Memoriale in Metaphysicam Aristotelis
Richardus Rufus Cornubiensis

copyright 2013 © Rega Wood & Neil Lewis


De hoc opere (On This Work) | Variantes (Variants) | Notae (Notes)


TEI-Compliant XML

[Memoriale quaestionum Richardi Rufi in Metaphysicam Aristotelis1

1Titulus: “Praesens huic operi sit gratia [p]neupmatis almi.”

Prooemium]

1. Quoniam temporis interruptione brevissima, scientia laboriose adquisita ab anima relabitur humana, attestante philosopho quod “omnium habere memoriam et in nullo peccare magis est divinae condicionis quam humanae,”2 ne igitur tenebris ignorantiae mens avida, conclusa mole carnis, profundius obfuscetur, sub quarum velamine famosarum maxime quaestionum veritas lateat non investigata, quae per locorum spatia diffuse distenditur amplissima,3 licet nobis parumper de ipsa disserere,4 ut ipsius habeatur memoriale, et summatim ipsarum quaestionum maxime famosarum veritatem recolligere, a transcendentibus naturam ut a metaphysicis incipientes propter subiecti nobilitatem, cum sit de principalissimo modo huius analogi quod est ‘ens’,5 et sic de substantia omnium prima. Et ideo prima philosophia vocatur, quod testatur Algazel,6 dicens quod istud est subiectum divinae scientiae quod est commune omnibus. De quo quaeratur primo de ordine, secundo de nobilitate, tertio de certitudine.

2Iustinianus, Corpus Iuris Civilis Codex 1.17.2: “...” (ed. P. Krueger, Berlin 1888, 2: 72). Cf. Lactantius, De ira Dei 1: “...” (ed. S. Brandt & G. Laubmann, CSEL 27.1: 68; PL 7: 80).
 Cf. etiam Innoc. III, Regesta sive Epistolae 12, Ep. 99: “...” (PL 216: 112). Ps. August., Sermones ad fratres in eremo 9: “...” (PL 40: 1251).
3Cf. August., Confessiones 7.10: “...” (ed. L. Verheijen, CCL 27: 104; PL 32: 742). 4Cf. Rufus, SMet pr. Q1: “...” (Q290.1ra). Cf. etiam Rufus, CAv 1.1: “...” (Q290.81va). 5Averroes, In Metaph. 4.2, Iunt. 8: 31r-v, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 1.107, ed. J. Hamesse, p. 123. Cf. Aristot., Metaph. 4.2.1003a33-1003b21. 6Algazel, Metaph. preposicio 1, ed. J. Muckle, pp. 1-2.

[An metaphysica sit scientia prima]

2. De primo:7 videtur enim esse prima, eo quod prima philosophia nominatur.8

7Cf. supra, Prooemium 1. 8Aristot., Metaph. 6.1.1026a20-30. Cf. Avicenna, De philosophia prima 1.1, ed. S. Van Riet, 1: 3.

Contrarium videtur – quoniam videtur quod sit ultima, eo quod sua cognitio sit a sensu remotissima – nisi quod9 scientia potest comparari ad scibile vel ad scientem. Primo modo est illa scientia omnium prima;10 secundo modo, non.11

9Cum hac locutione, ‘nisi quod’, Rufus responsionem suam introducit in hoc prooemio. 10Cf. Aristot., Metaph. 1.2.982b1-2. 11Cf. Aristot., APos 1.2.72a1-4. Cf. etiam Rufus, In APos 1: “...” (Q312.30rb).

[An metaphysica sit scientia nobilissima]

3. De secundo12 quaeritur sic: Maior enim et melior et nobilior est scientia quae est de maiori, meliori et nobiliori subiecto.13 Et talis est ista.14

12Cf. supra, Prooemium 1. 13Gundissalinus, De divisione philosophiae, “De sciencia diuina,” ed. L. Baur, BGPTM 4.2: 36. 14Cf. Bacon, Q4Met 1, ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 11: 5.

Contrarium videtur – quia moralis philosophia ordinatur ad bonum; ista autem, eo quod speculativa est, ordinatur ad verum; et bonum melius est quam verum – nisi quod moralis philosophia ordinatur ad bonum per adquisitionem; ista vero ordinatur ad verum primum prout per excellentissimam cognitionem ab homine participatur. Et sic prout est cognitum est verum; prout est participatum est optimum.


[An metaphysica sit scientia certissima]

4. De tertio:15 videtur enim esse certissima, cum sit de causis certissimis;16 est enim de causa omnium prima quae certissima est.

15Cf. supra, Prooemium 1. 16Aristot., Metaph. 1.2.982a25-26. Avicenna, De philosophia prima 1.1, ed. S. Van Riet, 1: 2-3. Gundissalinus, De divisione philosophiae, “De sciencia diuina,” ed. L. Baur, BGPTM 4.2: 35.

Contrarium videtur – certior est scientia quae procedit ex principiis quam quae est ad principia; haec autem est ad principia – nisi quod hic solvit prior distinctio.17

17Supra, Prooemium 2-3.

[An metaphysica desiderata sit eadem
cum bono appetito a hominibus]

5a. Quaeritur de conclusione prima probata – scilicet, quod “omnes homines natura scire desiderant” [1.1.980a21] – scilicet, utrum illa scientia naturaliter ab hominibus desiderata sit eadem cum bono quod ab omnibus naturaliter appetitur.18

18Aristot., ENic 1.1.1094a3.

Et quod sic videtur:

Unus appetitus ad unum terminatur; sed appetitus hominis terminatur ad bonum et ad scientiam; ergo scientia et bonum idem. Ergo sicut bonum ab unoquoque appetitur, sic et scientia – quod falsum est. Quaeritur ergo si sint eadem, quare non omnia appetunt scientiam sicut et bonum.


[An bonum sit melior quam scientia]

5b. Praeterea, terminatur ad bonum et etiam ad scientiam. Quaeritur ergo utrum termini condicio sit nobilior quae est ad bonum, aut quae est ad scientiam.

Et videtur quod primo modo, quia bonum est in ratione finis et secundum rem et secundum rationem; scientia vero secundum rationem solum.

Contrarium videtur – nobilior est condicio alicuius per quam differt ab aliis causatis secundum praerogativam; per scientiam differt homo ab omnibus causatis et non per bonum, cum omnia bonum appetant; ergo scientia nobilior – nisi quod si accipiatur scientia pro cognitione primae causae, sic idem est scientia et bonum desideratum ab homine; aliter non.19

19Cf. Bacon, Q4Met 1, ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 11: 6.

Ad aliud [5a] patet quod bonum et scientia sunt idem in subiecto et secundum rem, differunt tamen secundum rationem, quia dicitur bonum inquantum participatur,20 scientia vero inquantum cognoscitur.

20Boethius, De consol. 3.11.8: “...” (ed. C. Moreschini, p. 87; 3.11.236, PL 63: 772). August., 83 quaest. 24, ed. A. Mutzenbecher, CCL 44A: 29; PL 40: 17.

Ad ultimum [5b] dicendum quod bonum simpliciter sonat in melius quam scientia, tamen scientia aliqua est melior quam est bonum aliquod. Scientia enim quae est de primo bono est melior quam aliquod bonum inferius.


[De differentia artis et experientiae]

6. Quaeritur de differentia artis et experientiae.21

21Aristot., Metaph. 1.1.980b25-981a12.

Videntur enim non differe, cum utrumque sit circa singularia22 – nisi quod experi|E 46rb|entia est solum circa singularia. Ars vero cum sit duplex (theorica, scilicet, et practica),23 theorica considerat principia et regulas operando et sic consistit in cognitione universalium tantum, practica vero consistit in cognitione universalium in singularibus.24

22Aristot., Metaph. 1.1.981a15-16: “...” (AL 25.1a: 90); Rhetorica 1.2.1356b28-33. 23Avicenna, Canon 1.1.1, ed. Venetiis apud Iuntas, 1555, fol. 3r. 24Forsan addendum est “...

[An homo possit habere hanc scientiam in hac vita]

7. Quaeritur, cum scientia ista sit de substantiis separatis,25 utrum homo possit habere hanc scientiam in hac vita.

25Cf. Aristot., Metaph. 1.2.983a5-10; 6.1.1026a16: “...” (AL 25.2: 117). Averroes, In Metaph 6.2: “...” (Iunt. 8: 69r).

Et videtur quod non:

Cum scibilia de quibus determinatur in hac scientia a solo intellectu sint comprehensibilia; et forte impossibile est hominem in statu isto uti intellectu simpliciter et sine phantasia;26 substantias igitur separatas non intelliget.27

26Cf. Rufus, In DAn 2.3.E8: “...” (M3314.69va; ed. M. Alonso, p. 142). Sed cf. Grosseteste, In APos 1.14, ed. P. Rossi, pp. 215-216. 27Cf. Rufus, In DAn 2.11.Q3: “...” (Q312.25vb; ed. M. Alonso, p. 250).

Et si dicat quis28 quod non dicit Aristoteles quod sit impossibile habere cognitionem de substantiis separatis sed difficile,29 hoc videtur etiam falsum. Quia intellectus hominis in statu isto est coniunctus cum phantasia, et ita non solum est difficile cognoscere manifestissima naturae, sed etiam impossibile est.30

28Cf. Bacon, Q4Met 2: “...” (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 11: 37). 29Cf. Aristot., Metaph. 1.2.992a10-12; 992b29-993a10. 30Cf. Rufus, In DAn 3.1.D1: “...” (Q312.26vb; ed. M. Alonso, p. 286).

Tum etiam sicut visus vespertilionis ad solem,31 ita intellectus noster ad manifestissima naturae [2.1.993b10-13].

31De vespertilione, et non de nicticorace sive noctua, legitur in translatione Michaelis Scoti, apud Averroem, In Metaph. 2.1, Iunt. 8: 14r.

Dicendum quod sicut dicit Commentator,32 et etiam sicut in littera [1.2.983a4-6], quod haec scientia est nobilissima, et hoc duabus de causis: Et hoc vel quia sit de Deo, vel quia sit Dei, et hoc vel maxime vel solius [1.2.983a10]. Et si hoc, non est hominis, quia impossibile est intellectum humanum in statu isto complete elevari a phantasmatibus. Et ideo non potest homo complete habere istam scientiam in statu isto, quia per naturam cognoscentis et non per naturam cognoscibilis.33

32Averroes, In Metaph. 6.2: “...” (Iunt. 8: 69r). 33Boethius, De consol. 5.4.25, ed. C. Moreschini, p. 149; 5.4.336, PL 63: 848-849. Cf. etiam Liber de causis 9(10).98-99, ed. A. Pattin, p. 160.

Sed tunc opponitur:

Si est tradita scientia de Deo, ergo est cognita. Impossibile est enim quod scientia de aliquo traderetur, nisi ab aliquo cognosceretur. Et dicendum quod Aristoteles habuit cognitionem de Deo eo modo quo possibile fuit.34 Non tamen possibile fuit habere eam complete a parte cognoscibilis, et ideo nec a parte cognoscibilis ipsam complete potuit tradere.

34Cf. Aristot., Metaph. 1.2.983a5-10. Hales, Quaest. 5.1.14, BFS 19: 45; Sent. 1.3.27, BFS 12: 50. Nequam, Speculum Speculationum 1.4.1: “...” (ed. R. Thomson, p. 28).

[Liber I (Alpha minor)]

    Consideratio quidem in veritate [2.1.993a30] etc.35

35Aristot., Metaph. 2.1.993a30: “...” (AL 25.2: 36); apud Averroem, In Metaph. 2.1: “...” (Iunt. 8: 14r).
 In hoc opere Rufus utitur translatione Michaelis Scoti, ut invenitur apud Averroem, In Metaph., Iunt. 8. De valore translationum arabicarum cf. R. Walzer, “On the Arabic Versions of Books A, α, λ of Aristotle's Metaphysics,” Harvard Studies in Classical Philology 63 (1958) 217-231; Greek into Arabic, Oxford 1962, pp. 114-128.

[Quid sit veritas]

1. Quaeritur quid sit veritas, et hoc primo.36 Secundo an sola una sit veritas vel non.

36Haec quaestio tractatur etiam in SMet 1.1.Q1, V4538.3ra.

Ad primum respondit Anselmus, dicens quod veritas est “rectitudo sola mente perceptibilis,”37 et est alia eius definitio quae est “veritas est coaequatio rerum et intellectuum.”38

37Anselmus, De ver. 11, ed. F. Schmitt, OO 1: 191. 38De historia huius definitionis cf. P. Boehner, “Ockham's Theory of Truth,” Franciscan Studies 5 (1945) 138-161. Veritas raro ab auctoribus aliis a Rufo per ‘coaequationem’ exponitur. Loquitur communiter potius de ‘adaequatione’. Vide Avicennam, De philosophia prima 1.8: “...” (ed. S. Van Riet, 1: 55).
 Auxerre, Summa Aurea 1.9.3: “...” (ed. J. Ribaillier, 1: 195)
 Hales, Sent. 1.39.2: “...” (BFS 12: 394-395). Summa Halesiana 1.89: “...” (1: 142).
 Philippus C., Summa de Bono, 1.0.2: “...” (ed. N. Wicki, 1: 10).
 Auvergne, De universo 1.3.26: “...” (OO 1: 795).
 Grosseteste, De veritate: “...” (ed. L. Baur, p. 134).
 Bacon, Q4Met 2: “...” (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 11: 33).
 York, Sapientiale 6.25: “...” (ed. J. Scully, 2: 372).
 Sed cf. Rufus, In APos 1: “...” (Q312.31vb-32ra).
 Cf. etiam Grosseteste (?), Summa theologiae: “...” (ed. D. Callus, p. 203).

Dicimus igitur quod veritas secundum rem nihil aliud est quam directa rei acceptio quando apprehenditur sicut est; quando autem non apprehenditur sicut est, tunc est falsitas aut privatio veritatis. Et sic patet quod omnis veritas in cognitione exsistit, quia tunc est veritas quando apprehenditur.39 Unde si non esset apprehendens, non esset veritas in ratione veritatis, et hoc significatur per primam definitionem quae dicit quod est rectitudo.

39Rufus, SOx pr.: “...” (B62.9vb).

[An veritas sit tantum una]

2. Quaeritur de secundo40 utrum una sola sit veritas vel plures sint veritates.41

40Cf. supra, 1.1. 41Amplior huius quaestionis tractatio invenitur in SMet 1.1.Q2, V4538.3rb-va, et in SOx pr., B62.10ra-10vb.

[1] Et quod una sola sit veritas videtur per auctoritatem Anselmi dicentis quod una sola est veritas.42

42Anselmus, De ver. 13, ed. F. Schmitt, OO 1: 199.

[2] Item, si non esset una sola veritas sed plures, tunc multiplicaretur secundum multiplicationem rerum,43 et sic vel esset accidens vel principium substantiale. Sed non est accidens, quia nullum unum accidens concomitatur omnia causata, sed veritas concomitatur omnia causata, ergo etc. Nec est principium essentiale, quia aut esset materia aut forma – quod falsum est, quia ista44 sunt in re; veritas autem in cognitione.

43Rufus, SOx pr.: “...” (B62.10rb). Cf. Bacon, Q4Met 2, ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 11: 34. 44Seu potius ‘istae’, id est, materia et forma.

Dicendum secundum opinionem Aristotelis45 in parte sequenti quod “unumquodque sic se habet ad veritatem ut se habet ad esse;” sed unum est quod habet esse per se et verissime; similiter una est veritas per se et verissime. Alia autem sunt quae habent esse ab illo, et sic secundario, et sic sunt aliae veritates secundario. Patet igitur quod una sola est veritas tamquam principium; multae autem secundum participationem.46

45Aristot., Metaph. 2.1.993b30-31. De hoc dicto cf. Rufus, SMet 1.2.E3, V4538.3vb; cf. etiam 5.8.Q2, V4538.31ra. 46Cf. Rufus, SMet 1.1.Q2: “...” (V4538.3va). Cf. Bacon, Q4Met 2, ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 11: 32.


[Liber II (Alpha maior)


An sit status in una forma secundum genus]

1. Quaeritur cum sit status in formis, an sit status in una forma secundum genus, an ad plures formas secundum genus.

Sed quod secundo modo videtur sic:

Cum decem sint genera quorum nullum est reducibile ad alterum, sed quodlibet genus est forma, sic decem erunt formae quarum nulla reducibilis erit ad aliam.

Contrarium videtur:

In nulla forma posteriori |E O162 46va| est status cum habeat formam priorem, sed omnis forma accidentalis est posterior forma substantiali, et ita in formis accidentalibus non erit status, sed solum in substantiali forma, et ita erit unum secundum genus.

Dicunt quidam quod forma accidentalis prout in suo genere consideratur est prima, et tamen non simpliciter.47

47Cf. Aristot., Metaph. 2.2.994a1-11, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 1.43: “...” (ed. J. Hamesse, p. 118).

Sed melius dicendum quod nulla forma accidentalis est simpliciter prima, et ideo ad nullam potest fieri status, sed ad substantiale solum fit status. Distinguo etiam formam: aut enim est materialis aut immaterialis. Si igitur fiat sermo de forma immateriali, manifestum est quod est status, cum sit una omnium prima quae est causa prima,48 sed illa non est in genere49 nisi solum tamquam conservans. Si vero fiat sermo de forma materiali, sic sunt plures, et non est ibi status nisi ad formam generis quae est una numero, quia non per plures essentias multiplicatur. Alio modo est unum numero, quod nec per plures essentias nec plura esse potest multiplicari, ut hoc singulare. Licet igitur genus generalissimum per differentias oppositas quae sunt formae dividatur, ex quibus resultat prima contrarietas, tamen est prior forma maxime universalis non multiplicata quae est forma generis generalissimi ad quam est status, et differentiae dividentes sunt formae sequentes.50

48Cf. Rufus, IDiv 1: “...” (A138.262vb).
 Rufus, In Phys. 1.1.3: “...” (ed. R. Wood, p. 96).
 Rufus, SMet pr. Q3: “...” (V4538.1ra).
49Lombardus, Sent. 1.8.6, ed. I. Brady, 1: 100. Cf. Nequam, Speculum Speculationum 1.12.5-7, ed. R. Thomson, pp. 42-43. 50Cf. Rufus, SMet 2.4.Q1: “...” (V4538.10vb). Cf. etiam SMet 11.2.Q2: “...” (S2322.121vb).
 De forma generalissima cf. etiam Ps. Grosseteste, Summa philosophiae 4.5-8, ed. L. Baur, pp. 306-311.

Et nota quod idem est secundum rem status in causis et status in praedicamentis, sed quoad philosophum status in causis, sed quoad logicum in praedicamentis.51

51Cf. Aristot., DAn 1.1.403a29-30.

[An conveniat infinita imaginari sed non intelligi]

2. Quaeritur de hoc quod dicit Aristoteles quod infinita non contingit intelligere, contingit tamen infinita imaginari.52

52Aristot., Metaph. 2.2.994b21-25, translatio Michaelis Scoti, apud Averroem, In Metaph. 2.11: “...” (Iunt. 8: 16v).

Quod non videtur:

Quia omne imaginatum est apprehensum causaliter et nullum infinitum est apprehensum causaliter; quare etc.

Contrarium huius sic ostenditur:

Quaecumque virtus potest indifferenter apprehendere quod est et quod non est, potest super infinitum; et talis est imaginatio.53

53Cf. Avicenna, De anima 3.8, ed. S. Van Riet, 1: 270. Blund, Tractatus de anima 18.250, ed. D. Callus & R. Hunt, p. 67.

Dicendum quod virtus imaginativa potest extendere se ad plura quam ad illa quae a sensu sunt apprehensa, et sic ad infinita, cum indifferenter ad id quod est et quod non est se extendat. Intellectus vero solum cadit super veram speciem rei et eius essentiam, et propter hoc cognoscit rem sicut est;54 super infinitum autem non potest cadere cum non habeat verum esse. Nec propter hoc dicendum est quod sit minus potens quam imaginatio, sed etiam magis potens.

54Cf. Grosseteste, In APos 2.6, ed. P. Rossi, pp. 406-407.

Sciendum ergo quod infinitum congruit quantitati,55 igitur illa virtus quae nata est comprehendere quantitatem rei, illa potest concadere super infinitum. Sed haec est imaginatio quae potest de se esse infinita, et ideo potest super infinitum; sed sensus inspicit figuram in materia secundum Boethium in V De consol., et sic non respicit infinitatem.56

55Aristot., Phys. 1.2.185b2-3: “...” (AL 7.1.2: 11). 56Boethius, De consol. 5.4.27-28: “...” (ed. C. Moreschini, p. 149; 5.4.336, PL 63: 849).

[De statu in causis efficientibus]

3. Quaeritur qualiter est status in causis, et primo de statu causae efficientis.57

57De statu in causis agentibus cf. Rufus, SMet 1.3.Q1, V4538.4vb-5rb; In APos 1, Q312.30vb. Cf. etiam Bacon, Q4Met 2, ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 11: 48-53. Buckfield, In Metaph. 2, ed. A. Maurer, p. 105.

Et probatur ibi status per hoc quod si non haberet primum, non haberet ultimum. Et ita cum habeat primum, et ultimum.58

58Forsan pro “...” cf. Aristot., Metaph. 2.2.994a1-994b5, praesertim 2.2.994a19. Sed cf. etiam Averroes, In Metaph. 2.10: “...” (Iunt. 8: 16v).
 Cf. etiam Aristot., De caelo 1.12.282a2; apud Albertum M., De caelo 1.4.7: “...” (ed. P. Hoßfeld, OO 5.1: 92).

Videtur per hanc rationem quod motus circularis non sit finitus, quia ubi non est primum ibi non est ultimum. Ergo si in perpetuis non est primum, nec erit ibi ultimum; cum ergo motus circularis sit perpetuus, non habet primum neque ultimum – quod tamen falsum est; iste enim motus quo mensuratur hodierna revolutio est ultimus. Ergo primum est falsum, quod si non habet primum, non habet ultimum.59

59Cf. Rufus, SMet 1.3.Q1: “...” (Q290.3va).

Dicendum secundum Commentatorem60 quod quando unum sequitur alterum essentialiter et est posterius eo, tunc si prius non est, posterius non erit; quando autem accidentaliter, tunc potest esse prius sine posteriori.61

60Averroes, In Metaph. 2.5-6, Iunt. 8: 15r-v. Cf. Rufus, SMet 1.3.Q1: “...” (Q290.3va). 61Ita forsan pro “...

Et illud sic habet intelligi: quando illud quod praecedit est causa necessaria ad esse posterioris, tunc sequitur si postremum esse, et primum; quando autem praecedens non est necessaria causa posterioris, tunc posterius potest esse sine priore. Sic est de circularibus sive de revolutionibus, quia hodierna est poster|E 46vb|ior quam hesterna. Nec tamen hesterna circulatio est causa necessaria hodiernae circulationis, et propter hoc in illis non sequitur quod si primum non est, quod ultimum non erit.62

62Oportet esse primam circulationem et primum diem secundum Rufum. Cf. Rufus, In Phys. 8.1.8, ed. R. Wood, p. 222.
 De revolutione hodierna autem dicit quod tantum accidentaliter posteriora praeceditur a hesterna; cf. Rufus, SOx 1.2F: “...” (B62.21vb).
 Posita revolutione prima ordo revolutionum indifferens est; cf. Rufus, SPar 2.1: “...” (V12993.133va).

4. Quaeritur an sit status in causa materiali.63

63Aristot., Metaph. 2.2.994a20-994b8. Averroes, In Metaph. 2.7, Iunt. 8: 15v-16r. De quibus cf. Rufus, SMet 1.4.E1, V4538.5rb-va.

Quod non videtur:

Tum quia quaelibet pars materiae est materia, et omnes partes materiae sunt infinitae.64

64Cf. Aristot., Phys. 3.6.207a21-27. Les auctoritates Aristotelis 2.109, ed. J. Hamesse, p. 148. Cf. etiam Rufus, In Phys. 1.2.2: “...” (ed. R. Wood, p. 99).

Tum quia istud ex quo fit aliquid est principium materiale, et ex parte eius est infinitas – quod patet, quia partes magnitudinis sunt infinitae ex quibus contingit facere aliquid.

Contrarium videtur per hoc quod in quo est reperire unum primum, in eo non erit processus in infinitum; hoc autem in materia est, cum sit una prima materia omnium. Tum quia sicut omnes potentiae activae ad unam activam reducuntur, similiter omnes potentiae passivae ad unam potentiam passivam, quod non esset verum nisi esset status in causa materiali cui proprie debetur passio – quod est concedendum.

Dicendum quod quocumque modo accipiatur materiale principium, non erit multiplicabile in infinitum naturaliter, quoniam materiale principium uno modo multiplicatur secundum numerum corporum, et sic est finitas in materiali principio, quia tam corpora simplicia quam composita sunt finita.65 Alio modo multiplicatur materiale principium secundum quod ex partibus corporis generatur aliquid, et adhuc non est infinitas hoc modo in materiali principio. Et hoc patet sic, quia non fit aliquid ex principiis materialibus quae sunt partes nisi prout substant formis naturalibus,66 et sic sunt finitae partes. Infinitae autem sunt secundum quod sunt partes continui inquantum partes continuae sunt,67 et sic non fit aliquid ex eis.

65Cf. Aristot., De caelo 3.3-5. Cf. etiam Algazel, Metaph. 1.6, ed. J. Muckle, p. 41; Physica 2, ed. J. Muckle, p. 141. 66Cf. Rufus, In Phys. 2.2.1: “...” (ed. R. Wood, p. 118). 67Aristot., Phys. 1.2.185b10-11.

[An sit status in causa finali]

5. Dubitatur de causa finali.68

68Cf. Aristot., Metaph. 2.2.994b9-15. Averroes, In Metaph. 2.8, Iunt. 8: 16r. De quo Rufus, SMet 1.4.Q1, V4538.5vb-6ra.

