illis potest esse scientia.

Quod concedendum est.

Ad rationem in oppositum dicendum: Quod impossibile est aliter se habere potest esse duobus modis. Aut absolute, et sic non exigitur ad scientiam neque cadit in definitione scientiae. Aut respectu suae causae, et hoc modo cadit in definitione scientiae, et sic de contingentibus potest esse scientia. Et similiter de generabilibus et corruptibilibus hoc modo est scientia.



2. Secundo dubitatur an sit scientia una de corruptibili et incorruptibili, generabili et ingenerabili.

Et videtur quod non, quia dicit Aristoteles in libro Metaphysicae quod corruptibile et incorruptibile non communicant in genere; sed de talibus non potest esse scientia; ergo etc. Maior patet, quoniam non conveniunt in genere praedicabili neque in genere subiecto. Minor manifesta est, cum scientia sit de uno subiecto.

Oppositum: Oppositorum eadem est scientia.

Quod concedendum est.

Ad rationem in oppositum dicendum quod communicant in genere subiecto universali; est enim genus subiectum duplex, aut universale aut particulare sive singulare. Et de ultimo intelligendum quod dicit Aristoteles in Metaphysica.



3. Tertio dubitatur an sit scientia naturalis.

Et videtur quod non, quia dicit Aristoteles in II Physicorum, “Nulla virtus finita agit in instanti,” quia sic maior virtus possit agere in minori tempore; sed forma substantialis ducitur in esse in instanti; ergo cum hoc sit per generationem, generatio non erit finita virtus. Vel tunc de ipsa non erit naturalis scientia.

Similiter de corruptione, quia dicit Aristoteles in libro Caeli et mundi quod omnis debilitas extra naturam; sed corruptio est ultima debilitas; ergo etc.

Oppositum dicit Aristoteles in IV Physicorum.

Et potest dici quod est scientia naturalis.

Ad obiectum dicendum quod agere in instanti est duobus modis. Aut in instanti sine tempore praecedente, et sic est maior vera et minor falsa. Aut cum tempore praecedente, et sic accidit e converso.

Ad aliud de corruptione dicendum quod extra naturam potest esse dupliciter. Aut per se, et sic est corruptio extra naturam. Aut per accidens, et sic non est extra; cum enim natura per se intendit generationem, per accidens intendit corruptionem alterius.



4. Quarto dubitatur an debeat Aristoteles in hoc libro determinare de ista scientia.

Et videtur quod non, quoniam in III De caelo et mundo determinatur de huiusmodi generabilibus, et quod determinatur in scientia superiori habet supponi in scientia inferiori.

Et si dicatur ad hoc quod ibi determinatur de generabilibus et corruptibilibus secundum quod sunt partes mundi, hic secundum quod sunt partes corporis mixti, contra:

Inquantum sunt partes mundi sunt generabilia et corruptibilia.

Oppositum patet per hoc quod dicit Aristoteles in principio huius [1.1.314a1-6].

Dicendum quod hic determinat de illis inquantum sunt partes mixti, ut autem sunt partes mundi in libro De caelo et mundo.

Ad obiectum contra hoc dicendum quod solum ut sunt partes mundi sunt generabilia et corruptibilia secundum partem, quia quantum corrumpitur de elemento ex una parte, tantum generatur ex alia.

Vel dicendum quod contingit loqui de istis dupliciter. Aut particulariter et proprie, et sic determinatur de illis hic. Aut in universali et incidenter, et sic determinatur de illis ibi.



5. Quinto quaeritur [5A] quare non determinat de motu locali. Quamvis circularis debetur corpori incorruptibili, non tamen rectus.

Item, quaeritur [5B] quare non determinat de motu processivo. Hoc maxime videtur, cum motus processivus solum sit in mixtis.

Et si dicatur quod hoc est quia est ab anima:

Ergo cum augmentum sit ab anima, non deberet hic determinare de augmento.

Dicendum [ad 5A] quod motus localis debetur ingenerabili et incorruptibili per se.

Ad hoc quod obicit quod motus rectus debetur corruptibilibus, dicendum quod hoc est non inquantum corruptibilia, sed inquantum gravia vel levia.

Dicendum ergo ad aliud [ad 5B] quod motus processivus est ab anima.

Ad obiectum de augmento dicendum quod quamvis sit ab anima, non tamen nisi cum quadam alteratione et transmutatione, et propterea hic habet determinare de ipso. Motus processivus est ab anima non cum aliqua transmutatione.



6. Sexto quaeritur [6A] quid sit subiectum huius scientiae.

Et videtur quod generatio et corruptio, quia illud est subiectum de quo constituitur |R 101rb| scientia; sed generatio et corruptio sunt huiusmodi in hoc libro; ergo etc.

Contra: Generatio et corruptio sunt accidentia; sed de accidentibus non est scientia; ergo etc. Maior manifesta est. Minor similiter, cum tota naturalis scientia sit de subiecto mobili, et ita nulla scientia naturalis de accidentibus.

Septimo quaeritur [6B] quare magis intitulatur liber de generatione et corruptione quam de mixtione et aliis quae determinantur in illo libro.

Et propterea quaeritur [6C] quare in proemio non dat intentionem suam respectu agere et pati et huiusmodi quae postea determinat.

Ad primam [ad 6A] dicendum quod aliquando est denominatio scientiae a subiecto, aliquando ab accidentibus sive proprietatibus subiecti. Et hoc est quia accidentia conferunt maximam partem ad cognoscendum quod quid est, eo quod manifestiora nobis sunt. Et hoc modo nominatur ista scientia a generatione et corruptione. Unde non est scientia primo de generatione, sed de generabili.

Ad aliud [ad 6B] quod intitulatur de generatione et corruptione quia principaliter intendit de istis, de aliis autem non.

Ad ultimum [ad 6C] patet, quoniam solum dat intentionem usque ibi, “Quoniam autem primum oportet” [1.6.322b1].

Et nota [6D] quod quia per accidens intendit corruptionem, generationem per se, ideo universaliter de generatione, particulariter de corruptione determinat.



[Liber I
Capitulum 1]

1. Consequenter dubitatur de hoc quod dicit quod ipsi qui ponunt tantum unum principium necesse habent ponere generationem et alterationem esse idem [1.1.314a8-11].

Contra: [Si] possunt stare termini diversarum transmutationum cum eodem, possunt stare illae transmutationes; sed posito tantum uno principio possunt stare termini alterationis et generationis; ergo etc. Maior patet. Minor patet, quoniam cum quocumque potest stare forma substantialis et accidentalis, cum eodem possunt stare termini alterationis et generationis; sed cum uno principio possunt stare; ergo etc.

Oppositum determinat Aristoteles in littera, et patet sua ratio [314b1-4].

Dicendum quod ipsi qui ponunt unum principium omnia ponunt unum, et quod variantur secundum diversum situm. Unde necesse habent ponere quod solum transmutatio circa idem subiectum actuale, cum illud ponunt actu. Et ita secundum eos alteratio et generatio sunt idem.

Ad obiectum dicendum quod minor falsa est. Ad propositionem dicendum quod forma substantialis dupliciter est, aut in actu aut potentia. Et sic maior vera et minor falsa. Si in actu, accidit e converso.



2. Consequenter dubitatur de veritate alterius positionis; dicit enim quod ipsi qui posuerunt plura principia necesse habent ponere generationem et alterationem [non] unum et idem [1.1.314a11-13].

Sed contra: Sint duo principia. Aut possunt transmutari secundum substantiam aut non. Si non, habeo propositum. [Si sic,] oportet ponere tertium in quod transmutantur, et ita non erunt tantum duo.

Item, generatio nihil aliud est quam transmutatio principiorum in principiato; sed istud idem est alteratio; ergo etc. Maior manifesta est. Minor probatur sic: Omnis transmutatio fit per tempus; sed tempus est mensura motus, sed non motus localis, non motus augmentationis; ergo alterationis. Et ita licet sint plura principia, eadem erunt alteratio et generatio.

Oppositum probat Aristoteles in littera, et patet sua ratio [314b4-6].

Dicendum quod qui ponunt plura principia necesse habent ponere generationem et alterationem differre, sicut patet per rationem Aristotelis.

Ad obiectum dicendum quod fit transmutatio in substantia, et ideo non concludit inconveniens secundum rem, sed contra res.

Ad aliud quod motus potest sumere proprie vel communiter. Proprie secundum quod dividitur per alterationem. Communiter secundum quod indifferenter se habet ad omnem transmutationem, et sic simul hoc tempus est mensura motus.



3. Dubitatur an sequitur, si alteratio est, quod oportet ponere transmutationem elementorum secundum substantiam.

Contra: Transmutato posteriori [non] necesse est prius transmutari; sed qualitas posterior est substantia; ergo transmutata qualitate non necesse est substantiam transmutari; ergo etc.

Item, in alteratione manet idem subiectum ens completum; sed quando variatur substantia non; ergo etc. Socrates et Plato alterari saepe possunt, non tamen in substantia transmutari.

Oppositum: Facta transmutatione in effectu, necesse est fieri transmutationem in sua causa; cum ergo illae qualitates sunt effectus aegritudinis a substantia, facta transmutatione in qualitate, necesse est fieri in substantia.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod est prius et posterius dupliciter, aut tempore aut natura. Primo modo est maior vera, secundo modo non.

Ad aliud dicendum quod ubi est alteratio, non est completa transmutatio in substantia; est tamen aliqua transmutatio in substantia. Et hoc patet, cum albedo sit filia frigiditatis et nigredo caliditatis. Unde quando ex homine albo fit homo niger, oportet quod qualitas elementaris transmutetur, |R 101va| et in tantum posset intendi ad albedinem vel nigredinem quod subiectum omnino corrumperetur.

Ad aliud dicendum quod quamvis semper maneat idem mixtum, nihilominus tamen qualitates elementares intendi et remissi possunt.



4. Dubitatur utrum elementa possunt ad invicem alterari.

Et videtur quod sic, quia elementa transmutantur quantum ad substantiam; et ad transmutationem in substantia sequitur transmutatio in qualitate, quae est alteratio; ergo etc.

Item, possunt transmutari in quantitatibus, quia maior quantitas potest transmutari in minorem; ergo multo fortius in qualitate.

Oppositum [patet], quoniam alteratio est transmutatio subiecto manente; sed huiusmodi non fit in elementis; ergo etc.

Et dicendum quod contingit loqui de alteratione dupliciter, aut secundum totum aut secundum partem. Si secundum partem, sic est alteratio in elementis, quoniam frigiditas aquae remitti potest, et similiter de aliis. Si secundum totum, sic non est ibi alteratio. Si ergo loquamur proprie de alteratione, sic tantum est in mixtis, et non in elementis. Extendendo tamen alterationem ad quamcumque transmutationem, sic est in elementis.

Et per hoc patet ad argumenta, quia primo modo vel tertio dicendo alterationem est in elementis, non autem secundo modo.



5. Dubitatur de opinione Empedoclis [1.1.315a3-19]; posuit enim fundamentum materiale confusum praeiacere elementis.

Et videtur quod sua positio fuit possibilis, quoniam dicit Aristoteles in libro Metaphysicae quod in fundamento naturali nihil est distinctum, neque quantum neque quale; sed tale non est nisi principium materiale confusum; ergo etc.

Item, hoc videtur secundum sententiam Platonis; dicit enim quod ex inordinata actione et confusa redegit elementa in diversis locis. Sed tale non est principium nisi materiale; ergo etc.

Oppositum: Istud principium materiale ponebatur ab ipso corpus; aut igitur est corpus mobile aut immobile. [Si immobile,] tunc aut quiescit sursum aut deorsum. Sed nec sic nec sic, cum habeat omnem naturam in se. Si mobile, aut ergo sursum aut deorsum. Et videtur quod neutro modo, eadem ratione qua prius.

Dicendum quod possumus loqui de principio materiali confuso dupliciter. Aut quod est actu corpus, et hoc est impossibile, et sic posuit Empedocles. Aut ens in potentia secundum se substantia quae habet potentiam ad omnes formas quantum est de se, in qua substantia nihil est distinctum, et de tali loquitur Aristoteles in libro Metaphysicae. Et de isto non est argumentare quod sit mobile vel immobile, cum sit solum in potentia.

De auctoritate Platonis possumus loqui aut quod sit materiale confusum in actu, et sic non intelligit Plato. Aut quod sit ens in potentia, et sic intendit.



6. Dubitatur utrum elementa possunt resolvi in illud principium materiale sicut posuit Empedocles.

Et videtur quod sic, quoniam resolutio est posterioris in prius. Si igitur contingit elementa in mixtione elementorum resolvi cum mixtis, videtur igitur quod melius possunt in aliquod prius; ergo etc.

Item, si elementa corrumpuntur, aut resolvuntur in aliquod distinctum aut indistinctum. Non in distinctum; ergo etc.

Oppositum huius patet, quoniam elementa corrumpuntur corruptione originali, et tunc nihil remanet. Aut corruptione naturali, et hoc dupliciter. Aut unum omnino destruendo aliud, et sic est corruptio [unius generatio] alterius. Aut unum remittendo qualitatem alterius, et sic generatur mixtum. Patet ergo quod qualitercumque res corrumpuntur, non resolventur in aliquod principium materiale.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod si loquamur proprie de resolutione, semper est posterioris in prius. Unde elementa non resolvuntur in mixto, sed tria elementa educuntur de potentia mediante virtute et motu caelesti.

Ad aliud quod elementa non possunt corrumpi nisi corruptione naturali, sicut declaratum est. Unde licet corrumpantur, non necesse quod in principium materiae distinctum vel indistinctum.



7. Dubitatur de consequentia quam facit Aristoteles contra eos, scilicet quod si transmutantur in tertium, ergo possunt transmutari inter se [1.1.315a11-15].

Sed contra: Materia prima et forma prima transmutantur in mixtum, non tamen inter se.

Item, in fine Meteorum ponit exemplum de multis quae generantur in lapidibus, quae tamen inter se non possunt transmutari.

Dicendum quod consequentia tenet, eo quod non possunt transmutari in tertium nisi propter contrarietatem quam habent inter se.

Ad argumenta sciendum quod principia quae transmutantur in tertium |R 101vb| aut habent contrarietatem inter se aut non. Si primo modo, transmutantur inter se, quia alteratio inter se est causa alterationis in aliud. Secundo modo non transmutantur inter se.

Et sic patet ad obiecta.



[Capitulum 2]

1. Dubitatur de opinione Democriti et Platonis; ponit enim rationes in littera quod melius posuit Democritus quam Plato, et patent [1.2.315a29-316a4].

Sed oppositum videtur sic: Sicut Plato non posuit generationem [simplicium] neque nihil determinavit de his, similiter Democritus nihil determinavit de generatione simplicium; ergo etc.

Item, omne ponens accidentia sive qualitates melius potest sustinere quam qui non; sed Plato posuit qualitates sive quae sunt in praedicamento qualitatis, Democritus autem principia substantiae, quoniam corpora; ergo etc.

Item, dicit quod Democritus physice loquebatur, Plato autem non [316a5-14]. Sed contra: Dicitur in Metaphysica quod lineae et superficies sunt res naturales; cum ergo Plato posuit superficies principia, naturaliter loquebatur.

Item, Plato posuit superficiem divisibilem, Democritus corpora indivisibilia; ergo etc.

Dicendum quod melius posuit Democritus.

Ad obiectum dicendum quod differt ratio principiorum et principiatorum, quia principia ingenerabilia in omni genere causae; cum ergo Democritus posuit illa corpora esse indivisibilia per se et incorruptibilia, Plato autem non posuit principia per se, patet quod melius posuit Democritus.

Et sic patet ad primum.

Ad aliud quod qualitas dupliciter potest considerari. Aut pro termino alterationis, et sic est maior vera et minor falsa. Aut pro subiecto alterationis, et sic accidit e converso.

Ad aliud quod licet superficies uno modo dicuntur res naturales, alio modo non dicuntur; quia ergo non distinguit, non physice posuit. Et adhuc si distinguisset, cum principia et principiata sunt unigenea, et Democritus posuit corpora principia, ipse non, melius posuit Democritus.

Ad aliud: Si consideremus ista principia quantum ad divisibilitatem et indivisibilitatem, verum concludit. Si autem quantum ad hoc quod unus ponit corpora, alius non, non concludit.



2. Dubitatur de opinione Platonis; ponit enim aliquam superficiem indivisibilem.

Contra: Omne quantum divisibile; omnes superficies quantum; ergo etc.

Oppositum patet, quoniam in omni genere illud in quod omnia alia reducuntur est indivisibile; sed in genere figurarum triangulus est huiusmodi; ergo etc.

Et dicendum quod possumus loqui de superficie duobus modis. Aut in eo quod est, et sic est divisibilis. Aut inquantum figurata. Aut ergo de triangulo aut de omnibus aliis figuris, et sic in suo genere et respectu aliorum.



3. Item, vult quod non sit aliqua figura prior triangulo.

Sed contra: Figurae denominantur a numeris et crescunt in infinitum sicut numeri; erit ergo aliqua figura quae respondet binario, similiter triangulus ternario.

Oppositum huius dicit Boethius.

Item, illud est prius in quod aliud resolvitur; sed triangulus est huiusmodi; ergo etc.

Dicendum quod primum est duobus modis. Aut ante quod non est aliud, ut patet in sensu tactus. Aut primum ad quod alia reducuntur, sicut de materia prima. Primo modo non est triangulus figura prima, sed secundo modo.

Et sic intelligendum est quod dicit Boethius, quoniam prior quantum ad actum resolvendi.

Et per hoc patet ad aliud de binario.



4. Consequenter dubitatur de opinione Democriti. Et primo utrum corpora possint componi ex indivisibilibus, sicut ipse posuit.

Et videtur quod sic: Compositio non potest esse nisi ex indivisibilibus aut ex divisibilibus. Si primo modo, habeo propositum. Si secundo modo, quaeritur de illis corporibus: Aut sunt ex divisibilibus aut ex indivisibilibus. Si ex indivisibilibus, [habeo propositum. Si ex divisibilibus,] erit praecedere in infinitum; at hoc falsum, quoniam est accipere primum; ergo etc.

Item, omnis compositio corporis fit ex materia et forma; sed huiusmodi sunt indivisibiles; quare conveniens est positio quae ponit corpora fieri ex indivisibilibus.

Item, sicut habetur in libro De anima, si rectum tangat sphaericum, tangit in puncto et in parte indivisibili; cum ergo in motu tangit omnes eius partes, componitur ex omnibus partibus indivisibilibus; ergo etc.

Oppositum huius habetur a multis. Ponit |R 102ra| Algazel in principio suae Metaphysicae plures demonstrationes ad hoc, quarum prima talis: Si accipiantur sexdecim atomi, et fiat quadratum, ita quod latus quodibet habeat quattuor atomos, [et] postea ducatur diameter ab angulo ad angulum, sequetur quod diameter sit commensurabilis costae, quia non habet quantitatem nisi in lineis super quas transit. Sed hoc est impossibile. Ex hoc concludit corpora non fieri ex atomis.

Item, aliam demonstrationem ponit talem: Accipiamus tres atomos, et ponatur una in medio. Quaero de extremis: Aut tangunt illam secundum totum aut secundum partem. Si secundum partem, ergo posset dividi — quod est contra positionem. Si secundum totum, tunc omnes erunt una et eadem. Similiter si quarta addatur, et similiter de aliis.

Dicendum quod generatio non est ex huiusmodi corporibus sicut quae sunt actu et potentia indivisibilia (et de huiusmodi nullo modo fiunt corpora) aut de his quae constituuntur ex indivisibilibus.

Ad obiectum ergo dicendum quod si loquamur de essentialibus, ex indivisibilibus actu, divisibilibus potentia.

Ad secundum dicendum quod verum est, sed non ut posuit Democritus.

Ad tertium: Ut vult Aristoteles in libro Physicorum, eodem modo punctus potest esse indivisibilis vel penitus aut secundum sensum. Unde quia dicit Aristoteles in VII Metaphysicae quod corpus rectum tangens sphaericum tangit secundum lineam, concedendum est, et respondendum ad auctoritatem Aristotelis in libro De anima quoniam intelligendum est quod corpus rectum et sphaericum tangunt se in puncto sensibili, non penitus in indivisibili.



5. Dubitatur de solutione Aristotelis ad rationem Democriti, quia posuit corpora indivisibilia, et Aristoteles solvit quod corpora sunt potentia indivisibilia, actu vero non [1.2.316b34-317a12].

Contra: Arguo sicut Democritus: Posito possibili, non accidet impossibile; si igitur corpus sit potentia divisibili, fiet actu divisum.

Item, sicut corpus est divisibile in duas partes, similiter et intentum; sed corpus divisibile in duas actu potest dividi in illas; ergo corpus intentum actu potest dividi in illas.

Item, cuius singularia sunt vera, et ipsum erit verum; sed singularia huius universalis, ‘omne corpus potest actu dividi secundum omnia puncta’, sunt vera; ergo etc. Maior patet. Minor similiter, quoniam hoc corpus potest dividi actu secundum A punctum, secundum B punctum, et similiter de aliis; ergo etc. Nec est quod una singularis contradicat alteri, ut patet in hoc exemplo, ‘omne contingens potest esse’, quia non est assignare aliquam singularem quae alii repugnat, quia divisio in A non repugnat divisioni in B, et sic de aliis, sicut est in exemplo in contradictoriis.

Item, intelligamus corpus actu divisum. Quid remanet? Non accidentia; ergo substantia. Aut ergo corporea aut incorporea. Si incorporea, aut ergo punctus aut aliquod huiusmodi — quod falsum est. Relinquitur ergo quoddam corpus in actu.

Aristoteles solvit dicens quod ipse perlogizat [317a1-2]. Unde sciendum quod ibi est aequivocatio et compositio et divisio. Compositio et divisio, eo quod haec determinatio, ‘omnino’, potest determinare ‘divisibile’, et sic est falsum, cum ratio divisibilis sonat in actu. Aut hoc quod dico ‘potest’ etc. est aequivocatio, eo quod potest significare potentiam totam simul ordinatam ad completum actum vel potentiam ordinatam ad actum cui adhuc admixta est aliqua de potentia, ut patet in divisione ligni. Et propterea addit ‘potestate’ in littera [316b22], ad significandum quod non potest reduci ad actum nisi cui est potentia ulterior adiuncta.

Ad obiectum ergo dicendum quod possumus loqui de potestate quae ordinatur ad actum completum, et huiusmodi bene potest in actum reduci. Alia potestas cui semper adiuncta est [aliqua] de potentia, et huiusmodi non reducitur ad actum.

Et per hoc patet ad secundum, quoniam solum est similitudo quantum ad actum dividendi, non quantum ad potentiam reducendi.

Ad aliud quod licet singularia sint vera in se considerata divisim, sunt tamen omnes incompossibiles, ut patet in hoc exemplo, ‘omne contingens potest esse verum’. Ad obiectum contra hoc dicendum quod hic indeterminate una pars contradicit alii, in exemplo una |R 102rb| pars determinata.



6. Tertio [de opinione Democriti], licet compositio non possit esse ex corporibus indivisibilibus, quaeritur utrum corpora indivisibilia possunt esse.

Et videtur quod sic, quia ut dicitur in VII Metaphysicae, in unoquoque est quoddam minimum et indivisibile in quod resolvuntur omnia quae sunt in illo praedicamento; ergo in genere corporum. Videtur ergo quod huiusmodi corpora indivisibilia sunt.