Et videtur quod non sit ibi status:

Quia finis est optimum in re69 cuius est finis. Sed, ut videtur, nihil est optimum in bonitate, quia istud est optimum quo nihil melius poterit excogitari;70 et nihil, ut videtur, est bonum quin melius in duplo poterit excogitari, et sic in infinitum.

69Aristot., Metaph. 5.2.1013b26. Les auctoritates Aristotelis 1.122, ed. J. Hamesse, p. 125. 70Cf. Anselmus, Proslogion 2, ed. F. Schmitt, OO 1: 101. Cf. etiam Boethius, De consol. 3.10.7, ed. C. Moreschini, p. 81; 3.10.229, PL 63: 765. Seneca, Naturales quaest. 1, pr., ed. H. Hine, p. 7.

Contrarium videtur:

Si enim non esset status in causa finali, non esset unus finis omnium – quod falsum est.71

71Cf. supra, 2.1 et notae ibi.

Dicendum quod unus est finis, sed est finis dupliciter: ut in respectu, aut simpliciter. Et utroque modo est reperire statum in causa finali, quia iustitia potest esse finis respectu ulterioris finis, finis tamen ultimus est bonitas ipsius Primi ultra quam non est bonitas neque beatitudo, neque melior poterit excogitari.


6. Ultimo quaeritur qualiter est status in causa formali.72

72Cf. Aristot., Metaph. 2.2.994b16-20. Averroes, In Metaph. 2.10, Iunt. 8: 16v. De quo Rufus, SMet 1.5.Q1, V4538.6va.

Et videtur quod non, per hoc quod scientiae sunt infinitae per comparationem ad scibilia; et scientiae non sunt praeter causas formales;73 ergo causae formales erunt infinitae.

73Cf. Averroes, In Metaph. 1.27: “...” (Iunt. 8: 9v).

Tum propter hoc quod comprehensio Primi, quae est infinita, cadit super infinitum et non cadit nisi super se ipsum,74 in quo rationes causales sunt infinitae.75

74Cf. infra, 11.2.4-6. 75Cf. infra, 11.2.3. Cf. etiam August., 83 quaest. 46, ed. A. Mutzenbecher, CCL 44A: 71; PL 40: 30. Hales, Sent. 1.36.5, BFS 12: 358. Grosseteste, De lib. arb. Exon. 6, ed. N. Lewis, p. 47; De lib. arb. 5, ed. L. Baur, pp. 167-168. Seneca, Epistulae morales, Ep. 58, 65, ed. L. Reynolds, 1: 157, 177.

Tum propter hoc quod species figurarum et numerorum sunt infinitae;76 et species quaelibet est forma; ergo etc.77

76Cf. Grosseteste, In APos 1.11: “...” (ed. P. Rossi, p. 185). 77Cf. Rufus, SMet 1.5.Q1: “...” (V4538.6vb).
 Cf. etiam Rufus, In Phys. 3.2.6: “...” (ed. R. Wood, p. 150).

Dicendum quod est status in causa formali. Et multiplicatio quae accidit in scibilibus, et omnino a parte materiae, est potentia solum et non actu. Et reductio cuiuslibet formae in materia est ad formam generis generalissimi; reductio vero formarum extra materiam est ad formam omnino primam quae est causa prima. Et sic patet ibi finitas in causa formali, sive loquamur de forma materiali sive immateriali.


[An materiale transmutari possit ab immateriali]

7. Quaeritur de redargutione Aristotelis quam ponit contra Platonem ponentem species separatas esse causas singu|E 47ra|larium,78 quia super hoc dicit Commentator79 quod nullum materiale transmutatur nisi a materiali, et propterea cum species sint immateriales et singularia materialia, non poterunt singularia transmutari a speciebus.

78Aristot., Metaph. 1.9.991a9-30. 79Averroes, In Metaph. 1.31: “...” (Iunt. 8: 10r).

Sed hoc videtur falsum, quod nullum materiale ab immateriali poterit transmutari, quia videtur quod materiale ab immateriali poterit transmutari:

Tum quia corpora caelestia quae materialia sunt moventur vel a prima causa vel ab intelligentia, tamen tam Primum quam intelligentia immaterialia sunt.

Tum quia immateriale potest esse principium transmutandi materiale, cum sit principium movendi materiale, ut patet de anima et corpore.

Tum quia corpora caelestia, quae immaterialia sunt respectu inferiorum,80 possunt agere in haec inferiora.

80Cf. Averroes, In Metaph. 8.12: “...” (Iunt. 8: 103v).
 Cf. etiam Axiomata philosophica: “...” (PL 90: 980).

Contrarium huius videtur:

Quia quod est principium transmutandi aliud habet convenientiam cum [eo], sed immateriale cum materiali convenientiam non habet.

Dicendum quod ista inferiora sunt simpliciter materialia, supracaelestia sunt quodammodo materialia. Quia materialia sunt proprie quae habent materiam transmutabilem, et talia transmutantur a principio quod est natura,81 et hoc proprie. Si vero ista inferiora transmutentur a corporibus supracaelestibus, hoc non est ita proprie et immediate sed magis improprie et mediate, quoniam mediante natura inferiori. Quod autem corpora supracaelestia transmutantur quae quodammodo sunt materialia et quodammodo non, hoc est ab intelligentia quae uno modo est principium materiale, alio modo non; respectu enim inferiorum est immateriale, respectu vero primae causae est materiale.

81Cf. Aristot., Phys. 2.1.192b20-23, AL 7.1.2: 43, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 2.50: “...” (ed. J. Hamesse, p. 144).


[Liber III (Beta)
An incorruptibile possit esse pars corruptibilis]

1. Quaeritur quomodo incorruptibile potest esse pars corruptibilis, ut patet de materia omnium prima, quae est per Aristotelem incorruptibilis et ingenita,82 et tamen est in quolibet corruptibili.

82Aristot., Metaph. 3.4.999b13.

Dicendum quod uno modo est corruptibilis, ut scilicet secundum esse; alio modo incorruptibilis, ut secundum essentiam.83

83Cf. Rufus, SMet 2.5.Q3: “...” (Q290.5vb).

[An sint species in numeris mathematicis]

2. Quaeritur de numero mathematico, utrum habeat species necne.

Et quod sic videtur per Aristotelem in Topicis,84 dicentem quod nihil dividitur per differentias essentiales nisi genus; numerus vero dividitur per par et impar, quae sunt differentiae eius essentiales.85 Et omne genus plures habet species.

84Cf. Aristot., Topica 1.5.102a31-32: “...” (tr. Boethii, AL 5.1: 10). 85Aristot., Topica 6.4.142b10-11.

Contrarium videtur per hoc quod si numerus haberet species, sequeretur quod species essent infinitae – quod est impossibile. Maior patet, cum numerus crescat in infinitum per appositionem unitatis,86 et sic cum infinities posset unitas apponi, infinitae essent species – quod est falsum.

86Aristot., Phys. 3.7.207b1-5.

Dicendum quod numerus mathematicus87 potest considerari prout habet esse in rebus; et hoc modo multiplicabilis est binarius per multiplicationem rerum et est species numeri et multiplicatur per individua. Si vero sumatur numerus mathematicus per abstractionem a rebus, sic non multiplicatur numerus per species, quia sic non est binarius species nec ternarius, sed potius individua. Quia si essent species, haberent species diversas. Et si contingeret multiplicare numerum per appositionem unitatis in infinitum, tunc esset infinitas in essentiis – quod est impossibile.

87De hac locutione, ‘numerus mathematicus’, cf. Averroes, In Metaph. 1.38: “...” (Iunt. 8: 11v).
 Cf. etiam Rufus, SMet 1.5.Q1: “...” (V4538.6vb).


[Liber IV (Gamma)


An resolutum sit in potentia ad idem quod prius fuit]88

88Cf. Rufus, SMet 4.8.Q2, V4538.24vb-25ra.

1. Quaeritur de hoc quod dicitur in hoc quarto quod si homo singularis resolvatur in terram,89 illa terra nec est actu nec potentia idem homo numero qui resolvitur in illam terram, et hoc neque in potentia propinqua neque remota; sed secundum Commentatorem si sit in potentia ad hominem, hoc erit ad alterum hominem, et non ad eundem numero.

89Aristot., Metaph. circa 4.5.1009a30: “...” (in translatione apud Averroem, Iunt. 8: 41v). Sed potius Averroes, In Metaph. 4.20: “...” (Iunt. 8: 41v).

Dicendum quod ex |E 47rb| illa terra fit iterum idem homo numero. Expositio autem Commentatoris fuit dicentis contrarium, quod materiale principium non cedit in idem numero prius resoluto propter multas transmutationes et variationes factas in ipso quae sunt substantiales, et ita non videtur principium manere idem numero – cum tamen hoc sit falsum, ut credo.


[An contradictoria simul possint esse in eodem]

2. Quaeritur utrum contradictoria possint simul esse in eodem.

Quod sic videtur:

Quia si causae aliquorum possunt esse in aliquibus, consequentia ad illas causas possunt esse in eodem; sed omne causatum inquantum est ab agente habet esse, inquantum fit ex nihilo habet non-esse; ergo simul potest esse et non esse.

Item, idem patet per rationem Zenonis:90 accipiamus ultimum instans in quo res generata non est et accipiamus primum instans in quo res generata est, aut ergo ista instantia sunt eadem, aut non. Si sic, tunc contradictoria simul sunt; si non, tunc inter illa cadit medium in quo nec est nec non est; et si hoc, inter contradictoria cadit tempus medium. Ista ratio ponitur in VI Physicorum.91

90Cf. Averroes, In Phys. 6.83, 8.22, Iunt. 4: 136v, 162v. 91Cf. Rufus, In Phys. 6.1.11, ed. R. Wood, p. 195.

Item, ad idem: quod generatur dum generatur non est, et quod est generatum est; sed idem generatur et generatum est;92 ergo idem est et non est.

92Cf. Aristot., Phys. 6.6.237b20: “...” (AL 7.1.2: 242).

Dicendum quod contradictoria non possunt esse simul in eodem, nec esse et non-esse.

Ad primum dicendum quod esse quod accipitur a causa efficiente destruit non-esse; quod vero a causa materiali ponit non-esse. Ponit enim non manere causatum de natura propria cum esse quod recepit ab efficiente, et ita patet ad primum. Est enim respectu diversorum.

Ad alia patet, quoniam est idem instans secundum rem, diversum et diversum secundum rationem.93

93Cf. Aspall, In Metaph. 4.21, ed. R. Plevano, p. 228.

Et nota quod contradictorie opposita sunt termini generationis et creationis sed differenter.94 Quia secundum quod affirmatio et negatio sunt extrema in genere sunt termini generationis; est enim talis actio super non-esse cui de se nihil admiscetur, tamen ei admiscetur esse aliquo modo – sicut patet cum arguitur: ‘ex non-calido generatur calidum’. Secundum vero quod sunt extrema extra genus sunt [termini] creationis; est enim talis actio super non-esse cui nullum esse simpliciter est annexum.

94Cf. Aristot., Phys. 6.10.241a28: “...” (AL 7.1.2: 254).

[Liber V (Delta)]

    Initium dicitur istud ex quo prius movetur [5.1.1012b34].95

95Aristot., Metaph. 5.1.1012b34: “...” (AL 25.2: 84); apud Averroem, In Metaph. 5.1: “...” (Iunt. 8: 47v).

[An expositio nominum sit pars istius scientiae]

1. Quaeritur primo in hoc quinto utrum ista nomina quae hic distinguuntur sint partes per se eius de quo est haec philosophia.

Quod sic videtur per Commentatorem qui dicit quod expositio istorum est pars etc.96

96Averroes, In Metaph. 5.1: “...” (ed. R. Ponzalli, p. 63).

Quod non videtur:

Ista philosophia est de ente tamquam de subiecto, et ista nomina non sunt partes entis.

Dicendum quod contingit loqui de ista scientia ratione eorum quae sunt praeparatoria ad scientiam sine quibus non potest bene esse scientia, et sic sunt partes; vel ratione eius quod principaliter intenditur, et hoc solum, et sic non sunt partes.97

97Cf. Rufus, SMet 5.1.Q2, quaerens quare ille tractatus multiplicitates nominum distinguat, S2322.82ra-rb.

[Qualiter differat materia a genere]

2. Quaeritur qualiter differat materia a genere cum dicitur ‘materia est una’98 et cum dicitur ‘genus est unum’. Sed istud patet per hoc quod materia sonat in potentia pure;99 genus vero aliquo modo habet formam de se, quia illa forma quae per genus importatur est media inter formam puram et potentiam puram, et propterea patet differentia.

98Cf. infra, 10.2. 99Cf. Rufus, CAv 1.5, quaerens an materia vere res et natura sit: “...” (Q312.82ra).

[De distinctione substantiae
An materia debeat dici substantia]

3. Quaeritur de distinctione substantiae, et primo an materia debeat dici substantia, secundo an forma, tertio de modis substantiae.100

100Haec quaestio de modis substantiae deest.

Quod materia non sit substantia videtur:

Quia materia quantum est de se est in potentia, ergo non est simpliciter.

Praeterea, nulla potentia in ratione tali est substantia, et materia nihil est nisi potentia. Prima patet de se, cum potentia sit inclinatio alicuius ad alterum; substantia vero per se est.

Item, forma est actus,101 ergo materia est potentia.

101Cf. Aristot., DGen 2.9.335b29-35; DAn 2.1.412a9-10, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 6.38, ed. J. Hamesse, p. 177. Cf. Averroes, In Metaph. 7.7: “...” (Iunt. 8: 74v).

Contrarium patet per hoc quod omne principium substantiae est substantia, et etiam per hoc quod omnes dividentes substantiam ponunt materiam in eius divisione.102

102Cf. Averroes, In Metaph. 7.9: “...” (Iunt. 8: 75v).

Dicendum quod sumendo ‘substantiam’ communiter ad substantiam quae est principium et quae est principiatum, sic potest materia dici substantia; si vero sumatur stricte ad substantiam quae est in actu, non erit materia substantia.103 |E O[1]63 47va|

103Cf. Bacon, Q4Met 2: “...” (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 11: 45).

[An forma debeat dici substantia]

4. Consequenter dubitatur de forma.104

104Cf. supra, 5.3.

Videtur enim quod non sit substantia per hoc quod proprium est substantiae substare alicui, forma autem non substat sed alii inhaeret, eo quod aliud informat.

Contrarium videtur sic:

Nulla non-substantia perficit substantiam, sed forma perficit substantiam, igitur etc.

Dicendum quod forma inquantum informat non habet proprietatem substantiae sed potius accidentis, id tamen quod est forma substantia est.

Ad argumentum dicendum quod forma licet non substet, subsistit tamen; sistit enim et terminat istud quod sub ipsa est, scilicet materiam; et ita patet quod forma debet dici substantia.


[De potentia
An potentia sit ens]

5. Quaeritur de potentia, et primo utrum sit ens vel non, et dato quod sit ens utrum sit substantia vel accidens, et tertio de potentia activa utrum sit idem cum forma, et de passiva utrum sit idem cum materia.

Ad primum, scilicet quod potentia sit aliquid: ab ipsa fit denominatio, ergo est aliquid, ergo ens, cum ens et aliquid convertantur.

Contrarium videtur sic:

Si potentia est ens, aut ergo ens actu aut potentia. Non actu, quia opponitur actui. Non potentia, quia ista potentia est alia ab illa quae est ens in potentia. Et si sic, tunc quaero de secunda potentia: aut est actu aut potentia? Non actu, propter rationem praedictam, ergo potentia. Quaerendum est igitur ulterius de illa, et sic in infinitum.

Dicendum quod potentia potest dupliciter considerari vel accipi. Aut enim potest accipi pro natura aliqua in qua radicatur aptitudo ad alterum simul cum aptitudine, et sic potest dici quod est ens in potentia. Si autem accipiatur solum pro aptitudine ad alterum, sic non est ens in potentia nisi extendatur nomen ‘entis’, sed potius dicitur esse, quoniam non omnis differentia entis debet dici ens.

Ad primum [principale] ergo argumentum patet responsio quoniam extendendo nomen ‘entis’ potest aliqua potentia dici ens, non tamen simpliciter.

Ad aliud [in contrarium] quod tu quaeris utrum sit actu vel potentia, dicendum quod illa divisio est eorum quae ordinantur in genere, et talis non est potentia.


[An potentia sit substantia]

6. Secundo105 quaeritur utrum sit substantia vel accidens.

105Cf. supra, 5.5.

Quod accidens videtur; ponitur enim in tertia106 specie qualitatis.

106Ita fortassis pro ‘secunda’; cf. Aristot., Praed. 8.9a28-10a10. Cf. etiam infra, responsio ad hoc argumentum.

Quod substantia sit, videtur per hoc quod quaedam potentia transit in substantiam.

Et dicendum quod accipiendo ‘potentiam’ solum pro ipsa habitudine ad alterum, et non pro natura in qua radicatur, non est substantia nec accidens, etsi modum accidentis habeat, sed est quasi medium inter substantiam et accidens.107 Ista autem divisio quae datur per substantiam et accidens est eorum quae ordinantur in genere; tale autem non est potentia.

107Alibi Rufus loquitur de necessitatibus in hoc contextu. Cf. Rufus, In DGen 1.6.3, 2.4.3: “...” (ed. N. Lewis & R. Wood, pp. 159, 181).

Ad hoc quod dicit Aristoteles in Praedicamentis quod est in secunda specie qualitatis,108 dicendum quod loquitur de illa potentia quae ordinatur ad formam accidentalem quae diminute importat naturam qualitatis, et propter hoc non debet dici proprie qualitas.

108Cf. Aristot., Praed. 8.9a14-27.

[An potentia activa sit forma
An potentia passiva sit materia]

7. Ad tertio quaesitum109 dicendum sine obiectione quod potentia activa non est simpliciter idem cum forma, sed ab ipsa procedit; nec potentia passiva [est] idem cum materia, sed radicaliter est in ea.110

109Cf. supra, 5.5. 110De potentia activa cf. infra, 8.3.

[Quid sit mensura prima in genere substantiae]111

111Eandem quaestionem ponit Rufus postea. Cf. SMet 5.6.Q2: “...” (V4538.30rb). Similis quaestio invenitur in SMet 10.3.Q2: “...” (V4538.81rb).

8. Quaeritur de uno quod est prima mensura in unoquoque genere:112 Quid sit illud in genere substantiae?

112Aristot., Metaph. 5.6.1016b19-20, 10.1.1052b18-19, 31-32.

Et videtur quod materia prima, quia in illo uno stat resolutio compositorum in illo genere, et tale est primum.

Item, istud unum est mensura, et mensura est per quod cognoscitur quantitas,113 et materia prima est prima causa quantitatis, ergo ipsa erit illud vere unum primum quod est minimum et mensura etc.114

113Hic addit Rufus, SMet 5.6.Q2: “...” (S2322.85va). Potest esse omissio per homoeoteleuton in MMet. 114Aristot., Metaph. 10.1.1052b31-33.

Nec potest esse illud minimum forma generis generalissimi, cum ipsa dividatur.

Nec etiam potest esse causa prima, cum mensura et mensurata debeant esse unigenea;115 prima causa non est huiusmodi.

115Aristot., Metaph. 10.1.1053a24-25, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 1.241, ed. J. Hamesse, p. 135.

Dicendum quod materia prima est illud unum.116

116Bacon respondet ad Rufum hic, dicens quod uno modo causa prima est minimum in substantia; alio modo substantia composita est minimum. Vide Bacon, Q10Met, ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 10: 330-331.

Ad ea quae sunt in contrarium117 dicendum quod unum quod est mensura et est res et est principium rei. Alia tamen est ratio inquantum est mensura et alia inquantum est principium rei, utpote alia est ratio inquantum est mensura et inquantum est principium substantiae. Ipsum enim unum quod est principium substantiae est aliquod principium cognitionis illius substantiae, quia pars eius; aliter enim non esset principium eius. Inquantum autem habet rationem mensurae est principium cognitionis118 quantitatis, et melius potest cognosci quantitas et multitudo per materiam quam per formam, quoniam materia est una et formae sunt multae;119 multitudo autem verius cognoscitur per unitatem quam per multitudinem. Unde quantitas per materiam quam per formam melius cognoscitur.

117Argumenta in contrarium desunt. Legitur in SMet 5.6.Q2: “...” (S2322.85va). 118Hic supplevimus omissionem per homoeoteleuton utentes SMet 5.6.Q2, S2322.85va. 119Vide infra, 10.2.

9. Nota hic verbum Commentatoris,120 dicentis quod homo uno modo differt ab animali, alio modo non.121

120Rufus tractabit eandem quaestionem in SMet 5.8.Q3, S2322.86rb. De discussionibus verborum Commentatoris cf. Rufus, CAv 1.1, Q312.81va. 121Averroes, In Metaph. 5.13, ed. R. Ponzalli, p. 128.

Sed non videtur istud intelligibile, cum animal sit pars essentialis hominis.

Sed intellige quod homo differt ab animali per essentias, quoniam essentia unius non est essentia alterius; genus enim non est species nec e converso. Considerando igitur ipsa prout sunt essentiae sunt diversa, considerando vero prout |E 47vb| sunt res et natura sunt eadem.

10. Nota hic quod in praedicamento qualitatis est minimum,122 licet non adeo proprie ut in aliis propter maiorem aequivocationem et multitudinem in hoc nomine ‘qualitas’.123 Et est substantia materiae primae ens in potentia ad formas qualitatum primarum activarum [et] passivarum. Et ipsa sic exsistens est mensura omnium qualitatum, sed quarumdam per se, quarumdam vero per accidens.

122Haec nota etiam invenitur in Rufus, SMet 5.19.Q3, Q290.11rb-11va. De mensura in genere quantitatis cf. infra, 10.5. 123In SMet 5.19.Q3 Rufus addit hic: “...” (Q290.11va).

Et si quis dicat quod materia est substantia, et ideo qualitas per ipsam non poterit mensurari, cum mensura et mensuratum debeant esse unigenea:124

124Aristot., Metaph. 10.1.1053a24-25, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 1.241, ed. J. Hamesse, p. 135.

Dicendum quod sicut potentia album et albatum sunt eiusdem praedicamenti quamvis res sub albo sit alterius, sic materia etsi ipsa in se considerata sit substantia, ipsa tamen in potentia ad formas et secundum quod considerata sic est de praedicamento qualitatis. Et sic est ipsa unigenea cum eo quod mensuratur.125

125In hoc loco legitur in SMet 5.19.Q3 “...” (Q290.11va).

11. Nota hic quid est minimum in genere relationis.126

126Vide Rufum, SMet 5.22.Q3: “...” (S2322.89va-vb).

Et est materia, vel simplex vel composita; in aliquibus enim est illud minimum materia composita. Et quod hoc sit materia patet; quorum enim est genus unum et materia una.127

127Cf. Aristot., Metaph. 5.6.1016a24-33.

Et si dicat quis quod materia composita non potest esse mensurans, quia non habet quantitatem, et mensura proprie est quantitas:


Dicendum quod etsi ipsa aliqua composita,128 dicitur tamen simplex in relatione ad istud quod mensuratur.

128Rufus, SMet 11.2.Q2: “...” (Q290.34va).

Ad istud confirmandum est istud: omnia accidentia sunt in substantia ex natura materiae; igitur tam composita in genere accidentium quam simplicia cognoscuntur per materiam; igitur materia erit mensurans ipsa.

Ad idem est istud: materia substantiae est materia accidentium.129

129Cf. Averroes, In Phys. 8.57: “...” (ed. Iunt. 4: 181v). Cf. etiam Rufus, SMet 11.5.Q3, Q290.36rb.

12. Nota etiam quod generalissimum illius generis nominatur per circumlocutionem, scilicet ad-aliquid.

Nec est ad-aliquid; si enim esset, esset significatum termini communis appellatum eiusdem termini; sic enim esset idem prius se ipso naturaliter – quod est impossibile.


[Liber VI (Epsilon)]

    Manifestum est quod principia et causae entium [6.1.1025b3] etc.130

130Aristot., Metaph. 6.1.1025b3: “...” (AL 25.2: 116); apud Averroem, In Metaph. 6.1: “...” (Iunt. 8: 68r).

[An materia sensibilis cadat in definitione rerum naturalium]

1. Quaeritur hic utrum in definitione rerum naturalium cadat materia sensibilis vel non.

Quod sic videtur per Aristotelem in littera,131 dicentem quod definitio istarum non fit sine motu, et ita non sine transmutatione, et sic non sine materia.

131Aristot., Metaph. 6.1.1026a2-3; apud Averroem, In Metaph. 6.2: “...” (Iunt. 8: 68v).

Contrarium videtur per hoc quod si materia sensibilis poneretur in definitione omnium rerum naturalium, tunc poneretur in definitione elementorum; sed quod definit aliquid est prius eo quod definitur; ergo aliqua materia sensibilis erit prior elementis, quod est contra Aristotelem in II De generatione, dicentem quod corpus sensibile non est ante elementa.132

132Aristot., DGen 2.5.332a27-28.

Dicendum quod in definitione omnium passionum naturalium cadit materia sensibilis – materia, dico, in-qua vel etiam transmutabilis – et hoc generaliter in definitione cuiuslibet rei naturalis.

Ad illud in contrarium dicendum quod in definitione elementorum cadit transmutabilis materia sed non sensibilis. Vel etiam potest dici quod ibi tangitur materia sensibilis, licet non actu sensata; sensibile enim sonat in potentia et non in actu.


[An mathematicus abstrahat a materia sensibili]

2. Consequenter quaeritur an mathematicus consideret materiam vel abstrahat a materia – ad minus, dico, sensibili.

Et videtur quod non, quia mathematicae passiones concernunt magnitudinem, quae est unum communium sensibilium133 et non sine materia sensibili, non ergo abstrahit a materia sensibili.

133Aristot., DAn 2.6.418a16-18.

Contrarium habetur in littera:

Dicit enim quod naturalis considerat materiam ut simum; mathematicus vero ut profundum.134 Dicit autem plane quod “profunditas est sine materia sensibili,”135 et ita videtur quod mathematicus abstrahat a materia sensibili.

134Aristot., Metaph. 6.1.1025b30-1026a10; apud Averroem, In Metaph. 6.2: “...” (Iunt. 8: 68v). 135Aristot., Metaph. 6.1.1025b34-1026a1; apud Averroem, In Metaph. 6.2, Iunt. 8: 68v, ut adhibetur supra.

Dicendum quod mathematicus abstrahit a materia sensibili.136 Hoc est, non sic considerat materiam sensibilem sicut naturalis, quia non primo considerat materiam sensibilem; considerat tamen magnitudinem quae aliquo modo concernit materiam sensibilem. Sensu enim participatur magnitudo licet non primo, quia calidum et frigidum primo participantur;137 secundo autem magnitudo. Abstrahit ergo a materia sensibili primo et immediate ut a corpore calido, frigido, humido, et sicco, et ita de aliis qualitatibus sensibilibus; non tamen abstrahit a magnitudine quae est sensibilis secundo.138

136De abstractione mathematica cf. Rufus, In Phys. 2.3.2, ed. R. Wood, p. 121; In DAn 3.3.Q2, Q312.27rb; ed. M. Alonso, p. 320. 137Ita forsan pro “... 138De cognitione magnitudinis cf. Rufus, In Phys. P9, ed. R. Wood, p. 91-92; In DAn 3.3.Q2, Q312.27rb; ed. M. Alonso, pp. 318-319.

Sed nota quod metaphysicus considerat primas substantias sine materia sensibili,139 et primo modo et secundo, et considerat eas essentias sine motu.

139Cf. Rufus, SMet 6.1.E2: “...” (V4538.42ra).


[Liber VII (Zeta)]

    Ens dicitur multis modis [7.1.1028a10] etc.140

140Aristot., Metaph. 7.1.1028a10: “...” (AL 25.2: 123); apud Averroem, In Metaph. 7.1: “...” (Iunt. 8: 72r).

[An Aristoteles hic loquatur de vero incomplexo]

1. Quaeritur primo in hoc septimo de ente vero.

Et dubitatur primo de quo vero intendat, an scilicet de vero complexo an incomplexo.141

141Cf. Rufus, SMet 1.1.Q2: “...” (V4538.3va). York, Sapientiale 6.26: “...” (ed. J. Scully, 2: 382).

Et dato quod solum intendat de vero quod est in compositione quod est verum diminutum |E 48ra| et complexum, ut vult Aristoteles,142 quaeritur iterum a quo causetur verum complexum. Et tertio quaeritur in quo sit, an in anima an in rebus; et simul cum hoc quaeritur de bono et malo, an in rebus sint an in anima.

142Aristot., Metaph. 6.4.1027b18-1028a6, praesertim 1027b25-1028a2 in translatione Michaelis apud Averroem, In Metaph. 6.8: “...” (Iunt. 8: 71v). De ente diminuto vide etiam Averroem in hoc loco.

Ad ista tria ultima sine oppositione respondeo,143 et primo ad primum dicendo quod licet dicat Aristoteles quod “orationes sunt verae quemadmodum et res,”144 et etiam alibi “mutata re mutabitur et veritas,”145 dico tamen quod entis veri est causa duplex – scilicet, immediata et propria quae est anima componens vel dividens, vel remota et mediata quae est ipsa res; “eo enim quod res est vel non est, est oratio vera vel falsa.”146 Et accipitur hic pro aggregato ex subiecto et praedicato, et haec “res” est causa, sed non de se sed mediante intellectu componente vel dividente. Et ita patet quod veritas est ab anima et a rebus sed differenter.

143Id est, responsio sine argumentis principalibus; cf. infra, 10.5. 144Aristot., De interpr. 9.19a32-34, AL 2.1: 17. 145Aristot., Praed. 5.4a26-4b2, tr. Boethii, AL 1.1: 12-13. 146Aristot., Praed. 5.4b8-10, tr. Boethii, AL 1.1: 13.

[An compositio sit in anima aut in re]


2. Ad secundo quaesitum147 – scilicet, utrum compositio sit in anima aut in re extra – dicendum quod est compositio dicta multipliciter. Quia compositio idem est quod unio aliquorum, quia quae sunt unita sunt composita, et quae sunt unum sunt composita. Et sic sumendo compositionem est dicere quod compositio est in rebus extra. Alio modo est compositio quae consistit in collatione unius ad alterum vel de altero, et talis est assertio unius de altero, et haec est assertio cui opponitur deassertio et negatio, et talis est in anima et non in ipsis rebus. Patet igitur quod aequivoce est compositio in anima et in ipsis rebus.

147Cf. supra, 7.1.

Et si obiciatur de divisione, quia divisio est in re prius quam in anima, quod patet in homine et asino quae dividuntur ab invicem:


Dicendum quod homo et asinus non sunt divisa proprie et per se sed per intellectum, quia si essent divisa in re, possent ad invicem componi, et ideo dicendum quod sunt diversa et non divisa.


[An verum et falsum sint in anima tantum]


3. Ad tertio quaesitum,148 utrum scilicet verum et falsum sint in anima an in rebus ipsis,149 dicendum quod verum habet esse in anima et non extra animam, quia si homo in esse vero sit extra animam, hoc non facit ens verum, sed potius ens completum facit, sed quando anima componit, tunc facit veritatem.150 Unde sicut veritas est ab anima tamquam ab immediato principio, ita erit in ipsa anima.

148Cf. supra, 7.1. 149Similem quaestionem tractat Rufus, SMet 6.4.Q2, Q290.13vb. 150Cf. Averroes, In Metaph. 6.8: “...” (Iunt. 8: 72r).

Ad illud quod potest obici quod sic est de veritate sicut de relatione, quae relatio exsistit in utroque extremorum, et sic habet veritas aequaliter esse in re sicut in anima:


Dicendum quod veritas potest sumi dupliciter: vel pro coadaequatione rerum et intellectuum,151 et sic est in utroque vel in neutro sicut opponitur; vel potest sumi pro habitu quodam resultante ex ista coadaequatione, et sic est in anima tantum.152

151De veritate ut coadaequatione rerum et intellectuum cf. supra, 1.1. Cf. Bacon, Q4Met 2, ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 11: 31-35. 152Cf. Rufus, SMet 1.1.Q2: “...” (V4538.3va).

Ex ipsa enim resultat verum.


Nota hic quod verum est in anima sicut in subiecto,153 si pro habitu accipiatur – id est, prout est habitus ipsius intellectus vel etiam prout disponit ipsam animam – et sic est in praedicamento qualitatis. Si vero consideratur prout est coadaequatio rerum et intellectuum, sic est in praedicamento relationis. Ut patet de scientia: secundum quod comparatur ad scibile est in praedicamento relationis; secundum vero quod disponit ipsum scientem et ad ipsum comparatur, in praedicamento qualitatis.

153Cf. Rufus, SOx pr., B62.9va-vb.

[An accidens habeat essentiam]


4. Quaeritur an accidens habeat essentiam.154

154Cf. Aristot., Metaph. 7.4.1029b1-1030b13.

Et super hoc est triplex dubitatio: una an accidens habeat essentiam, secunda an essentia accidentis sit idem cum esse, tertia an essentia in accidentibus praecedat esse vel e converso.

Ad primum dicendum quod accidens habet essentiam quoquomodo, quia secundario. Et est triplex opinio de eius essentia:155 Una enim dicit quod non habet essentiam, et haec aufert ab accidente quod debet habere. Alia dicit quod simpliciter habet essentiam, et haec dat ei quod non debet habere. Tertia dicit quod aliquo modo habet essentiam, aliquo modo non; et haec est opinio Aristotelis.156 Secundario enim habet essentiam et communiter et non proprie, et est alia ab essentia substantiae.

155De triplici opinione cf. Averroes, In Metaph. 7.15, Iunt. 8: 77v-78r. 156Aristot., Metaph. 7.4.1030a27-32.

Ad aliud dicendum et primo ad tertium quod in accidentibus esse est ante essentiam – et ‘ante’ dico principalitate; et praeter hoc |E 48rb| in accidentibus non est essentia nisi ab esse procedens. Si enim prius haberet essentiam quam esse, non posset prohiberi quin esset forma substantialis. Unde in accidentibus essentia fluit ab esse; in substantiis autem e contrario.157 Et non solum est dicere quod essentia accidentis fluat ab esse substantiae, sed etiam ab esse accidentis, et hoc quia tota natura accidentis consistit in esse.

157Cf. Boethius, Quomodo substantiae, ed. C. Moreschini, pp. 187-194; PL 64: 1311-1314. Avicenna, De philosophia prima 2.1, ed. S. Van Riet, pp. 65-67.

Ad aliud patet ex dictis quod esse accidentis est aliud ab essentia quoquomodo, cum sit prius.


[An accidens et subiectum sint diversa]


5. Et cum hoc quaeritur si accidens et subiectum sint diversa an non.


Et dicendum quod est loqui de esse accidentis dupliciter: Uno modo secundum quod accidens dicitur esse unum ens divisum a substantia, et sic eius esse distinctum est ab esse substantiae, sicut eius essentia distinguitur ab essentia substantiae. Alio modo est loqui de esse accidentis non secundum quod accidens est ens, sed secundum quod est forma ipsius substantiae, et ita cum forma et materia cedunt in identitatem secundum esse, et sic idem est esse accidentis et substantiae, et sic sunt unum numero. Primo modo non, quia secundum quod utrumque est quoddam ens, sic non dicerem quod unum est alterum, quia non est idem esse hominis albi et hominis; alio tamen modo, secundum quod subiectum est in potentia et perficitur per accidens, licet accidentaliter, sic fiunt unum secundum esse.


[An haec sit vera ‘homo est in anima’]


6. Quaeritur utrum haec sit vera ‘homo est in anima’, ‘lapis est in anima’, et huiusmodi.158

158Eandem quaestionem ponit Rufus postea in SMet 7.9.Q1, “...” (S2322.99ra) et respondet postea in 7.9.Q4: “...” (S2322.99rb). Cf. etiam SMet 7.8.Q3: “...” (S2322.98va).
 De istis quaestionibus, ‘an homo est in anima’, ‘an lapis est in anima’, cf. Rufus, SAn, Q312.109rb. Cf. etiam R. Wood, “...” in Die Bibliotheca Amploniana: Ihre Bedeutung im Spannungsfeld von Aristotelismus, Nominalismus und Humanismus, ed. A. Speer, Miscellanea Mediaevalia 23, Berlin 1995, pp. 86-109.

Quod tales sint verae patet per Aristotelem in libro De anima, dicentem “sanitas est in anima.”159 Et similiter videtur quod homo sit in anima.

159Hoc non dicit Aristoteles in De anima, sed cf. Aristot., Metaph. 7.7.1032b5, AL 25.2: 133; apud Averroem, In Metaph. 7.23: “...” (Iunt. 8: 81v).

Contrarium videtur: si homo est in anima, ergo illud quod est in anima est homo et singulare subiectum.


Similiter, si calor est in anima, anima est calida – quod falsum est.


Dicendum quod haec est vera ‘homo est in anima’ et similiter ‘calor est in anima’, et sic de aliis. Sed intellige hoc secundum possibilitatem sermonis. Iste enim terminus ‘homo’ habet primum significatum et secundarium.160 Circa primum duo sunt modi: uno enim modo absolvitur ab appellatis, et sic est passio sive similitudo sive intellectus, quod161 est in anima; et isti significato imponitur haec vox ‘homo’ primo ad significandum.162Est autem istud idem significatum alio modo consideratum, scilicet [secundum]163 quod non absolvitur omnino ab appellatis, et sic est res extra animam, ut cum dicitur ‘Socrates est homo’; homo enim quod praedicatur est aliud quam pura intentio. Nec est vere homo secundum quod dicit Aristoteles “animal quod praedicatur non est animal,”164 nec homo pari ratione,165 sed est commune et non est substantia. Et secundum quod omnino absolvitur ab appellatis est in anima, aliis duobus non.

160Cf. Ars Meliduna 1.9, Oxford, Bodleian, Digby 174, fol. 213va, ut citatur a L. De Rijk, Logica modernorum: A Contribution to the History of Early Terminist Logic, Assen 1962–1967, 2.1: 296. Abaelard, In De interpr., ed. B. Geyer, BGPTM 21.3: 307. Cf. etiam Rufus, SOx pr.: “...” (B62.11va). 161Scilicet, quod significatum. Legitur in SMet...” Vide SMet 7.9.Q4: “...” (S2332.99rb). 162Cf. Rufus, SMet 7.18.Q2: “...” (V4538.60va). Cf. etiam Rufus, SOx pr., B62.11va, ut adhibetur supra. 163Supplevimus ex SMet 7.9.Q4 ut legitur supra. 164Aristot., Praed. 5.3b13-17. 165Id est, nec homo qui praedicatur est homo pari ratione.

[An plura sint ab aeterno]

7. Quaeritur utrum plura sint ab aeterno.

Et videtur quod sic:

Quia hoc enuntiabile ‘omnis triangulus habet tres angulos’ etc. est verum ab aeterno, et alia similiter; ergo plura sunt vera ab aeterno. Sed cum ens et verum convertantur,166 plura erunt entia ab aeterno – quod falsum est.

166Vide Aristot., Metaph. 2.1.993b30-31: “...” (AL 25.1: 37); Averroem, In Metaph. 2.4, ed. Iunt. 8: 14v-15r. August., Soliloq. 2.5.8: “...” (ed. W. Hörmann, CSEL 89: 56; PL 32: 889).

Dicendum quod non sunt plura ab aeterno,167 et tamen sunt plura enuntiabilia ab aeterno vera.168 Nec tenet hoc argumentum: enuntiabilia plura sunt vera ab aeterno, ergo sunt ab aeterno.

167Eadem responsio, prope eisdem verbis apud SMet 7.9.Q4, Q290.17rb. 168De discussione enuntiabilium ante Rufum cf. Grosseteste, De veritate, ed. L. Baur, pp. 130-143; De lib. arb., ed. L. Baur, pp. 150-241. Hales, Sent. 1.39, BFS 12: 393-399. Auxerre, Summa Aurea 1.9.3.5, ed. J. Ribaillier, 1: 195-196. Nequam, Speculum Speculationum 2.41-44, ed. R. Thomson, pp. 180-187.

Ad argumentum in oppositum dicendum quod verum quoddam cadit in cognitione nostra, et illud verum cadit sub ente et ad ipsum sequitur. Et si accipiatur hoc modo verum, non est haec propositio vera ‘Enuntiabilia sunt ab aeterno vera’. Est autem aliud verum quod cadit in cognitione primae causae, et istud verum non est sub ente, nec ad illud verum sequitur ens, et illo modo veri sunt enuntiabilia vera ab aeterno, nec ex hoc sequitur quod sint ab aeterno.


[An universalia habeant esse per se extra animam et materiam]

8. Quaeritur ubi universalia habeant esse: aut solum in anima, aut per se extra animam et materiam.169

169Vide etiam apud Rufum, SMet 7.18.Q3, S2322.105va. Cf. SOx pr., B62.9va-vb.

Quod non per se extra animam et materiam, hoc probat Aristoteles,170 quia ponere hoc est ponere formas separatas, sicut Aristoteles imponit Platoni.171

170Aristot., Metaph. 7.16.1040b25-1041a5. 171Cf. Rufus, SMet 2.1.E3: “...” (Q290.4vb).

Sed videtur quod solum habeant esse in anima:

Tum per Commentatorem,172 dicentem quod universalia solum habent esse in anima.

172Averroes, In Metaph. 1.27, Iunt. 8: 9v.

Tum per hoc quod intellectus agens facit universalitatem in rebus,173 et hoc est in abstrahendo dat esse formae quod notatur per hoc nomen ‘universale’.

173Averroes, In DAn 1.8, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 12.

Tum per hoc quod si esset in alio ut in materia, esset singulare, cum materia sit unum numero.174 Et quod recipitur in alio est in ipso per modum [recipientis] etc.175

174Averroes, In Metaph. 11(12).14, Iunt. 8: 141r-v. 175Liber de causis 9(10).98-99, ed. A. Pattin, p. 160, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 11.12: “...” (ed. J. Hamesse, p. 232).

Tum per hoc quod forma non individuatur nisi per materiam.

Contrarium videtur per hoc quod universale est in multis176 et de multis, non ergo solum est in anima.177

176Aristot., Metaph. 1.9.990b7, 991a2. 177Aristot., APos 1.11.77a6, tr. Iacobi, AL 4.1: 25. De hac definitione cf. Axiomata philosophica, PL 90: 1051. Cf. etiam Rufus, CAv 1: “...” (Q312.83ra).

Tum etiam per hoc quod si solum esset178 in anima, et nihil responderet ei extra, esset quiddam fictum. |E O[1]64 48va|

178In codice scripta est “...” ita pro “...” vel forsan pro “...

Dicendum quod secundum propriam acceptionem huius nominis ‘universale’ significat ‘universale’ esse formae quod habet in intellectu, hoc est prout ipsa est species vel similitudo rei.179 Forma tamen cuius esse notatur in anima per hoc nomen ‘universale’ est extra animam et in materia. Unde ipsa est res et intellectus, et ipsa exsistens intellectus est similitudo eiusdem prout est forma rei, et inquantum est similitudo [significatur per hoc nomen ‘universale’].180Unde proprie accipiendo hoc nomen ‘universale’ dicendum est quod non habet esse nisi in anima solum.181Quia tamen Aristoteles non solum dicit formam esse universale prout habet esse in anima sed prout habet esse extra animam, et hoc sive ipsa consideretur inquantum est in multis et non in singulis,182 sive consideretur inquantum est in singulis, ideo potest dici universale habere esse in anima et extra animam.183

179Cf. Rufus, SOx pr.: “...” (B62.11va). 180Omissio suppletur ex SMet 7.18.Q3: “...” (S2322.105va). 181De universali in anima, id est, de idea vel specie, cf. Rufus, CAv 1.6: “...” (Q312.82va). 182Cf. Rufus, SMet 7.18.Q2: “...” (S2322.105rb-va). 183Cf. Rufus, CAv 1.10: “...” (Q312.83ra).

[De generatione]

9. De hoc autem quod hic dicit Aristoteles quod forma non generatur sed compositum,184 nota quod formae et compositi est una et eadem generatio secundum numerum et ab agente uno, sed differenter quoniam compositi est generatio per se, formae autem per accidens. [Non]185 tamen sequitur quod esse primo conveniat composito quam formae, quia adeo proprie et per se convenit esse formae sicut et composito, et forte veriori modo.

184Aristot., Metaph. 7.8.1033b5-19. Cf. Averroes, In Metaph. 7.26, Iunt. 8: 83r. 185Supplevimus ex Rufo, SMet 7.20.Q2: “...” (S2322.107ra).

Nota186 etiam quod formae naturales inductae in materiam et etiam ut est mutua elementorum generatio, partim est ab intrinseco et partim ab extrinseco per virtutem agentis. Et hoc sic intellige quod forma manet in potentia in materia et non manet in ea sub specie formae sub qua prius fuit. Verbi gratia: forma istius aeris est in potentia in materia istius ignis; ipsa ibi exsistens non est sub specie aeris. Ex remissionibus enim factis in ipsa et in formis accidentalibus fiebat deperditio illius quod addit differentia super materiam generis.187 Unde nihil manet ex ista forma nisi sola intentio generis,188 et hoc non est dictu intentio communis praedicabilis, sed istud quod ibi exsistit de natura formae aeris est individuum sub forma; unde est forma particularis. Ipsa igitur ibi exsistens est individuum sub solo genere, et ideo est ens diminutum; non enim potest esse ens perfectum sub genere quin sit sub aliqua eius specie. Hoc modo dicitur forma aeris esse in potentia in materia ignis. Sed cum consequenter agit aer in ignem, ingrediuntur virtutes aeris et movent materiam ignis et extrahunt istam naturam entem individuum sub genere. Et istae virtutes aeris cum in principio sint motor, in fine transmutationis cedunt in naturam differentiae. Unde ex istis et ex ista natura ente sub genere sive ex intentione generis fit vere unum in actu, scilicet forma aeris generati, et sic unum elementum ex materia alterius generatur.189

186Haec nota legitur ut responsio apud SMet 7.20.Q2A: “...” (S2322.107ra-rb). 187De genere ut materia cf. Boethius, In Isag., editio secunda, ed. S. Brandt, CSEL 48: 268; PL 64: 128. 188De intentione generis cf. infra, 7.16, de forma mixta, et nota ibi ex verbis SMet 8.2.Q3, Q290.23vb. 189De transmutatione elementari cf. Rufus, In DGen 1.6.3, ed. N. Lewis & R. Wood, pp. 158-161.

Et nota quod materia quae subsistit in generatione elementorum et transmutatione est materia prima, nec tamen denudata simpliciter a formis,190 sed habet aliquid commune – ut scilicet in transmutatione aeris ad ignem et e converso participatur calidum. Nec tamen sequitur inconveniens, scilicet quod ante quattuor elementa, quae sunt prima simplicia corpora per Aristotelem,191 sit aliud corpus prius in actu, sed sequitur corpus prius esse in potentia. Et hoc non est contra Aristotelem.

190Cf. Averroes, In Phys. 1.76, Iunt. 4: 21r. Hic non utitur Rufus locutione ‘materia prima’ eodem modo ut postea. Cf. Rufus, In DGen 1.2.3: “...” (ed. N. Lewis & R. Wood, pp. 112-113). Cf. etiam Rufus, SMet 11.2.Q2: “...” (S2322.121vb). 191Aristot., DGen 2.3.330a30, 330b3-5.

Nota hic quod licet dicat Aristoteles hic quod “essentia materiae est aliud ab essentia cuiuslibet praedicabilis,”192 potest tamen materia praedicari, et denominative ut ‘arca est lignea’193 et directe ut ‘materia est materia’, cum nulla propositio verior sit illa in qua idem etc.194 Sed intellige quod aliquid praedicari de alio contingit dupliciter: scilicet per se et directe, et tunc praedicatum est forma eius de quo praedicatur. Et ideo cum dicitur ‘materia est materia’, materia quae praedicatur non est materia sed est quasi quoddam commune universale acceptum a materia, et ita est forma materiae et non materia.195Quod autem materia praedicatur denominative, istud nec est dubium nec difficile.

192Aristot., Metaph. 7.3.1029a22, AL 25.2: 126; apud Averroem, In Metaph. 7.8: “...” (Iunt. 8: 75r). 193Cf. Aristot., Metaph. 7.7.1033a1-5. Averroes, In Metaph. 7.25: “...” (Iunt. 8: 82v). 194Cf. Boethius, In De interpr. (maior) 6, ed. C. Meiser, p. 480; PL 64: 628; In De interpr. (minor) 2, ed. C. Meiser, p. 215; PL 64: 387. Cf. Rufus, RSem: “...” (T737.160ra). Cf. etiam Ockham, Summa logicae 2.14, ed. P. Boehner, G. Gál & S. Brown, OPh 1: 287. 195Cf. Rufus, SMet 7.13.Q2: “...” (S2322.101va).

Nota etiam de definitione speciei. Si enim definiatur species in comparatione ad aggregatum, ibi cadit forma non primo sed ex consequenti et implicite. Si vero definiatur in comparatione ad formam, tunc non cadit materia.


[De individuo]

10. Quaeritur de hoc quod dicitur quod res particularis non habet definitionem.196

196Aristot., Metaph. 7.15.1039b27-29.

Circa quod quattuor inquiruntur: primum, quid sit causa individuationis, secundum est an individuum habeat aliquod additum super essentiam speciei, tertium est an individuum |E 48vb| possit habere nomen, et quartum an possit habere definitionem.


[Quid sit causa individuationis]

Circa primum quaeritur quid sit causa individuationis.

Et videtur quod accidens:

[1] Tum quia per Porphyrium dicentem individuum constare ex septem proprietatibus quas non est possibile in aliquo alio reperire;197 et istae proprietates quae sunt accidentia faciunt individuum; ergo etc.

197Porphyrius, Isag.: “...” (AL 1.6: 13-14).

[2] Tum quia eodem perficitur res quo ab alio distinguitur; sed solo accidente distinguitur res; ergo etc.

[3] Tum quia individuum causatur a substantia vel ab accidente. Non a substantia, quia neque a materia neque a forma, cum utrumque sit commune, et communitas individuationi repugnat; relinquitur igitur quod ab accidente.

Contrarium videtur, quia nullius substantiae accidens est perfectio, cum sit posterioris naturae.198

198Cf. Abaelard, In Isag. Porph., ed. B. Geyer, BGPTM 21.1: 13, 64.

Dicendum quod accidentia non sunt principia individuationis – principia, dico, efficientia individuationem; sed sunt consequentia ad principia individuationis, ita quod per accidentia cognoscimus principia tamquam per posteriora. Et ideo per accidentia distinguuntur individua communiter, cuiusmodi sunt ista: patria, parentela etc.199 Non tamen secundum veritatem sunt accidentia causa individuationis.

199Cf. Boethius, In Isag., editio secunda 2.3, ed. S. Brandt, CSEL 48: 174-177; PL 64: 88-89. Cf. etiam Logica “Ut dicit” 3: “...” (ed. L. De Rijk, Logica modernorum: A Contribution to the History of Early Terminist Logic, Assen 1962–1967, 2.2: 388). Fere idem apud Rufum, CAv 2: “...” (Q312.85ra-rb).

Ad primum obiectum [2] dicendum quod individua non solo accidente distinguuntur, sed potius substantiis propriis. Et forma huius individui non est forma illius individui; formae tamen sunt similes istius et illius, non tamen sunt eaedem.

Ad aliud [1] dicendum quod est notificare individuum per propria principia individuantia, et sic non intellexit Porphyrius; aut per principia exterius ad cognitionem conferentia, et sic intellexit Porphyrius, secundum quod habetur ab Aristotele in I De anima: “accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est.”200

200Aristot., DAn 1.1.402b21, ed. R. Gauthier, p. 16.