Item, in omni genere oportet ponere duo extrema, et si est ponere unum extremum, erit ponere reliquum; sed est ponere corpus maximum; ergo minimum.

Item, Aristoteles in libro Physicorum dicit quod contingit accipere carnem minimam; et omnis caro corpus; ergo etc.

Item, ut in Metaphysica Avicennae, [corpora rotunda] non habent dimensiones; ergo sunt indivisibilia; ergo etc.

Oppositum patet, quoniam omne quantum divisibile.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod est accipere minimum tripliciter, aut via habitus et virtutis aut privationis et defectus aut magnitudinis. Unde quod dicit Aristoteles intelligendum in via privationis et defectus solum.

Ad aliud quod maximum [non] dicitur ad minimum, sed ad minus.

Vel aliter quod duobus modis sunt extrema. Aut quae ab eadem causa causantur sive a principiis. Huius tenet, ‘si est ponere unum, est et aliud’. Aut quae causantur aliunde, et sic est in proposito, et sic non tenet.

Ad aliud quod Aristoteles intelligit de carne minima secundum sensum, non autem secundum naturam.

Ad aliud quod non habere dimensionem contingit dupliciter, aut quantum ad actum primum aut quantum ad secundum, scilicet sub distinctione et mensura. Corpora rotunda primo modo habent dimensionem, secundo modo non.



7. Dubitatur utrum possint corpora omnino esse indivisibilia aut non.

Quod sic videtur per rationem suam in littera [1.2.316a14-b34].

Oppositum patet, quia quod est omnino indivisibile habet rationem puncti; sed ipse negavit puncta; ergo etc.

Item, posuit quaedam maiora et quaedam minora; et ubique est magis, ibi est tantumdem et adhuc amplius; ergo etc.

Item, aut loquitur de partibus essentialibus, cuiusmodi sunt materia prima et forma prima, et sic sunt indivisibilia. Aut de integralibus, et tunc nihil ad propositum hic.

Dicendum quod ipse posuit huiusmodi esse indivisibilia omnino, nec tamen ponit puncta, quia sunt mathematica, sed posuit [quod] ex vere unis nunquam fieret unum. Unde licet posuit quaedam maiora et minora, non ut divisibilia, propter eorum soliditatem.

Et sic patet ad rationes.



8. Consequenter dubitatur de hoc quod posuit Democritus generationem fieri per congregationem et corruptionem per disgregationem.

Et videtur quod convenienter sit, quoniam generatio fit per unionem formae cum materia; sed ubi est unio, ibi est congregatio; ergo etc.

Item, ex congregatione elementorum fit mixtum, et ita patet quod per congregationem fit generatio mixtorum. Similiter in generatione simplici, quoniam ex aere condensato fit aqua, et ita per congregationem aeris.

Dicendum quod duplex est congregatio, aut indivisibilium aut aliorum. Primo modo ex congregatione non fit generatio, et hoc modo posuit Democritus generationem fieri. Si secundo modo, hoc contingit dupliciter. Aut extendendo nomen congregationis ad quamcumque unionem, et hoc modo potest generatio dici congregatio. Aut proprie sumendo congregationem secundum quod est duorum distantium quae postea uniuntur, et sic non est generatio congregatio, quia generatio est compositio formae cum materia, quae distantes esse non possunt.

Et per hoc patet ad secundum argumentum, quoniam congregatio elementorum non est causa generationis, quia elementa materialia non concurrunt ad generationem, sed de massa unius elementi educuntur alia. Sed tamen ista congregatio est occasio generationis.

Et similiter ad primum, quoniam propter illam congregationem non fit generatio, sed sunt aliae causae.



9. Dubitatur utrum alteratio fiat per transpositionem partium, sicut posuit Democritus.

Et videtur quod sic, quoniam ex transmutatione partium in collo columbae generantur diversi colores.

Item, in libro Meteorum dicitur quod nubis densa est nigra, rara vero alba; sed hoc fit solum per transmutationem partium; ergo etc.

Item, in rebus naturalibus, sicut rarum et densum, solum generantur rarefactione et condensatione; sed ista est alteratio; ergo etc.

Dicendum quod est ponere transmutationem |R 102va| partium indivisibilium sicut posuit Democritus, et hoc est impossibile. Aut divisibilium, et tunc non est dubium quin rarum et densum fiant per transpositionem partium, non tamen quod transpositio partium sit causa per se, licet faciat rarum vel densum producendum, sed aliquod agens, ut qualitas, est per se causa.

Ad obiectum ergo dicendum ad primum quod non propter transmutationem partium apparent diversi colores, quia secundum quod dicitur in Sexto de rebus naturalibus, quod apparent colores in naturalibus aut ex fusione alicuius humoris inficientis cutem aut ex diverso casu radiorum.

Ad aliud quod album et nigrum ibi non sunt differentiae colorum, sed luminis; sumitur enim album pro claro, nigrum pro obscuro. Unde non transpositio coloris secundum veritatem, sed secundum apparentiam solum.



[Capitulum 3]

1. Dubitatur an aliquid sit generabile.

Et videtur quod non, quia prima causa facit quod melius; [melius] est esse ingenerabile quam generabile; ergo etc.

Item, sicut se habent principia rei creatae ad rem creatam, et principia rei generatae ad rem generatam; sed principia rei creatae sunt unigenea cum re creata, ita quod omnia creata; ergo principia rei generatae debent esse unigenea cum re generata. Cum ergo quaedam principia sunt ingenerabilia, et omnia; ergo etc.

Oppositum: Omne corruptibile est generabile; sed multa sunt corruptibilia; ergo etc.

Quod concedendum est.

Ad obiectum in contrarium dicendum quod facere quod melius est potest esse duobus modis. Aut melius rei producendae, et hoc modo facit prima causa quod melius. Aut melius simpliciter, et hoc modo non facit quod melius est semper. Nam si daret homini naturam incorruptibilem et ingenerabilem, daret aliquam naturam supracaelestem, et ita non esset homo in eadem specie in qua modo est. Cum ergo melius sit esse hominem quam non, et similiter de aliis generabilibus et corruptibilibus, melius est eis esse corruptibilia et generabilia quam ingenerabilia et incorruptibilia.

[Ad aliud] dicendum quod sunt principia propinqua et remota. Unde tenet de propinquo, non autem de remotis, quia eadem sunt principia remota corruptibilium et incorruptibilium.



2. Dubitatur quid sit subiectum in generatione.

Et videtur quod fiat ex non-ente, quia si ex ente, aut ergo ex corruptibili aut incorruptibili. Si ex corruptibili, contingit procedere in infinitum. Non ex incorruptibili, quia ex tali non fit generabile; ergo nec corruptibile.

Item, ut dicitur in V Metaphysicae, quaedam transmutatio est motus, et quaedam mutatio, ut in contradictorio; sed generatio est transmutatio ut mutatio; ergo ex non-ente etc.

Oppositum [patet], quoniam transmutatio quae fit ex nihilo creatio; non ergo generatio.

Item, agens naturale est agens finitum; sed distantia non-entis ad ens est infinita; non ergo sufficit agens naturale ad unionem illorum.

Dicendum quod non-ens dupliciter est. Aut pure nihil, et sic fit creatio ex non-ente, et non generatio. Aut non-ens in genere, et sic est generatio ex non-ente.

Et per hoc patet solutio ad ultimum, quoniam est contradictio in genere et extra genus. Et hoc patet per Aristotelem in libro Posteriorum, quoniam non-par potest esse dupliciter, aut nullo modo par aut non-par in numerando.

Ad primum quod ens generabile dupliciter est, aut secundum essentiam aut secundum esse. Primo modo fit ex ingenerabili, secundo modo ex generabili. Ad obiectum contra hoc dicendum quod ad ingenerabile secundum substantiam est status.



3. Dubitatur an illud subiectum sit non-ens in actu, ens tamen in potentia.

Et videtur quod sic per rationem suam in littera [1.3.317a32-b33].

Et hoc idem sic potest ostendi: In libro Metaphysicae dicitur quod ex duobus in actu non fiet unum; sed forma adveniens actu est; igitur oportet quod illud cui advenit solum sit potentia. Sed huiusmodi est illud quod subicitur in generatione; ergo etc.

Oppositum patet per hoc quod dicit in secundo huius quod materia nunquam separatur a morphea et passione [2.1.329a24-26; cf. 1.5.320b16-17].

Dicendum quod dupliciter est loqui de subiecto generationis. Aut quod recipit post transmutationem agentes, et tale est ens actu. Aut quod subicitur in tota transmutatione, et hoc solum materia sive ens in potentia. Et illud vere est subiectum de quo loquitur Aristoteles in littera, et accidit quod sit subiectum corruptionis, quia natura principaliter intendit generationem, ex consequenti corruptionem, cum generatio unius sit corruptio alterius et e converso.

Et per hoc patet ad aliud quod obicit de illa quae non remanet in transmutatione.

Ad rationem in oppositum dicendum quod illa materia est ens in potentia ad utramque formam. Unde materia segregabilis est ab omni forma, licet non actu. |R 102vb|



4. Dubitatur de subiecto generationis simplicis sive substantiae utrum substantia sit eius subiectum.

Et videtur quod non, quia omnis transmutatio est a contrario in contrarium; sed substantiae nihil est contrarium; ergo substantia non potest esse subiectum a quo fit transmutatio.

Item, dicit Aristoteles in littera quod generatio simpliciter est ex non-ente simpliciter [1.3.317b1-2]; aut ergo non-ens dicit privationem substantiae aut cuiuslibet entis. Et sic fieret ex nihilo — quod falsum est. Non-ens ergo dicit privationem substantiae, et ita substantia non est subiectum generationis substantiae.

Oppositum probetur sic: Quicquid sumitur in generatione substantiae aut est nihil — quod est impossibile, quia ex nihilo nihil fit — aut accidens aut substantia. Non accidens, quoniam accidens non praeter substantiam. Ergo erit substantia.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod contrarietas multis modis est. Aut inter formas contrarias, et hoc modo loquitur Aristoteles in libro Praedicamentorum quod substantiae nihil est contrarium. Aut contrarietas inter actum et potentiam, et hoc modo substantia habet contrarium, et similiter materia prima.

Ad aliud quod potest dicere privationem entis tripliciter, aut in sua communitate aut in sua principali significato aut in actu. Et istud contingit dare; duos autem modos tangit Aristoteles in ratione sua [317b5-13], et tertium in sua responsione [317b14-18].



5. Dubitatur quid subicitur in generatione secundum quid, utrum substantia vel accidens.

Et videtur quod accidens sic, quia dicit Aristoteles in littera quod ens secundum quid subiciatur in generatione secundum quid [1.3.319a13-14]; sed ens secundum quid est accidens; ergo etc.

Item, sicut se habet ens simpliciter ad generationem simplicem, et ens secundum quid ad generationem secundum quid; sed ens simpliciter vera substantia subicitur in generatione simplici; ergo etc.

Oppositum patet, quia maiorem rationem substandi habet forma substantialis quam accidentalis; sed substantialis non potest esse subiectum, quia oportet quod materia; ergo etc.

Dicendum quod accidens sumitur in tali transmutatione, sed non inquantum accidens, sed ut est in aggregato. Unde totum aggregatum est subiectum in generatione secundum quid.

Ad primum obiectum dicendum quod non-ens quod est accidens subicitur secundum quid; non enim inquantum tale.

Ad secundum quod maior potest intelligi aut quantum ad convenientiam in essentia, et sic tenet. Aut quantum ad rationem subiciendi, et sic non tenet. Unde accidens non in se subicitur, sed in alio.



6. Item, dato quod ista materia sit substantia, quia hoc patebit in secundo, quaeritur an transmutatur.

Et videtur quod non, quia si sic, aut ergo in materia aut in forma; sed neque sic neque sic, quia transmutatio talis esset generatio materiae vel formae solum.

Oppositum patet, quoniam si materia non transmutabitur, nunquam generetur compositum, sed tantum forma, quia sit A subiectum generationis. Si adveniat ei forma, subiecto non transmutato, erit solum generatio formae. Unde solum esset renovatio formae sicut locati in loco.

Quod concedendum est.

Unde oportet materiam transmutari.

Ad obiectum dicendum quod transmutabile potest esse dupliciter, aut quantum ad esse aut quantum ad substantiam. Secundo modo non transmutatur, sed primo modo; quia enim est ens incompletum, naturaliter vadit ad completionem. Unde istud subiectum habet rationem materiae et formae in se, sed forma incomplete, et per virtutem caelestem ducitur ad completionem, sicut patet [in] semine virili. Unde solum quantum ad esse transmutatur.

Et sic patet ad obiecta.



7. Dubitatur an ista transmutatio sit generatio.

Et videtur quod sic, quia transmutatio alterationis est alteratio, et sic de aliis; ergo transmutatio generationis erit generatio.

Oppositum: Subiectum alterationis alteratur; et augmentationis augmentatur; si ergo talis transmutatio esset generatio, generaretur generatio — quod falsum est.

Et dicendum quod est generatio, sed generatio duobus modis est. Aut transmutatio materialis in aliud, et sic generatur prima materia. Aut eductio in esse specifico, et sic debetur generatio composito solum.



8. Dubitatur quomodo forma inducitur, aut totaliter ab extra aut ab intra aut partim sic et partim sic.

Et videtur quod hoc ultimo modo, quia si totaliter ab intra, tunc essent ibi materia et forma sub latentia quadam, et ita solum in potentia accidentali, et tunc non exigeretur ad hoc ut esset actu nisi ut solveretur illa latentia — quod est contra Aristotelem, quoniam dicit |R 103ra| quod sunt ibi in potentia essentiali.

Item, si totaliter ab extra, omnino creatae essent formae.

Item, omne generans educit de potentia materiae; si igitur agens immittit formam, patet, quoniam ibi est aliquid ab intra et aliquid ab extra; ergo etc.

Sed contra: Videtur quod tota ab extra, quoniam eadem est natura totius formae et partis; sed pars ab extra; ergo et tota.

Quod autem omnino ab intra videtur, quoniam ab extra non possit esse nisi a virtute agentis; sed virtus agentis solum species est; ergo etc.

Et dicendum quod tota educitur ab extra. Sed tamen quia Commentator imponit Aristoteli quod posuit partem sic et partem [sic], et hoc in VII Metaphysicae, dicendum quod esse ab extra potest esse duobus modis. Aut quantum ad substantiam, et sic non est ab extra. Aut quantum ad inquisitionem, et sic est ab extra. Unde substantialiter tota est ab intra, et est ibi sub esse incompleto. Postea per virtutem caelestem ducitur in esse completum. Unde dicendum quod substantia quae est prima materia et substantia quae est potentia activa prima incompleta creatae sunt, et postea est ibi forma corporis, quae creata est similiter, et postea corpus elementaris, et tunc incipit generatio. Unde illa potentia excitata per virtutem caeli transmutat materiam quousque deveniat de esse incompleto ad esse completum. Unde totaliter est ab intra, sub esse tamen incompleto.

Et tunc planum est per distinctionem ad obiectum, quoniam quantum ad inquisitionem solum est substantia extra; quantum ad subiectum, non.



9. Dubitatur utrum forma inducatur subito vel successive.

Videtur quod subito, quoniam [ubi] non est resistentia a parte materiae, est subita inductio; sed materia prima non resistit formae; ergo etc. Maior patet, quoniam resistentia facit successivam inductionem; ergo non-resistentia subitam.

Item, ubi non est magis et minus, nec virtus repellens; sed in materia prima non est magis et minus; ergo etc. Maior patet, quoniam ubi est magis et minus, ibi est virtus repellens; ergo ubi non est magis et minus, nec virtus resistens.

Oppositum patet, quoniam omnis generatio formae substantialis et accidentalis fit in transmutatione; omnis transmutatio in tempore; ergo etc.

Quod concedendum est.

Et per hoc patet utrum generatio sit motus vel mutatio, quia ponunt quidam quod tota transmutatio antequam inducatur forma dicitur alteratio, inductio autem formae generatio.

Sed hoc est falsum, quia non potest fieri transmutatio accidentis nisi fiat transmutatio formae substantialis quando unum agit in aliud. Unde forma substantialis educitur in esse successive, sicut patet in transmutatione aeris in aliud elementum, quoniam forma aeris paulatim ducitur, et similiter forma alterius destruitur.

Ad obiectum dicendum quod ibi est fallacia cum dicit, “Resistentia facit successionem; ergo non-resistentia inductionem [subitam],” a destructione consequentis. Et patet instantia in motu caeli, quoniam caelum non resistit suo motori, et tamen non subito movetur.

Et similiter ad aliud quod est ibi fallacia consequentis cum dicit, “Magis et minus facit resistentiam; ergo non-magis etc. inductionem [subitam],” quoniam inductio [successiva] aut est propter multitudinem mediorum, et sic in generatione. Aut propter contrarium, et sic non est ibi resistentia.



10. Quaeritur de subiecto corruptionis utrum sit ens actu vel forma.

Et videtur quod actu sic: Omne quod corrumpitur corrumpitur a suo contrario; sed contrarium est ens actu; ergo etc.

Item, quod corrumpitur agit physice; sed quod agit physice est ens actu; ergo etc.

Oppositum dicit in littera, scilicet quod hyle est subiectum generationis et corruptionis [1.4.320a2-3]. Sed illud solum est potentia.

Item, illud est subiectum corruptionis quod solum in corruptione.

Item, solum materia sequitur; ergo etc.

Et dicendum quod dupliciter est subiectum in corruptione. Aut quod primo resistit agenti, et sic est ens actu. Aut quod subicitur in tota transmutatione, et sic est materia prima.

Et per hoc patet ad omnia obiecta.



11. Quaeritur an generatio cedat in nihil aut in aliquid.

Et videtur quod in nihil, quia si in aliquid, aut ergo in corruptibile aut in incorruptibile. Si in corruptibile, quaeritur de illo corruptibili |R 103rb| an corrumpitur in nihil an in aliquid, et contingit procedere in infinitum. Si in incorruptibile, contra: Dicit Aristoteles in Metaphysica quod totum resolvitur in ea ex quibus componitur; sed corruptibile non fit ex incorruptibilibus, quoniam principia et principiata sunt unigenea; ergo etc.

Item, si substantia separata corrumpatur, corrumpitur in nihil; et nobilior natura est in substantia separata quam in istis corporibus; ergo multo magis ista corruptibilia corrumpuntur in nihil.

Item, si forma substantialis corrumpitur, aut in aliquid aut in nihil. Si in nihil, habeo propositum. Si in aliquid, aut in materiam aut in formam aut in compositum. Non in compositum, ut patet. Nec in materiam nec in formam, quoniam materia et forma composita sunt.

Oppositum patet, quoniam omne quod corrumpitur corrumpitur in ea ex quibus componitur; sed corruptibile non componitur ex nihilo; ergo etc.

Dicendum quod duplex est corruptio. Aut originalis, et sic huiusmodi semper cedit omnino in nihil. Alia est corruptio via naturae, quae fit per contrarium, et talis corruptio semper est in aliquid.

Ad obiectum dicendum quod corrumpitur in incorruptibile quoniam in materiam primam, quia dicit Aristoteles in libro Physicorum quod materia prima incorruptibilis est et ingenita. Unde principia propinqua et principiata sunt unigenea, non autem remota.

Ad aliud quod corruptibilia dupliciter possunt considerari. Aut quantum ad omnium eorum principia, et sic corrumpuntur in nihil, et haec est corruptio originalis. Aut quantum ad quaedam, et sic non corrumpuntur in nihil, et haec est naturalis. Unde notandum quod duplex est corruptio, una naturalis, alia supra naturam. Unde substantiae separatae si possent corrumpi, corrumperentur corruptione supra naturam, quae cedit omnino in nihil, quia eorum compositio non est ex principiis naturalibus, sed omnino ex nihilo. Corruptibilia autem corrumpuntur corruptione naturali prius, et similiter cedit corruptio eorum in aliquid, quoniam eorum compositio non est ex nihilo. Si tamen des ulterius eis corruptionem originalem, fit eorum corruptio in nihil. Et sic patet quoniam non necesse, quamvis substantia separata corrumpitur in nihil, non tamen oportet quod aliquod corruptibile in nihil corrumpatur.

Ad aliud quod si forma substantialis corrumpatur, dicendum quod cedit in potentiam activam ipsius materiae; sicut enim ex ea vadit in actum, similiter corrumpitur in eam. Unde non corrumpitur in formam sui, sed in formam incompletam ipsius materiae.



12. Dubitatur de modo corrumpendi utrum generatio unius sit corruptio alterius; videtur enim instantia in his quae generantur per propagationem, ut in animalibus.

Item, sicut se habet generabile et corruptibile ad invicem, sic generatio et corruptio; sed unius generabile non est alterius corruptibile; ergo generatio unius non est corruptio alterius.

Item, ista propositio, ‘quia generatio unius’ etc., solum concomitanter, non autem formaliter, si posset verificari, verificatur. Sed quod non concomitanter probatio: Sit A primum instans illius temporis in quo debet fieri generatio, B medium continuans C, C ultimum. [In] instanti medio acquiritur terminus ad quem, et ita generatio; sed non in eodem instanti acquiritur corruptio; ergo etc. Maior scribitur ab Aristotele in libro Physicorum. Minor manifesta, quia duo contraria non simul in eodem instanti circa unum et idem.

Item, arguo sicut Aristoteles in VI Physicorum: Sit A primum instans, B continuans, C ultimum; intelligamus ergo quod ex aere debet fieri ignis. Quando A est aer, ergo per Aristotelem ibi et in quolibet eius termino; sed B est eius terminus; ergo adhuc in B est aer. Ergo in quolibet eius termino; sed C est terminus eius; ergo in C adhuc erit aer. Sed in C est ignis; ergo et in quolibet eius, et ita in B. Et contingit ulterius arguere quod in A, et ita in tota transmutatione erit tam sub forma ignis quam aeris. Et ita corruptio unius non est generatio [alterius].

Dicendum est quod formaliter loquendo generatio unius non est corruptio alterius, quia sic sunt disparata, sed solum per concomitantiam, quia in eodem instanti medio est generatio et corruptio. Unde [si] intelligamus quod ex aere debet fieri ignis, primo est instans a quo incipit transmutatio, et postea tempus in quo durat, et postea instans terminans transmutationem. |R 103va| Unde generatio et corruptio possunt dupliciter considerari. Aut inquantum sunt mutationes, quia post transmutationem sequitur mutatio, et sic in ultimo instanti fit generatio unius, et similiter in eodem corruptio alterius. Aut inquantum sunt motus, et sic est generatio successiva, et similiter corruptio. Et sic verum est quod acquiritur terminus ad quem [in] instanti medio.

Ad obiectum dicendum quod verissime verificatur ista propositio in elementis. In his autem quae generantur per propagationem minus. Tamen dicendum est quod si animal corrumpitur, corrumpitur in aliquid mixtum. Sed differt in animali et in elementis, quoniam si unum elementum corrumpitur, cedit in aliud, sed si unum animal corrumpitur, non cedit in aliud, sed generatur aliquod mixtum putridum.

Ad aliud quod procedit secundum formam, non autem secundum concomitantiam. Ad hoc quod obicitur contra hoc dicendum quod duplex est generatio, et corruptio similiter, aut subita aut successiva. Hoc ultimo modo loquitur Aristoteles in libro Physicorum, sicut patet ex praedictis.