Ad aliud [3] quod obicitur dicendum quod materia et forma de se uno modo sunt communia, aliam tamen habent naturam. Forma enim praeter hoc quod commune est habet aliam naturam per quam potest materiam signare et terminare,201 et sic utrumque potest esse causa individuationis.

201Cf. Avicenna, De philosophia prima 5.4, ed. S. Van Riet, 2: 256, 264.

[An materia vel forma sit causa individuationis]

11. Sed quaeritur ulterius an materia an forma sit causa.

[1] Et videtur quod materia per se sit causa individuationis per Commentatorem in Tractatu de somno et vigilia,202 dicentem quod formae universales non individuantur nisi per materiam.

202Averroes, In DSom, ed. A. Shields & H. Blumberg, CCAA 7: 103.

[2] Ad idem Aristoteles in textu: ‘Homo et equus particularis constituuntur ex definitione et materia’.203

203Aristot., Metaph. 7.10.1035b28-30; apud Averroem, In Metaph. 7.35, Iunt. 8: 87v.

[3] Item, Aristoteles in libro De caelo et mundo: Qui dicit ‘caelum’ dicit formam tantum, qui dicit ‘hoc caelum’ dicit formam in materia sive cum materia.204

204Cf. Aristot., De caelo 1.9.278a12-15; apud Averroem, In De caelo 1.92, ed. F. Carmody, 1: 171; Iunt. 5: 29v.

[4] Item, Aristoteles: Generans non generat aliud nisi propter materiam.205

205Aristot., Metaph. 7.8.1034a5.

[5] Item, illud est causa individuationis quo multiplicato multiplicantur individua; huiusmodi autem est materia; ergo etc. Maior patet, quia si materia sit una numero secundum actum et potentiam, tunc individuum erit unum; si autem materia sit multiplicabilis, sic et individua multiplicantur.

Contrarium videtur sic:

[a] Materia communis est in individuis et distinctio per formam,206 et ita individuatio per formam.

206Cf. Aristot., Metaph. 7.13.1038b7.

[b] Item, Aristoteles in VIII Physicorum: “actus dividit,”207 id est, forma. Et hoc intelligendum est cum praecisione, et ita individuatio per formam erit.

207Aristot., Phys. 8.8.262a24; apud Averroem, In Phys. 8.65: “...” (Iunt. 4: 184v). Sed cf. Aristot., Metaph. 7.13.1039a7; apud Averroem, In Metaph. 7.49: “...” (Iunt. 8: 93v). Secundum Bacon, Rufus non intelligit Aristotelem recte. Vide OTer 38, ed. J. Brewer, p. 125.

[c] Item, proprium est materiae pati et moveri,208 non autem agere; formae vero agere et ita distinguere;209 igitur etc.

208Aristot., DGen 2.9.335b29-31. 209Cf. Aristot., Metaph. 7.17.1041b8.

Dicendum quod tria requiruntur ad individuationem secundum communem opinionem, et quartum superaddam:210 Unum est a parte materiae quod sit recipiens formam individuatam. Aliud est virtus quaedam exsistens in materia, adaptans ipsam materiam ad recipiendum formam individuatam. Tertium est quoddam agens extrinsecum, quia virtus licet disponat, non tamen sufficit ad agendum – quod plane patere potest in semine deciso, quia ibi est materia quae est in potentia receptiva et virtus disponens et praeter hoc est ibi quoddam agens producens coadiuvans virtutem disponentem, quia virtus de se non sufficit ad agendum. Et sic patens est quod ad individuationem requiruntur tria: [agens], materia et virtus disponens. |E 49ra| Et ista virtus ponitur medium inter substantiam et accidens, quia neque est complete substantia neque complete accidens. Et secundum hanc positionem dicendum quod materia coexigitur ad individuationem, non tamen est principium efficiens individuationis. Sed principium efficiens individuationis est ipsa virtus exsistens in materia, et haec virtus signata est quodammodo, secundum quod est sub virtute tali – virtute, dico, adiuta per agens extra.

210Tria requisita secundum communem opinionem sunt forma, materia et agens extrinsecum. De forma cf. infra, “...” ‘Quartum’ aliud additum a Rufo est virtus in materia adaptans materiam.

Similiter potest dici sic quod individuum erit compositum ex duobus principiis: ex definitione, id est, ex forma, et materia, sicut dicit in littera.211 Duo igitur requiruntur ad individuationem, scilicet quod forma nata sit in diversis numerari et multiplicari et quod materia nata sit ut per ipsam forma recepta possit signari.212Et ita requiritur aliquid a parte materiae et aliquid a parte formae ad individuationem, tamen materia multo magis confert ad individuationem. Unde omnes rationes quae ostendunt quod materia est causa concedo, non tamen est praecisa causa.

211Aristot., Metaph. 7.10.1035b28-30; apud Averroem, In Metaph. 7.35, Iunt. 8: 87v. 212Cf. supra, 7.10: “...

[An individuum habeat essentiam aliam ab essentia speciei]

12. Dubitatur consequenter de essentia individui, utrum individuum habeat essentiam propriam aliam ab essentia speciei, et de diversitate individuorum quaeretur.213

213Cf. supra, 7.10.

[1] Circa primum sic arguo: species est totum esse individuorum et essentia,214 ergo etc.

214Cf. Boethius, In Isag., editio secunda 5.6: “...” (ed. S. Brandt, CSEL 48: 303; PL 64: 141).

[2] Praeterea, praedicatum essentiale quod convenit inferiori et superiori non convenit inferiori nisi per superius; sed habere essentiam est essentiale individuo et speciei; ergo non convenit individuo nisi per speciem; ergo etc.

[3] Item, si individuum haberet aliam essentiam ab essentia speciei, haberet aliam definitionem a definitione speciei – quod falsum est.

[4] Item, si individuum haberet propriam essentiam, tunc haberet propriam formam superadditam formae speciei. Et sic divisio speciei specialissimae esset divisio per formam – quod est contra Aristotelem,215 cum species sit indivisibilis per formam, divisibilis tamen per materiam.

215Averroes, In DSom, ed. A. Shields & H. Blumberg, CCAA 7: 103.

[5] Item, qua ratione unum individuum haberet propriam essentiam, eadem ratione et aliud. Et sic quot sunt individua tot erunt essentiae, et ita individua speciei essent diversa per essentiam – quod est impossibile, quia diversitas materiae non facit diversitatem in essentia.

Contrarium videtur sic:

[a] Substantia est ens per essentiam, ergo quod verius est substantia verius est ens per essentiam; sed substantia prima est verior per essentiam; ergo etc. Sed hoc [non] posset esse nisi haberet aliam essentiam ab essentia speciei. Ergo etc.

[b] Praeterea, individuum super speciem addit aliquid substantiae; ergo si substantia non sit praeter essentiam, addit aliquid essentiae.

Dicendum quod individuum habet propriam essentiam superadditam essentiae speciei, sed illa essentia superaddita non est natura praedicabilis, et propterea individuum non habet naturam praedicabilem nisi per naturam speciei. Et quia solum istud quod est praedicabile est cognoscibile, propterea non cognoscitur individuum nisi per naturam speciei; natura vero individui quam habet praeter naturam speciei non est praedicabilis, et ideo non cognoscitur definitione.216

216Aristot., Metaph. 3.4.999b1-3; 7.15.1040a3-5.

Sciendum ergo quod subiectibili per se convenit actus essendi, praedicabili autem convenit actus essentiae. Unde esse actuale per se debetur individuo; esse potentiale sive essentiale debetur universali et non individuo, quia non habet essentiam propriam, habet tamen essentiam aliquo modo, licet non praedicabilem.

Ad obiecta dicendum:

Et primo ad primum [1] quod species est tota essentia praedicabilis individui, quia species totam naturam generis et differentiae aggregat quae sunt praedicabilia, non tamen est tota essentia individui simpliciter.

Per hoc patet utrum individua differant per essentiam. Quia si loquamur de essentia praedicabili, tunc individua eiusdem speciei non sunt diversa per essentiam; si autem loquamur |E 49rb| de essentia propria individuorum, sic differunt per essentiam individua eiusdem speciei. Et sic patet ad obiecta responsio.


[An individua nominari possint]

13. Quaeritur consequenter utrum individuum habeat nomen.217

217Cf. supra, 7.10. Cf. E. Karger, “Richard Rufus on Naming Substances,” Medieval Philosophy & Theology 7 (1998) 51-67.

Et videtur quod non, per hoc quod individuum non habet formam propriam, et impositio nominis est a forma.218

218Helias, Summa super Priscianum pr. 17, ed. L. Reilly, 2: 926. Averroes, In Metaph. 8.7, Iunt. 8: 101v; In DAn 2.8, ed F. Crawford, CCAA 6.1: 142-143.

Contrarium videtur sic:

Cum nomen imponatur ad significandum, non imponitur aliter nisi sicut signum. Ergo si nihil est aliud imponere voces ad significandum nisi facere signum intellectus, et hoc convenit tam respectu individui quam respectu speciei, ergo individuum potest habere nomen sicut et species.

Dicendum quod si materia per se esset intelligibilis, per se esset nominabilis, et tunc posset adeo vere nomen imponi a materia, sicut nunc imponitur a forma. Sed non est sic, sed omne quod est per suam formam intelligitur, et per formam nominatur et non per materiam. Et intellige quod est nomen vocis et nomen rei:219 nomen rei est propria qualitas suppositi, et istud est principium intelligendi rem.220

219De nomine vocis cf. Priscianus, Instit. 17.11.70, ed. M. Hertz, 2: 149. 220Rufus, In APos 1: “...” (Q312.31rb).

Unde cum forma sit principium intelligendi rem, propterea a forma imponitur nomen,221 rei scilicet, et non a materia. Et ideo cum individuum perficiatur per materiam, et materia nomen non habet, ideo individuum nomen proprie non habet. Nec est contra [hoc] quod iste vocatur Socrates vel Plato, quia talia sunt nomina vocis et non rei; non enim considerant naturam impositionis per naturam rei sed a casu, et per hoc patet responsio ad obiecta. Omne enim quod potest imponi ad significandum potest habere nomen vocis, non tamen nomen rei.

221Cf. Helias, Summa super Priscianum, ed. L. Reilly, 2: 925-926.

[An individuum habeat definitionem]

14. Quartum principale quod quaeritur,222 scilicet an individuum habeat definitionem, partim patet ex dictis. Quia cum definitio sit proprie eius quod per se habet essentiam et formam et quantitatem,223 et individuum non est huiusmodi (non enim habet formam praedicabilem aliam a forma speciei), et omnis talis est definitio224 quod habet formam praedicabilem per se et completam, cuiusmodi est species specialissima et nihil aliud, propterea sciendum quod individuum non habet definitionem. Et sic patent quaesita.

222Cf. supra, 7.10. 223Forsitan haec verba, “...” delenda sunt. 224Forsan pro ‘definibilis’; haec coniectura gratia est C. J. Martin.

[Notae de forma et materia]

15. Notari potest quod forma universalis de se apta nata est multiplicari et plures materias perficere, ut patet de luce.225 Unde in forma quae individuatur reperitur duplex natura: una quae apta nata est multiplicari et sic habet naturam universalis, et alia qua est apta signari. Non enim posset multiplicari nisi reciperetur in pluribus materiebus in quibus signatur et particulatur.226Et propterea prima causa nec est universale nec particulare, cum per materiam non poterit signari, nec est hic nec nunc; haec enim est proprietas rei signatae.

225De similitudine inter formam universalem et lucem cf. Rufus, In Phys. 2.8.1, ed. R. Wood, p. 134. Cf. etiam Avicebron, Fons Vitae 5.30, ed. C. Baeumker, BGPTM 1.2-4: 313. Stella, Epistola de anima, PL 194: 1888. Grosseteste, De luce, ed. L. Baur, p. 51. 226Cf. Avicenna, De philosophia prima 9.4: “...” (ed. S. Van Riet, 2: 480).

Nota etiam quod omnis forma quae nata est esse in materia habet individuari si communitatem habeat, et etiam tam forma generis supremi quam infimi. Sed forma speciei specialissimae ultimo individuatur, quia ultimo advenit et magis remota est a materia; forma vero generis generalissimi primo individuatur, quia proxima est materiae. Genus vero generalissimum dividitur per duas differentias ipsum ex opposito condividentes, quod quidem genus sumptum cum altera differentia fit haec substantia corporea;227 iam individuatur.228 Non sic est de specie specialissima; ipsa vero per differentias ulterius non potest dividi sed solum per materias, et ideo solum potest salvari in hoc individuo vel in illo.

227Hic invenitur punctus elevatus in manuscripto, quasi legendum sit “genus fit haec substantia corporea et iam individuatur.” Facile tamen esset scribere ‘individuatur’ pro ‘individuata’, ut in “genus fit haec substantia corporea iam individuata.” 228De individuis sub solo genere cf. supra, 7.9.

Nota etiam quod licet materia sit in multis, non tamen est universale, et hoc quia non est in multis nisi per participationem, non autem per praedicationem.229 Materia autem prout est sub forma extensa et multiplicata potius est in ratione totius integri quam universalis, et ideo nomen universalis non sortitur.

229De praedicatione universalis cf. Aristot., De interpr. 7.17a39-40.

[De forma mixti]230

230Cf. Rufus, In DGen 2.4.6, 2.5.2, ed. N. Lewis & R. Wood, pp. 182, 183-184.

16. Quaestio est de forma mixti. Et circa hoc primo quaeritur utrum mixtum sit unum vel non, et secundo an mixtum debeat dici aliud a miscibilibus, et tertio quaeritur de exitu formae qua mixtum est unum et aliud a miscibilibus, et quarto utrum ista forma sit elementum vel non, et utrum ex elementis vel non,231 et utrum debeat appellari elementum vel principium.

231Cf. Rufus, In DGen 2.5.2: “...” (ed. N. Lewis & R. Wood, p. 183). Cf. etiam Rufus, In DAn 1.5.Q1: “...” (Q312.20ra).

Circa primum obicitur quod mixtum non sit unum, per hoc quod “ex duobus in actu non fit unum,” sed mixtum est huiusmodi, ergo etc. |E O[16]5 49va| Maior patet ex septimo.232 Minor patet per hoc quod quaecumque sunt agentia sunt actu, et miscibilia agunt in mixto.

232Aristot., Metaph. 7.13.1039a4-6. Averroes, In Metaph. 7.49, Iunt. 8: 93v-94r.

Dici potest quod miscibilia sunt in mixto actu incompleto et diminuto, et ita patet conclusio. Sed ut quaesita in parte ista pateant intellige quod miscibilia sunt in mixto non potentia essentiali nec in actu, sed in potentia accidentali sive secundum actum incompletum, non tamen violente, propter confusionem formarum suarum in naturam tertiam quae est forma mixti.233 Unde si solvatur forma mixti, quodlibet tendit ad suum ubi.

233De confusione formarum cf. Rufus, In DGen 1.6.2: “...” (ed. N. Lewis & R. Wood, pp. 156-157).

Nota etiam quod quando miscibilia veniunt in mixto, non solum fit remissio formarum accidentalium sed etiam substantialium primo, et secundario accidentalium. Negat234 enim veras formas miscibilium ultimas in suis actualitatibus in mixto, sed sunt sicut proportionaliter albedo et nigredo in mediis coloribus. Et haec est opinio Averrois in III Caeli et mundi,235 qui non habet pro inconvenienti quod formae substantiales elementorum recipiant magis et minus,236 quia sunt diminutae a formis substantialibus perfectis, et suum esse est medium inter substantiam et accidens. Alio modo dicitur quod forma prout est substantia non recipit magis et minus, sed prout est virtus sive substantialis qualitas.237

234Forsitan pro “Averroes negat;” vide infra. 235Averroes, In De caelo 3.67: “...” (ed. F. Carmody, 2: 634-635; Iunt. 5: 105r). 236Tenet tamen cum Aristotele quod aliae substantiae non suscipiunt magis et minus. Cf. Aristot., Metaph. 8.3.1044a9-10. Averroes, In Metaph. 8.10, Iunt. 8: 102v. 237Cf. Rufus, In DGen 2.4.2-3, ed. N. Lewis & R. Wood, pp. 180-181.

De forma mixti secundum quosdam intellige quod nec est elementum nec ex elementis, sed est quiddam additum, ut vult Aristoteles, scilicet virtus caelestis,238 approximans elementa secundum situm debitum distantia, aduniens se cum potentiis eorum, et fit unum agens cum illis uniens formas miscibilium in mixto. Et non ponunt huiusmodi formam ex elementis solum: tum quia elementa sunt materialia principia; tum quia mixtum debet esse unum per formam additam; tum quia licet extrema uniantur per medium, duo tamen diversa media sine tertio addito uniri non possunt.

238Aristot., Metaph. 7.17.1041b11-27. Averroes, In Metaph. 7.60, Iunt. 8: 98r. Cf. Rufus, In Phys. 8.1.9: “...” (ed. R. Wood, p. 224).

Aliter dicitur239 quod cum in materia cuiuslibet elementi sit forma alterius elementi in potentia240 et etiam medium inter calidum et frigidum, humidum et siccum, in hoc medio et in illo est natura communis participata, quae est forma mixti in potentia sicut intentio generis.241 Advenientibus vero virtutibus elementaribus, adiutis per virtutem corporum supracaelestium, agunt et movent, et [sunt] primo motores. Deinde fiunt forma mixti in actu, sicut intentio generis fit differentia. Unde dicunt quod quattuor extrema duarum contrarietatum cum suis mediis sufficiunt ad constituendum mixtum, et medium inter haec non est per solam remissionem utriusque, sed per mutuam incorporationem immixti ab utroque in natura recipiente.

239Postea apparet ut propria opinio. Vide Rufum, SMet 8.2.Q3: “...” (Q290.23vb). 240Fortasse addendum est “...” ut legitur in SMet 8.2.Q3, Q290.23vb, ubi supra. Potest esse omissio per homoeoteleuton. 241Addendum esse censemus “...” Vide SMet in eodem loco. Estne omissio per homoeoteleuton?

Et haec opinio non ponit virtutem caelestem esse illud additum:242 Tum quia ex quo duo sunt media materialia principia duarum contrarietatum quarum neutrum est in potentia respectu alterius sed sub actu aequali, erit duo addita. Tum quia omnis forma educta per viam naturae partim est ab intra, partim est ab extra.243 Nam patet quod ignis extra suam regionem generari potest, nec est necesse ut a regione sua descendat ad locum mixti.244In generatione enim simplici sicut elementum generatur ab alio elemento, similiter in generatione mixti naturaliter non violente per sufficiens agens, prout vult Averroes in XI Philosophiae primae quod calor solis cum calore aliarum stellarum est causa efficiens generationis mixtorum.245

242De virtute caelesti et forma mixti cf. Rufus, In DAn 2.10.Q4: “...” (Q312.25rb; ed. M. Alonso, p. 238). 243Cf. Rufus, SMet 8.2.Q4: “...” (Q290.23va). 244De adventu ignis cf. Rufus, In DGen 1.6.2, ed. N. Lewis & R. Wood, pp. 154-157. Cf. etiam Rufus, SMet 8.2.Q2: “...” (V4538.64rb). 245Averroes, In Metaph. 11(12).18, Iunt. 8: 143r-v.

[Liber VIII (Eta)]

    Oportet nos congregare dicta [8.1.1042a3] etc.246

246Aristot., Metaph. 8.1.1042a3: “...” (AL 25.2: 157); apud Averroem, In Metaph. 8.1: “...” (Iunt. 8: 98v).

[An substantia composita vel sensibilis possit definiri]

1. Quaeritur primo in hoc octavo utrum substantia composita possit definiri,247 secundo an substantia sensibilis possit definiri.248

247Aristot., Metaph. 8.3.1043b28-30. Averroes, In Metaph. 7.19, 8.9, Iunt. 8: 79r-v, 102r. 248Aristot., Metaph. 8.3.1043a29-1044a14; cf. 7.5.1030b14-1031a14.

Et videtur quod neutrum possit definiri sic: definitio non est cuiuscumque sed simplicis per essentiam, sed neque compositum neque substantia simplex est tale, ergo etc.

Contrarium videtur per hoc quod definitio est sermo logicus249 sive compositus, sed hoc non possit esse nisi definitum esset compositum.

249In textu Aristotelis Latini, translatio media, loquitur de ratione longa. Vide Aristot., Metaph. 8.3.1043b25-26, AL 25.2: 162; vide etiam translationem arabico-latinam apud Averroem, In Metaph. 8.9: “...” (Iunt. 8: 102r). Sed in fere omnibus codicibus de Metaphysica media loquitur de ratione logica. Cf. etiam Averroes in hoc loco. In speciminibus ex codicibus translationis arabico-latinae a nobis inspectis, tam ‘longus’ quam ‘logicus’ inveniri potest. Vide http:rp.stanford.edu eta08jo.shtml.

Dici potest quod ista quaestio duo quaerit: unum est cum definitio debeatur substantiae ratione formae, an substantia ratione formae sit sensibilis; aliud est si substantia non sit sensibilis solum ratione materiae sed etiam ratione formae, utrum substantia sit sensibilis per naturam propriam, an per naturam accidentis exsistentis in substantia.

Et, ut credo, sic potest responderi quod definitio ipsius substantiae quae est perfecta in genere substantiae attribuitur duobus: formae, scilicet, et aggregato, non tamen aggregato sensibili ex materia et forma constituto.250 Inquantum |E 49vb| autem attribuitur substantiae ratione formae, sic est definitio substantiae intelligibilis, quia forma est intelligibilis substantia. Si autem attribuatur aggregato, sic potest dici quod sit substantiae sensibilis, non quia actu sentiatur, sed quia potest sentiri, et non quia unquam sentiatur per se, sed ista potentia reducitur ad actum in aliquo particulari contento sub definito. Unde istud quod definitur significat primo formam, secundario aggregatum sub quo aggregato multa particularia continentur, et hoc modo est istud definitum sensibile, non quia in se sentiatur sed quia in particularibus. Et hoc modo intelligitur quod dicitur in fine Posteriorum251 quod sensus est universalis et non particularis, quia sensus secundum habitum est universalis, actus tamen sentiendi debetur singularibus.

250Vide Averroem, In Metaph. 8.7, Iunt. 8: 101r-v. 251Aristot., APos 2.19.100a16-100b2.

Iam patet responsio ad obiectum; probat enim quod actu sensatum non definitur, et istud verum est, sensibile tamen in habitu potest definiri.


[An omne nomen significet substantiam cum qualitate]

2. Quaeritur an omne nomen significet substantiam cum qualitate sicut dicitur,252 an non.253

252Priscianus, Instit. 17.11.70, ed. M. Hertz, 2: 149. 253Amplior huius quaestionis discussio invenitur in SMet 8.3.Q1, Q290.23vb-24ra.

Et videtur quod non:

Nam si sic, hoc nomen ‘homo’, cum sit nomen, significat substantiam cum qualitate. Vocetur illa substantia A et vocetur qualitas B; A est nomen, ergo significat substantiam cum qualitate. Nominetur illa qualitas C, et contingit procedere ut prius, et sic in infinitum.254

254Hoc argumento utitur Albertus M., Metaph. 8.1.6, ed. B. Geyer, OO 16.2: 397.

Item, si omne nomen significat substantiam cum qualitate, ergo hoc nomen ‘Deus’ et etiam hoc nomen ‘albedo’ et hoc nomen ‘chimaera’ significant substantiam cum qualitate – quod videtur falsum.

Dicunt quidam quod cum dicitur nomen significare substantiam cum qualitate, quod illa substantia est quiddam aggregatum ex forma speciei et substantia materiae; forma autem speciei dicitur qualitas et substantia sumitur a materia sive a genere quod est loco materiae.255

255Pro explicationibus Prisciani cf. Helias, Summa super Priscianum, ed. L. Reilly, 1: 189-190.

Sed ista solutio non habet locum nisi in nominibus significantibus substantiam compositam, ut hoc nomen ‘homo’. Unde adhuc remanet haec quaestio solvenda in nominibus dicentibus substantiam simplicem, ut hoc nomen ‘lux’,256 quoniam difficile est in talibus diversitatem substantiae et qualitatis apprehendere. Dici tamen potest quod eadem est substantia et qualitas in huiusmodi nominibus secundum rem, diversa tamen secundum rationem. Dicitur enim significare substantiam inquantum habet naturam subiciendi, qualitatem vero inquantum habet naturam praedicandi. Verbi gratia: sit A nomen simplex. Si dicam ‘A est A’, idem est quod subicitur et quod praedicatur, tamen significatum huius nominis A prout subicitur est substantia, prout praedicatur est qualitas. Sic igitur in omnibus nominibus, tam simplicibus quam compositis, est invenire substantiam et qualitatem, vel etiam modum substantiae et qualitatis; et hoc sufficit philosopho et grammatico. Dicit enim Philosophus257 quod in omni eo quod est citra Primum est258 quod-est et quo-est – id est, materia et forma. Praeterea, nomen per prius significat formam, secundario aggregatum, et tertio materiam.259

256Cf. Grosseteste, De luce, ed. L. Baur, p. 51. 257Boethius, Quomodo substantiae, ed. C. Moreschini, p. 188; PL 64: 1311.
 Dictum inventum est apud Hales, Sent. 1.3.46, BFS 12: 64. De quod-est et quo-est loquitur Auxerre, Summa Aurea 2.1.3, ed. J. Ribaillier, 2.1: 25.
258In codice hoc verbum ‘est’ scriptum est cum diphthongo insulari (æst). 259Averroes, In Metaph. 8.7: “...” (Iunt. 8: 101v).

Istis intellectis et pertractatis patet solutio.

Nota260 quod causa prima uno nomine potest significari et hoc nomine, scilicet ‘essentiae’,261 quia scribitur in libro Sententiarum quod divina essentia sola est.262Et sic significat substantiam, non ut ab eo egrediatur agere vel pati, sic autem qualificata.263

260Haec nota etiam invenitur in SMet 8.3.Q1A; vide infra. 261Cf. Rufus, SOx 1.2B: “...” (B62.18rb). 262Lombardus, Sent. 1.8.1: “...” (ed. I. Brady, 1: 96). Postea recurrit Lombardus ad Augustinum. Vide Sent. 1.8.7: “...” (ed. I. Brady, 1: 101). Vide August., De Trinitate 7.5, ed. W. Mountain, CCL 50: 260-261; PL 42: 942. 263Cf. Rufus, SMet 8.3.Q1A: “...” (Q290.24rb).

[An materia et forma sint idem per essentiam]

3. Dubitatur264 hic cum substantia composita fiat ex materia et forma, utrum materia et forma sint idem per essentiam, secundo utrum forma uniatur materiae per copulam vel non, tertio utrum causa unitatis materiae cum forma magis debeat attribui materiae quam formae.265

264Amplior huius quaestionis discussio invenitur in SMet 9.1.Q1, 9.2.Q1, S2322.111vb, S2322.112rb, 112va-vb. 265Prosecutio huius quaestionis desideratur.

[1] Ad primum arguo: Dicit Aristoteles superius in septimo quod materia neque est qualis neque quanta, cuius essentia est alia ab essentia cuiuslibet praedicabilis;266 forma est praedicabilis; ergo materia est alia a forma per essentiam.

266Aristot., Metaph. 7.3.1029a20-21; apud Averroem, In Metaph. 7.8, Iunt. 8: 75r.

[2] Ad idem: si materia et forma essent idem per essentiam, tunc cum materia non habet actum exsistendi per se, nec forma habebit, ut videtur.

[3] Item, ad idem: si essentia unius esset essentia alterius, tunc non essent principia diversa per essentiam – quod est contra Aristotelem in I Physicorum,267 ubi vult quod materia et forma duo principia sunt secundum rem.

267Aristot., Phys. 1.9.191b35-192b4.

Forte dicet quis quod materia et forma |E 50ra| ponunt in numerum quoad esse, non tamen ratione essentiae.

Sed contra:

Materia non habet esse per se, neque forma per se.

Item, esse in substantia est ab essentia,268 et ita si essent idem in essentia, haberent idem esse, et ita sic non erit evadere, ut videtur.

268Cf. supra, 7.4. Cf. etiam Avicenna, De philosophia prima 2.1, ed. S. Van Riet, pp. 65-67.

[4] Adhuc: si materia et forma essent idem per essentiam, tunc esset communis essentia de utraque praedicabilis et utrique conveniens, et hoc univoce – quod non invenitur.

Contrarium videtur per hoc quod [a] dicit Aristoteles in fine octavi quod materia ultima et forma ultima sunt idem.269 Et hoc intelligendum est per essentiam, ergo aliqua materia est eadem cum forma per essentiam.

269Aristot., Metaph. 8.6.1045b19-21; apud Averroem, In Metaph. 8.16, Iunt. 8: 105v.

[b] Item,270 idem patet per hoc quod actus et potentia non diversificant essentiam;271 sed materia est potentia, et forma est actus; ergo etc.

270Citatur ab Alberto M., Metaph. 8.2.6, ed. B. Geyer, OO 16.2: 408. Aliter in SMet 9.2.Q1: “...” (S2322.112rb). 271Aristot., Metaph. 8.6.1045a34; Averroes, In Metaph. 8.15, Iunt. 8: 105v; Aristot., DAn 2.4.415b14.

Dicendum quod est materia quae dicitur ultima – in via, scilicet, generationis – et est materia prima simpliciter: aut quaeritur de materia ultima aut de materia prima. Si primo modo, sic est dicere quod materia et forma non differunt per essentiam,272 quia vel forma vel aliquid formae est in tali materia, et hoc vult Aristoteles in fine octavi.273 Si vero loquamur de materia simpliciter prima, sic est dicere quod materia et forma differunt per essentiam, quia materia prima est quaedam essentia et forma similiter prima, sed non est dicere quod essentia materiae primae sit essentia formae primae, nec e converso.274Et propterea patet quod differunt per essentiam.

272Cf. Rufus, SMet 9.2.Q1: “...” (S2322.112va). 273Aristot., Metaph. 8.6.1045b18. 274Cf. Rufus, SMet 9.2.Q1: “...” (S2322.112vb).

Praeterea, non imponitur identitas inter materiam et formam nisi propter potentiam activam formalem quae est in materia,275 sed in materia simpliciter prima non est ponere aliquam potentiam activam, sed solum receptivam; sed materia posterior habere potest identitatem cum forma ratione potentiae activae exsistentis in ipsa.276 Et propterea nullo modo est dicere quod materia prima sit idem in essentia cum forma. Iam subtiliter intuenti omnia patebunt obiecta.

275De potentia activa in materia cf. supra, 5.5. Cf. Rufus, In DGen 1.2.3, ed. N. Lewis & R. Wood, pp. 112-114; SMet 9.7.Q1, S2322.115va; SOx 2.15, B62.141rb; In Phys. 7.2.4: “...” (ed. R. Wood, p. 215). 276Reicitur ut absurdum ab Alberto M., Metaph. 8.2.6, ed. B. Geyer, OO 16.2: 408-409.

[An forma uniatur materiae per copulam]

4. Sed tunc dubitatur de modo uniendi277 et arguo sic:

277Cf. supra, 8.3.

Omnia distantia simpliciter per aliquid ab utroque non distans unientur,278 sed materia et forma sunt simpliciter distantia, ergo etc.

278Videtur esse dictum commune; cf. Bonav., Sent. 3.2.3.1, OO 3: 50. Hales, Sent. 1.31.32, BFS 12: 315.

Et dicendum quod inter materiam primam et formam primam279 nullum interponitur medium. Et haec est ratio quia forma prima maxime est materialis, et hoc quia maxime inclinatur ad materiam. Praeterea in materia est appetitus ad formam.280 Propter istum naturalem appetitum ex parte materiae et naturalem inclinationem ex parte formae non requiritur aliquod medium, sed de se unitur materiae. Tamen in omni forma posteriore est reperire dispositiones formales dispositas ad illam suscipiendam, tamen cedunt in materiam respectu illius, et ideo ibi non est ponere medium uniens formam cum materia, nec requiritur aliquid nisi motor ad hoc quod uniatur forma cum materia.281

279De forma prima seu universali cf. Averroes, In Metaph. 1.17: “...” (Iunt. 8: 7v). 280Aristot., Phys. 1.9.192a22-23. 281Cf. Albertus M., Metaph. 8.2.5, ed. B. Geyer, OO 16.2: 406-407.

Ad obiectum dicendum quod licet materia et forma secundum se considerata sint distantia, tamen considerando formam sub naturali sua inclinatione ad materiam, bene potest forma uniri cum materia sine medio; sunt enim in materia infiniti appetitus et in forma infiniti actus eis respondentes.


[Liber IX (Theta)]

    Dictum est de ente cui attribuuntur alia praedicamenta [9.1.1045b25] etc.282

282Aristot., Metaph. 9.1.1045b25: “...” (AL 25.2: 168); apud Averroem, In Metaph. 9.1: “...” (Iunt. 8: 106r). Nota marginalis: “...” (L 9’).

[De potentia rationali
An potentia rationalis valeat ad opposita]

1. Quaeritur hic de potentia rationali an sit potens ad opposita, secundo de potentia in substantiis separatis, utrum valeat ad opposita, et tertio de potentia Primae utrum valeat ad opposita, et hic dico secundum intentionem Aristotelis.

De primo quaeritur utrum potentia rationalis hominis valeat ad opposita.283

283Aristot., Metaph. 9.2.1046b4-6; De interpr. 13.22b36-23a2. Boethius, In De interpr. (maior) 6, ed. C. Meiser, pp. 448-451; PL 64: 614.

Et videtur quod non:

[1] Potentia valet ad opposita propter indeterminationem principii in quo radicatur, ut patet in potentia materiae quae valet ad opposita propter indeterminationem sui principii, ut videtur; sed potentia rationalis radicatur in principio determinato; ergo non valet ad opposita.

[2] Praeterea, proprium est potentiae materiali valere ad opposita, ergo illa potentia quae est remota a materia cuiusmodi est rationalis ipsius hominis non valebit ad opposita.

[3] Praeterea, potentia rationalis est nobilior aliis potentiis. Non erit igitur ad opposita, quia si esset, non excelleret alias in nobilitate.

Contrarium videtur:

Quia scientia una est contrariorum, |E 50rb| et potentia rationalis non est nisi mediante scientia et cognitione, ergo scientia rationalis est. Et illud verum est.

Ad obiecta in contrarium dicendum:

Et primo ad primum [1] quod potentia est oppositorum, quia radicatur in aliquo principio quod valet ad opposita; radicatur enim in anima sciente et cognoscente. Et licet anima de sui natura simplex sit et uniformiter se habens, ipsa tamen prout est perfectio formarum naturalium et unita cum condicionibus materialibus valet ad opposita.

Ad aliud [2] dicendum quod non est proprium potentiae materiali valere ad opposita, ita quod soli; aliae enim potentiae convenit. Et per hoc patet responsio ad secundum.

Ad ultimum [3] dicendum quod non semper est propter ignobilitatem quod potentia sit contrariorum, sed aliquando est propter nobilitatem. Quia in potentia materiali est propter ignobilitatem, quoniam propter indeterminationem; in potentia vero immateriali est propter nobilitatem.


[An potentia in substantiis separatis valeat ad opposita]

2. Circa secundum quaeritur,284 scilicet utrum potentia rationalis in substantiis separatis valeat ad opposita, et hoc secundum Aristotelem.

284Cf. supra, 9.1.

Et videtur quod non sic:

In perpetuis non differt esse a posse,285 ergo nec in substantiis separatis. Ergo si substantiae separatae non sunt sub contrariis, non possunt ad contraria.

285Aristot., Phys. 3.4.203b30.

Praeterea, corpora supracaelestia sunt remotiora a Primo quam substantiae separatae – [remotiora], dico, secundum ordinem. Ergo si corpora supracaelestia, quae sunt remotiora a Primo secundum ordinem, non possunt esse sub dispositionibus contrariis, multo minus et substantiae separatae possunt.

Item, Aristoteles inferius in hoc nono vult quod in substantiis separatis non cadat error neque corruptio, neque inclinatio ad malum,286 et ita videtur quod non habent potentiam ad contraria.

286Aristot., Metaph. 9.9.1051a19-21; apud Averroem, In Metaph. 9.19, Iunt. 8: 115r.

Praeterea, si potentia rationalis in separatis esset ad opposita, non esset maior nobilitas in illis quam in istis inferioribus – quod falsum est.

Contrarium videtur:

Quia omne illud quod deficit a bono simpliciter habet possibilitatem ad malum aliquo modo; sed substantiae separatae, cum non sint simpliciter bonae, deficiunt a bono; ergo habent potentiam ad malum et ita habent potentiam ad opposita.

Dicendum quod Aristoteles intellexit quod substantiae separatae non habent possibilitatem ad malum sed ad bonum tantum.287 Sed hoc potest intelligi dupliciter: scilicet quod sint determinatae ad bonum per naturam propriam,288 et hoc esset impossibile dicere vere. Alio modo potest intelligi quod determinate se habent ad bonum propter propinquitatem eorum ad primam causam cui immediate assistunt. Et propterea dicit quod non inclinantur ad malum, tamen per naturam propriam sunt in potentia ad malum sicut probat ratio, non tamen per naturam primae causae.

287Aristot., Metaph. 9.9.1051a19-21; apud Averroem, In Metaph. 9.19, Iunt. 8: 115r. 288Cf. infra, 9.3.

[An potentia primae causae valeat ad opposita iuxta Aristotelem]

3. Sed tunc dubitatur quid posuit Aristoteles de potentia rationali primae causae utrum se habeat ad bonum et ad malum, et sic ad opposita vel non.289

289Cf. supra, 9.1.

Et videtur quod sic, per hoc quod [1] plus est posse plura quam posse unum, ergo plus est posse opposita.

[2] Item, potest infinita, ergo potest opposita.

[3] Item, dicitur omnipotens, ergo contraria potest facere.

[4] Item, cognoscere in Deo est idem cum ipso,290 et cognoscit contraria, ergo potest contraria.

290Cf. Aristot., Metaph. 12.7.1072b24-30.

[5] Item, Deus potest prava agere sicut vult Aristoteles.291

291Aristot., Topica 4.5.126a34-36, tr. Boethii, AL 5.1: 79.

Contrarium videtur per hoc quod si haberet potentiam ad opposita, aut ergo reduceretur ad actum, et hoc est inconveniens de potentia Primi; aut illa potentia erit frustra, quod est similiter inconveniens. Ergo non habet potentiam ad contraria.292

292Cf. Grosseteste, De lib. arb. Exon. 8, ed. N. Lewis, p. 53; De lib. arb. 7, ed. L. Baur, pp. 173-174.

Et istud verum est secundum Aristotelem, quia potentia Primi determinata est ad bonum, et hoc quia nihil est annexum sibi de malitia, nec de potentia, sicut patet in undecimo.293 Et propterea non potest ad opposita secundum Aristotelem.

293Aristot., Metaph. 12.7.1072b24-30; 12.9.1074b15-1075a10.

Ad obiecta [1-2] dicendum quod posse malum non est posse, sed potius non posse.294

294Aristot., Metaph. 5.12.1019b6-17; Praed. 8.9a14-27. August., De Trinitate 15.15, ed. W. Mountain, CCL 50A: 498; PL 42: 1078.

Ad aliud [3] similiter patet quod possunt ista duo stare simul ‘quod sit omnipotens’, et tamen ‘quod non potest malum facere’, quia facere malum vel posse malum non est posse sed potius diminutio potentiae.295 Et ita potest esse omnipotens, non tamen habere potentiam ad malum. Unde secundum Aristotelem potentia Primi determinata est ad unum solum sicut ad bonum, et per se et de natura sua. Sed potentia in intelligentiis determinata est ad bonum, non tamen de se sed per voluntatem Primi, et ideo dicit quod non licentiantur ad malum.296

295Abaelard, Theologia Christiana 5.19, ed. E. Buytaert, CCM 12: 355; PL 178: 1321. Lombardus, Sent. 1.42.2, ed. I. Brady, 1: 295. 296Aristot., Metaph. 12.10.1075a19-22; apud Averroem, In Metaph. 11(12).52, Iunt. 8: 158v.

Et sic patet solutio ad quaesita.

[Notulae de potentia]

4. Nota de potentia quod quaedam est passiva, et ipsa proprie debetur materiae et est alia ab actu; et quaedam est activa, et de ipsa dupliciter est opinio: una est quod potentia activa sit ipsa forma, alia est |E O[1]66 50va| opinio quod forma non est penitus idem cum potentia, sed forma est habitudo in qua radicatur ipsa potentia.297

297Cf. Aristot., Metaph. 9.1.1045b27-1046a19.

Iuxta hoc nota quod tres condiciones requiruntur ad hoc quod potentia irrationalis exeat in actum:298 Prima est quod agens agat; et secunda, quod patiens patiatur; et tertia est quod sit approximatio agentis ad patiens. In rationali vero potentia superadditur quarta condicio, quae est appetitus sive voluntas.299

298Aristot., Metaph. 9.5.1047b35-1048a10; apud Averroem, In Metaph. 9.10, Iunt. 8: 110r-v. 299Aristot., Metaph. 9.5.1048a11-13; apud Averroem, In Metaph. 9.10, Iunt. 8: 110r-v.

Nota etiam quod actus praecedit potentiam in diversis; in eodem autem e converso.300

300Cf. Aristot., Metaph. 9.8.1049b4-24, apud Averroem, In Metaph. 9.13, Iunt. 8: 112v. Pro explicatione ampliori cf. Rufus, SMet 9.7.Q1, S2322.115va.

[De malo]

5. Quaeritur utrum malum accidat in rebus naturae vel accidere possit, secundo quaeritur utrum unum contrarium semper sit bonum et alterum malum, et tertio utrum habeat causam vel non, et quarto dato quod malum habeat causam utrum potentia sit causa mali vel non, quinto et ultimo utrum potentia ad malum sit peior actu ipso.

[An malum accidat in rebus vel accidere possit]

De primo videtur quod malum non accidat in rebus, per hoc quod nihil inquantum assimulatur Primo quod est simpliciter bonum potest esse malum; sed omne quod est inquantum est assimulatur Primo; ergo nihil quod est inquantum est potest esse malum.

Praeterea, omne quod est aut est per se aut per accidens; sed quod per se est est simpliciter bonum; quod vero per accidens habet reduci ad id quod est per se; et sic patet conclusio.

Contrarium videtur per hoc quod dicit Aristoteles301 quod corruptio est malarum rerum; et corruptio est in rebus; ergo malum in rebus erit.

301Aristot., Metaph. 9.9.1051a19-21; apud Averroem, In Metaph. 9.19, Iunt. 8: 115r.

Praeterea, Aristoteles in littera dicit quod malum non absolvitur a rebus.302

302Aristot., Metaph. 9.9.1051a18-19; apud Averroem, In Metaph. 9.19, Iunt. 8: 115r.

Item, in sexto: verum et falsum non sunt in rebus sicut bonum et malum.303

303Aristot., Metaph. 6.4.1027b25-27.

Item, in quibus est reperire bonum et melius, in eisdem est reperire malum; sed in rebus est reperire etc.; ergo etc.

Et dicendum quod est reperire bonum et malum in voluntariis et in naturalibus. In voluntariis enim est reperire bonum moris et malum similiter, ut in operationibus, et est reperire bonum et malum in rebus [naturalibus], quia est in eis reperire ordinatum (et sic bonum) et inordinatum (et sic malum).

Ad obiecta dicendum quod malum non attribuitur alicui inquantum ens, sed inquantum communicat non-ens. Unde pure enti – id est, primae causae – assimulatur omne quod vere est, et similiter pure non-enti assimulatur aliquo modo quod vere non est. Et ideo malum non est in rebus inquantum assimulatur enti, sed inquantum assimulatur non-enti. Et sic patet quod nullum ens inquantum ens est malum, sed inquantum non-enti assimulatur. Et ex hoc patet hoc quod dicitur quod malum non est et etiam mali homines non sunt, quia malum non-enti assimulatur. Et propterea non sequitur quod nullo modo est; est enim aliquo modo sicut privatio. Unde est medium inter simpliciter ens et simpliciter non-ens.

[An unum contrariorum semper sit bonum et alterum malum]

6. De secundo quaeritur sic:304 si aliqua duo sint contraria, si unum est bonum, reliquum est bonum,305 per regulam ‘si oppositum de opposito, et propositum de proposito’.306Et ita inter omnia contraria si unum est bonum, reliquum est malum.

304Cf. supra, 9.5. 305Ita forsan pro ‘malum’. Vel fortasse inserenda sunt verba expuncta quae sequuntur infra, ita quod legendum est “... 306Aristot., Topica 4.3.124a9, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 36.60, ed. J. Hamesse, p. 326.

Item, omnis privatio et defectus respectu sui habitus [est] malum; sed cuiuslibet contrarietatis alterum extremum est per modum privationis respectu alterius; ergo unum est malum.

Contrarium videtur per hoc quod si esset verum quod cuiuslibet contrarietatis alterum extremum esset malum, tunc aliquid ens per potentiam esset malum in rerum natura – quod est inconveniens; alicuius enim contrarietatis utrumque se habet per potentiam, ut calidum et frigidum.

Et dicendum quod in contrariis moralibus est verum quod unum contrariorum est bonum et reliquum malum;307 in naturalibus autem non semper sed quandoque. Quia si utrumque se habet per modum positionis et sunt circa subiecta propria, sic utrumque est bonum, quia frigidum in terra est bonum, sed in aere est malum. Unde si circa unum et idem subiectum consideretur, sic unum est bonum, reliquum malum; si circa diversa, tunc non oportet hoc.

307Aristot., Topica 4.3.123b28-29.

[An malum habeat causam]

7. De tertio308 quaeritur utrum malum habeat causam:

308Cf. supra, 9.5.

[1] Aut ergo causa sua est bona aut |E 50vb| mala. Si mala, constat ergo quod est causata. Quaeritur ergo de sua causa utrum sit bona aut mala. Si bona, et a causa bona inquantum talis non egreditur nisi effectus bonus,309 malum erit bonum. Si autem causa sua sit mala, quaeritur ergo de sua causa, quia constat quod illa causa est causata, cum nihil sit incausatum praeter Primum, et sic erit procedere quousque deveniamus ad causam primam. Sed illa est simpliciter bona carens omni malitia, et sic impossibile est malum ab ipsa causari, et ita videtur quod malum non habeat causam.

309Aristot., Topica 2.9.114b22-24: “...” (AL 5.1: 46).

[2] Praeterea, omne efficiens producens aliquid in esse producit propter bonum,310 ergo si efficiens produceret malum in esse, produceret propter bonum; sed hoc est inconveniens, quia omne ordinatum in bonum est bonum, ergo malum non potest duci in esse propter finem bonum; et ita malum non potest duci in esse.

310Cf. Grosseteste, De statu causarum, ed. L. Baur, p. 121.

Forte dicet quis quod efficiens producit omne in esse propter bonum, sed in aliquibus errat in producendo, et tunc malum producitur.311

311Cf. Auxerre, Summa Aurea 2.11.3.1, ed. J. Ribaillier, 2: 342.

Sed tunc consimiliter est quaestio de illo errore productionis, quae sit causa eius productionis in esse, quae fuit de productione mali in esse.

Contrarium videtur:

[a] Si malum est in rebus aliquo modo, sicut dictum est, aut ergo est incausatum, et hoc est falsum, quia unum solum est tale; aut causatum, et sic habebit causam.

[b] Praeterea, si unum contrariorum habet causam, et reliquum; sed bonum habet causam; ergo etc.

Et istud verum est. Unde malum in causatis habet causam.

Ad obiecta:

Dicendum [1] quod cum res in esse productae sint, et ex nihilo quantum ad primam productionem, ne res causatae in aequali nobilitate sint penitus, ideo quaedam sunt propinquiores nobilitati primae causae, quaedam remotiores. Et ita quaedam habent maiorem nobilitatem, ut quae propinquiores sunt primae causae, quaedam minorem, ut quae remotiores sunt a Primo; et huiusmodi magis accedunt ad naturam alterius principii a quo procedunt in esse, ut ad hoc quod est nihil, quia ex nihilo omnia creabantur in primo exitu rerum in esse. Sed in productione talium rerum concreatur potentia ad contraria, ratione cuius potentiae est indifferentia, et ad bonum et ad malum – quae potentia est ratione distantiae a pure ente, ut a prima causa, et ratione approximationis ad aliud principium, ut ad nihil. Et sic patet quod malum habet causam potius defectivam quam effectivam,312 et etiam est ponere quod causa mali est approximatio ad illud principium quod est nihil et distantia a primo efficiente.

312Cf. August., De civ. 12.7-8, CCL 48: 362; PL 41: 355.

Ad aliud [2] dicendum quod si error cadat in productione rerum in esse et in apprehensione finis, hoc erit propter potentiam ad contraria quae concreatur in productione rerum ad esse, et etiam propter longe distare a Primo.


[An potentia sit causa mali]

8. Dubitatur de quarto313 utrum potentia sit causa mali.

313Cf. supra, 9.5.

Videtur quod non:

[1] Tum quia potentia omnis de genere eligendorum est per Aristotelem.314

314Aristot., Topica 4.5.126a36-38.

[2] Tum quia potentia se ipsam non ducit ad actum, et ita si malum producatur in esse, producetur per aliquid exsistens in actu, et sic aliud quam potentia erit in causa.

Contrarium videtur:

Tum per hoc quod dicit Aristoteles quod malum est post potentiam.315

315Aristot., Metaph. 9.9.1051a18-19.

Tum per hoc quod si aliquid sit causa mali, erit illud quod est remotissimum a Primo; et hoc est potentia; ergo potentia est causa mali.

Dicendum quod potentia duplex est: quaedam est materialis, et ipsa indeterminata est et non terminatur ad habitum sed ad defectum et etiam ad privationem. |E 51ra| Et ita ratione illius potentiae accidit malum, et talis est causa mali. Et hoc intellige de potentia materiali passiva et non de activa.

Et per hoc patet responsio ad primum [1]; sola enim potentia activa est de numero eligendorum.

Ad aliud [2] intellige quod licet agens aliquando erret, qui quidem agens ducit potentiam ad actum, hoc non est attribuendum agenti sed magis potentiae quae potest ad opposita, ut patet de agente producente sex digitos – hoc [est] non propter ipsum agens sed magis propter materiae superfluitatem.316

316Aristot., De generatione animalium 4.4.772a30-772b26.

[An potentia ad malum sit peior quam actus mali]

9. Praeterea dubitatur utrum potentia ad malum sit peior quam actus mali.317

317Cf. supra, 9.5. Cf. Aristot., Metaph. 9.9.1051a15-17; apud Averroem, In Metaph. 9.19, Iunt. 8: 115r.

Et videtur quod potentia sit peior sic:

Si aliquid participetur a causa et effectu, verius participatur quam quod a causa solum vel ab effectu; sed potentia mali participat causam et effectum malitiae, actus vero mali effectum solum; ergo etc.

Contrarium videtur in rebus distantibus a prima causa secundum ordinem; istud quod magis distat a Primo est magis malum quam istud quod minus distat, sed malum in actu magis distat a Primo quam potentia ad malum, quia potentia ad malum magis est admixta cum bono, et ita malum in actu est peius quam potentia ad malum.

Dicendum quod in his quae habent causam per potentiam, verius participatur a causa quam a causato, non autem in his quae habent causam per defectum, et hoc est causa quia potentia ad malum est admixta cum bono. Et iterum in ordine rerum actus malus est remotior a primo bono quam potentia ad malum. Propterea patet quod potentia minus mala est quam malum causatum ex tali potentia.

Et per hoc patet responsio ad obiecta.


[De malo accidente in rebus]

10. Quaeratur ulterius de malo in quibus rebus accidat et in quibus non, et primo utrum possint accidere in corporibus supracaelestibus error et malum, secundo utrum error possit accidere in substantiis separatis, tertio de comparatione mali incidentis in corporibus supracaelestibus ad malum in his inferioribus.