Ad aliud quod in C inducitur forma ignis, sicut vult Aristoteles in libro Physicorum, dicens quod semper est aer praeter quam in ultimo. Unde in C fit generatio, et similiter corruptio, diversificando tamen; inquantum enim est finis praeteriti corruptio, vel inquantum est initium futuri generatio.



13. Quaeritur a qua natura corruptio debet dici naturalis. In VII Metaphysicae Avicennae distinguitur natura duobus modis, aut universalis aut particularis.

Sic videtur quod neutro modo debet dici naturalis: Non a natura particulari, quia natura particularis semper nititur in salutem illius cuius est. Non a natura universali, quia natura universalis dirigit particularem ad affectum; ergo si non a natura particulari, nec a natura universali.

Oppositum videtur, quia utraque natura debet dici naturalis. Quod a natura universali habetur in VII Metaphysicae Avicennae, quoniam a natura universali corrumpitur Sortes et Plato, ne deficeret alimentum, et similiter cum generatio fiet in infinitum, ne generata egrederent omnia. Et subdit quod homo corrumpitur propter glorificationem animae. Quod a natura particulari videtur, quoniam tria sunt principia, materia, forma, et privatio; sed privatio semper imaginatur ad maleficium, et ita ad corruptionem; quare etc.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod natura particularis quantum ad subiectum conservat, quantum tamen ad privationem non.

Ad aliud quod procedit ex falsa suppositione in minore.



[Capitulum 4]

1. Dubitatur de alteratione, et primo de hoc quod dicit alterationem differre a generatione quoniam in alteratione manet idem subiectum actu, in generatione non [1.4.319b8-21].

Sed videtur quod non differant, quia in alteratione acquiritur nova forma; sed cum acquiritur, est generatio; ergo etc.

Et hoc patet [per] definitionem alterationis, quoniam alteratio est quando manet idem subiectum actu; sed sic est in generatione; ergo. Maior manifesta per definitionem alterationis. Minor similiter ex generatione aeris ex igne, quoniam in tota transmutatione manet subiectum cum dispositione calidi; ergo etc.

Item, determinat quod alteratio est quando manet subiectum sensibile, et exemplificat de prima et quarta specie qualitatis [319b12-14]; sed dicit Aristoteles in Metaphysica quod transmutatio solum est in tertia specie qualitatis, et ita videtur quod non erit transmutatio; ergo erit subita inductio, et per consequens generatio.

Item, si oportet quod subiectum sensibile remaneat, et hoc est impossibile in elementis; quare non erit alteratio in elementis. Sed si non est alteratio in prioribus, nec in posterioribus; ergo in mixtis non erit alteratio.

Dicendum quod differt alteratio a generatione simplici et secundum quid.

Ad obiectum dicendum quod possumus loqui dupliciter de alteratione. Aut prout ultima inductio formae substantialis, et sic aliquo modo est generatio. Aut prout est tota transmutatio, et sic non.

Ad aliud quod licet videatur remanere idem secundum numerum, non tamen remanet, sed alia et alia caliditas generatur. Unde solum remanet idem secundum speciem, non autem secundum numerum.

Ad aliud quod alteratio potest sumi in tota sui communitate, et sic est in omni specie qualitatis. Vel per qualitates activas alterantes, et sic est solum in tertia specie.

Ad aliud quod alteratio potest esse dupliciter, aut secundum totum aut secundum partem. Et hoc ultimo modo est in elementis, primo modo non, sicut |R 103vb| patet superius, et patet in exemplo de aqua calida.



2. Dubitatur de augmento, et primo de differentia quam dat inter alterationem, generationem, et augmentationem [1.4.319b31-320a2].

Videtur quod augmentatio sit generatio sic: Quando augmentatur aliquid, generantur partes novae; sed tunc est tam generatio simplex quam secundum quid; ergo etc.

Item, augmentatio est transmutatio circa subiectum actu; hoc autem accidit in generatione; ergo etc. Maior patet in littera [1.5.320b25-34]. Minor est vera, quia quando est transmutatio aquae in aerem, est transmutatio in magis, semper subiecto manente perspicuo; ergo etc.

Item, quantitas praecedit motum et materiam, quia mathematici abstrahunt a motu et materia; sed tunc remanet corpus; ergo in transmutatione naturali oportet quantitatem praeiacere; ergo etc.

Dicendum quod augmentatio non est generatio simpliciter. Si autem loquamur de generatione secundum quid, aut ergo de ultima inductione, et sic adhuc praecedit augmentatio; nihilominus tamen in omni augmentatione est generatio simpliciter et secundum quid. Et propter hoc non oportet quod unum sit aliud; quamvis enim aliqua concomitantur se, non necesse est tamen quod unum sit reliquum.

Ad aliud quod alia est perspicuitas quae corrumpitur et alia quae generatur.

Ad aliud quod quantitas duplex habet esse, aut naturale aut mathematicum. Et mathematicus duplicem conservat materiam, aut sensibilem aut intelligibilem. Unde illud esse quod debetur corporibus naturalibus variatur sicut corpora, sed calidum vel perspicuum non remanent nisi in potentia.

Et si fieret obiectio de necessitate mathematica:

Dicendum quod corpora naturali quantitate corrumpuntur, per accidens mathematicum.



[Capitulum 5]

1. Dubitatur de differentia penes modum transmutandi inter generationem, alterationem, et augmentationem; dicit enim quod quae transmutantur et generantur non mutant locum, sed quae augmentantur [1.5.320a17-19].

Sed videtur quod quae generantur mutant locum sic: Quod generatur generatur via condensationis et rarefactionis; sed quod sic generatur transmutat locum; ergo etc.

Item, si non est prius, nec erit posterius; sed generatio praesupponit ante se motum localem; ergo etc.

Item, videtur quod istud quod alteratur transmutat locum, quia alteratio fit per rarum et densum; sed huiusmodi fiunt cum motu locali; ergo etc.

Dicendum quod possumus loqui de eo quod generatur dupliciter. Aut quod transmutatione naturali, et hoc modo non loquitur hic, sed in VII Metaphysicae, ubi vult quod compositum generatur, et hoc modo quod generatur mutat locum. Aut quod derelinquitur in esse specifico. Aut ergo generatur non in loco proprio, et sic mutat locum. Aut in loco proprio, et hoc dupliciter. Aut quantum ad actum generandi, et non movet secundum locum. Aut quantum ad statum post, et sic mutat locum.

Ad aliud quod praesupponere motum localem potest esse dupliciter, aut in eodem subiecto aut in alio. Secundo modo praesupponit generatio ante se motum localem, sed in alio, ut in caelo.

Ad hoc quod obicit de alteratione dicendum quod haec propositio, ‘quod alteratur non necessario mutat locum’, universalis est, eo quod in pluribus sic se habet. Potest tamen oppositum accidere in raro et denso.

Vel dicendum quod de loci mutatione contingit loqui dupliciter. Aut quae essentialiter concomitatur cum re alteranda, et hoc modo mutat locum. Aut quae occasio sine qua non potest alterari, et sic non mutat locum, sed solummodo primo modo.

Et sic patet ad obiecta.

Prior tamen responsio melior.



2. Dubitatur de hoc quod dicit quod illud quod augmentatur mutat locum [1.5.320a17-19].

Et videtur quod non, quia quicquid mutat locum movetur sursum aut deorsum; sed quod augmentatur non movetur sursum vel deorsum; ergo etc.

Dicendum quod quicquid augmentatur mutat locum.

Ad obiectum dicendum quod movetur motu recto, sed hoc potest esse dupliciter. Vel a virtute elementari, et hoc fit solum sursum vel deorsum. Aut a virtute supraelementari, ut ab anima, et sic non solum movetur sursum vel deorsum, sed undique potest movere.



3. Consequenter quaeritur de hoc quod dicit quod illud quod augmentatur non movetur secundum locum, sed secundum partes [1.5.320a19-25].

Et videtur quod sic: Sicut totum extenditur in maiori quantitate, |R 104ra| similiter et partes, et ita totum non erit immobile.

Item, vult quod totum augmentatur; sed quod augmentatur acquirit sibi maiorem quantitatem, et per consequens maiorem locum; ergo etc.

Et dicendum quod dicit totum manere immobile quia medium sive centrum eius non movetur. Unde non intendit negare quin acquirat maiorem locum.

Et sic patet ad primum.

Ad secundum quod totum movetur in augmentatione quod aptum natum est moveri; non tamen dicit ipsum esse mobile, quia centrum eius non movetur.



4. Dubitatur de eo quod augmentatur an sit materia an forma an compositum.

Et videtur quod materia, quia dicit in littera quod materia carnis augmentatur [1.5.321b25-27]; sed materia carnis est materia; ergo etc.

Item, materia est cuius dimensiones sunt ultima, potens recipere additionem quantitatum et dimensionum; sed tale est augmentabile; ergo etc.

Quod sit forma videtur sic: Illud est augmentabile quod potest convertere alimentum in sui naturam; sed forma maxime potest convertere, cum operatio proprie debetur formae; ergo etc.

Oppositum determinat Aristoteles; dicit enim quod idem est subiectum alterationis et augmentationis [320b23-24]; sed subiectum alterationis est subiectum sensibile; ergo et augmentationis, et ita non materia vel forma.

Dicendum quod duplex est pars, aut secundum speciem aut secundum materiam. Unde pars secundum speciem augmentatur. Ponit tamen aliquando in littera nomen ‘materiae’ pro ‘parte secundum materiam’, nomen ‘speciei’ pro ‘parte secundum speciem’.

Ad primum obiectum dicendum quod dimensiones dupliciter sunt, aut terminatae aut interminatae, sicut distinguit Commentator. Unde maior est vera de dimensionibus indeterminatis et minor falsa. De terminatis accidit e contrario.

Ad aliud dicendum ad minorem quoniam maxime operari dupliciter est, aut respectu materiae aut respectu compositi. Primo modo debetur formae. Unde vult dicere quod forma agit, et non materia. Unde nihilominus debetur actio composito.



5. Item, quaeritur utrum illud quod augmentatur sit quantum actu aut potentia.

Et videtur quod potentia, quoniam eadem via producitur totum in esse et partes, cum sint eiusdem naturae; sed per quantitatem in potentia generatur pars; ergo etc.

Item, omnis transmutatio est a contrario in contrarium; sed non est assignare hic contrarietatem nisi inter actum et potentiam, sed actus est ultimum contrariorum; ergo potentia primum, et ita illud quod augmentatur solum est quantum potentia.

Oppositum determinat in littera, quoniam augmentatio praeexsistentis quantitatis additamentum [1.5.320b30-31].

Dicendum quod est actu quantum et potentia, diversimode tamen, quia actu in se, potentia respectu maioris quantitatis; quia enim generans non dat completam quantitatem actu, ideo est in potentia respectu maioris quantitatis.

Ad obiectum dicendum quod totum et partes dupliciter possunt produci in esse. Aut ab eodem agente, et sic eadem via habent produci. Aut ab alio et alio, et sic non semper eadem via, et ita est in proposito, quia una pars datur a generante, alia pars potest induci per quae deficit.

Ad aliud quod esse in potentia ad quantitatem aut ad quantitatem simpliciter aut ad quantitatem maiorem, cum in eodem sint quantitas et potentia ad maiorem. Et hoc modo est in potentia.



6. Dubitatur an sit elementum [augmentabile].

Et videtur quod sic, quia dicit Aristoteles in libro De anima quod omnium natura constantium determinata est magnitudo, terminus, et augmentum; cum ergo elementum sit aliquid horum, videtur quod possit augmentari.

Item, augmentatio est quando aliquid extenditur in maiori quantitate actu quam prius; sed sic potest elementum extendi, ut patet in confinio aeris et ignis; ergo etc.

Oppositum potest ostendi sic: Augmentum necessario fit quia deficit quantitas ad salvationem speciei; sed in igne non deficit quantitas quae exigitur ad salvationem suae speciei; ergo etc. Maior patet ex definitione augmenti. Minor similiter, quoniam quaelibet pars ignis |R 104rb| est ignis.

Dicendum quod augmentum non debetur proprie elementis.

Ad obiectum dicendum quod augmentum potest sumi proprie vel communiter. Communiter secundum quamcumque extensionem, et sic est in omni corpore. Aut penes condiciones hic sumptas, et sic non est in omni corpore.

Aliter dicitur quod ista propositio intelligenda est de natura quae est anima, et propter hoc augmentum tantum in animalibus est.

Ad aliud quod quamvis aer possit extendi ad maiorem quantitatem, tamen deficit una condicio quae exigitur ad augmentationem, scilicet quod quaelibet pars augmenti augmentata est [1.5.321a2-3], et ista exigitur in vera augmentatione.



7. Consequenter quaeritur an mixtum inanimatum possit augmentari.

Et videtur quod sic, quoniam vult Aristoteles in libro Meteorum quod lapides crescunt; sed quaecumque crescunt augmentantur; ergo etc.

Item, mixta componuntur ex contrariis; sed contraria agunt et patiuntur se invicem; quare fit deperditio in mixtis. Sed deperditioni correspondet restauratio; ergo in mixtis fiet restauratio. Et hoc non potest esse nisi per augmentum; quare etc.

Item, animata nobilius habent esse quam inanimata; si ergo animata propter quantitatis defectum per augmentationem acquirant sibi quantitatem, multo magis ergo inanimata; ergo augmentatio debetur inanimatis.

Oppositum: Motus augmentationis fit undique a centro ad circumferentiam, sed solum fit per virtutem supraelementarem. Quod non per elementarem [patet], quoniam virtus elementaris tantum est movere sursum vel deorsum. Unde oportet quod augmentum solum sit in his in quibus est virtus supraelementaris, ut anima, et ita nullo modo in inanimatis.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod sicut in elementis praeexsistens aliquid, ita tamen quod partes omnes praeexsistentis non augmentantur, sic est in ista parte; quoniam enim lapis iacet in venis terrae, potest esse ibi [ac]quisitio novi et novi generati, ita quod illud novum alteratur, non tamen quod partes singulae augmentantur.

Ad aliud dicendum quod deperditioni respondet restauratio ubi sunt porositates vacuitates ratione quarum fit augmentatio. Sic autem non est in lapidibus et huiusmodi.

Ad aliud quod propter nobilitatem animatorum augmentantur; propter enim nobilitatem formae non potest specie salvari in minima quantitate quae datur a generante, et ideo exigitur ibi augmentatio ut species possit salvari. Sed in [in]animatis potest species in modica quantitate salvari, et ideo non est quod augmentatur.



8. Item, quaeritur utrum augmentatio primo debeatur partibus homeomeriis an anhomeomeriis.

Et videtur quod non homeomeriis, quia contingit accipere carnem minimam, ut Aristoteles in libro Physicorum, quae in maiori quantitate extendi non potest; ergo ei non debetur augmentatio.

Item, partibus nobilioribus debetur augmentatio; sed huiusmodi sunt partes anhomeomeriae; ergo etc.

Oppositum huius determinat Aristoteles in littera [1.5.321b17-18].

Et potest ostendit per rationem sic: Pars organica componitur ex multis partibus, quarum quaelibet habent digestionem propriam, et ita primo debetur augmentatio suis partibus quam sibi; ergo cum homeomeria sit pars eius, prius debet augmentari.

Item, omne totum movetur per naturam suarum partium; cum ergo augmentare sit movere, ergo totum augmentatur per naturam partium; ergo cum homeomeria sit pars anhomeomeriae, videtur quod ei prius debetur augmentatio.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod non contingit accipere carnem minimam secundum naturam, sed solum secundum sensum, et sic intelligenda est auctoritas in libro Physicorum.

Ad aliud quod esse nobilius dupliciter est. Aut simpliciter, et sic sunt partes anhomeomeriae nobiliores homeomeriis. Aut respectu huius actus qui est convertere, et sic accidit e converso.



9. Consequenter dubitatur de divisione partis secundum materiam et secundum speciem [1.5.321b19-22].

Et videtur quod omnis pars pars secundum speciem sic: Omne habens speciem in materia potest denominari |R 104va| ab illa; sed omnes partes corporis habent speciem in materia; ergo etc.

Item, omne homeomerium habet partes consimiles respectu sui totius; sed caro est homeomerium; ergo etc.; quare quaelibet pars potest dici secundum speciem.

Ad hoc dicitur multipliciter. Uno modo quod caro secundum speciem est quae potest convertere alimenta in sui naturam.

Ad obiectum dicendum quod habere formam in materia contingit duobus modis, aut quae perficit materiam aut quae potest in opus convertendi alimenta. Et hoc modo non habet caro secundum materiam formam, sed solum primo modo.

Ad aliud quod habere formam contingit dupliciter, aut absolute aut formam talem, scilicet convertendi. Et sic anhomeomeriae non habent.



10. Dubitatur an hoc sit possibile quod sit aliqua pars carnis quae non possit facere operationem carnis, scilicet convertere alimenta in sui naturam.

Et videtur quod non, quia nulla potentia naturalis frustra est; sed in qualibet parte corporis est forma secundum illam positionem; ergo potest facere operationem, scilicet convertere alimenta in sui naturam.

Item, ut dicitur in Metaphysica, nulla substantia otiosa in fundamento naturae; ergo cum in qualibet parte sit forma, habebit actum convertendi.

Item, tria inveniuntur in quolibet mixto, substantia, potentia, operatio. Sicut se habet primum ad medium, et medium ad ultimum. Sed primum non potest esse sine medio, quia substantia nunquam sine potentia; quare nec potentia sine operatione; ergo etc.

Dicendum quod verum est quod illa est caro secundum materiam quae non potest convertere etc. Unde sciendum quod illa caro secundum materiam secundum mutuam actionem elementorum fit. Unde secundum debilitatem completionis quae consequitur ad actionem elementorum fit et fluit caro secundum materiam.

Ad obiectum dicendum quod duplex est potentia. Aut non debilitata, et huiusmodi vadit in opus et potest convertere alimenta in sui naturam. Debilitata, et huiusmodi non vadit in opus nec potest.

Et per hoc patet ad aliud, quoniam potest considerari aut quantum ad totam sui potestatem, et sic non otiosum respectu actu convertendi. Aut quantum ad potentiam debilitatam, et sic est otiosum respectu talis actus; non sequitur quod simpliciter otiosum.

Ad aliud quod potentia dupliciter est. Aut ultimata, et sic non est sine operatione, secundum quod dicitur in libro Physicorum, “Virtus sive operatio est ultima de potentia.” Aut absolute, et sic actu potest esse sine operatione, et non vadit in opus.

Et sic patet ad omnia obiecta.



11. Dubitatur quid debet dici pars secundum materiam et quid secundum speciem.

Ad hoc dicunt quidam quod pars secundum speciem est quae immediate recipit operationem animae, secundum materiam quae mediate.

Et videtur quod sic sit, quia anima est forma omnium partium; ergo ut videtur, quod immediatius recipit eius operationem debet dici pars secundum speciem, cum illa pars sit nobilior.

Oppositum patet, quoniam tunc pars organica tota debet dici caro secundum speciem propter eius nobilitatem — quod falsum est, quoniam oppositum huius dicit in littera [1.5.321b28-32].

Quod concedendum.

Ad obiectum dicendum quod non quia nobilius simpliciter debet dici secundum speciem, sed quia respectu actus quod est convertere alimenta in sui naturam.



12. Aliter ponunt quidam quod undique in corpore ramificantur venae inter quas recipitur caro. Illae venae autem quia remanent dicuntur caro secundum speciem; caro autem media cum fluat dicitur caro secundum materiam.

Et videtur quod ista positio sit vera, quia dicit in littera quod caro secundum speciem est quae manet [1.5.321b22-28].

Oppositum huius ostenditur sic: Caro secundum speciem est quae potest convertere alimentum in sui naturam; sed caro inter venas est huiusmodi; ergo etc.

Quod concedendum est.

Unde caro media potest esse caro secundum speciem.

Ad obiectum quod aliquod potest manere dupliciter. Aut propter eius soliditatem et duritiem, et sic nihil ad carnem secundum speciem; sic manent venae. Aut propter formam convertendi etc., et sic manet caro secundum speciem.



13. Aliae sunt positiones duae, quarum prima est quod caro secundum speciem est quae generatur ex humore seminali, secundum materiam quae ex humore nutritivo. Secunda positio est fere eadem huic, quod caro secundum speciem quae attrahitur a parentibus, secundum materiam quae per alimentum generatur.

Dubitatur de secunda positione.

Et videtur quod sit conveniens sic: Caro secundum speciem est quae manet; sed hoc solum est caro quae attrahitur a parentibus; ergo etc.

Item, omne quod corrumpitur corrumpitur |R 104vb| in prius; sed caro quae generatur per nutrimentum corrumpitur; ergo in carnem quae attrahitur a parentibus, et ita illud erit caro secundum speciem, cum illud in quod corrumpitur debet manere.

Oppositum patet, quoniam caro secundum speciem ingenerabile et incorruptibile; sed caro quae attrahitur a parentibus corrumpitur sicut et caro secundum materiam; quare etc.

Item, dicit Avicenna quod semen est ultimum bene digestum; sed huiusmodi fit ex nutrimento carnis; quare caro secundum speciem habetur per nutrimentum.

Quod concedendum est.

Unde omnis caro potest dici secundum speciem quae potest convertere alimentum in sui naturam.

Et per hoc patet ad primum.

Ad aliud quod ibi est fallacia consequentis, ‘corrumpitur in prius; ergo in tale prius’. Sed convertitur in potentiam nutritivam.

Ad aliud quod caro secundum materiam nunquam manet actu, sed solum caro secundum speciem.



14. Dubitatur quae caro debet augmentari.

Et videtur quod caro secundum materiam, quia necessitas per se debetur materiae; cum ergo augmentatio sit additamentum praeexsistentis magnitudinis, videtur quod semper erit.

Item, dicit Aristoteles in VI Physicorum, “Si aliquid moveatur, et quodlibet eius movetur”; si ergo aliquid movetur motu augmentationis, et quaelibet eius pars. Et ita tam pars secundum speciem quam secundum materiam augmentabitur.

Oppositum: Quod augmentatur potest convertere alimentum in sui naturam; sed caro secundum materiam non; ergo etc.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod quamvis ibi materia, deficit tamen una condicio, quia non habet virtutem convertendi.

Ad aliud quod caro secundum materiam non manet, sed solum secundum speciem, et ita eius pars non potest moveri ut a natura.

Vel dato quod maneat, dicendum tunc quod moto toto etc., verum est quod aptum natum est movere, cuiusmodi non est pars secundum materiam.

Et sic patet ad omnia obiecta.



15. Dubitatur de carne secundum speciem an debet esse primum subiectum augmentationis.

Et videtur quod non, quia caro secundum speciem componitur ex contrariis; sed quod componitur ex contrariis fluit et refluit sicut caro secundum materiam; ergo caro secundum speciem non est primum subiectum, cum subiectum primum manet.

Item, quod augmentatur augmentatur ratione dimensionum; sed eaedem sunt dimensiones carnis secundum materiam et secundum speciem; ergo si caro secundum speciem augmentatur, et caro secundum materiam. Sed caro secundum materiam non; ergo etc.

Oppositum: Quod primo augmentatur est aliquid in corpore; sed non est assignare aliud quam carnem secundum speciem; ergo etc.

Dicendum quod caro secundum speciem augmentatur.