[An malum possit accidere in corporibus supracaelestibus]

Circa primum, scilicet quod in supracaelestibus possit accidere malum, videtur:

Tum quia quaecumque sunt causa boni et mali, in illis accidere potest bonum et malum; sunt enim supracaelestia causa generationis et corruptionis in istis inferioribus, et ita sunt causa boni et mali.

Tum quia ponitur quod quaedam sunt stellae fortuitae et quaedam infortuitae,318 et hoc non esset nisi quaedam essent bonae et quaedam malae.

318Averroes, In Metaph. 9.19, Iunt. 8: 115r.

Tum quia malum “est post potentiam.”319 Ubi ergo potentia, ibi malum; sed in superioribus est potentia ad minus ad ubi;320 ergo etc.

319Aristot., Metaph. 9.9.1051a18-19; apud Averroem, In Metaph. 9.19, Iunt. 8: 115r. 320Averroes, In Metaph. 8.12, Iunt. 8: 103v; In Phys. 1.63, Iunt. 4: 18v.

Tum quia ubi est potentia oppositorum, ibi potest esse bonum et malum; sed per Aristotelem in supracaelestibus est potentia ad opposita,321 et ita potest ibi esse bonum et malum.

321Averroes, In Metaph. 9.18, Iunt. 8: 114v-115r. Respicit Aristot., Metaph. 9.8.1050b22-34.

Contrarium patet per Aristotelem dicentem quod in aeternis non incidit malum neque error.322

322Aristot., Metaph. 9.9.1051a19-21; apud Averroem, In Metaph. 9.19, Iunt. 8: 115r.

Tum quia in his quae determinate se habent ad unum oppositorum non potest cadere malum; et talia sunt supracaelestia.

Dicendum, sicut vult Commentator: corpora supracaelestia differunt ab invicem secundum nobilitatem maiorem et minorem.323 Et hoc vult Aristoteles alibi, ubi vult quod luna assimulatur terrae, et ita est vilissima inter corpora supracaelestia,324 et ita est ponere bonum et melius et nobile et nobilius in corporibus supracaelestibus. Et ita non debemus ponere aliquod malum in corporibus supracaelestibus nisi velimus dicere quod malum sit diminutio boni et nobilitatis; si tamen dicamus malum diminutionem boni vel nobilitatis, sic in illis est malum. Si tamen corpora supracaelestia |E 51rb| sint comparata ad haec inferiora, sic possunt esse causa boni et mali, et sic possunt esse mala effective. Et hoc sic intelligendum est quod unum et idem corpus potest esse causa generationis et corruptionis et ita boni et mali, sed per diversas dispositiones, quoniam corpus caeleste per sui praesentiam potest esse causa generationis; per sui vero absentiam potest esse causa corruptionis.

323Averroes, In Metaph. 11(12).44, Iunt. 8: 153v. 324Cf. Averroes, In De caelo 2.49: “...” (ed. F. Carmody, 2: 368; Iunt. 5: 61v). Fere idem dicit Averroes etiam alibi, scil. In De caelo 1.16, 2.32, 2.42, ed. F. Carmody, 1: 29, 2: 324, 355; Iunt. 5: 6v, 54v, 59v. Cf. etiam Averroes, De substantia orbis 2, Iunt. 9: 5r. Non videtur tamen Aristoteles hoc dixisse; cf. Averroes, De substantia orbis: Critical Edition of the Hebrew Text with English Translation and Commentary, ed. A. Hyman, Cambridge, MA, 1986, p. 94.

Vel potest dici aliter quod in corporibus supracaelestibus sunt virtutes quodammodo diversae, quae infusae in haec inferiora efficiunt res diversas, et hoc per situm diversum; et secundum diversitatem virtutum respiciunt ista inferiora et diversos causant effectus. Et ita non accidit malum in illis per se, sed per comparationem ad haec inferiora quae respiciunt diversimode per diversas virtutes in eis exsistentes. Et sic ponunt astronomi quod est quaedam stella benevola et quaedam malevola,325 hoc tamen non ponit Aristoteles.

325Averroes, In Metaph. 9.19, Iunt. 8: 115r.

Et sic patet qualiter ad obiecta dicendum est. Unde licet in eis sit potentia, non tamen est ad opposita, quia radicatur in substantia uniformiter se habente et uno modo, quoniam ad bonum tantum. Et licet aliquo modo possit duci ad opposita, hoc solum erit ad contrarias dispositiones in ipso exsistentes, et hoc dico solum secundum ubi. Et per ista patent obiecta.


[An malum possit accidere in substantiis separatis]

11. De secundo326 quaeritur utrum error vel malum accidat in substantiis separatis.

326Cf. supra, 9.10.

Quod sic videtur:

[1] Tum quia in eis est potestas rationalis, et talis est ad opposita.327

327Aristot., Metaph. 9.2.1046b4-6; De interpr. 13.22b36-23a2. Boethius, In De interpr. (maior) 6, ed. C. Meiser, pp. 448-451; PL 64: 614.

[2] Tum quia quae communicant in causa communicabunt effectum consequentem ad ipsam, sed substantiae separatae et anima communicant intellectum, ergo communicabunt illud ad quod terminatur intellectus; sed intellectus terminatur ad bonum et ad malum, ad verum etiam et ad falsum; haec igitur erunt tam in substantiis separatis quam in anima.

[3] Tum quia in angelis ponitur liberum arbitrium esse, et ita in illis est ponere affectum ad bonum et ad malum.

Contrarium videtur per Aristotelem, dicentem quod in necesariis non cadit error neque malum.328 Et idem innuit in quinto huius, capitulo de necessario.329

328Aristot., Metaph. 9.9.1051a19-21; apud Averroem, In Metaph. 9.19, Iunt. 8: 115r. 329Aristot., Metaph 5.5.1015b14-15; apud Averroem, In Metaph. 5.6, Iunt. 8: 51v.

Praeterea, in perpetuis non differt esse a posse,330 ergo si intelligentiae possent esse malae, tunc essent malae – quod est inconveniens.

330Aristot., Phys. 3.3.203b30.

Dicendum quod in intelligentiis omnibus quae sunt citra Primum fuit possibilitas ad malum, et hoc propter liberum arbitrium, quousque fuerunt confirmatae ad bonum; et non solum fuit possibilitas propter apprehensionem, sed propter affectum boni et mali. Sic dicendum est secundum veritatem et fidem.331

331Cf. Lombardus, Sent. 2.7.2-4, ed. I. Brady, 1: 359-361.

Aliter dicendum est secundum Aristotelem quod intelligentiae causatae immediate adhaerentes primae causae sicut non habent intellectum nisi ad bonum, et hoc propter immediationem ad primam causam, sic solum bonum in illis est.332

332Liber de causis 4.44, ed. A. Pattin, p. 143.

Unde dicendum ad primum [1] quod licet in illis potestas sit cum ratione, tamen solum terminatur ad bonum.

Ad secundum [2] dicendum quod licet in utrisque sit potestas rationalis intelligendi, modus tamen est alius et alius.

Sed tunc posset esse dubitatio quomodo intellexit Aristoteles de intellectu humano apud ultimam proprietatem, quia ponit Commentator quod intellectus noster modo est caecus adversus intellectum cum est separatus.333

333Cf. Averroes, In Metaph. 5.58, sed vide etiam 1.1, Iunt. 8: 14v, 97r.

Sed quia nunquam reperitur hoc ab Aristotele determinatum, propterea omittimus.


[An malum in supracaelestibus sit maius quam in inferioribus]

12. De tertio pertranseundo334 quaeritur utrum malum in supracaelestibus sit magis malum vel istud quod est in inferioribus, et similiter potest quaeri de malo si sit aliquod in intelligentiis, utrum malum in illis sit magis quam in inferioribus.

334Cf. supra, 9.10.

Et quod malum magis sit in inferioribus videtur per hoc quod unumquodque est maxime tale cum est in eo loco in quo natum est esse, ut patet de terra: cum est in loco suo, tunc maxime participat naturam terrae, et ita de aliis. Sed malum maxime natum est esse [in] inferioribus; minime autem in superioribus. Ergo maxime malum est in inferioribus, minime autem in superioribus.

Contrarium videtur sic:

Ubi unum contrariorum est nobilius, ibi reliquum est ignobilius. |E O167 51va| Sed bonum in intelligentiis est nobilius quam in istis inferioribus, ut plane patet. Ergo malum si sit in eis, erit ignobilius quam malum in his inferioribus.

Dicendum quod si poneremus malum in intelligentiis sicut in istis inferioribus, illud malum esset ignobilius quam malum in inferioribus, quia manifestior est defoedatio purioris quam minus puri, ut patet de macula in panno mundo. Et propter hoc si ibi esset malum, magis esset malum quam in istis inferioribus. Per iam narrata patet solutio ad obiecta; quia enim in puriori est defectus manifestior, propter hoc si poneretur malum esse in illis, esset maius malum.


[Liber X (Iota)]

    Dictum est prius quod unum dicitur multipliciter [10.1.1052a15] etc.335

335Aristot., Metaph. 10.1.1052a15: “...” (AL 25.2: 184); apud Averroem, In Metaph. 10.1: “...” (Iunt. 8: 117r).

[An ab eodem principio proveniat unitas et actus]

1. Circa istum decimum contingit dubitare, et primo quaeritur utrum ab eodem principio proveniat unitas et actus, secundo utrum omne ens in potentia sit multa.

Circa primum, quod scilicet ab eodem principio proveniat unitas et actus videtur sic:

[1] Tum quia actus debetur enti per formam,336 et sic forma est principium actus et idem iterum est principium unitatis. Hoc vult Commentator in principio huius libri,337 quod forma est causa continuitatis, et sic est causa unitatis.

336Aristot., DGen 2.9.335b29-35; DAn 2.1.412a9-10, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 6.38, ed. J. Hamesse, p. 177. Cf. Averroes, In Metaph. 7.7: “...” (Iunt. 8: 74v). 337Averroes, In Metaph. 10.1, Iunt. 8: 117v.

[2] Tum quia per eandem naturam dicitur res ab aliis divisa per quam dicitur una;338 hoc autem est per formam.

338Cf. Rufus, SOx 1.24: “...” (B62.63va). Axiomata philosophica: “...” (PL 90: 1024D); Aristot., Metaph 10.1.1052b16-18; 10.3.1054a23.

Contrarium videtur:

Quoniam si unitas esset a forma, quod non haberet formam non diceretur una; sed materia prima non habet formam,339 et tamen dicitur una numero;340 ergo unitas non est a forma. Et actualitas est a forma. Ergo unitas et actualitas non causantur ab eodem.

339Cf. Averroes, In Metaph. 1.17, Iunt. 8: 7v. 340Quod “...” est error pessimus secundum Bacon, OTer 38, ed. J. Brewer, p. 121. Tenetur tamen ab Averroe, In Metaph. 8.11, Iunt. 8: 103r. Vide etiam Aristot., Metaph. 8.4.1044a15-18.

Dicendum quod contingit loqui de unitate dupliciter: vel enim contingit loqui de unitate quae debetur principio vel principiato. Si primo modo, sic non est dicere quod unitas a forma causetur; est enim aliquod principium unum in potentia et non in actu, ut materia cuius unitas non causatur a forma. Alia est unitas quae est ipsius principiati quae resultat ex unione formae cum materia, tamen principaliter causatur a forma. Et loquor de unitate essentiali secundum quod “ens et unum convertuntur.”341

341Aristot., Metaph. 4.2.1003b22-23.

Et sic patent obiecta.


[An omne ens in potentia sit multa]

2. Circa secundum342 quaeritur utrum omne ens in potentia sit multa.

342Cf. supra, 10.1.

Quod sic videtur:

Tum quia unum opponitur multo, et potentia actui. Sed quod est in actu est unum. Ergo omne quod est in potentia est multa.

Tum quia omnis potentia praecedens actum se habet ad opposita, et ita se habet ad multa.

Contrarium videtur per hoc quod materia est una et est in potentia, ergo etc.343

343De unitate materiae cf. supra, 10.1, et infra, 10.3.

Dicendum quod istud quod est in potentia secundum quod huiusmodi potest dupliciter considerari: vel ratione eius in quo radicatur potentia, vel ratione eius ad quod terminatur potentia. Primo modo ens in potentia potest esse vere unum. Secundo modo omne ens in potentia est multa nisi potentia determinetur ad unum solum. Et sic patet quod ens in potentia uno modo est unum, alio modo est multa.

Iuxta hoc intellige quod Aristoteles intendit notificare substantiam sensibilem in septimo, octavo, nono et decimo. In undecimo vero notificat intelligibilem.344 Et sciendum quod substantia [est] composita quoad sua principia, et sic determinat de principiis substantiae in septimo et octavo et maxime de forma. Et potest notificari quoad ea quae consequuntur ad principia, et sic notificat substantiam compositam in nono huius, scilicet quoad actum et potentiam, quia actus consequitur ad formam, potentia autem ad materiam, et hoc immediate.345In decimo vero notificat substantiam compositam quoad unitatem et multitudinem quae consequuntur ad substantiam sive ad sua principia mediate, et sic patet intentum a septimo usque ad undecimum.

344Averroes, In Metaph. 11(12).1, Iunt. 8: 137r. 345Aristot., DGen 2.9.335b29-35; DAn 2.1.412a9-10, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 6.38, ed. J. Hamesse, p. 177. Cf. Averroes, In Metaph. 7.7: “...” (Iunt. 8: 74v).

[Quomodo debeat intelligi unum]

3. Quaeritur de modis unius [10.1.1052a15-1052b1].346

346Haec et sequens quaestio etiam inveniuntur apud Rufum, SMet 10.1.Q1, V4538.79rb. Vide etiam Rufum, In Phys. 5.2.1, ed. R. Wood, p. 185.

Videtur enim quod unum per se sit insufficienter distinctum:

[1] Quia mundus est vere unus; est enim nomen unicum significans intellectum unum, nec continetur sub aliquo modo unius.

[2] Similiter Deus est unus.

[3] ‘Caelum est unum’ non continetur sub primo modo nec sub secundo, ut videtur, |E 51vb| quia aggregatum ex novem sphaeris non est continuum, et illud quod continetur sub primo modo et etiam secundo est continuum; caelum autem secundum mathematicos est aggregatum ex novem sphaeris,347 secundum vero naturales ex octo.348

347Ioannes de Sacrobosco, De sphaera 1, ed. L. Thorndike, p. 77. Cf. etiam Grosseteste, Hex. 3.8.2, ed. R. Dales & S. Gieben, p. 108. Alpetragius, De motibus caelorum 5.7-8, tr. Michaelis Scoti, ed. F. Carmody, p. 83. 348Cf. Aristot., Metaph. 12.8.1074a6-8. Isidorus, Etymol. 3.32, ed. W. Lindsay, Oxford 1911, quire L, folio 3r, Oxford 1985, p. 149; PL 82: 171. Regino Prumiensis, De harmonica institutione 17: “...” (PL 132: 500). Ioannes Scotus Eriugena, Versus 1.3: “...” (PL 122: 1225). Averroes, In De caelo 2.67, ed. F. Carmody, 2: 404; Iunt. 5: 67v.

[An sphaerae caeli sint continuae vel contiguae]

4. Iuxta hoc quaeritur utrum sphaerae ex quibus est caelum sint continuae vel contiguae.

Quod non continuae probo:

[1] Tum quia nullum motum motu contrario alii est continuum, tamen et primus orbis movetur motu contrario orbibus inferioribus.349

349Cf. Ioannes de Sacrobosco, De sphaera 1, ed. L. Thorndike, p. 79. Alpetragius, De motibus caelorum 5.13-14, tr. Michaelis Scoti, ed. F. Carmody, p. 83.

[2] Tum quia motores sunt distincti et separati, ergo et mota.

[3] Tum quia corpora caelestia in diversis apparent sitibus, cuiusmodi sunt stellae, quod non contingeret si essent continua.

[4] Tum quia orbes inferiores sunt in primo orbe ut in loco, quorum natura est diversa, ergo etc.

Contrarium videtur:

[a] Tum propter hoc quod caelum est eiusdem naturae in toto et in parte, ergo multo fortius sunt eius partes continuae quam partes animalis quae sunt heterogeneae, et tamen sunt continuae.

[b] Tum per hoc quod si non sint continuae, sequitur hoc inconveniens quod partes eius erunt diversae in actu.

[c] Tum per hoc quod animal parvum habet [partes] continuas, et ab animali magno quod est caelum causantur, ergo animal magnum habebit partes continuas.

[d] Tum per hoc quod motus diurnus sive revolutio diurna est vere una, ergo motum est vere unum et per istum movet secundum omnes sphaeras.350

350Cf. Averroes, In Metaph. 11(12).49, Iunt. 8: 156v; In De caelo 2.47, ed. F. Carmody, 2: 364; Iunt. 5: 61r.

[e] Tum per hoc quod si non essent continuae, sphaerae inferiores non moverentur necessario secundum [motum] sphaerae continentis.

Dicendum [ad quaesitum supra]351 quod aggregatum ex sphaeris non est continuum. Unde caelum non est continuum,352 est tamen caelum unum, mundus unus, Deus unus. Sed huiusmodi unum non continetur sub aliquo praedictorum modorum unius per se.

351Supra, 10.3. 352Cf. Rufus, In Phys. 5.2.1, ed. R. Wood, p. 185.

[Ad principalia quaestionis tertiae]

Mundus autem est unus sicut exercitus est unus et sicut civitas est una. Exercitus autem est unus ab unitate finis, et est illud a quo recipit exercitus unitatem dux, sive princeps in exercitu est ille qui est causa finalis exercitus. Totus autem exercitus et singuli in exercitu intendunt unum finem; habent enim ordinem inter se et habent relationem ad unum extra, ut ad ducem a quo recipit exercitus identitatem.353 Eodem modo dicitur mundus unus ab unitate finis, et est finis causa prima quae quidem est causa mundi in genere finis et in genere efficientis.

353Cf. Aristot., Metaph. 11(12).10.1075a14-16.

Deus autem dicitur unus simplicitate essentiae et naturae.

Caelum autem aggregatum ex novem sphaeris dicitur unum sicut mundus. Et nota quod mundus dicitur unum aggregatum ex novem sphaeris praedictis et ex sphaeris elementaribus et animalibus hic viventibus.

Ad aliud [quaesitum]354 dicendum quod sphaerae non continuantur neque supracaelestes neque elementares. Dicitur tamen unum ex his aut propter unum finem sicut dictum est, aut propter unam naturam communicatam in his ut natura lucis.355

354Id est, ad 10.4. 355De natura lucis cf. Rufus, In DAn 2.12.Q2: “...” (Q312.26va; ed. M. Alonso, p. 278). Cf. etiam supra, 7.16.

Ad aliud [1, 3] dicendum quod modi eius quod est unum per se intelligendi sunt de singulis entibus et non de toto aggregato ex multis, utpote de caelo et mundo et aliis.

Ad aliud [2] dicendum quod sicut causa prima non comprehenditur sub nomine ‘entis’, ut dictum est in quinto huius,356 sed sub principiis [eius],357 ita nec sub modis eius quod est ‘unum’.

356Cf. supra, 8.2. Cf. etiam Rufus, SMet 5.8.Q2: “...” (S2322.86rb). 357Hoc verbum ‘eius’ supplevimus ex SMet 10.1.Q1: “...” (Q290.31va).

[Ad principalia quaestionis quartae]

Ad aliud [e] dicendum quod sphaerae non sunt per se continuae, et tamen sphaerae contentae sequuntur motum sphaerae continentis, non tamen |E 52ra| violentia sed quadam naturali inclinatione inclinantur ad eundem locum ad quem sphaera continens. Alium autem et alium motorem habent cum moventur ad partes sibi oppositas, nec movent super eosdem polos sed super diversos.358

358Cf. Averroes, In Metaph. 11(12).47, Iunt. 8: 155v.

Ad aliud [a] dicendum quod caelum est eiusdem naturae in toto et in parte, non tamen penitus [eiusdem] nec penitus diversae naturae, et ideo ex unitate animalis hic exsistentis non sequitur unitas caeli.

Ad [c] aliud dicendum quod sphaerae, ex quibus caelum dicitur aggregatum, per virtutes luminares quas infundunt sunt causae animalium quae sunt hic.359 Ex hoc non sequitur quod sunt continuae; duo enim diversa possunt causare unum aliquod causatum. Unde ex diversis corporibus supracaelestibus potest causari aliquod quod est vere unum, nec tamen sequitur ipsa esse vere unum.

359Cf. Averroes, In Metaph. 11(12).18, Iunt. 8: 143v.

[Quid sit minimum in genere quantitatis]

5. Quaeritur hic quid sit minimum in genere quantitatis.360

360Cf. Aristot., Metaph. 10.1.1052b15-25. De mensura in genere substantiae, qualitatis etc. cf. supra, 5.8, 5.10, 5.11. Amplior huius quaestionis discussio invenitur in SMet 10.4.Q1, Q290.32va.

Ad quod dicendum sine oppositione361 quod materia, ens in potentia quanta, est unum et minimum et mensura rerum in quantitate exsistentium, sed haec diversificatur per differentias reales.362 Prout enim est considerata sub situ, sic est subiectum puncti; prout vero non sub situ, sic unitatis.363Haec eadem iterum materia, prout sub situ considerata, infinities replicata secundum unam extensionem gignit lineam; secundum vero duas, superficiem; secundum vero tres, corpus. Et sic patet qualiter materia est subiectum puncti, unitatis, numeri, lineae, superficiei et corporis. Et etiam patet aliud corollarie qualiter magnitudines sunt numeri,364 eo quod ex hac replicatione efficitur magnitudo.

361Id est, responsio sine argumentis principalibus; cf. supra, 7.1. 362Cf. Rufus, SMet 5.15.Q1: “...” (Q290.10vb). 363Aristot., APos 1.27.87a36: “...” (AL 4.1: 60); DAn 1.4.409a3-5. Cf. Aristot., Metaph. 5.3.1016b24-31. Cf. Grosseteste, In APos 1.17 ed. P. Rossi, p. 258. 364Cf. Rufus, In APos 1: “...” (Q312.31va).

Iam patet hic qualiter materia prima est principium et mensura et minimum in genere quantitatis, et etiam supra patet quod illa eadem est minimum et mensura in substantia,365 non obstante illa Aristotelis propositione, “mensura et mensuratum sunt unigeneae,”366 quam sic intellige quod sufficit quod367 sint unius generis solum. Et nomen ‘generis’ est nomen diminutum et se habet communiter ad illud quod est in potentia in genere et ad istud quod est in actu. In genere igitur quantitatis potest mensura esse quantum in potentia et non oportet quod sit quantitas in actu. Et ita cum materia prima disposita aliqua dispositione sit ens in potentia quanta, ipsa sic exsistens potest esse mensura omnium quantitatum.

365Supra, 5.8. 366Aristot., Metaph. 10.1.1053a24-25, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 1.241, ed. J. Hamesse, p. 135. 367Verba sequentia usque ad finem quaestionis inveniuntur fere eadem in SMet 10.4.Q1, Q290.32va.

Quod autem mensura et mensuratum in genere quantitatis sive in alio genere non sint in aliqua368 convenientia ultima nomine et definitione patet sic. Detur enim quod sic sint convenientia in genere quantitatis. Sit A ergo quantitas. Ergo est mensurabile, ergo secundum hanc positionem per aliquam mensuram quae sit conveniens cum ipso A in natura ultima nomine et definitione, ergo ipsa est quantitas. Sit igitur illa B; B autem est quantitas, ergo mensurabile, ergo per aliquam mensuram quae sit quantitas secundum praedictam positionem. De illa similiter potest quaeri, et sic esset processus in infinitum. Accidit igitur aut infinitas, aut quod aliqua mensura in genere quantitatis non sit quantitas in actu. Non igitur erunt mensura et mensuratum convenientia in natura ultima etc., sed solum sufficit ut sint unius generis, hoc est ut mensu|E 52rb|ra sit in potentia quanta cum eo cuius est mensura, et illud potest dici de materia prima.

368Fortassis pro ‘natura’, legens “non sint convenientia in natura ultima.” Cf. lectiones variantes.

[Quae sit prima contrarietas]

6. Iuxta hoc nota quae sit prima contrarietas.369

369Cf. Aristot., Metaph. 10.4.1055a34-35. Amplior huius quaestionis discussio invenitur in SMet 10.5.Q2, S2322.119va-vb.

Et intellige quod prima contrarietas est in genere substantiae et quod omnes aliae contrarietates reducuntur ad illam. Sed dupliciter contingit loqui de prima contrarietate in substantia: Uno modo de prima contrarietate in substantia ad quam reducuntur omnes contrarietates in genere substantiae et etiam omnes aliae. Et illa contrarietas est oppositio formae generis generalissimi et privationis ei oppositae. Ab hac autem contrarietate originaliter procedunt omnes aliae contrarietates. Alio modo est loqui de prima contrarietate, scilicet de illa quae est prima inter contrarietates quae sunt in corporibus transmutabilibus. Haec prima contrarietas est in loco, et haec contrarietas est contrarietas in substantia; ille enim locus in quo dicitur primam contrarietatem esse non est locus qui est quantitas, sed est locus qui est natura de genere substantiae.370 Unde haec contrarietas quae est contrarietas in loco et contrarietas quae est forma et privatio de genere substantiae est una et eadem.

370Cf. Averroes, In Metaph. 10.13, Iunt. 8: 122v. Albertus M., Metaph. 10.2.4, ed. B. Geyer, OO 16.2: 445-446.

Nota etiam quod locus, qui est natura et ultimum continens,371 habet unigeneitatem cum locato in suis formis substantialibus. Illa etiam natura quae est locus vel etiam natura loci primo participatur a primo corpore locante ut a sphaera orbis lunae, et est ibi forma; secundario participatur in sphaera ignis quae est proprium locatum orbis lunae; tertio et secundum diminutionem participatur ab aere; deinde per posterius et secundum maiorem diminutionem ab aqua; ultimo autem et secundum maximam diminutionem participatur a terra. Non autem est possibile ut amplius extendatur; in terra enim est illa natura secundum maximam diminutionem et in ea dicitur privatio. Ipsa autem exsistens in corpore primo locante dicitur forma. Contrarietas igitur quae est in loco non est nisi oppositio quae est inter istam naturam participatam a primo locante (et ibi exsistente ut forma simpliciter) et se ipsam participatam in ultimo locato (et ibi exsistente ut privatio simpliciter).

371Cf. Aristot., Phys. 4.2.209b22-24.

[Liber XI (Lambda)
Pars prima]

    Consideratio quidem de substantia quaesita [12.1.1069a18] etc.372

372Aristot., Metaph. 12.1.1069a18: “...” (AL 25.2: 204); apud Averroem, In Metaph. 11(12).1: “...” (Iunt. 8: 137r).

[An materia sit plures secundum potentias]

1. Quaeritur hic utrum materia sit una secundum substantiam, plures autem secundum potentias et habilitates sicut dicit in littera,373 et secundo quaeritur qualiter materia est “hoc-aliquid secundum quod videtur.”374

373Averroes, In Metaph. 11(12).11, Iunt. 8: 140r. 374Aristot., Metaph. 12.3.1070a9-10.

De primo dubitatur utrum potentiae multae sint in materia vel non.

Et videtur quod non:

[1] Tum quia si multae potentiae essent in materia, esset ibi earum distinctio; sed in materia prima non est distinctio, quia omnis distinctio est a forma, et materia prima caret actu,375 et ita caret distinctione, et ita caret multitudine potentiarum.

375Cf. Aristot., DGen 2.9.335b29-35; DAn 2.1.412a9-10, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 6.38, ed. J. Hamesse, p. 177. Cf. Averroes, In Metaph. 7.7: “...” (Iunt. 8: 74v).

[2] Tum quia si plures potentiae essent in materia, aut ergo essent eiusdem naturae, et sic superfluerent omnes aliae ab una; aut diversarum naturarum, et sic cum potentiae diversae radicentur in diversa subiecta, materia prima esset diversa secundum substantias – quod falsum est.

Dicendum quod in materia prima est multitudo potentiarum.376 Et huius ratio est, quia simpliciter unum et simpliciter multa, quae sunt extrema contrariorum, non possunt uniri sine medio quod est multitudo potentiarum,377 quae est secundum quid unum. Et ideo patet quod pluralitas potentiarum requiritur in materia.

376Cf. Rufus, In DGen 1.1.2: “...” (ed. N. Lewis & R. Wood, p. 107).
 Cf. Rufus, SMet 6.3.E2: “...” (S2322.91va). Cf. etiam Rufus, SMet 11.2.Q2, ut citatur infra in 11.1.3, et SMet 2.3.Q2, N285.202ra-rb.
377Cf. supra, 7.14, 8.4.

Ad obiecta dicendum:

Et primo ad primum [1]: quod in materia prima non est simpliciter distinctio nec actualis sed potentialis solum; actualis enim distinctio est per formam,378 et talis non est in materia, sed potentialis solum; et ideo solum est ibi multitudo secundum quid.

378Cf. Aristot., Metaph. 7.13.1039a7; apud Averroem, In Metaph. 7.49: “...” (Iunt. 8: 93v).

Ad aliud dicendum [2] quod multitudo potentiarum est radicata in materia; sed comparando ipsas potentias ad principium in quo radicantur, ut ad materiam, non est ibi diversitas, quoniam in illa conveniunt et sunt unum, sed comparando ipsas ad alia principiata in quae terminantur est ibi multitudo.

Aliter dicitur a quibusdam quod potentiae in materia sunt diversae non simpliciter sed secundum quid.379 Et similiter materia, in qua radicantur |E O[1]68 52va| istae potentiae, est diversa secundum quid. Et per hoc patet differentia inter simplicitatem essentiae materiae primae et primae causae, quia essentia primae causae sive prima causa est simpliciter simplex, et actu et potentia. Sed materia prima, etsi sit simplex in essentia secundum quod in se consideratur, tamen per comparationem ad diversas formas habet quandam potentiam ad multa. Et ita fit sic multa secundum quod per formas particulatur.

379Auctor non inventus.

[Qualiter multitudo causatur a materia]

2. Sed quaeritur qualiter ab eo quod omnino caret multitudine causantur ista multitudo potentialis et pluralitas actualis.380

380Similis quaestio invenitur in SMet 11.3.Q3, Q290.35ra, S2322.122rb, V4538.90rb-va.

Dicendum quod multitudo potentiarum in materia, cum sit quiddam causatum ab aliquo, producitur in esse, et non ex aliquo materialiter sed ex aliquo effective, quia prima causa simul cum materia prima produxit simul multitudinem potentiarum respectu omnium formarum quae possunt fieri in materia.381

381Id est, prima causa simul produxit multitudinem potentiarum simul cum materia.

Ad obiectum dicendum quod in Primo est aliqualis multitudo,382 quia multitudo rationum, quoniam omnes formae, ut habetur ab Aristotele, quae sunt in materia in potentia, actu sunt in motore primo.383 Et ita multitudo rerum non est in causa prima sed rationum, tamen ista multitudo retorquenda est ad causata et non ad ipsum Primum. Unde cum ipsum Primum potest facere unum ex nihilo, patet quod eadem ratione potest et multa, nec tamen fiunt res ex prima causa substantialiter vel materialiter, quoniam si sic, oporteret multitudinem esse in prima causa. Modo autem non sic, sed fiunt ab ipsa causa prima effective ex nihilo, id est, post nihil, et propterea multa ex nihilo possunt produci in esse. Unde nos non ponimus quod fuit multitudo potentiarum aeternaliter in materia prima, sed fuit creata.

382De hac multitudine cf. SMet 11.3.Q3: “...” (S2322.122rb). 383Respicit Aristot., Metaph. 12.7.1072b7-1073a4. Cf. Averroes, In Metaph. 11(12).24, Iunt. 8: 145v.

[An materia prima sit una]

3. Quaeritur de secundo,384 scilicet qualiter potest intelligi quod dicitur “materia est hoc-aliquid secundum quod videtur.”385

384Cf. supra, 11.1.1. 385Aristot., Metaph. 12.3.1070a9-10.

Et super hoc vult Commentator386 quod materia prima sit una numero in omnibus.387

386Averroes, In Metaph. 11(12).14: “...” (Iunt. 8: 141v). 387De unitate materiae cf. Rufus, SMet 11.3.Q2: “...” (S2322.122rb).
 Cf. etiam Rufus, SPar 2.3: “...” (V12993.145va-vb).

Videtur quod hoc sit impossibile, cum careat omni forma individuali, et ita nec in se, nec in aliis potest esse una numero, ut videtur.


[An res sentiatur per materiam vel formam]

4. Quaeritur iterum utrum sentiatur res per suam materiam, an per suam formam, vel si per utramque, quomodo differenter.

Ad primum388 dicendum quod materia est una numero, et individuum est unum numero, sed differenter. Quia individuum dicitur unum numero propter formam individualem unam. Sed materia dicitur una numero per privationem omnium formarum, et ita est unum numero, ita quod est ens in potentia. Et quia est ens in potentia, ideo simul ponitur esse in multis, quoniam in omnibus. Sed individuum est unum numero forma individuali, quae forma facit esse in actu; et quia est in actu, ideo non potest esse in diversis.

388Id est, ad quaestionem tertiam (11.1.3).

Ad aliud389 dicendum quod res dicitur sensibilis per formam et etiam per materiam. Et haec est ratio, quia forma est sensibilis per suam operationem et non secundum sui substantiam,390 nec immutat sensum per suam operationem nisi sit in materia quanta, et ita materia confert ad sensibilitatem. Et ita tam materia quam forma confert ad sensibilitatem; neutra enim per se sentitur sed coniunctum ex his.

389Id est, ad quaestionem quartam (11.1.4). 390Cf. Averroes, In Metaph. 11(12).14, Iunt. 8: 141v.

Nota hic plura diligenter:

Primum est notabile quod efficiens praecedit causatum prioritate temporis et naturae, licet finis moveat efficientem,391 et sic finis prior – hoc enim verum est; in ratione enim qua movet ipsum prior est ipso – nec tamen sequitur quod forma rei producendae praecedat efficientis formam.

391Vide Aristot., Phys. 2.3.195a9-11. Bonav., Sent. 2.1.2, dub. 1: “...” (OO 2: 51). Cf. Rufus, In APos 1: “...” (Q312.30ra); In Phys. 2.4.4, ed. R. Wood, p. 124. Sed cf. Aristot., DGen 1.7.324b14-15. Bacon, Q8Ph 2, ed. F. Delorme & R. Steele, OHI 13: 128.

Secundum est quod materia et forma praecedunt compositum, in ratione qua simplicia sunt, prioritate naturae. Secundum autem quod constituentia sunt ipsum compositum sunt simul cum composito. Non enim habent esse actuale nisi in composito, ut patet per quartam propositionem De articulis fidei,392 quae dicit quod “neque subiectam materiam sine forma, neque formam sine subiecta materia actu esse possibile est.”

392Nicolas de Amiens, De articulis 1.4: “...” (ed. M. Dreyer, BGPTM, NF 37: 80; cf. PL 210: 599).

Item, nota quod materia secundum suam substantiam potest manere post dissolutionem compositi; non autem inquantum est disposita ad susceptionem formae. Primo enim modo materia |E 52vb| dicta est ab Aristotele ingenita et incorruptibilis in I Physicorum.393

393Aristot., Phys. 1.9.192a28-29.

De forma vero intellige quod cum quaedam sit materialis, quaedam immaterialis,394 illa quae materialis est (cuiusmodi est vegetativa et sensitiva) non manet post dissolutionem compositi, sed cedit in potentias quattuor elementorum a quorum potentiis ducta fuit ad actum; illa vero quae immaterialis est (cuiusmodi est anima humana) manet post dissolutionem compositi. Et causa est quia non processit in esse per potentias materiae, sed est divinum395 quid et intrat nos ab extrinseco, ut vult Aristoteles in XVI De animalibus.396Nec praecedit sed simul cum homine producitur in esse – non autem per potentias materiae, nec successive sicut corpus, sed simul creatur et infunditur.397Et sic est ponendum secundum veritatem, philosophice tamen potest dici ipsam praecedere.398

394De forma materiali et immateriali cf. Grosseteste, De statu causarum, ed. L. Baur, pp. 124-125. 395Cf. Averroes, In Metaph. 11(12).18: “...” (Iunt. 8: 143v). 396Aristot., De generatione animalium 2.3.736b27-29, in De animalibus, tr. Michaelis Scoti, ed. A. Van Oppenraaij, 3: 74. Cf. Rufus, SOx 2.15: “...” (B62.140va). 397Cf. Rufus, In DAn 3.4.Q4: “...” (Q312.27va; ed. M. Alonso, p. 334). 398Rufus, In DAn 1.6.Q1: “...” (Q290.20ra-rb).

Est igitur hic duplex opinio: Una dicit quod anima hominis manet tota secundum essentiam, non autem secundum operationes; ponunt enim illi quod anima hominis tota sit unius essentiae simplicis.399 – Alia est opinio quae dicit quod anima hominis non est unius essentiae simplicis, quia sensitiva deducitur de potentia materiae ad actum; intellectiva vero intrat nos ab extrinseco, et ideo separatur tamquam perpetuum a corruptibili. Manet ergo anima hominis secundum partem intellectivam agentem, non autem possibilem in ratione possibilis, hoc est secundum quod copulabatur corpori, tamen manet secundum substantiam suam, quoniam manet sub alio esse quam secundum quod copulabatur corpori.400

399Cf. Avicenna, De anima 5.7, ed. S. Van Riet, 2: 169-171. 400Cf. Rufus, In DAn 1.6.Q1, Q290.20ra-rb, ut adhibetur supra. Philippus C., Summa de Bono 2.1.4.3, ed. N. Wicki, 1: 233-236. Ioannes de Rupella loquitur de tribus substantiis in una anima, et dicit quod anima sensibilis corrumpitur in homine tantum secundum actum. Dicit autem etiam quod anima est simplex secundum partes essentiales. Rupella, Summa de anima 1.25-26, ed. J. Bougerol, pp. 84-89.

[An omne quod fit a sibi conveniente in specie fiat]

5. Quaeritur de hoc quod dicit Aristoteles quod omne quod fit a sibi conveniente fit [12.3.1070a5].401

401Amplior discussio huius quaestionis invenitur apud Rufum, SMet 11.4.Q2, S2322.122va-vb.

Quaeritur ergo utrum omne quod fit fiat a sibi conveniente in specie. Et hoc dico de quolibet agente tam propinquo quam remoto, tam per se quam per accidens.402

402Cf. Aristot., Phys. 2.3.195b1-11.

Quod sic videtur:

[1] Tum per hoc quod generans et generatum sunt unum in forma, ut vult Aristoteles in septimo.403

403Aristot., Metaph. 7.8.1033b29-33. Cf. Averroes, In Metaph. 7.28, Iunt. 8: 84r.

[2] Tum quia generans non generat aliud nisi propter materiam,404 et sic conveniunt in forma.

404Aristot., Metaph. 7.8.1034a4-8; Averroes, In Metaph. 7.28, Iunt. 8: 84r.

[3] Tum quia omne generans habet speciem, ut vult Aristoteles in VIII Physicorum.405

405Aristot., Phys. 8.5.257b10.

[4] Tum quia agens intendit assimulare sibi patiens.406

406Vide Aristot., DGen 1.7.324a9-12.

[5] Tum quia si generans et generatum non essent similia, tunc posset quidlibet generari ex quolibet – quod est impossibile.

Contrarium videtur per plures instantias.

[a] Alexander407 dicit quod Aristoteles oblitus est de multis animalibus. Dicit408 enim quod apes generantur “ex corporibus vaccarum mortuarum,” et de vespis quae generantur “ex corporibus equorum mortuorum,” et de ranis quae fiunt per putrefactionem, et de vespertilionibus. Et similiter de motu adgenerato per calorem et de virga et etiam corrigia faciente dolorem in dorso, non tamen dolet.

407Cf. Averroes, In Metaph. 11(12).13, Iunt. 8: 140v. 408Vide Averroem, In Metaph. 11(12).18, Iunt. 8: 142v, ubi loquitur de Themistio.

[b] Praeterea, agens agit in patiens, et actio est in contrarium, et agens est generans; generans ergo agit in contrarium et non in simile sive conveniens.409

409Cf. Aristot., DGen 1.7.324a3-9.

Dicendum quod omne quod fit fit a sibi conveniente, sed non uniformiter sive aequaliter. Quia non oportet quod generans et generatum conveniant semper in specie, quia anima sensitiva et vegetativa generantur per putrefactionem ex materia et educuntur de potentia materiae. Nec tamen est ipsa materia talis in actu qualis est anima quae generatur sed in potentia, quia virtutes in materia ex quibus generatur anima talis et talis non fuerunt simpliciter anima in actu sed in potentia. Et sic patet convenientia secundum quid.410 |E 53ra| Unde dicendum quod omne quod fit vel generatur fit a sibi conveniente quoquomodo et non a conveniente simpliciter.

410Cf. Rufus, SMet 11.4.Q2: “...” (S2322.122vb).

Ad rationes in contrarium [1-5] dicendum quod intelligendae sunt in generantibus univoce cuiusmodi est generatio, ut quando homo generat hominem et leo leonem, et sic de aliis, quod generans et generatum sunt unum in forma. Et non tenet in aliis nisi distinguatur forma per communem (et in tali conveniunt) vel specialem (et in tali non conveniunt,411 nec necesse est ea convenire), cuiusmodi sunt ea quae generantur per putrefactionem. In materia vero putrefacta sunt virtutes similes virtutibus corporum supracaelestium, quae moventur per virtutes corporum supracaelestium excitantes ad productionem generati,412 sicut in semine sunt quaedam virtutes quae moventur et operantur ad productionem generati mediante virtute solis et aliarum stellarum.413

411Cf. Aristot., DGen 1.7.324a5-6. 412De virtutibus seminalibus et aliis cf. Averroes, In Metaph. 11(12).18, Iunt. 8: 143v. 413De virtute solis et aliarum stellarum in generatione cf. Aristot., Phys. 2.2.194b13; Averroes, In Metaph. 11(12).18, Iunt. 8: 143v.

Et ita patet convenientia generantis et generati in omnibus.

[An possibile sit aliquam substantiam esse sine accidente]

6. Dubitatur super hoc quod dicit Commentator414 in hoc undecimo quod duo sunt modi substantiae: quaedam enim est quae non est sine accidente, et illa est sensibilis; alia est quae est penitus sine accidente, et haec intelligibilis est. Quaeritur ergo utrum possibile sit aliquam substantiam esse sine accidente, secundo utrum aliquod accidens possit esse sine substantia.

414Averroes, In Metaph. 11(12).25, Iunt. 8: 145v.

De primo videtur quod nulla substantia sit sine accidente:

[1] Tum quia “omne quod est ideo est quia unum numero est;”415 sed omne unum numero habet unitatem numeralem, et ita accidens.

415Boethius, In Isag., editio secunda 1.10, ed. S. Brandt, CSEL 48: 162; PL 64: 83. Gundissalinus, De unitate, ed. P. Correns, BGPTM 1.1: 3. Cf. Aristot., Praed. 5.3b10-11.

[2] Tum quia si aliqua substantia esset praeter accidens, hoc maxime esset substantia omnino separata; sed ipsa non; ergo nulla. Probatio minoris est duplex: uno modo per respectum ad causata, quia est causa, et ita in ipso est relatio quae est accidens. Alio modo probatur minor sic: sicut esse substantiae mobilis mensuratur tempore, ita esse substantiae immobilis mensuratur aeternitate.416 Ergo sicut in substantia mobili secundum quod mensuratur a tempore est accidens, sic in substantia immobili ponetur aliquod accidens secundum quod mensuratur aeternitate.

416Cf. Rufus, In Phys. 4.3-4, ed. R. Wood, p. 169-171. Rufus (?), SPat, A138.268ra-270rb. Grosseteste, De ordine emanandi, ed. L. Baur, pp. 147-150.

Contrarium videtur per hoc quod [a] omne separabile ab aliquo potest esse sine eo; sed substantia omnis est separabilis ab accidente quolibet; ergo etc.

[b] Tum per hoc quod “nullum accidens cadit in Deo,” ut habetur in libello De articulis fidei;417 et Deus est substantia; ergo etc.

417Nicolas de Amiens, De articulis 1.14, ed. M. Dreyer, BGPTM, NF 37: 82; PL 210: 601.

[c] Tum per hoc quod omne accidens educitur de potentia materiae ad actum; ergo substantia quae penitus est sine materia erit sine accidente; et talis est Prima.

Dicendum quod est aliqua substantia quae penitus est sine accidente, et est alia quae nunquam est sine accidente, etsi accidens non sit de eius substantia. Simpliciter418 enim substantia cuiusmodi est Primum nulli accidenti est subiecta, quia omne accidens debetur substantiae compositae, cum omne accidens causetur ex unione formae cum materia; et illa unio sive unitas est accidentalis, et non est in Deo. Alia est [unitas] essentialis, quae est idem cum forma rei, et huiusmodi unitas est in Deo. Et per hoc patet ad primum [1].

418Ita forsan pro ‘Simplex’.

Ad secundum [2] potest dici dupliciter: uno modo quod relatio non est vere res,419 et propterea non est inconveniens ponere relationem in Primo, quia quamvis in ipso ponatur relatio, non tamen aliquod accidens ponitur in ipso – accidens, dico, reale.

419Cf. Boethius, De Trinitate 5, ed. C. Moreschini, pp. 178-179; PL 64: 1254.

Vel potest dici alio modo quod sicut actio et passio idem sunt |E 53rb| secundum substantiam,420 et magis habent esse in patiente ut in subiecto,421 et solum differunt secundum rationem, similiter causa et causatum idem sunt et una relatio in subiecto, differunt tamen in ratione. Quia causa sive intentio causae est primo in efficiente, est tamen in effectu ut in subiecto, et propterea tota diversitas accidentalis retorquenda est ad causatum et non ad causam.

420Aristot., Phys. 3.3.202a14-15. Averroes, In Phys. 3.18, Iunt. 4: 43v. 421Aristot., DAn 3.2.425b25-426a11. Opinio tenens quod creatio-passio et creatio-actio idem sunt condemnata est, 1241 Januarii 13, Parisiis (Chartularium 128, ed. H. Denifle et E. Châtelain, p. 17), ut notat Rufus in SOx 2.1, B62.105rb. Sectio prologi in SOx ubi haec auctoritas et Phys. 3 citantur postea vacata est.

Ad id quod obicitur de aeternitate utrum sit substantia vel accidens, dicendum quod mensura qua mensuratur esse rei aeternae propinquior est in natura rei mensuratae quam mensura mensurans esse rei temporalis. Unde aliquis diceret quod aeternitas est eadem cum mensurato per aeternitatem, quia mensura et mensuratum ibi non differunt sicut differunt in substantiis inferioribus.422 Et ideo aeternitas est substantia, non tamen differens a prima causa,423 et propterea non sunt duae substantiae ab aeterno.

422Auctor non inventus. 423August., De Trinitate 5.16, ed. W. Mountain, CCL 50: 225; PL 42: 922. Anselmus, Monologion 21, 24, ed. F. Schmitt, OO 1: 37, 42. Nequam, Speculum Speculationum 2.39.1, ed. R. Thomson, p. 178. Hales, Sent. 1.9.3, BFS 12: 117.

[An aliquod accidens possit esse sine substantia]

7. Postea quaeritur de secundo sic:424

424Cf. supra, 11.1.6.

Omne compositum ex duobus ita se habet quod si unum potest esse per se, et reliquum; sed aggregatum ex substantia et accidente est tale quod unum ex quo componitur potest esse per se, ut scilicet substantia; ergo et reliquum, ut accidens.

Contrarium videtur per hoc quod “accidentia non sunt entia sed entis,”425 et ita non est ponere accidens praeter substantiam.

425Aristot., Metaph. 7.1.1028a18-20, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 1.160, ed. J. Hamesse, p. 128.

Dicendum quod non est ponere accidens praeter substantiam.426

426Cf. Averroes, In Metaph. 4.25, Iunt. 8: 44r. Cf. Rufus, In Phys. 4.2.1, ed. R. Wood, p. 166; SMet 7.1.Q6, S2322.93vb.

Et ad obiecta dicendum quod non est vere unum illud quod componitur ex subiecto et accidente. Et hoc patet quia hoc non est unum genere, ergo non est vere unum, quia aggregatum ex substantia et accidente non est in genere, ut vult Aristoteles,427 et ita non est unum genere. Et si hoc, non est unum specie, et ita non est vere unum. Et propterea non oportet quod si unum possit esse per se, quod reliquum.

427Cf. Aristot., Metaph. 7.5.1031a5-6.

[De condicionibus substantiae immobilis]

8. Quaeritur de substantia immobili, et primo de condicionibus eius quas hic inquirit: Prima est quod est aeterna, secunda est quod sit movens, tertia quod sit non mixta potentiae, et quarta quod est sine materia,428 et quinta quod est movens non mota. Unde primo dubitatur de istis condicionibus substantiae immobilis, secundo de ista substantia inquantum est movens et de modo movendi.

428Aristot., Metaph. 12.6.1071b20-23; 12.7.1072a25-27; 12.7.1073a3-5. Cf. Rufus, SMet 11.7.E1: “...” (ed. T. Noone, p. 171). Vide etiam Averroem, In Metaph. 11(12).30, 35, 41, Iunt. 8: 148r-v, 149v, 152v.

[An istae condiciones intelligendae sint de prima causa tantum]

Et est prima dubitatio an habeant intelligi istae condiciones de prima causa, an non sed de omni substantia abstracta.

Et videtur quod de prima causa tantum, quia omnes illae condiciones nulli conveniunt nisi simplicissimo, sed solum tale est prima causa.

Contrarium videtur:

Quia de eadem substantia inquirit postea utrum sit una vel plures de qua determinat istas proprietates,429 et determinat postea quod istae substantiae sunt plures et non una;430 ergo istae proprietates conveniunt pluribus substantiis et non uni soli.

429Aristot., Metaph. 12.8.1073a14-15. 430Aristot., Metaph. 12.8.1073a34-1073b1.

Dicendum quod Aristoteles posuit plures substantias separatas, et ordinem posuit inter illas, ita quod unam posuit simpliciter primam et nobilissimam, ut illam quae est motor primi mobilis et movet motu nobilissimo et continuo et velocissimo, et ita posuit plures substantias per ordinem tantum.431 Dicendum ergo quod istae proprietates conveniunt pluribus substantiis et non uni soli, conveniunt tamen pluribus substantiis quadam analogia et non aeque primo.

431Aristot., Metaph. 12.8.1073b1-3.

Ad obiectum dicendum quod si istae proprietates simpliciter accipiantur et per excellentiam, uni soli conveniunt, quia primae causae; tamen si accipiantur communiter et per extensionem, sic possunt attribui omni intelligentiae. Unde vult Aristoteles quod plures sunt substantiae, non tamen aeque nobiles.

[An caelum habeat unum motorem vel plures]

9. Postea quaeritur utrum [caelum] habeat unum motorem vel plures.432

432Cf. supra, 11.1.8. Eandem quaestionem ponit Rufus, SMet 11.12.Q3A, ed. T. Noone, pp. 268-277.

[1] Et videtur per Aristotelem quod unum. Aristoteles enim arguit sic: unius motus unus est motor; sed caelum habet unum motum;433 ergo etc. Prima scribitur in isto undecimo.434

433Aristot., De caelo 2.12.291b31-33. 434Aristot., Metaph. 12.8.1073a29.

[2] Praeterea, in istis inferioribus quae sunt imperfectiora sufficit unus motor, ergo in superioribus multo fortius quae sunt perfectissima |E O169 53va| unus motor sufficet.