Ad obiectum dicendum quod aliqua caro secundum speciem composita est et fluit et refluit, et hoc per naturam. Unde de carne secundum speciem fit caro secundum materiam. Semper tamen manet caro secundum speciem, quamvis non eadem, et ita non corrumpitur totum.

Ad aliud quod caro secundum materiam non est actu, et ita non habet dimensiones.

Vel aliter, dato quod eadem sint dimensiones carnis secundum materiam et secundum speciem, tunc in argumento est fallacia accidentis, et hoc potest patere de materia et forma; quamvis enim sint in eodem, non habent tamen easdem operationes. Eodem modo est, quia habent proprias actiones, ratione quarum unum dicitur caro secundum speciem, reliquum vero secundum materiam. Unde quamvis augmentatio debetur et carni secundum speciem ratione suae actionis, quae est convertere, non tamen carni secundum materiam nisi solum per accidens.



16. Dubitatur utrum quaelibet pars secundum speciem debet augmentari.

Et videtur quod non, quia si animal sic augmentabile, accipiatur minima pars quae possit augmentare. Constat quod totum corpus extendi non potest per huiusmodi corpus minimum.

Item, si quaelibet pars augmentatur, et partes sunt infinitae, ergo infinitae partes debent augmentari.

Si dicatur quod verum est in potentia, non autem secundum quod pars est, contra:

Esse partis est esse in potentia; et esse infiniti similiter; ergo in eo quod partes erunt infinitae.

Oppositum huius dicit in littera [1.5.321b22-28].

Et per rationem potest ostendi sic: Dicit Aristoteles in VI Physicorum quod si aliquid movetur, et quodlibet eius; si ergo augmentabile movetur motu augmentationis, et quaelibet eius pars; ergo etc.

Quod potest concedi.

Dicendum tamen quod duplex est totum, aut immediatum aut remotum. De immediato intelligendum est auctoritas, non autem de remoto.

Ad aliud sicut dictum est. Ad obiectum contra hoc dicendum quod ibi est aequivocatio eius quod est esse in potentia. Aut in potentia quae coniuncta est actui, et sic est pars in potentia, sicut patet de materia respectu alicuius formae; cum adiuncta est formae, adhuc retinet istam potentiam. Eodem modo partes sunt in potentia, et aliquando habent actualitatem veram. |R 105ra| Alia est potentia quae non coniuncta est actui nec potest habere actualitatem veram, et sic est infinitum in potentia. Et sic patet aequivocatio.



17. Dubitatur de eo quod augmentat, et est duplex positio principalis; quidam enim dicunt quod [quod] augmentat est aliquid formale, ut virtus aliqua. Alii dicunt quod est corpus actu.

Et videtur quod prima positio sit vera sic: Tres sunt transmutationes de quibus determinat Aristoteles in littera, generatio, corruptio, et alteratio [1.3-4.317a32-320a7]; sed quodlibet illorum completur per formam solum; ergo sic videtur quod augmentatio. Maior manifesta est. Minor in generatione, corruptione, et alteratione elementorum, quoniam nihil emittitur nisi virtus solum.

Item, cibus adveniens est agens, corpus vero patiens; sed omne agens agit per naturam formae; ergo videtur quod huiusmodi transmutatio solum sit per virtutem et formam.

Oppositum: Eadem materia nullo adveniente materiali fit rarefactio; sed augmentatio non solum est rarefactio; ergo fiet per aliquod materiale adveniens.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod non est simile in generatione et augmentatione, quia in generatione solum exigitur inductio formae, et non quanti, sed augmentatio per se est circa extensionem.

Ad aliud quod cibus est agens secundum quid, et non simpliciter. Unde corrumpitur quantum ad suam formam; quare magis habet rationem passivi quam activi.



18. Item, dubitatur utrum illud quod advenit sit corpus.

Et videtur quod sic, quia illud quod advenit est humiditas cibalis bene digesta et tota; sed huiusmodi est corpus; ergo etc.

Oppositum: Si sit corpus, et illud est corpus cui advenit, et ita duo corpora in eodem loco.

Et si dicatur quod non est recte, sed illud quod advenit recipitur in poris illius cui advenit:

Sed contra: Aut sunt continui aut non. Si sint continui, ergo nihil diversitatis est ibi — quod falsum est. Si non, ergo non quaelibet pars eius augmentatur, quia pars solida non.

Dicendum quod est corpus quod advenit in primo sui adventus, et post recipitur in porositatibus, secundum quod dicitur in vegetabilibus quod illud quod augmentatur est corpus porosum. Unde stat in poris sicut vinum in pane, et ideo in primo adventu est corpus actu.

Ad obiectum dicendum quod duo corpora esse in eodem loco dupliciter est. Aut in eodem loco primo, et hoc est impossibile. Sed cum unum sit in alio, bene possibile est, ita quod unum sit locus alterius, et sic stat cibus in poris, quoniam in huiusmodi porositatibus fuit humor subtilis quae condensatur vel forte expellitur.

Ad obiectum quod pori sunt discontinui. Et cum dicit, “Ergo non quaelibet pars augmentatur,” dicendum quod adhuc non est augmentatio.



19. Consequenter quaeritur utrum humiditas cibalis coagulatur in poris, ut ponunt quidam.

Et videtur quod sic, quoniam hoc vult Commentator.

Item, nihil est ibi nisi soliditas et pori; sed in solido non potest condensari, quia corpus est; ergo etc.

Oppositum patet, quoniam tunc esset generatio novi carnis iuxta carnem et novi nervi iuxta nervem, et sic de aliis, et non augmentatio, quoniam augmentatio est extensio praeexsistentis magnitudinis.

Dicendum quod non ita condensatur in poris.

Ad primum quoniam duplex potest esse sensus Commentatoris. Aut quod ista congelatio sit status in poris, et sic non intendit Commentator. Aut quod in omnibus partibus, et sic intendit.

Ad aliud quod illud quod advenit corrumpitur quantum ad formam sui et recipitur in solido, et hoc possibile est, cum tunc non sit corpus.



20. Quaeritur utrum a corporeo vel incorporeo fiat augmentatio.

Et videtur quod per incorporeum sic: In alimento non sunt nisi tria, scilicet substantia corporea, materia, et forma; sed non fit augmentatio ratione substantiae corporeae, quia tunc duo corpora essent in eodem loco, ut parte solida; nec ratione formae, quoniam non habet rationem quantitatis per quam fit augmentatio; oportet ergo quod per rationem materiae.

Item, quod debet uniri alicui per corruptionem suae formae et generationem alterius unietur ratione materiae; sed alimentum est huiusmodi; ergo etc. Maior patet, quoniam corrupta propria forma non remanet nisi materia solum. Minor scribitur in littera [1.5.322a6-7].

Oppositum patet: Alimentum vel cibus corpus mixtum est; et forma propria corrumpitur; resolvitur ergo in miscibilia quae sunt eius principia. Si ergo augmentat, hoc erit ratione miscibilium. Sed miscibilia sunt simplicia, cum ratione simplicium non sit nutrimentum nec augmentum.

Et posset dici quod miscibilia resolvuntur in primam materiam, et ratione illius posset esse augmentum. |R 105rb|

Contra: Multum magis elongatur materia prima a nutrimento quam corpus simplex; ergo si per corpus simplex non fiat augmentum, nec per illam materiam.

Item, augmentum est praeexsistentis magnitudinis additamentum; sed non additur nisi quantitas actualis, et materia non habet quantitatem actualem; ergo etc.

Dicendum quod ratione materiae fit augmentatio, et non ratione compositi, quoniam non potest recipi unum corpus in alio in parte solida; nec ratione formae; tunc oportet quod ratione materiae.

Ad obiectum dicendum quod multiplex est resolutio mixti; primo enim resolvitur in formam mixti vel in massam quandam confusam, secundo in elementa, tertio in materiam primam. Duobus modis ultimis non fit augmentum, sed ratione massae confusae solum. Et non est actu corpus, sed in potentia caro quanta, et per hoc fit augmentum, et ita fit augmentatio ab incorporeo.

Ad aliud quod solum est augmentatio post conversionem completam, et non ante. Unde non requiritur actualitas in eo quod advenit.

Ad aliud quod possumus loqui de augmento dupliciter. Aut de eo secundum quod stat in poris et debet congelari in membris. Vel prout unitur cum solido, et hoc duobus modis. Vel prout est materia elementorum, et sic fit incorporeo. Aut prout est aliud quod non habet actu corpus, quae est massa confusa et in potentia propinqua ad actum, et hoc secundo modo solum fit augmentatio, et non primo.



21. Dubitatur de modo augmentandi.

Et videtur quod fiat in duplum vel in magis, quia dicit Aristoteles in libro De anima quod omnium natura constantium determinata est ratio magnitudinis et augmenti; et si magnitudinis, et diminutionis; contingit ergo sumere carnem minimam qua minor non possit augmentari. Illud ergo quod advenit oportet quod sit in plus vel in aeque, quoniam in minus non potest esse.

Item, dicit Aristoteles in libro Physicorum quod divisio debetur materiae, non autem formae; erit ergo finitas in forma, et ita erit accipere minimam carnem secundum formam. Aut ergo secundum substantiam aut virtutem. Sed quoquo modo fiat, illud quod advenit vel erit in plus vel in aeque, et ita augmentatio in duplum ad minus.

Dicitur ad hoc quod caro augmentanda potest esse duobus modis. Aut ratione quantitatis et materiae, et sic divisibile in infinitum. Aut secundum virtutem et formam, et sic solum est accipere. Sed illi minimo non debetur augmentatio, cum augmentatio sit alicuius quanti in actu.

Sed hoc nihil est, quoniam forma carnis determinat sibi materiam. Unde licet quantitas mathematica divisibilis sit in infinitum, non tamen caro quanta actualis. Unde vel fiet augmentatio in aeque vel in duplum, et ideo non contingit ponere minimum in virtute.

Et hoc vult Aristoteles in De sensu et sensato et in VII Physicorum, quia si tota quantitas potest augmentare totam substantiam, et media mediam, et minima minimam. Unde caro augmentanda non est minima, et ideo si adveniat alimentum, potest augmentari in minus.

Ad obiectum dicendum quod anima constans dupliciter est. Aut quantum ad naturam totius, et sic intelligendum est. Aut quantum ad partes, et hoc dupliciter, aut quantum ad partes anhomeomerias aut homeomerias. Et hoc ultimo modo non contingit ponere minimum, quia eius forma ita parum nobilis quod non exigitur quantitas sensibilis ad salvationem illius formae.

Vel dicendum est quod non exprimitur in permanente, nec necesse est concludere per eius oppositum.

Ad aliud quod divisio debetur materiae per se, formae tamen per accidens. Unde semper ad divisionem materiae sequitur divisio formae. Unde semper divisio formae et multiplicatio fit, sed forma dividitur per accidens, sed tamen multiplicatur per se.



22. Dubitatur utrum fiat augmentatio nullo adveniente.

Et videtur quod non, quia ubi acrescit maior quantitas nullo adveniente, fit solum rarefactio; sed rarefactio non est augmentatio; ergo etc.

Oppositum patet in his quae vivunt sine alimento, ut multi homines et mulieres.

Similiter autem in infirmis, cum magis tamen crescunt in quantitate in aegritudine quam in sanitate.

Et potest dici quod non est possibile ut fiat augmentatio nisi adveniente nutrimento.

Ad obiectum dicendum quod duplex est nutrimentum, intrinsecum et extrinsecum. Unde si neque nutrimentum intrinsecum neque extrinsecum recipiant, non augmentantur. Aliquando autem recipiunt nutrimentum solum intrinsecum contractum ab humoribus parentum relictis in semine, et sic vivunt quidam homines per aliquod tempus sine nutrimento exteriori.

Ad aliud de infirmis dicendum quod est propter indigestionem humorum. Unde in |R 105va| aegritudine natura digerit humores, nec indiget alimento extrinseco, sed si reciperet aliud alimentum, forte cito corrumperetur.

Quod autem animalia aliquando sic possunt vivere sine nutrimento exteriori patet de ursa in libro De mirabilibus mundi.



23. Dubitatur utrum semper augmentantur animalia.

Et videtur quod sic, quia dicit Aristoteles in libro De anima quod omne quod habet animam vegetativam semper augmentatur; sed omnia quae augmentantur habent animam vegetativam; ergo etc.

Item, nutrimentum auget inquantum caro quanta et nutrit inquantum caro; semper autem est in potentia caro quanta; ergo etc.

Oppositum determinatur [1.5.322a24-25].

Et videtur per rationem sic: Augmentum debetur animalibus ad hoc ut sint in debitate suae speciei; acquisita ergo debita quantitate, non amplius fiet augmentatio.

Quod concedendum est.

Unde sciendum quod duplex est augmentatio, aut quando illud quod advenit augmentat ad plus quam fuit in principio deperditionis vel ad plus quam fuit in fine deperditionis. Et hoc ultimo modo semper fit augmentatio, et primo modo non. Primo modo loquitur hic, secundo modo in libro De anima.

Et sic patet ad primum.

Ad aliud quod semper est in potentia quanta ad plus quam fuit in fine deperditionis, non autem ad plus quam fuit in principio.



24. Dubitatur utrum illa caro quae nutritur sit caro vel secundum speciem vel secundum materiam.

Et videtur quod secundum materiam: Eiusdem sunt deperditio et restauratio; sed deperditio carnis secundum materiam; ergo et restauratio. Sed illud quod deperditur nutritur; ergo etc.

Item, quanto caro plus nutritur, tanto eius virtus vigoratur. Si ergo caro secundum speciem nutriretur, eius virtus vigoraretur, et ita nunquam erit eius corruptio, semper eius augmentatio. Relinquitur ergo quod caro secundum speciem non potest augmentari; erit igitur caro secundum materiam.

Quod conceditur a magnis, quia dicunt quod aliter non fieret corruptio.

Dicendum tamen quod non est verum. Unde caro secundum speciem nutritur.

Ad obiectum quod deperditio duobus modis est, aut quod corrumpitur omnino vel quod recipit deperditionem alicuius partis sui. Primo modo est maior falsa et minor vera. Secundo modo accidit e converso.

Ad aliud dicendum quod per virtutem carnis secundum speciem non fit aliquod impedimentum perpetuitatis, sed propter dominium alicuius elementi in ipso mixto. Unde maior est ibi deperditio quam virtus animae possit restaurare.

Et sic patet ad obiecta.



[Capitulum 6]

1. Consequenter quaeritur de tactu. Dicit autem quod tactus est in habentibus positionem quorum ultima sunt simul agentia et patientia, moventibus et motis [1.6.323a10-12]. Quaeritur ergo utrum elementa tangent se.

Et videtur quod non, quia ratio contactus est in mutua actione et passione; sed hoc non contingit in elementis; ergo etc. Maior patet in littera [322b22-24]. Minor videtur sic: Locus semper salvat locatum; sed superius elementum est [locus] inferioris; ergo salvat ipsum et non agit in eo.

Item, nullum nobilius patitur ab ignobiliori; sed superius elementum est nobilius; ergo etc.

Oppositum patet, quoniam tactus est in habentibus positionem etc.; sed elementa habent positionem, et ultima sunt simul, et agunt et patiuntur ad invicem; ergo etc. Probatio quod agent et patiuntur, quoniam habent qualitates contrarias quae sunt principium actionis et passionis; ergo etc.

Dicendum quod tangunt se tactu naturali, et est ibi mutua actio et passio.

Ad obiectum dicendum quod in elemento inferiori et superiori duplex est natura, scilicet universalis, quae diffusa est a centro ad circumferentiam, et hac natura habet superius conservare inferius sicut locus locatum. Aut particularis, quae fit ratione qualitatum activarum et passivarum, et hoc modo potest agere in ipsum.

Ad aliud quod de elemento contingit loqui dupliciter. Aut secundum naturam propriam, et hoc modo non agit inferius in superius; nihilominus tamen si consideretur inferius inquantum vigoratur per virtutem caeli, sic potest agere in superius. Et hoc vult Aristoteles in secundo huius, quod sol sub obliquo circulo est causa generationis et corruptionis elementorum [2.10.336a31-32]; per sui enim praesentiam convertitur aqua in aerem. Per sui absentiam accidit e converso.



2. Item, dubitatur utrum caelum tangat corpus elementare secundum definitionem ipsius tactus, scilicet quod tactus est in habentibus |R 105vb| positionem etc.

Et videtur quod non quantum ad primum membrum definitionis sic: Quae habent positionem habent locum; ergo quod non habet locum non habet positionem. Sed caelum non habet locum; ergo etc. Maior scribitur in littera [1.6.322b33-323a1]. Minor patet, quoniam non est ponere aliquid extra caelum quod sit eius locus; ergo etc.

Oppositum videtur sic: Ubi sunt differentiae loci, ibi erit locus; sed ut determinatur in libro De caelo et mundo, in caelo sursum et deorsum et aliae differentiae loci; ergo etc.

Quod concedendum est.

Unde dicendum quod non habet locum in quo, habet tamen locum circa quem revolvitur, ut circa locum sui centri.



3. Dubitatur utrum caelum tangat elementum secundum aliam particulam, ‘quorum ultima sunt simul’.

Et videtur quod non, quia intelligamus lineam pertransire per ignem et caelum; aut ergo tangunt se in eodem puncto aut in diversis. Si in eodem, ergo sunt continua, et ita ultima non erunt simul. Si in diversis, et inter quaelibet duo puncta cadit linea media, et ita superficies et corpus, erit tunc corpus medium — quod est impossibile. Et sic adhuc non erunt ultima simul.

Oppositum: Omnia quae uniuntur aut sunt continua aut contigua; sed ista uniuntur; ergo erunt continua vel contigua. Sed non continua, quia non sunt eiusdem naturae; ergo erunt contigua, et ita ultima erunt simul.

Ad hoc dicunt quidam quod tangunt se in diversis punctis.

Ad obiectum dicunt [quod] cum dicitur quod inter quaelibet duo puncta cadit linea media etc., intelligendum est in eodem corpore; hoc autem est in diversis corporibus.

Hoc autem nihil est; volo enim quod illa linea sit corpus, ut virga ferrea. Tunc secundum eos pars illius media erit corpus; quare erit corpus medium.

Unde dicendum quod tangunt se in eodem puncto illius corporis interpositi. Et cum dicit, “Ergo erunt continua,” dicendum quod non, quia ille punctus est punctus virgae, non autem ignis et caeli. Quomodo autem hoc potest esse intelligendum est [quod illud] quod dimensionatur ratione qua dimensionatum non compatitur aliud secum, sed ratione qua indimensionatum bene compatitur secum aliud, sicut patet de lineis, quoniam infinitae lineae ratione illa qua sunt indimensionatae possunt esse simul. Eodem modo de superficiebus quantum ad profundum infinitae possunt esse simul et conculcari. Et sic patet quod sunt continua, quia in eodem puncto virgae.



4. Dubitatur an tangat secundum alias condiciones, scilicet ‘moventibus et motis’ et ‘agentibus et patientibus’. Et primo de motis.

Et videtur quod non, quia dicit Aristoteles in libro De anima, “Si anima moveretur, maxime moveretur eo motu quo movet corpus”; ergo si caelum moveret elementa, maxime moveret ea motu circulari quo movetur. Sed hoc est falsum, quia movet motu recto; ergo etc.

Oppositum: Motus est actus exsistendi in potentia; sed inferiora maxime sumunt huiusmodi actum exsistendi; ergo etc. Maior patet, quoniam dicit Aristoteles, “Si non esset potentia nisi in motu, nec hic ad formam”; per motum ergo sumunt actum exsistendi. Sed hoc est movere; ergo etc.

Quod concedendum est.

Unde dicendum quod tria elementa moventur circulariter per virtutem caeli, quamvis non appareat nobis.

Ad aliud quod duplex est natura in elementis. Aut particularis, quae est gravis vel levis, et hac natura solum moventur motu recto. Alia est ibi quod infunditur per virtutem caeli; rapit enim sphaeram ignis secum, et similiter aeris, et hoc modo moventur motu circulari.



5. Item, quaeritur utrum tangant se secundum istam particulam, ‘moventibus’.

Et videtur quod sic: Omne movens aliud physice in movendo movetur; sed caelum movet elementum physice; ergo etc.

Oppositum patet, quoniam omne quod movetur aut movetur motu augmentationis aut alterationis; sed caelum neque sic nec sic; ergo etc.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod movere physice dupliciter est; motus enim physicus dupliciter dicitur. Aut per oppositum ad violentiam, sicut naturale, et hoc modo est maior falsa et minor vera. Aut sumitur motus physicus proprie secundum quod fit per contrarietatem, et sic tantum convenit elementis et elementatis, et hoc modo est maior vera et minor falsa.



6. Dubitatur utrum tangant secundum istam particulam, ‘agentibus’.

Et videtur quod non: Caelum non agit nisi per radios; operatio radiorum solum est rarefactio, et ex |R 106ra| consequenti calefacere; sed ignis non potest rarefieri nec calefieri, cum sit summe calidum.

Oppositum patet, cum dicat Aristoteles in libro Meteorum quod caelum inflammat sphaeram ignis; et si sic, ergo agit in ipsum ignem; quare etc.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod ignis summe calidum et summe rarum respectu aliorum elementorum; absolute tamen loquendo non est summe calidum vel rarum.



7. Quaeritur utrum tangant se secundum istam particulam, ‘patientibus’, et utrum caelum posset pati.

Et videtur quod sic, nam si homo esset in continuitate orbis lunae, aut resisteret ei caelum aut non. Si non, ergo caelum esset divisibile — quod falsum est. Ergo resisteret ei, et tunc tactus discerneret aliquam qualitatem tangibilem; quare caelum posset pati.

Item, si resisteret, esset durum; quare essent ibi qualitates primae, ratione quarum posset pati.

Oppositum: Omne pati est moveri; sed non contingit caelum ab aliquo moveri; quare nec pati.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod caelum resistit, quoniam est corpus solidissimum. Et cum dicit, “Tactus perciperet quod resisteret,” dicendum quod non est verum, sed discerneret hoc per virtutem nobiliorem, ut per intellectum. Et si ibi esset brutum, discerneret forte per aliquam virtutem imaginativam. Unde quia percipere per virtutem superiorem quam per tactum, non contingit ponere qualitates.

Ad aliud quod quaedam durities est propria, quae debet reduci ad siccum secundum quod vult Aristoteles in secundo huius [2.2.330a11-12], et talis non est ibi. Alio modo dicitur communiter sumendo duritiem pro soliditate, et sic posset dici quod caelum esset corpus durum. Notandum igitur quod duplex est tactus, aut secundum virtutem solum aut secundum virtutem et superficiem. Primo modo tangunt intelligentiae nos, et similiter caelum omnes alias sphaeras a sphaera ignis. Si secundo modo, [aut] utrumque tangit alterum secundum virtutem et superficiem, et tunc est propriissime tactus, ut patet in igne et aere. Aut unum aliud secundum superficiem et virtutem, aliud vero ipsum secundum virtutem solum, ut patet in caelo et igne.



[Capitulum 7]

1. Dubitatur de actione et passione, et primo cui debeatur actio, et similiter passio; utrum enim passio materiae et actio formae aut non.

Et videtur quod sic: Compositum non agit nisi propter formam, nec patitur nisi propter materiam; et unumquodque propter quod, illud magis; ergo etc.

Item, in libro Posteriorum, effectus maxime debetur causae immediatae; sed passio immediate debetur formae, actio vero materiae; ergo etc.

Oppositum patet: In libro De anima dicitur quod omnes operationes animae sunt totius coniuncti; sed anima nobilior omnibus aliis; ergo operationes aliorum erunt coniuncti; ergo actio et passio debentur coniuncto.

Dicendum quod actio per se debetur composito, et similiter passio, et materia et forma sunt tamquam instrumenta; mediante enim materia agit et mediante forma patitur, sicut mediantibus instrumentis.

Ad obiectum dicendum quod ‘propter’ potest dicere habitudinem causae principalis, et sic est maior vera et minor falsa. Aut habitudinem causae instrumentalis, et sic accidit e converso.

Et per hoc patet ad aliud; si enim loquamur de causa proprie dicta, verum est. Si autem de instrumentali, non, sicut patet de securo; magis enim debetur operatio artifici quam securo.



2. Dubitatur utrum agens et patiens conveniant in genere, et primo utrum de genere praedicabili.

Et videtur quod non sic: Sensibile agit in sensum actione vera et naturali; sed sensibile est in praedicamento qualitatis, sensus in praedicamento substantiae; ergo etc.

Item, quod est maxime agens, ut prima causa, agit in ista inferiora, et tamen in nullo genere cadit.

Oppositum: Dicit Aristoteles hic et alibi quoniam agens assimulat sibi patiens [1.7.324a10-11]; sed hoc non potest facere nisi sint in eodem genere; ergo etc. Minor patet, quoniam substantia non assimulat sibi accidens.

Dicendum quod duplex est agens. Aut primum et increatum, cuius nulla est assimulatio vel proportio ad creata, et huiusmodi in nullo genere cadit. Aut agens creatum, et de huiusmodi intelligendum est propositio.



3. Dubitatur utrum agens et patiens in eodem genere proximo.

Et videtur [quod non], quoniam caelum [agit] in ista inferiora, non tamen est in eodem genere |R 106rb| proximo.

Item, ignis agit in plantam, non tamen sunt in eodem genere proximo.

Oppositum patet, quoniam omnia agentia vel patientia sunt contraria; sed ut dicitur in undecimo, contraria sunt quae sunt in eodem genere proximo; ergo etc.

Dicendum quod agens naturale est duplex. Aut cum opponitur violentia, cuiusmodi agens est caelum. Aliud est agens naturale magis proprie quod agit propter contrarietatem, et hoc modo intelligendum est propositio, scilicet quod agens et patiens sunt in eodem genere proximo, et sic intelligit Aristoteles in undecimo. Primo modo non necesse est quod agens et patiens sint in eodem genere.

Ad aliud quod si loquamur de eodem subiecto proximo et immediato, verum est, non autem de remoto.

Et sic patet ad obiecta.



4. Dubitatur utrum agens et patiens differant specie.

Et videtur quod non, quia dicit Aristoteles in libro Meteorum quod calidum exterius agit in calidum interius; sed calidum interius et exterius non differunt in specie; ergo etc.

Item, frigidum aeris agit in frigidum aquae, congelans ipsum; sed huiusmodi non differunt specie; ergo etc.

Dicendum quod duplex est agens et patiens, aut per se aut per accidens. Primo modo differunt specie; secundo modo non necesse est. Et adhuc eorum quae agunt per se quaedam agunt per viam corruptionis, et tunc oportet quod sint diversa in specie. Aut via exhalationis, et hoc modo non necesse quod differant specie.

Et per hoc patet solutio ad primum, quoniam calidum solum agit in calidum et exhalat.



5. Dubitatur utrum sint in eodem genere subiecto ente specificato.

Et videtur quod sic, quia agens corrumpit patiens sibi contrarium, sed per corruptionem eius generat suam formam, quoniam corruptio unius est generatio alterius; sed agens non agit nisi in subiecto specificato; ergo etc.

Et posset dici quod corrumpit totum, et ita non manet idem subiectum.

Sed contra: Cum calidum agit in substantiam, non agit nisi per frigidum; ergo substantia posset manere corrupta frigiditate.

Oppositum patet, quoniam calidum et frigidum, agentia et patientia, nunquam sunt in eodem, cum sint contraria; ergo etc.

Dicendum quod non debent convenire in eodem genere subiecto.

Ad obiectum dicendum quod [nec] calidum in corrumpendo huiusmodi formam accidentalem nec frigidum corrumpit formam substantialem, et propter hoc non verum. Ad obiectum contra hoc dicendum quod una qualitas accidentalis non agit in aliam nisi ratione suae causae, quae est forma substantialis. Unde ignis emittit formam substantialem, ut postea patebit.



6. Item, dubitatur utrum sint in eodem genere incompleto, ut in materia.

Et videtur quod non: Compositum diversificatur ad diversitatem componentium; sed componentia sunt diversa; ergo etc.

Oppositum: Agens et patiens sunt contraria; et contraria conveniunt in eadem materia; ergo etc.

Dicendum [quod] sicut eadem est materia contrariorum, similiter et agentium et patientium. Unde possumus loqui de materia dupliciter. Aut absolute, et tunc manifestum est eadem materia non numero, sed specie solum. Et in transmutatione, et sic est eadem numero, quia in eadem materia forma ignis generatur in qua forma aeris corrumpitur et e converso.



7. Item, dubitatur de divisione agentis et patientis [1.7.324a24-b13]; dicit enim quod quoddam est agens mobile, et huiusmodi est agens et patiens. Quoddam immobile, et huiusmodi est agens tantum, et similiter agens quod non communicat in materia est agens tantum, ut patet in Metaphysica.

Oppositum patet sic: Medicus et infirmus magis conveniunt quam cibus et infirmus; si ergo cibus patitur ab infirmo, [medicus patitur ab infirmo]. Maior patet, quoniam homo cum homine magis convenit quam inanimatum cum homine.

Item, dicit quod caelum in agendo non patitur ab elemento, eo quod non communicat in materia cum eo. Eadem ratione nec elementum debet pati a caelo, eo quod non communicat in materia cum eo.

Item, dicit quod quoddam agens est agens et patiens [324b1-3]. Contra: Contraria nunquam sunt simul in eodem; sed agens et patiens sunt contraria; ergo etc. Ergo nunquam erit unum agens et patiens.

Dicendum quod illud agens quod non communicat cum patiente in materia est agens tantum.

Ad obiectum dicendum quod duplex est communicantia, aut absolute aut in transmutatione. Verbi gratia, homo convenit cum homine |R 106va| absolute sine aliqua transmutatione. Alia est convenientia quae acquirit in transmutatione. Verbi gratia, in igne et aere, quoniam est ibi convenientia in eadem materia numero. Et hoc modo intelligendum est ‘quae communicant in materia, utrumque patitur ab altero’, et in idem redit. Est convenientia in eadem materia numero, et sic intelligit. Aut specie, et sic non intelligit.

Et propter hoc patet ad primum, quoniam homo cum homine magis convenit in identitate materiae secundum speciem quam cibus cum homine, non tamen in identitate materiae secundum numerum.

Ad aliud obiectum dicendum [quod] de materia propinqua intelligendum. Ad obiectum contra hoc dicendum quod duplex est passio in materia, aut propter convenientiam in materia aut propter ordinationem ignobilioris ad nobilius. Et de tali non loquitur hic, sed primo modo.

Vel dicendum quod materia elementi est propter additionem supra materiam caeli; quia ergo elementum habet quicquid est in caelo de materia et adhuc plus, ideo potest pati a caelo et non e converso.

Ad aliud quod aliquando agit et aliquando patitur, et hoc possibile est, agens scilicet et patiens esse in eodem, diversimode tamen.



8. Dubitatur ad quam causam habent reduci agens et patiens.

Et dicitur quod patiens ad materiam, agens ad formam vel efficientem.

Contra: Omne patiens naturaliter resistit agens; sed resistentia non est nisi ipsius contrarii; ergo debet reduci ad naturam contrarii.

Item, passivum habet reduci ad illud quod habet potentiam passivam; sed potentia passiva non debetur materiae solum; ergo etc.

Oppositum dicitur in secundo huius [2.9.335b29-31], quod pati attribuitur materiae, accidit vero alteri potentiae.

Dicendum igitur quod pati dupliciter est. Aut idem recipere, et si sic loquamur de potentia passiva, potest reduci solum ad materiam. Aut quod recipitur ab alio quod transmutat ipsum, et sic attribuitur materiae sub forma naturali, et sic intelligendum est quod dicit Aristoteles.

Et per hoc patet solutio ad secundum.

Ad primum dicendum quod idem inquantum passum potest resistere, pati autem ratione contrarii.

Ad aliud quod passio quae tantum est receptio tantum debetur materiae, sed est alia potentia passiva. Unde non-esse solius materiae potest esse dupliciter, aut quod non sit materiae aut quod sit materiae, sub naturali tamen forma. Unde passivum ad materiam reducitur sub forma naturali.



[Capitulum 8]

1. Dubitatur de modo agendi et patiendi, et primo de positionibus aliorum. Fuit autem substantia positionum quod per ingressionem agentis in vaporositates sive poros fit actio et passio [1.8.324b25-326b28].

Et illud videtur verum sic: Si agens magis spirituale indiget poris ad sui ingressionem, ergo et corpus magis corporale; sed lux est huiusmodi, quoniam ingredi per vitrinum non potest nisi per poros; ergo etc.

Quod passibile magis habet magis poros, et passibile minus minus; ergo passibile simpliciter simpliciter; ergo ad actionem simpliciter exiguntur pori simpliciter.

Oppositum determinat Aristoteles in Metaphysica, quoniam sine positione pororum est ponere approximationem ad invicem, et ita actionem.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod ingressio agentis duplex est, aut secundum substantiam aut secundum speciem. Si secundum substantiam, exigit poros. Si secundum speciem, non exigit poros. Unde lux secundum totam sui substantiam ingreditur, et simul cum eo ingreditur aer, licet vocemus eam secundum speciem.

Et sic patet ad primum.

Ad secundum dicendum quod magis et minus possunt dicere intensionem et remissionem facilitatis et difficultatis, et hoc modo intelligendum est. Aut circa actionem et passionem, et sic non est intelligendum.



[Capitulum 9]

1. Dubitatur de modo agendi secundum modum Aristotelis, et primo de tribus condicionibus quas ponit in littera [1.9.326b29-327a3]. Est autem prima quod agens est in actu, patiens vero in potentia. Secunda condicio est quod utrobique est agens et patiens. Tertia quod agens et patiens sunt contigua, et non continua.

Videtur autem quod prima condicio sit falsa: Quod non est in potentia forma accidentalis vel substantialis non est in potentia; sed patiens est huiusmodi; ergo etc. Maior manifesta est. Minor patet, quoniam ignis antequam fiat in eo transmutatio est in esse specifico, et tamen potest pati ab aere.

Item, omne agens physice patitur et e converso. Si ergo patiens |R 106vb| in potentia, agens vero in actu, ergo unum et idem simul erit actu et potentia.

Oppositum: Actus debetur formae, passio vero materiae; quare agens in actu, patiens in potentia.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod minor falsa est. Et cum dicit de igne, dicendum quod esse in potentia potest esse duobus modis. Aut secundum se totum, et sic non est in potentia. Aut secundum partem tantum, scilicet secundum materiam, et sic est in potentia. Cum ibi materia non perficiatur, [sed] sua forma solum in forma caeli perficit eius materiam, ideo est materia elementorum semper in potentia ad aliam et ad aliam formam.

Ad aliud quod unum et idem non in potentia et actu respectu eiusdem, sed respectu diversorum.



2. Dubitatur de secunda condicione quod undique est agens et patiens.

Et videtur quod non, quia agens et patiens sunt opposita; ergo secundum illam partem qua est agens non est patiens.

Oppositum patet sic: Faciens est in potentia; sed undique est in potentia; ergo etc. Similiter agens in actu undique in actu; ergo etc.

Quod conceditur.

Ad obiectum dicendum quod idem esse agens et patiens contingit dupliciter. Aut idem simplex — quod est [im]possibile. Aut idem compositum — quod contingit, sed agit ratione formae, patitur ratione materiae. Unde intendit quod in omni parte integrali est agens et patiens.



3. Dubitatur de tertia condicione, scilicet quod agens et patiens sunt contigua.

Contra: In leproso una pars interficit aliam, et tamen continuantur partes.

Item, mixtum est continuum, et tamen in mixto fit actio et passio ratione qualitatum.

Dicendum quod duplex est continuitas, aut quantitatis aut naturae vel essentiae. Unde non loquitur hic de continuitate quantitatis, sed solum naturae vel essentiae.

Et tunc cessant obiecta, quoniam utraque procedit de continuitate quantitatis.



4. Consequenter quaeritur de modo agendi, et primo utrum agens aliquid immittat.

Et videtur quod non, quoniam Aristoteles vult hic [1.9.327a1-3] et in IX Metaphysicae quod potentia [ir]rationalis vadit ad actum per approximationem; sed in [in]termissione non est ponere approximationem; quare actio non fiet per immissionem.

Item, actio naturalis compleri potest per hoc quod una pars transmutat aliam sibi proximam; sed hoc potest fieri sine omni emissione; ergo etc. Maior patet, quoniam primo transmutatur pars exterior, et ipsa transmutat partem interiorem sibi proximam, et sic deinceps. Minor patet, quoniam operatio egreditur a substantia rei; cum ergo una pars tangit aliam secundum sui substantiam, et similiter unietur, et substantia magis habet producere effectum quam aliquid alius, ergo sine aliqua intermissione producit effectum, cum una pars transmutat aliam.

Oppositum patet: Corpora caelestia, loquendo de orbe Saturni et aliis, sunt causa alicuius effectus in inferioribus; aut ergo per immissionem alicuius aut non. Si sic, habeo propositum. Si non, ergo primo inducetur in orbe Iovis, et sic in descendendo in singulis orbibus caelestibus, et tunc sicut forma educitur de potentia materiae in istis inferioribus, similiter accideret in supracaelestibus — quod est impossibile.

Item, loquamur de orbe qui tangit ignem. Virtus caeli multum facit ad generationem animalium et plantae, et maxime ad generationem sensitivae et vegetativae. Aut ergo hoc facit per immissionem virtutis, et habetur propositum. Aut non, sed quod operatur in substantiam sibi proximam, et tunc primo in sphaeram ignis, postea autem in sphaeram aeris, et sic deinceps, et ideo generantur sursum per coniunctionem substantiae cum substantia — quod falsum est.

Quod concedendum est.

Unde agens naturale aliquid immittit.

Ad primum obiectum dicendum quod approximatio potest esse dupliciter, aut secundum superficiem et virtutem aut secundum immissionem solum. Et hoc modo exigitur ibi approximatio.

Ad aliud quod licet operatio egreditur a substantia, nihilominus tamen sic per emissionem perficitur actio naturalis, et licet hoc possit tenere in elementis aliquo modo, non tamen in aliis, ut patet in obiecto. Unde |R 107ra| immittitur virtus quae aequaliter in profundo et superficie producit formam. Unde cum natura agit breviori modo quo potest, non agit per transpositionem partium, sicut dictum est.



5. Dubitatur an sit aliqua pars agentis.

Et videtur quod sic: Sicut est in una actione, similiter est in aliis; sed sic est in actione odoris quod in odorabile aliquid emittitur; ergo etc.

Oppositum patet, quia nulla pars separatur a suo toto nisi per divisionem violentam; sed cum ignis agit in aerem, non est ponere tale dividens; ergo etc.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod aliquid emittitur, scilicet fumalis operatio, quae est corpus, et hoc non debetur ei inquantum agens, licet inquantum patiens.



6. Dubitatur utrum illud quod immittitur sit pars formae.

Et videtur quod sic: Huiusmodi species non invenit contrarium in materia; sed omne quod corrumpitur corrumpitur a suo contrario; quare illa species. Sed non est assignare quod sit aliud quam forma; ergo forma compositi.

Oppositum videtur, quoniam dicit Aristoteles in libro Physicorum, “Agens et forma non coincidunt”; sed huiusmodi species est agens; ergo etc.

Quod concedendum est, quia nihil est formae, quia tota forma educitur de potentia materiae, quia primo est sub esse incompleto, [et] postea per virtutem caeli reducitur ad completionem. Unde quia ex nihilo processit, similiter omnino cedit in nihil.

Ad obiectum dicendum quod duplex est corruptio. Aut per viam contrarietatis, et sic semper cedit in aliquid. Aut de se aliquid cedat in nihil, cum ex nihilo fiat, et sic corrumpitur illa species.

Vel dicendum quod manet; sicut enim virtus caeli manet, similiter virtus particularis. Unde substantiale est tamquam conservans et disponens.



7. Dubitatur an sit vera forma agentis.

Et videtur quod sic: Divisione facta in puncto, ex uno puncto fiunt duo puncta; ergo ex una forma substantiali possunt fieri duae formae substantiales, cum forma magis multiplicabilis sit de se quam punctus.

Item, quando candela accendit, in instanti recipit veram formam ignis, et ita videtur quod ex una forma substantiali fiunt duae.

Oppositum planum est per dicta; si enim vera forma ignis emittatur in aerem, tunc duae formae essent contrariae simul in eodem.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod de puncto fieri duo puncta contingit dupliciter. Sicut distinguit Aristoteles in libro Physicorum ex aliquo, aut post aliquid aut materialiter, eodem modo hic. Ex puncto fieri duo puncta potest esse aut materialiter — quod non est possibile. Aut ex uno puncto, id est, post unum punctum; corrumpitur enim punctus unus, et generantur duo nova puncta. Similiter post formam unam generatur alia, de potentia tamen materiae.

Ad aliud quod quamvis videatur nobis, non tamen verum est; est enim materia in potentia ad receptionem ignis. Unde primo recipit aliquid quod educit veram formam ignis, licet sit in tempore invisibili nobis.



8. Quaeritur an debet dici virtus.

Et videtur quod non, quia sicut se habet substantia ad potentiam, sic potentia ad virtutem; sed potentia nunquam separatur a substantia; ergo etc.

Item, ut dicitur in undecimo, unumquodque est perfectum cum attingit propriae virtuti; quare virtus non debet separari.

Oppositum scribitur in De causis, quoniam superiora immittunt suas virtutes inferioribus.

Quod conceditur.

Sed virtus potest sumi dupliciter. Aut prout est in operatione illud idem quod forma in perficiendo materiam, et non est talis virtus. Aliter dicitur virtus secundum similitudinem illius virtutis, et talis virtus potest emitti, et talis virtus emittitur in semine, et de tali loquuntur medici et alii.



9. Item, dubitatur quid sit illa virtus, an sit species.

Et videtur quod non: Species est res agens in sensum et est spirituale agens; patiens recipit actionem materialem; ergo etc.

Item, ut dicitur in II Metaphysicae, nullum immateriale transmutat materiale; sed species est immaterialis, contrarium autem materiale; ergo etc.

Oppositum patet, quoniam dicitur in VII Physicorum, “Quale alterat in eo quod sensibile”; sed in eo quod |R 107rb| sensibile non agit nisi per speciem sensibilem; ergo etc.

Quod concedendum est.

Unde in generatione illa virtus omnino species, secundum quod vult Aristoteles in libro De anima quod sensus recipit sensibilia sine omni materia.

Ad obiectum quod hoc est propter diversitatem materiae; sicut enim sol constringit lutum, et dissolvit glaciem. Unde propter diversitatem materiae diversa potest agere.

Et per hoc patet ad secundum quod nihil in materia potest esse omnino sub esse spirituali, sicut patet de colore; solum enim dicitur sub esse spirituali respectu sui obiecti.



10. Dubitatur utrum immittitur ab accidente vel substantia.

Et videtur quod ab accidente: Idem immittitur in sensum quod est in contrarium; sed huiusmodi de quo iudicat sensus solum procedit [ab] accidente, quoniam a colore; ergo etc.

Oppositum manifestum est; si enim forma substantialis maioris actionis est quam forma accidentalis, et forma accidentalis generat sibi simile, ergo et forma substantialis. Ergo huiusmodi species immittitur a forma substantiali.

Quod concedendum est.

Unde forma substantialis speciem immittit; aliter enim supercaelestia nihil facerent ad generationem inferiorum.

Ad obiectum dicendum quod sensus recipit multa de quibus non iudicat; iudicat enim tantum de colore et defert ad imaginativam alias virtutes. Quod subest colori tamen totum recipitur in sensu.



[Capitulum 10]

1. Dubitatur de mixtione, et primo an sit mixtio.

Et videtur quod non: Accipiantur duo corpora. Aut unum ingreditur aliud, et tunc duo corpora in eodem loco; quare sic non fit mixtio. Si stent simul extra, tunc non magis videtur mixtio quam prius.

Item, miscibilia aut sunt in actu, aut in potentia, aut unum in actu et reliquum in potentia. Si utrumque in actu, non fiet unum. Similiter si utrumque in potentia. Si unum in actu et aliud in potentia, non est ponere quod illorum in actu et quod in potentia.

Oppositum: Mixtio est miscibilium unio; sed multa possunt uniri; ergo etc.

Quod concedendum.

Ad obiectum quod duo stare simul contingit dupliciter. Aut mediante mutua actione et passione, et sic fit mixtio. Aut non, et tunc non fit mixtio.

Ad aliud quod utrumque est in potentia. Ad obiectum quod miscibilia non faciunt mixtum, sed principium materiale respectu formae mixti. Unde ex his et ex forma mixti fit unum.



2. Dubitatur an miscibilia sint actu in mixto an potentia.

Et videtur quod actu: Omnia corpora habentia duas superficies in actu sunt duo in actu; sed aqua et vinum sunt huiusmodi in mixto, quoniam sunt ibi virtute, et virtus est ultimum de potentia; ergo etc.

Oppositum patet: Ex duobus in actu non fiet unum in actu.

Dicendum quod vere miscibilia non sunt in actu nec in potentia, sed medio modo inter actum et potentiam.

Ad obiectum quod minor falsa est. Et cum obicit, dicendum quod virtus aliquando nominat potentiam ultimatam, aliquando autem potentiam absolute. Et hoc modo sumitur virtus cum dicitur quod miscibilia sunt virtute in mixto.

Ad aliud in oppositum dicendum quod est loqui de his prout primo uniuntur ad invicem aut de natura utriusque prout natura aquae ducit vinum de potentia materiae et e converso. Et hoc modo sunt potentia.



3. Dubitatur utrum sint in mixto in potentia essentiali vel accidentali.

Videtur quod non in potentia essentiali: Quod est in potentia essentiali est in potentia ad formam; sed quod est in potentia ad formam est tantum materia; ergo etc.

Item, quod habet operationem propriam non est in potentia essentiali, quia tunc habet actum ultimum; sed miscibilia sunt huiusmodi; ergo etc.

Oppositum: Omne quod est in potentia ad formam vel ad partem formae est in potentia essentiali, quoniam tale indiget generante; sed miscibilia in mixto sunt in potentia ad completionem formae, et ita ad formam vel partem formae.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod esse in potentia essentiali contingit dupliciter. Aut quoad totam formam, et sic non sunt in mixto in potentia essentiali. Aut quoad partem formae, et sic sunt in potentia essentiali.

Ad aliud quod habere operationem potest esse duobus modis. Aut incomplete, et sic habent operationem in mixto. Aut complete, et sic non habent. |R 107va|



4. Consequenter quaeritur an sint in potentia accidentali.

Et videtur quod sic, quoniam quod est in potentia per impediens est in potentia accidentali; sed miscibilia sunt in mixto solum per impedimentum; ergo sunt in potentia accidentali. Maior patet, quoniam illud est in potentia accidentali quod non indiget nisi ut solvatur prohibens; sed quod est in potentia per impediens est huiusmodi; ergo etc. Minor patet, quoniam aliter essent in actu.

Oppositum: Potentia accidentalis consequitur operationem essentialis causae; sed sunt in potentia ad esse; ergo etc.

Et dicendum quod sunt in potentia essentiali, quia accidentalis supponit totam formam in actu.

Ad obiectum quod esse per impediens dicitur dupliciter, aut quod corrumpitur aut.



5. Consequenter quaeritur de modo miscendi, et primo de isto modo miscendi, quoniam reprobat Aristoteles in littera quosdam; posuerunt enim quod mixtum fit ex parvis positis iuxta se [1.10.327a34-328a18].

Et videtur quod hoc sit possibile, quoniam corpora metallia sunt mixta, ut stannum componitur ex vivo argento et sulphure; sed huiusmodi compositio fit ex parvis positis iuxta se; ergo etc.

Item, humidum et substantiale maxime sunt miscibilia, quoniam utrumque dividit alterum, sicut patet de aqua et vino. Si ergo aqua et vinum faciant mixtum, manifestum quoniam erit ex parvis positis iuxta se.

Item, dicitur quod si parva sint composita ex parvis, melius fit mixtum. Si ergo quod facilius miscentur miscentur, manifestum quoniam ex parvis iuxta se positis fiet mixtum.

Oppositum patet, quoniam ut dicit in littera [328a3-17], aut huiusmodi parva essent minima quoad sensum, et tunc quod esset mixtum ad habentem claros oculos non esset mixtum aliis. Si quoad naturam, hoc est impossible, cum non contingit dare minimum quoad naturam, quoniam omne corpus divisibile in infinitum.

Dicendum quod mixtio non fit ex minimis; fieri tamen potest ex parvis. Sed parva iuxta se posita possunt esse dupliciter. Aut quod agant et patiantur ad invicem, et sic fit mixtio. Aut quod non agant et patiantur, et sic non fit mixtio.

Et hoc modo verificatur propositio de stanno.

Sed haec non fuit positio aliorum, quia posuerunt quod manent sine aliqua transmutatione vel actione vel passione ad invicem.



6. Dubitatur de vero modo miscendi. Vult autem quod miscibilia agunt et patiuntur sibi invicem, et relinquitur medium; tunc fit mixtio [1.10.328a18-31].

Sed videtur quod non sic fiat mixtio: Accipiantur duo corpora, quorum unum alteri unitur. Quamvis agunt et patiuntur sibi invicem, tamen unum non ingreditur substantiam alterius; quare nunquam ex his fiet unum.

Dicendum quod quandocumque fit mixtio, fit ex pluribus separatis primo et postea unitis, sed hoc contingit dupliciter. Aut quod unum agat in aliud et inducat formam suam de potentia ad actum, sicut patet de aqua et vino; pars enim aquae alterat partem vini et reducit formam eius de potentia materiae. Similiter et e converso. Aut quod fiat vere tertium ex his, et hoc est impossibile. Unde est unum aggregatione, sed erunt duo mixta. Unde intelligendum quod faciant tertium in utrumque illorum.



7. Dubitatur de ultima parte [1.10.328a31-b14], in qua tria dicit. Primum est quod parva cum parvis facilius miscentur. Secundum est quod humida magis miscibilia. Tertium est quod aes consumit substantiam stanni si miscentur.

Videtur quod primum [7A] sit falsum, quia quae est proportio medietatis ad medietatem, et totius ad totum; ergo aequaliter possunt tota et dimedietates misceri, et ita aequaliter magna et parva.

Item, sicut parva sunt contraria, similiter et magna; cum ergo ratione contrarietatis fiat mixtio, aequaliter possunt magna et parva misceri.

Dubitatur de secundo [7B]; videtur enim quod sicca magis sunt miscibilia quam humida. Sicut scribitur in secundo huius, siccum quantum de se est cadit in pulverem [2.8.335a1-3]; sed maxima divisibilia maxime miscibilia; ergo cum siccum maxime divisibile, maxime erit miscibile.

Dubitatur de tertio [7C] quare dicit quod aes consumit substantiam stanni si miscentur.

Dicendum [ad 7A] quod parva magis |R 107vb| approximant se, et ideo magis miscentur.

Ad obiectum dicendum quod possumus loqui de dimensione quantitativa, et sic tenet. Aut de modo miscendi quae habetur per approximationem, et sic non tenet proportio.

Ad aliud quod sicut parva permittunt virtutem, similiter et magna; non tamen ita approximant se.

Ad obiectum de secundo [ad 7B] dicendum quod ad hoc quod aliquid sit miscibile duo concurrunt, scilicet quod sit bene divisibile et bene terminabile termino alieno, et haec ultima particula deficit in sicco.

Ad ultimum [ad 7C] quod in compositione aeris est vis sulphuris adurentis, et in stanno multo est de vivo argento, et ideo quando componuntur, maxime consumit eius substantiam. Sed quia in stanno magis est de perspicuo, ideo solum colorat.



8. Dubitatur utrum mixtio sit motus vel mutatio.

Et videtur quod sit motus, quoniam mixtum fit in agendo et patiendo, sed actio est in tempore, et ita fit motus.

Item, tempus est mensura motus; mixtio in tempore; ergo etc.

Item, mixtio est alteratorum unio; sed ad alterationem exigitur motus; ergo etc.

Oppositum: Motus tantum est tribus praedicamentis, ubi, qualitatis, et quantitatis; sed mixtio tantum fit per substantiam, quia accidens misceri non potest nisi per substantiam; ergo mixtio erit mutatio, et non motus.

Quod concedendum est.

Distinguendum est tamen de motu; potest enim sumi proprie, ut est actus exsistens in actu, et sic non est ibi motus. Aut prout motus sumitur communiter pro omni transmutatione successiva, et sic potest dici quod ibi est motus.

Et per hoc patet ad primum.

Ad aliud quod sumitur ibi motus communiter. Unde actio et passio fundantur super motum qui est transmutatio successiva.

Ad aliud quod de alteratione contingit loqui proprie vel communiter. Communiter prout sumitur pro omni transmutatione, et sic sumitur in definitione mixtionis. Proprie secundum quod est in qualitatibus sensibilibus, et sic non sumitur ibi.



9. Item, quaeritur quid sit mixtio, an generatio an corruptio.

Et videtur quod utrumque, et primo videtur quod corruptio: Alteratio ponitur in definitione mixtionis pro transmutatione; sed miscibilia transmutantur tantum via corruptionis; ergo etc.

Quod sit generatio videtur sic: Generatio est via per quam aliquid exit in esse; sed hoc est invenire in mixtione; ergo etc.

Oppositum videtur sic: Mixtio est unica transmutatio; sed generatio et corruptio faciunt duas transmutationes; ergo etc.

Dicendum quod per se est generatio; tamen exigitur [aliud], scilicet corruptio. Unde est ibi generatio primo modo dicendi per se, corruptio secundo modo dicendi per se. Unde unio cadit in sua definitione, forma etiam alteratorum oblique.



[Liber II
Capitulum 1]

1. Dubitatur de materia elementorum, et primo an sit materia omnino prima.

Et videtur quod sic: Super materiam omnino primam nihil additur nisi forma, quia materia materiam non recipit; ergo si elementa habeant materiam, oportet quod habeant substantiam materiae primae.

Item, Aristoteles probat in VII Metaphysicae [quod] quod est compositum generatur; et quod generatur est compositum; ergo quod non generatur non est compositum. Sed materia elementorum non generatur; ergo non est composita; quare erit materia simpliciter, et ita prima materia.

Contra: Materiae omnino primae correspondet potentia receptiva; sed tali potentiae correspondet dator formarum, et materiae elementorum non correspondet dator formarum (per diversas enim transmutationes diversae inducuntur formae); ergo etc. Maior patet, quoniam si haberet potentiam activam, non indigeret alio ad completionem formae.

Dicendum quod de materia ista possumus loqui dupliciter. Aut sumendo materiam quae est materia prima. Aut sumendo materiam pro principio materiali, et hoc modo non est materia prima. Si primo modo, aut ergo prout habet formam generis generalissimi et alicuius inferioris, et sic est materia elementorum. Aut secundum illam considerationem qua praecedit formam generis generalissimi.

Et per hoc patet ad obiecta, |R 108ra| quoniam non est ibi materia pura. Verum est tamen ibi materia prout sumitur pro principio materiali, et hoc modo sumitur materia elementorum.

Vel si accipiamus pro materia prima, dicendum quod participare materiam primam dupliciter est. Aut ante formam generis generalissimi, et sic non participat materiam primam. Aut prout est sub forma generis generalissimi et alicuius posterioris, et sic participat illam materiam primam.

Ad aliud quod non est composita. Et cum dicit, “Est omnino simplex, et ita prima,” dicendum quod non est prima prout prima sumitur sine omni forma secundum quod materia potest esse posterior semper sub forma inferiori usque ad ultimum individuum, sed est materia prima sub forma generis generalissimi et alicuius posterioris.



2. Dubitatur quae sit illa forma quae exigitur cum materia prima ad materiam elementorum.

Et videtur quod sit forma generis generalissimi sic: Materia elementorum est ista quae habet potentiam activam ad formam generandam; sed compositum primum ex materia prima et forma generis generalissimi est huiusmodi; ergo potest esse materia elementorum. Maior patet, quoniam in generatione hominis et aliorum non exigitur nisi potentia activa. Minor patet, quoniam potentia activa nihil aliud est nisi quaedam forma incompleta, cuiusmodi est forma generis generalissimi.

Item, si illa forma quae exigitur ad materiam ad hoc quod materia elementorum non esset forma generis generalissimi, sed alicuius inferioris, tunc compositum ex illa forma et materia potest esse corpus, et ita occuparet locum; sed materia elementorum non occupat locum, ut dicit Aristoteles in libro Physicorum; quare oportet quod sit forma generis generalissimi.

Contra: Materia elementorum est appropriata formis elementaribus solum; sed res primi generis convenit substantiis separatis; ergo non erit materia elementorum.

Quod conceditur.

Unde materia prima prout est sub forma generis generalissimi solum non est materia elementorum.

Ad obiectum dicendum quoniam minor est falsa. Ad obiectum contra hoc dicendum quod productio formarum elementarium est generatio, non autem creatio; rerum autem generis generalissimi creatio est, non autem generatio.

Vel dicendum ad maiorem quod forma activa duplex est, aut remotissima aut propinqua. Maior vera de potentia propinqua, et minor falsa.

Ad secundum dicendum quod res secundi generis, licet sit aliquid in potentia, non tamen in actu, et propter hoc non occupat locum.



3. Dubitatur utrum sufficiat materia prima prout sub forma secundi generis ad hoc quod sit materia elementorum.

Et videtur quod sic, quoniam ut dicitur in XI Metaphysicae, materia quae subicitur calido et frigido est materia prima naturalis; sed talis materia est materia elementorum; ergo erit materia elementorum. Sed non est alia materia prima naturalis communis omnibus naturalibus nisi corpus; quare erit corpus, et sic sufficit materia prima prout in secundo genero ad materiam elementorum.

Oppositum: Sicut se habet principiatum ad principiatum, sic principium ad principium; sed corpus circulare posterius est quam corpus naturale simpliciter; quare et principium corporis elementaris quam corporis simpliciter. Sed materia secundi generis est materia corporis simpliciter; ergo non erit materia corporis elementaris nisi aliquid ei addatur, et ita materia secundi generis non sufficit.

Unde oportet quod sit res tertii generis, et hoc sufficit. Unde materia elementorum est substantia corporalis elementaris, et de hac loquitur hic, non autem de alia.

Ad obiectum quod maior vera est secundum quod sumitur materia pro principio materiali, falsa autem secundum quod sumitur pro materia pura.

Et sic patet ad obiecta.



4. Dubitatur utrum illa materia separabilis sit a contrarietate.

Et quod possit separari videtur sic: Transmutetur aer in ignem, et sit A ultimum instans in quo sit sub forma aeris, B primum in quo sit sub forma ignis. Inter quaelibet duo instantia cadit tempus medium; ergo in illo tempore medio neque erit materia sub forma aeris nec ignis; quare potest separari a contrarietate.

Si dicatur quod non contingit sumere ultimum instans in quo sit sub forma aeris, contra:

Contingit sumere ultimum tempus; et instans est terminus temporis; quare contingit sumere ultimum instans.

Item, generatio unius est corruptio alterius, et sic in instanti; cum ergo ad numerationem subiecti sequatur numeratio accidentis, erit ponere ultimum.

Oppositum: |R 108rb| Si materia est separabilis ita, aut ergo esset alicubi aut nunquam. Si alicubi, aut ergo in corpore, et tunc sub contrarietate. Aut per se exsistens — quod est contra Aristotelem in libro Physicorum, quia vult quod materia separari non potest et nunquam non potest esse. Manifestum ergo quoniam non separatur a contrarietate.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod non contingit dare ultimum, et hoc patet per Aristotelem in VI Physicorum, quoniam dicit quod in instanti medio acquiritur terminus ad quem. Unde non contingit dare ultimum in subita transmutatione. Ad obiectum contra hoc dicendum quod contingit dare tempus ultimum et similiter instans ultimum illius temporis, sed non tamen est terminus a quo instanti, sed ad quem, quoniam in eodem instanti medio corrumpitur forma aeris et generatur forma ignis.

Ad aliud quod sicut est unum tempus omnium, non tamen multiplicatur, similiter est de isto instanti quod est unum instans corruptionis formae unius et generationis formae alterius, non tamen variatur vel multiplicatur illud instans. Unde illa propositio, ‘ad multiplicationem subiecti sequitur multiplicatio accidentis’, recipit instantiam de tempore et de instanti, sicut visum est.



5. Dubitatur de formis elementorum an sint substantiae an accidentia.

Et videtur quod accidentia sic: Dicit Aristoteles in VII Metaphysicae quod illud quod definitur per additamentum alterius essentiae est accidens; sed forma elementaris sic definitur; ergo etc. Minor patet, quoniam non potest cognosci sine sua materia.

Item, hoc patet per definitionem accidentis, quoniam accidens est quod adest et abest etc.; sed formae elementares hoc modo se habent ad materiam; ergo etc.

Oppositum patet, quoniam nullum accidens perfectio substantiae, quoniam perfectio nobilior perfecto; sed formae elementares perficiunt materiam; ergo etc.

Et dicendum quod formae primae elementares sunt substantiae.

Ad obiectum dicendum quod definiri per additamentum alterius essentiae est dupliciter. Aut quod non possit fieri ex illis unum per essentiam, et sic maior vera et minor falsa. Aut ita [quod] ex addito et illo cui additur fiat [unum] per essentiam, et sic accidit e converso.

Ad aliud quod subiectum quod sumitur in definitione accidentis debet esse unum actu, sed subiectum quod subicitur in generatione tantum est potentia.



6. Aliter dicitur quod elementa possunt dupliciter considerari. Aut inquantum sunt substantiae, et sic eorum formae sunt substantiae. Aut inquantum sunt in transmutatione, et sic sunt eorum formae accidentia.

Et videtur quod formae elementorum sunt accidentia, quoniam Aristoteles ubi loquitur de transmutatione locorum in formis dicit, “Quod transmutatur de calido in frigidum” [cf. forsan 2.7.334b20-24] etc.; sed huiusmodi sunt accidentia; quare etc.

Item, substantiae nihil est contrarium; sed formae elementares contrariantur; ergo non erunt substantiae; quare erunt accidentia.

Oppositum: Sicut se habet accidens ad accidens, et substantia ad substantiam; sed principium generandi accidens est accidens; ergo et substantiae est substantia.

Unde non debemus ponere quoniam tantum generetur forma accidentalis in elementis, sicut ponunt quidam, sed ita forma substantialis; aliter enim nihil faceret forma substantialis ad generationem. Unde radix transmutationis et quod transmutat est forma substantialis; qualitates autem de quibus hic loquitur sunt instrumenta per quae fit transmutatio.

Ad obiectum dicendum quod quia nomina formarum substantialium ignota sunt nobis, ut vult Aristoteles in fine Meteorum, sed imponimus nomina accidentibus sensibilibus, ideo exemplificat in accidentibus.

Vel dicendum quod quia naturalis philosophus sensibilis artifex est, et formae substantiales sentiri non possunt, ideo magis dicit [quod] accidentales sunt formae elementorum quam formae substantiales; nihilominus tamen forma substantialis est tota causa transmutationis.

Ad aliud quod contrarietas est multis modis. Uno modo aliquarum formarum circa idem individuum, et sic est maior vera. Alio modo est contrarietas formarum circa idem subiectum potentia, non autem actu, et hoc modo est maior falsa et minor vera.



[Capitulum 2]

1. Dubitatur [1A] de hoc quod dicit quod calidum congregat homeogenea et segregat hetereogenea [2.2.329b26-29]. Calidum est per se causa rarefactionis; sed rarefacere est segregare; ergo semper segregat. |R 108va|

Item, aqua tota homeogenea est, et tamen calidum separat partem a parte, ut in vaporibus.

Item, calidum dissolvit multa homeogenea, ut patet in plumbo et cera et huiusmodi; quare non congregat homeogenea.

Dubitatur [1B] de frigido similiter; dicit enim quod frigidum segregat homeogenea [329b29-30].

Contra: Frigidum est proprietas terrae vel aquae; quare alterat rem ad naturam terrae vel aquae, et ita semper condensabit et congregabit, et non segregabit.

Oppositum patet, quoniam frigidum dissolvit vitrum et sal et huiusmodi, quae coagulantur per calidum.

Et dicendum [ad 1A] quod triplex est separatio, aut via rarefactionis aut exhalationis aut dissolutionis. Primo modo omnia segregat, sed secundo modo intelligit hic, quoniam per exhalationem separat subtile a grosso. Tertio modo, scilicet via condensationis, potest calidum segregare homeogenea.

Et sic patet ad instantias.

Ad hoc autem quod obicitur de frigido [ad 1B] dicendum quod possumus loqui de condensatione tripliciter, aut secundum quod opponitur rarefactioni aut exhalationi aut dissolutioni. Primo modo frigidum omnino congregat, tertio modo quaedam congregat et quaedam segregat.

Et sic patet ad instantias.



2. Dubitatur [2A] de hoc quod dicit quod humidum est male terminabile proprio [2.2.329b30-31], quoniam caelum est male terminabile termino proprio; ergo etc. Probatio minoris: Color est extremitas perspicui in corpore unde terminato; sed in caelo non est color; ergo etc.

Item [2B], dicit quod siccum est bene terminabile proprio termino [329b31-32], cuius oppositum, ut videtur, vult in fine huius; nisi enim esset aqua, terra caderet in pulverem [2.8.335a1-3].

Dicendum [ad 2A] quod humidum est male terminabile proprio termino, sed terminatio potest esse tripliciter, aut partium materiae aut corporis aut perspicui et lucis, ut patet de luce in pariete, quoniam ita terminatur ibi quod non est sub specie propria, et per oppositum est in caelo sub specie lucis. Unde intelligendum est de terminatione primo et secundo modo dicta, non autem tertio modo dicta.

Ad aliud de sicco [ad 2B] dicendum quod terminatio sicci potest esse dupliciter. Aut in partibus magnae quantitatis, et talis terminatio fit per humidum, et sic intelligit in fine huius. Aut in partibus minimis indivisibilibus nobis, ut sunt arenae, et hoc modo siccum bene terminabile termino proprio.



3. Dubitatur de istis qualitatibus in comparatione ad corpora an sint priores in partibus elementaribus.

Quod sic determinat, quoniam primo est materia, postea qualitates, et postea elementa [2.1.329a32-35].

Item, in omni generatione elementorum fit condensatio vel rarefactio. Sed rarefactio a calido, condensatio a frigido, et ita istae qualitates ante elementa.

Oppositum videtur, quoniam accidentia non sunt priora subiectis; sed illae qualitates sunt accidentia corporum elementarium; ergo non erunt priora.

Et dicendum quod istae qualitates possunt comparari ad rem generandam vel ad rem generabilem. Si ad rem generandam, priores sunt; si alio modo, non sunt priores.

Ad aliud dicendum quod ibi est principium materiale cum potentia quae excitari potest ad actum per exterius agens ad esse semper completius et completius, sed quia non transmutat nisi ratione formae substantialis sub esse incompleto, licet praecedat ultimam inductionem, non tamen praecedit formam substantialem.

Et sic patet ad obiecta.



[Capitulum 3]

1. Dubitatur de combinationibus qualitatum quae sint possibiles et quae impossibiles.

Et videtur quod frigidum calido possit combinari sic: Quae minus sunt eadem magis debent se compati; sed calidum et frigidum sunt huiusmodi; ergo etc. Probatio maioris: Compassio est propter convenientiam; ergo quae magis conveniunt magis compatiuntur. Sed quae minus sunt eadem magis conveniunt; ergo etc.

Item, quae est comparatio gravis et levis, eadem est comparatio calidi et frigidi; sed elementa media sunt gravia et levia, ut patet in Caeli et mundi; ergo compossibilis est combinatio calidi et frigidi.

Oppositum |R 108vb| patet per hoc quod dicitur in Praedicamentis quod contraria nunquam actu simul in eodem.

Item, contraria corrumpunt se.

Et dicendum quod tantum sunt quattuor combinationes compossibiles, ut patet in littera [2.3.330a30-b1].

Ad obiectum dicendum quod passio duplex est, aut in eadem essentia aut in eodem subiecto. Primo modo est maior vera, secundo modo falsa; quamvis enim in essentia generis magis conveniunt, nihilominus tamen cum unum destruat alterum, non compatiuntur se.

Ad aliud quod grave duplex est, aut simpliciter aut secundum quid. Et hoc secundo modo sunt elementa media gravia et levia, non autem primo modo.

Vel potest dici quod grave sumitur omnino aequivoce; si enim univoce, non essent simul in eodem subiecto grave et leve. Secundum tamen quod sumitur grave ad interminabile, potest dici quod media elementa sunt gravia. Unde remota aqua, descenderet aer non per naturam gravis formaliter, sed propter eius interminationem proprio termino. Et sic patet quod sumitur grave aequivoce.



2. Dubitatur de combinatione elementorum; videtur enim quod tantum erunt tria, quoniam si ignis est elementum, aut carbo aut flamma aut lux. Non carbo, quoniam est mixtum. Non flamma, quoniam flamma nihil aliud est quam fumus ardens. Non lux, quoniam non habet aliquam naturam elementarem, cum sit in caelo. Ergo erunt tantum tria elementa.

Item, videmus in aliis quae habent contrarium medium quod si habeant medium per privationem, solum habent unum medium. Si secundum positionem, multa habent, ut in coloribus. Similiter ergo debet esse in elementis. Quocumque igitur modo sit, semper, ut videtur, erit tantum unicum elementum vel plura quam duo.

Oppositum: Cum sit unum elementum summum grave, ut terra, et aliud summum leve, ut ignis, necesse est ponere duo media, quoniam si esset unum medium, cum omne medium habet aliquam naturam extremorum, aut ergo haberet siccitatem ignis et frigiditatem terrae, et tunc non esset aliud a terra. Aut frigiditatem terrae et caliditatem ignis — quod non potest esse. Quocumque ergo modo, sic sequitur inconveniens.

Unde tantum oportet ponere quattuor, cum pluribus modis non possunt qualitates ad invicem combinari.

Ad obiectum dicendum quod ignis lux est elementum. Ad obiectum contra hoc dicendum quod lux potest sumi formaliter pro essentia lucis aut pro substantia lucida. Et hoc secundo modo sumitur cum dicitur quod tres sunt species ignis.

Ad aliud quod quamvis sit hic medium per positionem, tantum tamen sunt duo, quoniam aliter non possunt qualitates combinari.



3. Dubitatur de calido in aere et in igne; si enim ignis est proprium subiectum et primum, non erit tunc in aere.

Et dicendum quod primum subiectum potest esse duobus modis. Aut sicut homo est subiectum risibilis, et sic non est ignis proprium subiectum, sed materia rarefacta, ut si sit in termino, tunc est ignis; si autem non, tunc est aer. Et sic calidum est in subiecto primo in igne.

Et sic patet.



[Capitulum 4]

1. Consequenter dubitatur de generatione elementorum, et primo an possibilis sit eorum generatio et corruptio inter se.

Et videtur quod non, quoniam ut vult Aristoteles in I Caeli et mundi, quae non cadunt sub generatione non cadunt sub corruptione; sed elementa non cadunt sub generatione; ergo non cadunt sub corruptione.

Item, si elementum corrumpitur, aut ergo in aliquid aut in nihil. Non in nihil, quia tunc non esset corruptio naturalis. Nec in aliquid, quia omne quod corrumpitur corrumpitur in ea ex quibus componitur; sed componitur ex nihilo etc.; ergo etc.

Oppositum huius manifestum est: Contrarium est causa corruptionis, ut dicitur in libro De morte et vita; sed elementa habent qualitates contrarias; ergo etc.

Dicendum quod elementa possunt transmutari transmutatione naturali quae est generatio et corruptio.

Ad obiectum quod quae non exeunt in esse per generationem et non habent materiam contrarietatis non cadunt |R 109ra| sub corruptione, sed quae habent naturam contrarietatis cadunt sub corruptione. Unde etsi quid fuerit creatum, dummodo habeat naturam contrarietatis, cadit sub corruptione. Cum ergo elementa habent naturam contrarietatis, possunt corrumpi.

Ad aliud quod corrumpuntur in aliquid. Ad obiectum contra hoc dicendum quod fieri ex aliquo contingit dupliciter, aut ex aliquo praeiacente aut ex aliquo simul concreato, sicut ex principio materiali quae habet contrarietatem, ut materia prima. Et haec ultimo modo fiunt elementa ex aliquo, non autem primo modo.



2. Dubitatur an omnia elementa possunt ad invicem generari, ita quod quidlibet ex quolibet.

Et videtur quod non sic: Nullum ignobilius potest transmutari in nobilius; sed terra est ignobilius elementum quam ignis; ergo etc. Minor patet. Maior probatur similiter, quoniam sic ignobilius posset agere in nobilius, sed agens nobilior patiente.

Item, ex privatione ad habitum non fit progressio; sed ignobilius elementum est ut privatio, nobilius ut habitus; ergo etc.

Oppositum: Contrarium est causa corruptionis; sed inter quaelibet duo elementa est contrarietas, vel in una qualitate vel in duabus; ergo ex quolibet quidlibet potest fieri.

Quod conceditur.

Ad obiectum dicendum quod elementum ignobilius dupliciter potest considerari. Vel in se, et sic non agit in nobilius. Aut inquantum vigoratur eius virtus per virtutem caeli, et sic potest agere in nobilius.

Ad aliud dicendum quod duplex est privatio, aut quae aufert potentiam et actum aut quae aufert actum solum. Primo modo est maior vera, secundo modo non, ut patet de sano et aegro.



3. Dubitatur utrum elementa transmutantur secundum totum.

Et videtur quod sic, quoniam eadem est natura totius ignis et partis eius, [et] similiter est in omnibus aliis elementis; si ergo pars in partem potest transmutari, et totum in totum.

Item, sicut forma partis unius est contraria formae partis alterius, sic tota forma unius est contraria toti formae alterius; cum ergo propter contrarietatem in formis sit transmutatio, sicut pars potest transmutari in partem, ita totum in totum.

Oppositum huius ostenditur per hoc quod vult Aristoteles in fine huius quod sol sub obliquo circulo est causa generationis et corruptionis elementorum [2.10.336a31-32]. Unde quantum corrumpitur ex aliquo ex una parte mundi, tantum generatur ex altera parte mundi eiusdem elementi, et ita nunquam totum transmutatur.

Quod conceditur.

Unde possumus loqui de elementis dupliciter. Aut quantum ad naturam propriam, et sic possent secundum totum transmutari. Aut quantum ad naturam universalem regentis, et sic non possunt secundum totum transmutari. Et quia nunquam sunt sine regimine ipsius regentis, nunquam possunt secundum totum ad invicem transmutari.



4. Dubitatur de transmutatione facili et difficili; vult enim quod in habentibus symbolum facilior est transmutatio [2.4.331a23-b4].

Et videtur quod non, quia contrarium citius agit in suum contrarium quam in aliud; ergo quae magis contrariantur facilius transmutantur. Sed quae non habent symbolum magis contrariantur; ergo etc. Maior patet per Aristotelem in III Meteorum, quoniam dicit quod aqua calida citius congelatur quam frigida.

Oppositum: Facilius est transmutare unum quam plura; sed in habentibus symbolum tantum unum est transmutandum, in non-habentibus duo; ergo etc.

Dicendum quod possumus loqui de transmutatione dupliciter, aut quae fit citius et tardius aut quae est plurium. Primo modo in non-habentibus symbolum facilior est transmutatio, secundo modo in habentibus.



5. Dubitatur, cum supponitur quod aliquid maneat in habentibus symbolum, utrum hoc sit possibile.

Et videtur quod non, quoniam quando aer debet transmutari in ignem, si maneat semper caliditas, cum caliditas est qualitas sensibilis, erit in subiecto sensibili, et ita semper erit materia sub aliqua qualitate sensibili, et tunc solum erit corruptio, et non generatio.

Oppositum manifestum est, quoniam in habentibus symbolum facilior est transmutatio, et hoc non est quia citius; ergo erit a parte eius quod est principium.

Dicendum |R 109rb| quod utrumque corrumpitur. Quando aer corrumpitur in ignem, corrumpitur eius humiditas, et similiter eius caliditas, quia aliter in tota transmutatione maneret corpus in actu.

Ad obiectum dicendum quod possumus loqui de uno aut secundum genus aut secundum speciem. In non-habentibus [symbolum] transmutantur duo secundum speciem, in habentibus nonnisi unum secundum speciem. Unde semper remanet unum secundum speciem.



6. Dubitatur quomodo ex pluribus elementis possit generari unum, quoniam vult quod in non-habentibus symbolum est solum generatio tertii [2.4.331b12-24].

Sed contra: Si corrumpitur frigiditas terrae et humiditas aeris, tunc relinquitur calidum et siccum, et ita tertium elementum, scilicet ignis.

Sed contra: Accipiantur duo elementa. Aut unum ingreditur aliud, et tunc duo corpora in eodem loco. Aut unum stat iuxta aliud, et tunc nunquam generatur tertium.

Et dicendum quod non communicant duo elementa materialiter, sicut patet ad litteram [331b18-24], sed si accipitur aliqua pars terrae, et aer agat in ipsam, reducit de potentia materiae caliditatem, corrumpens frigiditatem terrae, et similiter eius humiditas corrumpitur per actionem terrae in ipsum, et tunc relinquitur solum calidum et siccum. Et sic potest tantum intendi ut fiat ignis; non tamen fit ignis ex illis duobus materialiter.



7. Dubitatur utrum ex habentibus symbolum possit generari tertium.

Et videtur quod sic, quoniam illa quae habent maiorem convenientiam magis possunt convenire in tertium; ergo si ex non-habentibus symbolum potest generari tertium, ut dicit in littera [2.4.331b12-24], multo fortius ex habentibus.

Oppositum patet per eius demonstrationem in littera [331b26-36].

Dicendum quod non potest generari tertium elementum.

Ad obiectum quod ibi est fallacia consequentis cum dicit, “Magis conveniunt ad constituendum tertium; ergo ad constituendum tertium elementum.”

Et sic patet.



[Capitulum 5]

1. Dubitatur de tribus opinionibus quas Aristoteles reprobat in littera [2.5-6.332a3-334a15]. Fuit autem prima quod est aliquod corpus sensibile manens in tota transmutatione quando aliquid ex alio debet generari [2.5.332a4-b5].

Et videtur quod istud sit verum, quoniam si ex aere debet generari ignis, caliditas principii materialis non corrumpitur, sed manet; non manet nisi in subiecto sensibili; ergo etc. Maior patet, quoniam omnis transmutatio est a contrario in contrarium; relinquitur igitur quod manet. Omne quod corrumpitur corrumpitur a suo contrario; sed nihil in igne contrariatur caliditati in aere; quare manet. Et tunc erit in subiecto sensibili; quare remanet corpus.

Oppositum: Si aer remaneret, aut ergo remanerent suas qualitates aut non. Si non, esset solum alteratio. Si sic, ergo opposita simul in eodem — quod est impossibile. Quare non remanet aliquod corpus.

Quod concedendum est.

Ad obiectum quod transmutatio alicuius duplex est. Aut transmutatione sibi debita transmutatur, et sic est a contrario in contrarium, et sic intelligitur illa propositio Metaphysicae. Alia est transmutatio alicuius per aliud, et sic non transmutatur in contrarium. Verbi gratia, forma accidentalis variatur variata forma substantiali, et sic accidit hic.

Ad aliud quod aliquid corrumpi potest esse per se, et sic a contrario. Aut per aliud, et sic non est a contrario, et sic accidit in proposito, quia corrupta substantiali forma non possibile est accidens remanere.



2. Dubitatur de secunda positione, et est quod sunt aliqua elementa principia determinata ex quibus fiunt alia [2.5.332b5-333a15]. Quaeritur ergo an ista positio sit possibilis.

Et videtur quod sic, quoniam vult quod omnia alia elementa sunt materia respectu ignis, ignis vero forma, et ita erunt aliqua elementa principia determinata ex quibus fiunt alia.

Item, in unoquoque genere est reperire unum minimum ad quod reducuntur omnia quae fiunt in illo genere; ergo in genere elementorum. Sed illud ad quod alia reducuntur est principium materiale; ergo etc.

Oppositum: Contrarium est causa transmutationis; sed omnia elementa habent contrarietatem, vel in una qualitate vel in duabus; ergo omnia possunt transmutari ad invicem, et ita non est ponere |R 109va| aliqua principia materialia, ut dictum est.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod illud intelligitur antonomastice, et non exclusive, quoniam alia elementa ab igne magis elongantur de caelo, et ideo minus habent de forma.

Ad aliud quod duplex est minimum. Aut minimum privatione et defectu, maximum tamen nobilitate et dignitate, et sic intelligitur ista propositio Metaphysicae, ‘quod in unoquoque’ etc. Aliud est minimum virtute et quantitate, et illud est principium materiale.



[Capitulum 8]

1. Dubitatur de generatione mixti an elementa quattuor actu distincta concurrunt ad generationem mixti.

Et videtur quod sic, quoniam dicit in littera quod mixtio fit quando corrumpuntur intentiones miscibilium [2.7.334b11-12]; sed hoc non potest esse nisi actu prius divisa; ergo etc.

Item, mixtio fit per actionem et passionem; sed agens est actu sicut et patiens, cum sit actio naturalis; quare oportet quod prius fuerunt divisa.

Oppositum: Si elementa quattuor generant et incipiant agere, aut ergo quidlibet ingreditur quodlibet, aut stabunt iuxta se. Si primo modo, ergo duo corpora in eodem loco. Si secundo modo, nunquam fiet mixtum. Quare elementa distincta non concurrunt.

Quod concedendum est.

Unde dicendum quod non concurrunt sicut materialia ad aliquod compositum. Unde duplici via possunt elementa esse ibi. Aut tamquam agentia aut patientia, et sic sunt ibi omnia. Aut tamquam materialia, et sic non sunt omnia, sicut postea patebit.

Ad obiectum quod elementa possunt dupliciter concurrere, aut agentia et patientia aut materialiter. Primo modo, scilicet in agendo et patiendo, eorum intentiones corrumpuntur.

Vel quia corruptio sonat in non-esse, dicere quod non sunt intentiones.

Ad aliud quod possumus loqui de his quae agunt et patiuntur, et sic omnia sunt ibi. Aut materialiter, et sic non concurrunt omnia.



2. Dubitatur utrum ex uno elemento possunt alia produci ad generationem.

Et videtur quod non, quia hoc non posset esse nisi quod omnia essent in quadam massa, et quod tria reducantur de potentia quarti. Sed si illud esset verum, tunc tria elementa cederent in substantiam tantum et non ingredierentur quantum ad materiam, sed quartum solum esset materiale — quod est falsum.

Item, forma ignis adveniens tali materiali inducit corpus, et similiter de aliis elementis; quare semper essent quattuor corpora, et non unum solum corpus.

Oppositum probat Aristoteles [2.8.334b31-335a9], quoniam omnia sunt in potentia in quolibet; et omnia possunt ex terra generari; ergo concurrentibus omnibus et patientibus circa massam terrae generatur corpus. Sed non elementum nec caeleste; quare erit mixtum.

Quod conceditur.

Ad obiectum dicendum quod in principio est ibi materia terrae, sed alteratur per contraria agentia circa naturam terrae, et fit illa materia materia omnium elementorum, et formae aliorum inducuntur, nec tamen est tantum multiplicatio materiae sicut et formae. Et sic patet quod quodlibet elementum secundum substantiam et materiam ingreditur in illam massam terrae.

Ad aliud quod si forma ignis adveniat ad materiam distinctam et divisam, constituit unum corpus, et similiter de aliis elementis. Si tamen omnia ad eandem materiam, inducitur aliud ab his, ut mixtum.



3. Dubitatur de modo generandi. Dupliciter autem dicitur quod sit mixtum; quidam enim dicunt quod mixtum sit ut si accipiatur parva massa terrae, et in quattuor eius partes inducantur quattuor formae elementorum, ita quod non omnes formae in omni parte. Alia positio est quod generantur undique omnes.

Et videtur quod prima positio sit vera sic: Mixtio est miscibilium unio; sed si in una parte generetur aer, in alia parte ignis, et sic de aliis, est miscibilium unio; ergo etc.

Item, quod hoc modo generatur ex his est corpus; aut ergo elementare aut caeleste aut mixtum. Non elementare nec caeleste; ergo etc.

Oppositum determinat Aristoteles, quoniam quaelibet pars mixti mixta est [1.10.328a10-12]; sed non quaelibet pars huius massae est mixta; ergo etc.

Quod conceditur.

Ad obiectum dicendum quod unio potest esse duobus modis, aut aliquorum exsistentium in mixto aut omnium. Et hoc secundo modo cadit in definitione mixtionis. Primo modo accidit in massa confusa.

Ad aliud quod illud quod generatur ex his non est corpus unum, et ideo est ibi fallacia dictionis, ‘ergo erit caeleste’ etc.

Vel aliter: Dato |R 109vb| quod sit corpus non caeleste nec elementare, ergo mixtum, dicendum quod non sequitur quod sit vere mixtum, sed potest esse confusum, quoniam non est mixtum nisi in qualibet eius parte sint omnia elementa.



4. Dubitatur de secunda positione, quae est quod undique de potentia materiae educuntur omnia elementa, et quod sunt in omni parte.

Et videtur quod illa positio sit falsa, quoniam dicit Aristoteles in capitulo de mixtione quod miscibilia prius fuerunt divisa [1.10.327b20-22]; sed secundum istam positionem ista non prius fuerunt divisa; ergo non sunt miscibilia, et ita ex his hoc modo unitis nunquam fiet mixtum.

Item, si elementa ita sunt in omni parte, ergo habebunt suas operationes, et ita suas formas contrarias, et ita in omni parte agunt et patiuntur; quare in omni parte erunt contraria.

Oppositum manifestum est, quoniam Aristoteles in capitulo de actione dicit quod undique est patiens [1.9.326b31-34]; cum ergo ibi sit passio naturalis, undique erit agens. Cum ergo concurrunt quattuor ad invicem ad quartum de cuius potentia educuntur, ubique ignis educet suam formam, et sic de aliis.

Quod conceditur.

Et haec est generatio mixti; si enim ubique est potentia ad formam ignis, et sic de aliis, et agens fuerit ubique, ubique potest forma cuiuslibet induci. Sed oportet salvare quod tria generantur circa naturam istius materiae, et quartum corrumpitur circa eius naturam.

Ad obiectum quod esse divisa potest esse dupliciter, aut tempore aut natura. Unde miscibilia prius sunt divisa natura, non autem tempore; simul enim generantur et miscentur.

Ad aliud quod contraria esse in eodem potest esse dupliciter. Aut sub accidentibus incompletis — quod non contingit. Aut sub accidentibus completis, et sic possunt contraria esse simul in eodem, et sic est in proposito, quoniam sunt ibi citra intensionem et in potentia ad actum primum.



5. Dubitatur quomodo elementa concurrunt ad generationem, et ponatur autem quod locus generationis sit in terra. De aere et aqua non est dubium, cum tangunt terra, sed quaeritur quomodo ignis adveniat.

Et ad hoc dicunt quidam quod ignis immittit suam virtutem. Quidam autem quod ingreditur secundum sui substantiam.

Quod prima positio sit vera videtur sic: Quoniam caelestia, quae minora sunt quam ignis, multiplicant virtutes suas usque ad inferiora, ergo multo fortius ignis. Maior patet, quoniam luna habet dominium super aquas ut per naturam eius fluant et refluant.

Item, dicit Aristoteles in libro Physicorum quod si ponatur combustibile, ignis agit in [in]finitum; ergo multo fortius si materia finita ponatur quae receptibilis eius operationis. Sed quicquid est inter ignem et ista inferiora est receptibilis eius operationis; ergo potest multiplicare virtutem suam usque ad inferiora. Minor patet, quoniam diversum natum est agere in contrarium et diversum; sed quicquid est inter nos et ignem est diversum vel contrarium ab igne; ergo etc.

Oppositum: Si ignis ita diffunderet suam virtutem, cum in medio interstitio est intensa frigiditas, corrumpitur ibi virtus ignis.

Et si diceret aliquis quod quia spirituale est, omnino compaterentur se invicem illa frigiditas et virtus ignis, contra:

Eadem ratione compaterentur se illa virtus et terra cum perveniret ad terram, et sic non corrumperentur intensiones eorum, nec fieret mixtum.

Quod conceditur.

Ad primum obiectum dicendum quod virtus caeli non habet contrarium, et ideo non corrumpitur, sed transit illaesa. Sed virtus ignis invenit contrarium, et ideo corrumpitur.

Ad aliud quod sicut materia apta est nata ut suscipiat, similiter autem ut corrumpat.

Et si dicatur quod species spiritualis est, et ideo non potest corrumpi:

Hoc est falsum, ut patet alibi; quamvis enim spirituale est respectu obiecti, non tamen simpliciter.



6. Dubitatur de secunda positione, et est quod non sufficit quod virtus ignis descendat propter eius debilitatem, sed descendit secundum eius substantiam. Et hoc dicunt quidam quod in vapore.

Et videtur quod illud sit verum, quoniam vult Aristoteles in libro Meteorum quod vapores ascendunt usque ad ignem et inflammantur ibi, et postea descendunt, ut patet in astro descendente; quare videtur quod ignis possit sic descendere in vaporibus.

Item, Aristoteles vult in libro Meteorum in capitulo de salsedine quod aliquando descendunt aquae salsae, et hoc quia habent calidum in se incorporatum; quare sufficienter potest ignis descendere sic in vaporibus.

Oppositum patet, quoniam generatio est continua; sed huiusmodi vapores raro descendunt vel fiunt; ergo generatio non potest continuari propter descensum ignis in huiusmodi vaporibus.

Item, huiusmodi caliditas inclusa in vapore multotiens infrigidatur antequam perveniat ad medium; quare propter incorporationem ignis |R 110ra| in huiusmodi vaporibus non potest fieri generatio.

Quod concedendum est, quia raro fiunt huiusmodi impressiones et raro descendunt.



7. Dubitatur de alia positione, quae est quod radii deferunt ignem secum ad medium vel ad generationem.

Et videtur quod sit vera, quoniam radii transeuntes per vitrum deferunt colorem ipsius secum; ergo eadem ratione transeuntes per ignem possunt deferre ignem secum.

Similiter patet de muliere menstrua, quoniam radii directe procedentes ab oculo ad speculum deferunt secum aliquem vaporem, gratia cuius interficiunt speculum; quare cum ignis subtilius est, videtur quod similiter radii possunt deferre secum ignem usque ad inferiora.

Oppositum huius ostenditur sic: Non-corporis ad corpus non est proportio; sed lux est non-corpus, et ignis est corpus; ergo eorum nulla erit proportio, et ita non est proportio eorum in motu. Cum lux movetur in instanti et descendit, non erit motus alicuius corporis in instanti, sed in tempore, et ita ignis non descendit cum luce vel radiis.

Quod conceditur.

Quoniam spirituale est, non rapit secum corporale, sed descendit in instanti.

Ad obiectum dicendum quod radii transeuntes non deferunt secum colorem vitri, sed magis depurant medium et reddunt eum magis spirituale quam prius fuit, et ideo color tunc magis potest multiplicare se.

Ad aliud quod ille vapor multiplicat se in recessu radiorum. Etsi possit ita multiplicare se, tamen corrumpitur virtus ignis in medio aeris.



8. Dubitatur de alia positione, scilicet quod ignis descendit per naturam universalem, ne cessat generatio.

Et videtur quod ista positio sit vera: Si ponemus vacuum inter ignem et aquam, ignis rarefieret et per totum multiplicaret se, et hoc per naturam universalem, ne relinquatur vacuum; quare similiter potest descendere per naturam universalem ad salvationem generationis.

Item, omne simplex ordinatur ad aliquod compositum; quare si omnia alia elementa in suis sphaeris ordinantur ad generationem, similiter ergo ignis; quare si non descendit, erit otiosum in natura.

Oppositum: Si descenderet, corrumpitur in medio interstitio aeris.

Item, cum alio modo possit sufficienter generari, ut per fractionem radiorum, non necesse est quod descendat.

Unde dicendum quod ignis non descendit a sua sphaera, nec de natura elementaris aliquid, sed tantum lux ignis sicut corporum supracaelestium, posito quod sit lucidus in sua sphaera.

Ad primum obiectum dicendum quod non necesse est quod per naturam universalem descendat, quoniam alio modo potest devenire ad mixtum, ut dictum est.

Ad aliud quod ignis immediate factus est propter constitutionem, secundario autem propter generationem. Unde quamvis non descendat ad generationem, non sequitur quod vanum sit in natura.



9. Consequenter dubitatur de modo miscendi an sit secundum formas substantiales an secundum formas accidentales.

Et videtur quod tantum secundum formas accidentales, quoniam mixtio est alteratorum unio; sed alteratio solum in accidentibus; ergo etc.

Item, tantum miscentur ea quae sunt activa et passiva; sed ea quae sunt activa et passiva sunt contraria; cum ergo substantiae nihil est contrarium, sed tantum contrarietas inter qualitates, [qualitates] et non formae substantiales miscentur.

Oppositum: Si mixtio fieret solum ex qualitatibus accidentalibus, ergo mixtum in eo quod mixtum esset accidens.

Et dicendum quod erit secundum formas accidentales et substantiales.

Ad obiectum dicendum quod alteratio potest sumi dupliciter, proprie et communiter. Proprie secundum quod est transmutatio qualitatum circa idem subiectum actu, et sic non cadit in definitione mixtionis. Communiter pro quacumque transmutatione, et sic cadit in eius definitione.

Ad aliud quod contrarietas dupliciter. Aut circa idem actu, ut est inter album et nigrum circa Socratem, et sic negatur in esse substantiae. Aut prout contrarietas circa idem subiectum incompletum, ut circa materiam primam, et sic substantiae potest aliquid esse contrarium, secundum quod vult Aristoteles in littera quod aqua est igni contrarium, ut contingit aliquid esse contrarium substantiae [2.8.335a5-6].

Et sic patet ad obiecta.



10. Dubitatur utrum mixtio fiat ad aequationem.

Et videtur quod non, quoniam ut dicitur in undecimo, quando miscibilia concurrunt ad generationem, fit mixtum ex altero quidam magis, ex altero autem minus; quare non erit mixtio ad aequalitatem.

Item, in libro Caeli et mundi dicitur |R 110rb| quod omne mixtum movetur ad locum elementi dominantis in ipso; quare non est ibi aequalitas.

Oppositum: Secundum virtutem agentis educitur effectus; sed contingit ponere omnia agentia extrinseca quae educunt formas suas de potentia materiae esse aequalia; [ergo] possunt educere effectum secundum aequalitatem. Minor patet, quoniam aliter unum semper corrumperet aliud.

Quod concedendum est.

Sed dicendum quod duplex est adaequatio, aut secundum materiam aut secundum virtutem. Et adaequatio secundum materiam non potest fieri; secundum qualitatem tamen et virtutem bene potest fieri adaequatio.



11. Sed hoc habet dubitationem. Dubitatur utrum possit esse dominium quantum a materiam, et tamen adaequatio quantum ad virtutem.

Et videtur quod non, quoniam quae est proportio materiae ad materiam, eadem est proportio virtutis ad virtutem; si ergo est dominium alicuius elementi quantum ad materiam, eiusdem erit dominium quantum ad virtutem.

Oppositum huius ostenditur inter elementa: Considerata secundum materiam considerantur grave et leve, considerata secundum virtutem calidum et frigidum. Si ergo materia adaequatur virtuti, ergo sicut summum leve est summum calidum, ergo summum grave erit summum frigidum — quod falsum est, quoniam aqua est summum frigidum.

Dicendum quod accidit quod grave sit frigidum. Unde si esset verum per se, aqua esset summum grave.

Ad obiectum dicendum quod maior vera est de virtute inventa et appropriata, non autem de alia.



12. Dubitatur utrum sit adaequatio elementorum in omnibus mixtis.

Et videtur quod sic, quoniam dicit Aristoteles in littera quod quando miscibilia adaequantur in potentiis, tunc sic [1.10.328a28-31]. Cum ergo suus sermo sit verus, de omni erit verum.

Item, natura semper facit quod melius; sed melius quod adaequantur quam quod non; ergo etc.

Oppositum patet, quoniam secundum dominium agentis, et adaequatio effectus; sed aliquando est ponere ut unum agens sit dominans super alterum, ut in compositione cuius dominatur terra vel aqua vel aliud elementum; ergo etc.

Quod concedendum est.

Unde aliquando miscibilia adaequantur, aliquando non; quando enim adaequantur agentia extrinseca in potentiis, tunc inducitur effectus aequalis omnium. Quando non adaequantur in potentiis, nec aequalis effectus omnium.

Ad primum obiectum dicendum quod duplex est adaequatio, aut in puncto aequalitatis aut secundum quod sumitur adaequatio proportione. Et hoc secundo modo intendit.

Ad aliud quod natura facit quod melius est nisi impediatur, et tunc facit quod melius est impeditum, non tamen simpliciter facit quod melius.

Et sic patet ad obiecta.



13. Dubitatur an mixtum fiat ex omnibus elementis.

Et videtur quod non, quoniam calidum et frigidum, humidum et siccum faciunt mixtum; sed in duobus elementis non-habentibus symbolum est invenire calidum et frigidum, humidum et siccum; ergo ex talibus potest fieri mixtum. Minor manifesta est. Maior dicit in capitulo de mixtione [1.10.328a31-33; cf. 2.7.334b24-30].

Item, Aristoteles vult in fine huius [2.10.337a7-15] quod elementa sunt confusa in suis confinitatibus ubi tangunt se, et post ingressionem unius in alterum relinquitur mixtum, quoniam ex duplici natura elementari non fit elementum; nec fit ibi corpus caeleste; quare fiet ibi mixtum.

Oppositum huius determinat Aristoteles in littera [2.8.334b32-34], quoniam oportet ponere terram sic: Unumquodque maxime dominatur suo loco; sed terra est locus mixtionis; ergo maxime dominatur in mixto.

Item, oportet ponere ibi aquam, quia aliter, ut dicit in littera, terra caderet in pulverem [335a1-3]. Similiter aerem et ignem, propter contrarietatem eorum cum terra et aqua [335a4-5].

Dicendum quod omne vere mixtum fit ex omnibus; potest tamen fieri aliquod confusum ex duobus.

Et sic patet ad secundo obiectum.

Vel dicendum quod unumquod mixtum fit ex quattuor.

Ad obiectum dicendum quod calidum et frigidum, humidum et siccum faciunt mixtum. Intelligendum quod possumus loqui de calido uno et sic de aliis, et sic non intelligenda est propositio maior. Aut de duplici, et sic intelligenda est. E converso accidit de minore.

Ad aliud quod solum virtus unius elementi ingreditur aliud elementum. Unde solum alterat ipsum, sed non potest tantum alterare ut faciat aliud ab elemento. Unde remanet idem elementum quod prius, non tamen adeo purum elementum sicut prius.



14. Dubitatur quid sit locus mixtionis.

Et videtur quod terra non, quoniam grando, nix, et huiusmodi impressiones generantur in aere; et tamen sunt mixta; ergo terra non solum erit locus mixtionis.

Similiter, in IV Meteorum dicitur quod quaedam materialia, sicut lapides |R 110va| et huiusmodi, generantur in ventro nubis; sed huiusmodi sunt mixta; ergo etc.

Item, ibi dicit quod quaedam sunt terrae magis, et quaedam aquae magis. Sed sicut se habent ea quae sunt terrae magis ad terram, similiter quae sunt aquae magis ad aquam; sed quae sunt terrae magis generantur in terra; ergo quae sunt aquae magis in aqua. Quare solum terra non erit locus mixtionis.

Oppositum huius determinat Aristoteles in littera [2.8.334b32-34], dicens quod unumquodque maxime dominatur in loco suo; sed terra est locus mixtionis; ergo etc.

Dicendum quod est loqui de materia mixtionis multis modis. Aut antonomastice, et sic convenit terrae. Aut minus proprie, et sic convenit aquae. Aut minime, et sic convenit aeri. Aut nullo modo, et sic convenit igni. Et huius causa est quod radii caelestes sunt causa generationis; quia ergo undique concurrunt circa centrum, et ibi frangantur maxime, et ideo possunt producere eorum effectus. Tamen quod locus generationis sit in terra potest esse duobus modis, aut infra terram aut in superficie terrae. Et hoc ultimo modo intelligendum est. Licet tamen aer et aqua in superficie terrae se coniungantur, nihilominus tamen terra principaliter dicitur locus generationis.

Ad obiectum dicendum quod aer est locus particularis; accidit enim quod vapores sic elevantur. Similiter est de aliis, quoniam aer per accidens et secundario est locus generationis.

Ad aliud quod illa quae sunt aquae magis generantur in aqua: Hoc potest esse aut supra sphaeram aquae aut in aqua aut in superficie terrae. Et hoc ultimo modo est haec vera, ‘ea quae sunt aquae magis generantur in aqua’. Unde conceditur a quibusdam quod in omnibus [secundum] quantitatem dominatur terra, non tamen secundum virtutem.

Et sic patet ad obiecta.



15. Item, quaeritur quomodo corrumpitur mixtum, an in unum elementum an in omnia.

Et videtur quod [non] in unum: Habetur in libro Meteorum, quoniam dicit ibi Aristoteles quod impossibile est quod aliquod mixtum resolvatur in unum.

Item, omne mixtum fit ex quattuor; si ergo debet resolvi, qua ratione resolvitur in unum, eadem ratione resolvitur in omnia; quare vel in omnia vel in nulla resolvetur.

Oppositum: Sicut tactum est, mixtum generatur ex massa confusa alicuius elementi, de cuius potentia formae aliorum educuntur. Si ergo debet resolvi in omnia ex quibus componitur, ergo debet resolvi in formam et materiam illius elementi cuius erat massa ex qua generabatur et in formas aliorum. Et ita possent formae esse sine materia — quod est impossibile.

Et si diceretur quod separatur materia secundum separationem formae, contra:

Ubicumque sunt tres formae et eadem materia numero, secundum separationem triarum formarum non potest separari.

Dicendum quod sicut radicaliter et primo fit mixtum ex uno elemento, similiter autem mixtum resolvitur in unum in ultima sui redditione. Cuius causa est quod virtutes aliorum sunt extra locum proprium, et virtus terrae in loco, et ideo vigoratur eius virtus quousque corrumpitur mixtum. Et hoc dico quando mixtum fit ex massa terrae. Et sic ultimo mixtum resolvitur in unum, sicut in principio generabatur ex uno. Tamen oportet quod prius fiat resolutio in massam confusam et formam mixti, secundo quod fiat eius resolutio in unum elementum ex quo radicaliter fiebat.

Et sic patet ad obiecta.

Ad primum quod si loquamur de prima resolutione, vera est maior; si de secunda, non.

Et per hoc patet ad alia obiecta, quoniam procedunt de prima resolutione, non tamen de secunda.

Tamen notandum quod istae resolutiones non se habent sicut prius tempore, sed natura solum. Unde simul tempore fiunt, non autem natura.



[Capitulum 10]

1. Dubitatur de causa efficiente, quoniam vult Aristoteles [quod] duplex est agens, particulare et universale.

Et videtur quod non necesse est ponere aliud agens a potentia materiae sic: Aristoteles determinat in VII Metaphysicae quod in quibusdam est agens intrinsecum sufficiens, ut in naturalibus pure; in quibusdam agens extrinsecum, ut in pure artificialibus; in quibusdam partim sic et partim sic, ut patet in aegro, quoniam medicus extrinsece, natura intrinsece. Cum ergo hic loquamur de pure naturalibus, solum sufficit agens intrinsecum; quare non necesse est ponere aliud agens a materia.

Item, violentum est cuius principium |R 110vb| est ab extra, non conferente vim passo, sicut patet in proiectione lapidis sursum; si ergo esset agens extra, esset actio violenta.

Oppositum: Omne movens habet aliquid actualitatis quod mobile non habet; sed potentia intra ipsius materiae non habet aliquid aliud actualitatis a materia; ergo etc. Maior patet, quoniam mobile est in potentia, movens in actu. Minor patet, quoniam illa potentia materiae nonnisi forma materiae; sed forma et actus idem; quare non habet aliquid actualitatis aliud a materia; quare nunquam movebit sine agente universali vel particulari.

Quod concedendum est.

Ad obiectum dicendum quod principium sufficiens potest esse dupliciter. Aut auctoritate et absolute, et sic non intendit. Aut pro principio intra tantum, et sic intendit. Unde vult dicere quod non oportet ponere aliud agens intrinsecum. Nihilominus non potest movere nisi mediante aliquo extra.

Ad aliud quod passum potest considerari extra duobus modis. Aut respectu cuius non habet naturalem ordinationem absolute vel respective, et sic penitus est violentum, et sic intelligenda est illa propositio. Aliter est passum ordinatum ad effectus. Aut absolute, ut omnia inferiora respectu superiorum, et sic passum pati non est violentia, sed ordinatione universali. Alio modo respective, ut patet in elementis; quamvis elementum inquantum elementum non obedit alteri, obedit tamen per naturam universalem, et non est actio violenta.

Aliter dicitur quod ubi est violentia, non est passio conferens vim active. Sed in omnibus istis est passum conferens active; est enim ibi principium intra, quod si excitatur ad actum, confert active.



2. Quaeritur de causa universali quid sit.

Et videtur quod allatio solis, quoniam hic ostendit Aristoteles in littera per tres rationes [2.10.336a15-23]. Prima talis: Omne prius est causa posteriorum; sed allatio prior est aliis; ergo etc.

Alia ratio: Quod maxime habet de esse est causa eius quod est in potentia; sed motus localis est huiusmodi; ergo etc.

Oppositum: Omne agens emittit speciem; sed huiusmodi motus non; ergo etc.

Item, mobile est causa; non ergo motus.

Quod concedendum est.

Unde dicendum quod aliquid potest esse causa dupliciter, aut formaliter aut concomitanter. Unde mobile est causa per se; motus nonnisi per concomitantiam. Unde eius rationes procedunt de his quae sunt causa per concomitantiam solum, et non formaliter.

Et sic patet ad obiecta.



3. Supposito quod allatio aliquo modo possit esse causa, dubitatur an allatio primi orbis an allatio planetarum.

Et videtur quod planetarum, quoniam ut dicitur in Metaphysica, approximatio causae ad effectum est ultima condicio quae exigitur ad actionem vel passionem; sed orbis planetarum magis approximatur nobis quam orbis primus; ergo etc.

Item, caelestia per sua lumina sunt causa generationis; sed orbes planetarum plus habent de lumine quam orbis primus; ergo etc. Minor patet de sole.

Oppositum: Omnis causa primaria plus influit quam causa secundaria; sed orbis primus est causa primaria respectu orbium planetarum; ergo etc.

Quod concedendum est.

Unde orbis primus immittit virtutem suam in orbibus inferioribus, et orbes inferiores sunt sicut instrumenta respectu illius primi.

Ad obiectum quod magis approximari potest esse dupliciter, aut secundum superficiem aut secundum virtutem. Secundo modo orbis primus magis appropinquat nobis, et hoc modo est maior vera et minor falsa.

Ad aliud quod maior propositio particularis est, quoniam orbis primus aliter est causa generationis quam per lumina, quoniam lumen accidens est corpori sensibili, quoniam immittitur ibi substantia activa; nulla enim multiplicatio accidentis solum generat substantiam. Unde omne agens immittit speciem formae substantialis et accidentalis. Unde quamvis orbes inferiores magis habent de lumine quam orbis primus, minus est ibi tamen de forma substantiali.



4. Consequenter quaeritur quid sit causa continuae generationis.

Et videtur quod allatio orbium inferiorum, quoniam dicit in littera quod allatio sub obliquo circulo est causa generationis et corruptionis [2.10.336a31-32]; sed talis allatio est allatio planetarum; ergo etc.

Oppositum: Quod magis est continuum, magis est causa continuationis; sed orbis primus est huiusmodi; ergo etc. Maior patet, quoniam causa et effectus assimulantur. Minor scribitur in VIII Physicorum.

Item, in orbibus inferioribus non est diversitas nisi septem stellarum; sed in orbe primo sunt quasi infinitae diversitates; cum ergo ratione diversitatis perpetuatur generatio, magis fiet hoc per orbem primum quam per alium. |R 111ra|

Item, dicit quod per recessum et accessum solis fit generatio et corruptio [336b17-18]; cum ergo orbis primus in qualibet die [ac]cedit et recedit sicut sol, erit causa generationis et corruptionis.

Dicendum quod caelum magis est causa absolute generationis; allatio tamen inferiorum magis est causa perpetuitatis generationis. Unde in generatione continua duo sunt consideranda, diversitas et continuitas, et hoc quantum ad species vel quantum ad individua. Et similiter est de corruptione. Si loquamur absolute de continuatione, [orbis] primus est causa continuationis. Si autem de continuitate collata, aut ergo respectu specierum, et sic adhuc orbis primus, quoniam numerus specierum secundum quasdam causatur a diversitate stellarum. Si autem ulterius loquamur de continuitate illa collata ad diversitatem omnium individuorum, sic orbes planetarum sunt causa.

Et sic patet ad obiecta.

Ad primum quoniam ultimo modo est maior vera.

Ad secundum quod si loquamur de diversitate specierum, verum est; si individuorum, non.

Ad aliud quod duplex est [ac]cessus et recessus. Diurnus, qui nihil facit ad generationem nisi per accidens. Et annualis, qui facit simpliciter; quando enim sol in Cancro, omnia incipiunt mortificare. Quando in Capricorno, incipiunt crescere. Quando ergo similiter fiat in orbe primo [ac]cessus et recessus, sicut in sole quantum ad motum diurnum, non autem annualem.

Et sic patet ad obiecta.



5. Quaeritur de continuatione generationis an debet dici recta an circularis. Et quaeritur primo quid sit circularis et quid recta.

Et arguitur sic: Generatio circularis denominatur a circulo; sed in circulo est redditio ab eodem in idem; ergo generatio circularis debet esse ab eodem in idem. Per oppositum ergo de generatione recta, quoniam assimulatur lineae rectae; ergo dicetur quoniam semper inducitur aliud et aliud.

Oppositum: Generatio circularis est in elementis; sed ibi sumitur aliud et aliud; quare non erit generatio circularis ab eodem in idem semper.

Item, videtur quod generatio recta sit semper ab eodem in idem, quoniam homo generat hominem, et ita est ibi redditio ab eodem in idem secundum speciem ad minus.

Et dicendum quod generatio circularis est quia est redditio ab eodem in idem, recta quia non fit ita redditio, sed semper generatur aliud et aliud.

Ad obiectum dicendum quod possumus comparare ex quo generatur ad generatum, et sic semper est aliud generatum. [Aut possumus comparare generans ad generatum,] et sic est redditio in idem.

Ad aliud quod est generatio in animalibus aut quantum ad individua aut quantum ad continuitatem specierum. Prima recta dicitur, secunda circularis, et sic est ibi redditio ab eodem in idem.



[Capitulum 11]

1. Dubitatur [1A] quae generatio debet dici perpetua, quoniam vult Aristoteles quod generatio individuorum potest continuare per continuum motum caeli [2.10.336b27-337a1]; sed generatio individuorum est generatio recta; ergo etc.

Item, generatio circularis est perpetua; sed hoc non potest esse nisi per generationem individuorum; ergo etc.

Dubitatur [1B] de ratione sua in littera; dicit enim quod si est infinitas, non est [principium] [2.11.337b25-29]. Contra: Pono principium, et tamen contingit infinitas a parte post, et potest generatio continuari et perpetuari.

Item [1C], dicit quod finitis exsistentibus non potest generatio continuari [337b29-338a3]. Contra: Elementa sunt finita, et tamen potest continuari eorum generatio.

Oppositum [ad 1A]: Generatio perpetua et incorruptibilis idem; sed nulla natura individualis incorruptibilis; cum generatio recta igitur sit in individuis, non erit perpetua.

Dicendum [ad 1A] quod generatio circularis perpetua est, quoniam in diversis individuis semper manet species, et est ibi redditio ab eodem in idem. Generatio autem recta continuari potest individuis diversis, et hoc modo appropriat sibi perpetuitatem. Cum tamen una natura individualis non manet, non dicitur generatio recta proprie perpetua.

Ad primum obiectum dicendum quod quamvis unum succedat aliud, tamen quia nulla una natura individualis manet, propter hoc non proprie est perpetua.

Ad obiectum secundo [ad 1B], quod dicit quod in infinitis non est principium, dicendum quod Aristoteles non negat infinitatem a parte post, sed a parte ante. Unde vult dicere quod si est infinitas a parte ante, non est principium. |R 111rb|

Volunt tamen quidam sumere ex hoc verbo quod mundus fuerit ab aeterno, quoniam dicit, “Si est infinitas, non est primum”; et alibi dictum est quod motus est perpetuus; quare videtur quod non contingit ponere primum.

Sed hoc non intendit Aristoteles, sed solum arguit, ‘si est infinitas a parte ante, non est primum’. Vult tamen quod quamvis sit infinitas a parte post, quod contingat primum.

Ad aliud [ad 1C] quod possumus loqui de finitis speciebus et individuis finitis, et sic intendit. Aut de speciebus finitis positis in infinitis individuis, et sic est in elementis, et sic non intendit.

Et sic patet qualiter contingit generationem perpetuari.



2. Dubitatur ultimo [utrum] in generatione circulari sit redditio ab eodem in idem secundum speciem vel secundum numerum.

Et videtur quod secundum numerum: Generatio circularis denominatur a circulo; sed ibi est redditio ab eodem in idem secundum numerum; ergo etc.

Item, eadem est materia elementorum; et eadem potentia illius materiae; cum ergo eadem materia cum eadem potentia est, a continuitate causae suae, scilicet a motu caeli, ergo ibi fit redditio ab eodem in idem secundum numerum; ergo etc.

Item, eadem est materia elementorum; et eadem potentia illius materiae; cum ergo eadem materia cum eadem potentia, vadit ad eundum actum, sed erit redditio ad idem numero. Quod eadem sit materia patet, quoniam eadem materia numero in qua corrumpitur forma aeris et generatur forma ignis. Quod eadem potentia patet, quoniam materia et potentia eadem in essentia.

Oppositum: Dicitur in VII Metaphysicae, “Generans generat aliud propter diversitatem materiae.”

Et dicendum quod est redditio ab eodem in idem secundum speciem.

Ad obiectum dicendum quod ibi est fallacia consequentis, quoniam similitudo solum tenet quantum ad redditionem secundum speciem, non tamen quantum ad redditionem secundum numerum.

Ad aliud quod sumendum est locum a causa prout expedit; solum enim tenet de his proprietatibus quae conveniunt causae respectu effectuum, non autem de his quae conveniunt causae auctoritate et per se.

Ad aliud quod materia propinqua semper eadem non est, sed et similiter est potentia.



3. Dubitatur utrum sit redditio ab eodem in idem in animalibus, plantis, sicut in elementis.

Et videtur quod sic: Redditio ab eodem in idem est secundum speciem; sed in animalibus est redditio ab eodem in idem secundum speciem, sicut in plantis; ergo etc.

Et hoc vult in littera [2.11.338b5-19].

Oppositum: In generatione elementorum remanet eadem materia secundum totum; sed in animali et plantis non est eadem materia nisi solum secundum partem; ergo etc. Maior patet, quoniam eadem est materia secundum totum in qua corrumpitur forma unius elementi et generatur forma alterius. Minor similiter, quoniam suum quod solvitur est pars materiae.

Dicendum quod possumus loqui de redditione eiusdem in idem dupliciter. Aut quantum ad generans et generatum, et sic est similis redditio in elementis et animalibus et plantis, et hoc intendit in littera. Aut tantum ex quo generatum est, et sic maior est redditio in elementis quam in animalibus et plantis, quoniam tota materia est in generatione unius elementi et corruptio alterius, sed in animalibus separatur pars quae nunquam fuit unita substantiae, sed est residuum ex ultima digestione, ut patet in libro De animalibus.



Expliciunt quaestiones supra librum De generatione.