Contrarium dicit Commentator in isto undecimo, dicens quod iste motus procedit a duobus motoribus.435

435Averroes, In Metaph. 11(12).41, Iunt. 8: 152r; In Phys. 8.79, Iunt. 4: 193v-194r.

Praeterea, idem, tum per hoc quod scribit hic Aristoteles quod prima causa movet caelum sicut amatum et intellectum;436 movetur ergo a prima causa et etiam a suo intellectu.

436Cf. Aristot., Metaph. 12.7.1072b3; apud Averroem, In Metaph. 11(12).36, Iunt. 8: 149v.

Tum per hoc quod si non haberet alium motorem a prima causa, moveretur caelum in instanti, cum prima causa sit infinitae potentiae; habebit ergo motorem potentiae finitae quae movebit ipsum in tempore finito.437

437Averroes, In Metaph. 11(12).41, Iunt. 8: 152r; In De caelo 2.71, ed. F. Carmody, 2: 410; Iunt. 5: 68v; In Phys. 8.79, Iunt. 4: 193v-194r.

Tum quia causa communis nulli uni appropriatur, sed causa prima est causa communis omnium, ergo etc.

Dicendum quod caelum movetur a duplici motore secundum Commentatorem:438 ab uno qui est finitae potentiae et finitae motionis, et per naturam huius movetur in tempore, et ille motor est anima caeli; alium habet motorem qui est infinitae potentiae qui est prima causa. Unde dicitur aliis verbis quod caelum habet motorem coniunctum et separatum:439 coniunctum, qui est potentia materialis caeli et dicitur anima caeli; separatum, et est prima causa – quod confirmatur per hoc quod prima causa movet caelum sicut amatum et desideratum.440

438Averroes, In Metaph. 11(12).41, Iunt. 8: 152r; In Phys. 8.79, Iunt. 4: 193r-194v. 439Cf. Rufus, In Phys. 8.3.3-4, ed. R. Wood, pp. 241-244. 440Cf. Aristot., Metaph. 12.7.1072b3; apud Averroem, In Metaph. 11(12).36: “...” (Iunt. 8: 149v). Cf. etiam Averroes, In Metaph. 11(12).37: “...” (Iunt. 8: 150r). Cf. etiam Les auctoritates Aristotelis 1.265: “...” (ed. J. Hamesse, p. 137).

Ad obiecta dicendum:

Et primo ad primum [1] quod nihil prohibet unius mobilis plures esse motores dummodo unus sit proprius et reliquus communis vel universalis. Et hoc vult Commentator, quod prima causa est motor universalis.441

441Averroes, In Metaph. 11(12).44, Iunt. 8: 154r.

Ad aliud [2] dicendum quod inferiora animata habent plures motores; habent enim motorem proprium, et etiam corpora supracaelestia movent haec inferiora communiter.

[An causa prima moveat caelum]

10. Postea quaeritur de causa prima utrum sit movens caelum.442

442In SMet 11.12.Q3B, ed. T. Noone, pp. 271-277, quaerit Rufus “...

Et quod sic videtur:

Tum quia principium quod movet caelum est continue voluptuosum et est Deus, ut habetur ab Aristotele443 in hoc undecimo.

443Aristot., Metaph. 12.7.1072b15-18; Averroes, In Metaph. 11(12).39, Iunt. 8: 151r-v.

Tum quia motus nobilissimi est forma nobilissima, principium et causa; sed tale est causa prima.

Tum quia habetur ab Aristotele in libro Caeli et mundi quod “prima causa movet primum causatum,” quod est caelum.444

444Aristot., De caelo 2.6.288b2-3; apud Averroem, In De caelo 2.36, ed. F. Carmody, 2: 336; Iunt. 5: 56r.

Tum quia habetur ab eodem quod primum principium rerum est causa motus et facit motum aeternum,445 et ita vult quod prima causa sit causa efficiens motus.

445Aristot., Metaph. 12.8.1072b25-27. Averroes, In Metaph. 11(12).43, Iunt. 8: 153v.

Contrarium videtur:

Quia si prima causa moveret caelum, moveret ipsum in instanti – quod est inconveniens.446

446Philoponus (Ioannes Grammaticus) ponit hanc obiectionem. Vide Averroem, In Metaph. 11(12).41, Iunt. 8: 152r; In Phys. 8.79, Iunt. 4: 193v-194r.

Praeterea, ab eo quod nullo modo mutatur nec aliqua procedit successio, impossibile est procedere operationem successivam immediate cuiusmodi est motus; sed talis est prima causa; ergo etc. Istud enim verum esse confitemur.447 Licet enim sit motor, non tamen immediatus, quoniam si sic, moveret caelum in instanti.

447Cf. Liturgia horarum iuxta ritum Romanum, hymnus horae nonae: “...

Adhuc potest obici contra istud, quoniam omne quod est in prima causa est ipse. Unde quidquid est in ipso est ipse et non differt ab ipso.448 Unde cum secunda operatio sit in ipso, non differt ab ipso.

448August., De civ. 11.10: “...” (CCL 48: 330; PL 41: 325).

Et dicendum quod est actio primae causae dupliciter: absoluta et respectiva. Prima actio est eadem cum ipsa prima causa; actio vero secunda non, cuiusmodi sunt istae: movere, creare, causare.449

449Cf. Rufus, SMet 11.9.Q2: “...” (ed. T. Noone, pp. 211-212).

Et sic patet quomodo est motor caeli, quia separatus et non coniunctus.

[De motu caeli]

11. Consequenter quaeritur de modo quo movetur caelum ab ipso motore. Et super hoc incidit duplex dubitatio: una, utrum caelum moveatur naturaliter vel violente;450 alia, utrum prima causa sit motor caeli dans ei motum an non.

450Loco ‘violenter’ non raro utitur ‘violente’. Vide exempli gratia apud Averroem, In Phys. 4.48: “...” (Iunt. 4: 68r).

[An caelum moveatur naturaliter vel violenter]

De primo sic:451

451De motione naturali caeli cf. Rufus, SMet 11.12.Q3B, ed. T. Noone, pp. 271-277.

[1] Quod movetur a principio intrinseco per se movetur naturaliter; sed caelum est huiusmodi, quia movetur a suo intellectu qui est ei intrinsecus.

[2] Praeterea, quod nullam patitur violentiam si movetur, movetur naturaliter; caelum est huiusmodi; ergo etc. Minor patet, quia solum corruptibile patitur violentiam, et caelum est incorruptibile.

Contrarium videtur:

[a] Tum quia quod movetur naturaliter non movetur a principio separato, sed caelum movetur a principio separato, ergo etc.

[b] Tum per hoc:452 quod movetur naturaliter movetur a forma quae est in materia, sed caelum non sic movetur, ergo etc. Prima patet, quia materia non est sufficiens principium motus active, ergo forma quae est in materia est principium sufficiens motus active, cum natura dicatur de materia et de forma.453

452Averroes, In De caelo 1.5, ed. F. Carmody, 1: 12-13; Iunt. 5: 3v. 453Rufus, In Phys. 2.2.1: “...” (ed. R. Wood, p. 117). Cf. etiam Rufus, CAv 1.5: “...” (Q312.82ra). Rufus, SMet 5.4.Q2: “...” (S2322.84rb).

Dicendum quod motus iste est naturalis, |E 53vb| non violentus. Unde potest dici, sicut dicit Commentator super principium Caeli et mundi, quod cum dicitur quod caelum movetur naturaliter et inferiora similiter, ‘moveri naturaliter’ sumitur aequivoce.454 Inferiora enim moventur naturaliter, quia a principio quod est natura, ut a forma in materia. Caelum autem non sic naturaliter, sed movetur propter naturalem inclinationem eius, quod movetur a dextro in dextrum, et ita non violente.

454Averroes, In De caelo 1.5, ed. F. Carmody, 1: 12; Iunt. 5: 3v.

Dicendum ergo quod caelum habet intellectum sibi unitum mediante quo primam causam intelligit et apprehendit, mediante quo intellectu desiderat primam causam cui vult assimulari. Et iste intellectus est quodammodo forma in materia, licet non sicut forma in istis inferioribus. Et ita patet quod non penitus movetur a principio separato, sed a principio coniuncto, ut a forma coniuncta materiae. Si tamen poneretur quod non esset motor coniunctus sed separatus, attamen non sequeretur quod motus eius esset violentus, quoniam non esset motus eius contra propriam inclinationem. Unde ad motum violentum exigeret quod sit a principio extrinseco et contra eius inclinationem.

[An Primum moveat ut efficiens vel finis]

12. Circa secundum quaeritur sic:455 omne quod movet sicut desideratum movet sicut finis; sed prima causa non movet nisi “sicut desideratum et intellectum;”456 ergo non movet nisi sicut finis, et ita non sicut efficiens.

455Cf. supra, 11.1.11. 456Aristot., Metaph. 12.7.1072b3; apud Averroem, In Metaph. 11(12).36, Iunt. 8: 149v.

Et dicendum quod prima causa movet sicut finis inquantum apprehenditur et desideratur, et movet etiam sicut efficiens inquantum influit virtutem in caelo per quam movetur.

[Quare caelum movetur]

13. Sed tunc quaeritur quid nobilitatis adquiritur per motum, cum quies sit nobilior quam motus, ut videtur.

Et dicendum quod caelum movet continue ut salvet suam perfectionem, sicut aliquis movetur ut suam sanitatem conservet. Dicit enim Commentator quod caelum movetur continue ut assimularetur primae causae “secundum suum posse.”457

457Averroes, In Metaph. 11(12).37, Iunt. 8: 150v. Cf. In Metaph. 11(12).36, Iunt. 8: 149v.

Sed tunc obicis quod prima causa manet immobilis per se et per accidens.

Et dicendum quod [caelum] movetur ut assimuletur primae causae in conformatione affectus, sicut servus ut assimuletur domino in affectu movetur et laborat. Unde volente prima causa, semper movetur. Si autem vellet prima causa, posset quiescere, et ita movetur ut assimuletur primae causae in affectu sive in voluntate. Quia enim prima causa vult ut semper moveatur, propter hoc semper movetur, et sic patet solutio ad quaesita.

[De numero substantiarum separatarum]

14. Quaeritur de numero substantiarum separatarum,458 et primo an una stella possit habere plures motus, et hoc sive moveatur motu proprio, sive motu sui orbis; et secundo utrum una stella possit habere plures sphaeras; et tertio utrum ad multitudinem motuum sequatur multitudo sphaerarum; et quarto an tot sint substantiae moventes quot sunt sphaerae et motus; et quinto de contrarietatibus quae sunt inter mathematicos modernos et Aristotelem.459

458Cf. Averroes, In Metaph. 11(12).42, Iunt. 8: 153r. 459De qua contrarietate cf. Averroes, In De caelo 2.67, ed. F. Carmody, 2: 404; Iunt. 5: 67v; In Metaph. 11(12).44-47, Iunt. 8: 153r-156r.

[An una stella possit habere plures motus]

De primo sic potest convinci quod una stella non potest habere plures motus:

[1] Tum quia unius corporis simplicis unus erit motus;460 stella est huiusmodi; ergo etc.

460Cf. Aristot., Metaph. 5.6.1016a5-6. Averroes, In De caelo 1.8, ed. F. Carmody, 1: 17; Iunt. 5: 4v.

[2] Tum quia corpus elementare unum unum habet motum, sicut grave deorsum et leve sursum; sed corpus stellare simplicius est quam corpus elementare; ergo multo fortius corpus stellare unum etc. |E 54ra|

[3] Tum quia si stella habeat plures motus, aut habebit plures motus naturales, aut plures violentos, aut unum naturalem et alium violentum. Si primo modo, tunc stella habebit plura principia naturalia intrinseca diversa, contrario modo moventia, et ita componitur ex contrariis principiis – quod est inconveniens, quia corpora supracaelestia non sunt composita ex contrariis. Nec habent plures motus violentos, cum nullus motus violentus sit in caelo. Et per hoc patet quod nec habet plures quorum unus sit violentus et alter naturalis.

[4] Tum per hoc quod stellae erraticae sunt fixae in suis orbibus sicut et aliae in primo orbe; ergo si aliae stellae habent unum motum solum, ergo et erraticae unicum habebunt motum, ut videtur.

Contrarium videtur:

[a] Tum quia experimentatum est quod stella sicut sol habet motum proprium secundum motum sui orbis, et iste motus solis perficitur in anno; alium autem motum habet per motum primi orbis, et ita movetur per diem naturalem. Et ita patet quod una stella habet plures motus.

[b] Tum per hoc quod Odicius dicit hoc et Killonius,461 quibus consentit Aristoteles.462

461Ita pro Eudoxus et Callippus; cf. Aristot., Metaph. 11(12).8.1073b32-34. 462Cf. Aristot., Metaph. 12.8.1073b10-1074a14. Averroes, In Metaph. 11(12).47, Iunt. 8: 155v-156r. Cf. etiam Rufus, SMet 11.11.E2, ed. T. Noone, p. 247.

Dicendum quod hoc est necessarium in stellis erraticis quod habeant plures motus, quia natura inferior oboediens est superiori et secundum hoc inferiores sequuntur motum primi orbis et superioris, et ita habent unum motum per naturam primi orbis. Et quilibet orbis habet motum sibi proprium qui est alius a motu primi orbis. Et ita habet quilibet planeta, et quilibet orbis planetarum, plures motus.

Ad primum [1] dicendum quod ‘unius corporis supracaelestis unus est motus’ verum est, quoniam circularis. Sed ille motus potest recipere partitionem et divisionem, quia potest aliquis orbis moveri motu proprio circulariter vel motu sui superioris cui oboedit.

Ad aliud [2] dicendum quod non est simile de corporibus elementaribus et supracaelestibus, quia supracaelestia sunt moventia et mota; elementaria vero mota tantum.

Ad aliud [3] dicendum quod quot sunt motus in supracaelestibus, tot sunt motus naturales. Sed possunt dici naturales dupliciter:463 aut quia sunt a principio quod est natura, et sic non dicitur quilibet motus naturalis; alio modo possunt dici naturales, quia moventur in orbibus propriis et per inclinationem propriam, et sic movetur quilibet planeta in orbe proprio naturaliter.

463De definitione naturae cf. Rufus, SMet 11.12.Q3B: “...” (ed. T. Noone, p. 276).

Item, alio modo moventur naturaliter, prout orbes inferiores deferentes planetas oboediunt superiori et moventur per inclinationem ad ipsum habitam, cum orbis primus sit ut dominus respectu orbium inferiorum. Et ideo [4] stellae fixae in primo orbe moventur unico motu; in orbibus autem inferioribus fixae moventur pluribus motibus, ut patet.

[An una stella habeat plures sphaeras]

15. Dubitatur utrum una stella plures habeat sphaeras vel non.464

464Cf. supra, 11.1.14.

Et videtur quod non:

[1] Tum quia si una stella haberet plures sphaeras, cum simul et semel non possit esse in pluribus sphaeris, tunc oporteret unam stellam mutari ab una sphaera in alteram – quod est impossibile.

[2] Tum quia una sphaera sufficit ad motum unius stellae, et sic ad motum eius proprium et communem.

[3] Tum quia si stella haberet plures sphaeras, aut ergo sphaerae moverentur uno motu, et sic superfluit una sphaera; aut motibus contrariis, et hoc est inconveniens, cum orbis unus sit continuus in se etsi cum alio orbe sit continuus, et ita unum et idem corpus simul movetur motibus contrariis secundum totum – quod est inconveniens.465

465Inconveniens est quia unius continui unus est motus, ut dicit Aristot., Metaph. 5.6.1016a5-6.

Contrarium videtur per hoc quod Odicius posuit solem et lunam habere tres sphaeras deferentes, cui consentit Aristoteles.466

466Aristot., Metaph. 12.8.1073b17-18. Cf. Averroes, In Metaph. 11(12).45-46, Iunt. 8: 154v-155r. Cf. etiam Rufus, SMet 11.11.E2, ed. T. Noone, p. 247.

Et dicendum quod in |E 54rb| una sphaera possunt esse multi circuli, et ita extendendo nomen ‘sphaerae’ ad nomen ‘circuli’ possunt plures sphaerae esse in una sphaera, et ita una stella habet plures sphaeras. Aliter enim non haberet plures motus.

Quod ergo obicis primo [1-2] dicendum quod si appellemus sphaeram totum orbem, sic una stella habet unam sphaeram; si tamen appellemus sphaeram partes orbis ut circulos, sic plures sunt sphaerae unius stellae.

Ad aliud [3] dicendum quod non tanta est continuitas in uno orbe quin possent eius partes moveri motibus contrariis, quia in uno orbe est una sphaera deferens et alia revolvens, et una movetur contrario modo alii. Et ita non est ibi tanta continuitas quin moveatur motibus contrariis.

[An tot sint sphaerae quot motus]

16. Consequenter quaeritur utrum oporteat tot esse sphaeras quot et motus.467

467Cf. supra, 11.1.14.

Et videtur quod non:

Quia duo motus possunt fieri secundum eandem sphaeram, ergo non est possibile ponere tot sphaeras quot motus. Prima patet per mathematicos qui ponunt motus istos in luna, ut motum longitudinis quo movetur ab oriente in occidens, et motum latitudinis quo movetur a loco alio, ut a loco circuli aequinoctialis ad locum circuli alterius.

Contrarium videtur per Aristotelem qui dicit quod quot sunt motus tot sunt sphaerae.468 Unde si plures sint motus, plures erunt sphaerae.

468Aristot., Metaph. 12.8.1073a36-1073b3.

Dicendum quod ad diversitatem motus sequitur diversitas sphaerae. Unde si plures sint motus, et plures erunt sphaerae. Unde si motus non sint diversi simpliciter sed in respectu,469 sicut patet in motu longitudinis et latitudinis qui est idem in subiecto, differens tamen ratione sicut patet in sphaera lunae.470

469De motibus diversis in respectu cf. Rufus, SMet 11.11.E2: “...” (ed. T. Noone, p. 248). 470Aliquid hic deesse videtur; fortasse legendum est “...

[An tot sint motores quot motus]

17. Quaeritur consequenter si tot sint motores quot et motus.471

471Cf. supra, 11.1.14.

Et videtur quod non:

Quia possibile est unum motorem movere motibus pluribus, sicut patet in anima intellectiva quae suo motu movet secum virtutes omnes inferiores. Similiter in virtutibus supracaelestibus una virtus superior plures inferiores potest movere.

Dicendum quod ad multiplicationem motuum et mobilium sequitur multiplicatio motorum propriorum, non tamen communium. Unde motor communis potest esse causa plurium motuum, non tamen motor proprius. Unde motor primus et communis est causa plurium motuum. Unde quod movet primum mobile movet orbes inferiores quoquomodo. Ex his potest patere quod quot sunt sphaerae tot sunt motus, et quot sunt motus tot sunt motores; sed motus sunt quadraginta septem aut quinquaginta quinque;472 ergo et tot erunt intelligentiae moventes, et ita tot motores.

472De numero sphaerarum secundum Rufum cf. SMet 11.12.E1, ed. T. Noone, pp. 259-261. Vide etiam Aristot., Metaph. 12.8.1074a10-14. Cf. Averroes, In Metaph. 11(12).48, Iunt. 8: 156r. Aquinas, In Metaph. 12.10.

[De contrarietatibus inter mathematicos et Aristotelem]

18. Post quaeritur de contrarietatibus inter mathematicos et Aristotelem:473

473Cf. supra, 11.1.14.

Prima contrarietas est, quia Aristoteles videtur ponere octo orbes,474 et vocat primum orbem octavum, ad cuius motum moventur alii orbes. Mathematici autem ponunt novem sphaeras; dicunt enim quod ultra orbem stellarum est nonus.475

474Aristot., Metaph. 12.8.1074a6-8. Cf. Averroes, In Metaph. 11(12).47, Iunt. 8: 155v; In De caelo 2.67, ed. F. Carmody, 2: 404; Iunt. 5: 67v. 475Ioannes de Sacrobosco, De sphaera 1, ed. L. Thorndike, p. 77. Cf. etiam Grosseteste, Hex. 3.8.2, ed. R. Dales & S. Gieben, p. 108. Alpetragius, De motibus caelorum 5.7-8, tr. Michaelis Scoti, ed. F. Carmody, pp. 82-83.

Alia contrarietas est quod Aristoteles ponit quod nullus planeta movetur motu proprio sed motu sui orbis, quia quilibet est fixus in suo orbe secundum ipsum.476 Sed mathematici ponunt quod planeta quidam est seiunctus a suo orbe, habens motum proprium contrarium motui sui orbis,477 ut si imaginaremur muscam moventem contra motum rotae.478

476Cf. Averroes, In Metaph. 11(12).47, Iunt. 8: 155v; In De caelo 2.44-46, ed. F. Carmody, 2: 358-363; Iunt. 5: 60r-61r. 477Cf. Alpetragius, De motibus caelorum 3.5-8, 5.18, tr. Michaelis Scoti, ed. F. Carmody, pp. 79, 84. 478Cf. Honorius de Autun, Imago Mundi 1.73, ed. V. Flint, p. 76; 1.68, PL 172: 138. Cf. etiam Albertus M., Metaph. 11.2.24, ed. B. Geyer, OO 16.2: 513-514.

Alia est contrarietas,479 quia Aristoteles posuit solem moveri motu primi orbis et motu longitudinis et latitudinis; sed mathematici non sic ponunt illum moveri motu latitudinis. Quia Aristoteles ponit solem moveri a circulo aequinoctiali et a circulo signorum;480 mathematici autem uno modo tantum.

479Averroes, In Metaph. 11(12).46, Iunt. 8: 155r. Cf. Rufus, SMet 11.11.E2, ed. T. Noone, pp. 247-248. 480Seu circulo zodiaci; cf. Rufus, SMet 11.11.E2: “...” (ed. T. Noone, p. 248). Cf. etiam Averroes, In Metaph. 11(12).45-46, Iunt. 8: 154v-155r.

Alia est contrarietas in hoc quod Aristoteles ponit quod luna tres habet sphaeras cum tot habeat motus. Mathematici autem ponunt quod duo motus lunae in una sphaera possunt fieri.481

481Averroes, In Metaph. 11(12).45, Iunt. 8: 154v. Cf. Rufus, SMet 11.11.E2, ed. T. Noone, p. 248.

Item, mathematici ponunt circulum eccentricum |E O170 54va| cuius centrum est extra circumferentiam et ponebant epicyclum cuius centrum est infra circumferentiam, et ita destruunt principia naturalia, sicut vult Commentator;482 Aristoteles autem non sic posuit. Et haec est communis contrarietas inter ipsos, sive inter positiones eorum, quas etiam dissolvere est valde difficile.

482Averroes, In Metaph. 11(12).45, Iunt. 8: 154v. Amplior huius opinionis discussio invenitur in SMet 11.11.E2, ed. T. Noone, pp. 249-250.

[Pars secunda]

 

    Sententia patrum praecedens [12.8.1074b13-14.] etc.483

483Aristot., Metaph. 12.8.1074b13-14; apud Averroem, In Metaph. 11(12).51, Iunt. 8: 157.

[An esse vel vivere vel intelligere sit nobilior in Primo]

1. Quaeritur hic de intellectu. Et hoc primo, secundo de intellectu intelligentiarum.484

484Quaestiones de intellectu intelligentiarum desiderantur.

Circa primum primo quaeritur utrum intelligere sit nobilissima operatio quae esse possit. Secundo dubitatur utrum intellectus Primi sit infinitus et scientia eius infinita; et tertio, quid intelligatur a Primo et sciatur ab ipso, an scilicet intelligat alia per se ipsum et sic per ideam, an hoc faciat per unam ideam an per plures.

De primo sic: cum tres actus sint in Primo, scilicet esse, vivere et intelligere, quaeritur quae istorum sit nobilior. Et quia istae operationes in Primo non recipiunt comparationem,485 quaero primo de eis in se.

485Cf. August., De civ. 8.6, CCL 47: 223-224; PL 41: 231-232.

Et videtur quod esse sit actus nobilior inter alios, quia istud est nobilius et magis eligendum quo destructo destruitur aliud; sed esse destructo destruitur vivere, similiter et intelligere; ergo etc. Maior patet, quia quo destructo destruitur alterum, ipsum est in ratione causae et ita nobilioris.486 Minor patet de se, et ita stabit conclusio.

486Cf. Nicolas de Amiens, De articulis 1: “...” (ed. M. Dreyer, BGPTM, NF 37: 79; prol., PL 210: 598). Avicenna, De philosophia prima 6.3, ed. S. Van Riet, 1: 307-309.

Contrarium huius videtur per hoc quod cum sint tres actus, ut iam patuit, in uno istorum non est magis nobilitatis quam in alio. Et si in aliquo sit magis nobilitatis, hoc videtur esse magis in hoc actu qui est intelligere quam in alio.

Dicendum quod vivere est nobilior actus quam esse, quia supponit esse et superaddit aliquid nobilitatis, et similiter intelligere est nobilior actus quam vivere, quia supponit ipsum et addit aliquid nobilitatis. Unde in quibuscumque recipitur comparatio patet quod intelligere est actus nobilissimus, et postea vivere, et ultimo esse.

Ad obiectum dicendum quod esse est causa vivere ut dispositio, et non est simpliciter causa sed concausa; similiter vivere respectu intelligere. Et quod sic est causa ut dispositio non est nobilius eo ad quod disponit, quia forma mixti disponit ad vegetativam, et vegetativa ad sensitivam, et sensitiva ad intellectivam, et intellectiva est forma nobilissima.

Sciendum tamen quod isti actus in Primo non recipiunt comparationem, quia in Primo non sunt principia diversa per quae est, vivit et intelligit, sed per idem principium omnia ista facit. Et ideo in illo non recipiunt comparationem, recipiunt tamen comparationem in homine in quo reperiuntur ista tria principia diversa. Et per hoc potest sciri quod intelligere inest Primo, quia Primum in ordine rerum est nobilissimum, et non est sine operatione, et ita debet nobilissima operatio ei inesse, cuiusmodi est intelligere.

[An scientia Primi sit infinita]

2. De secundo quaeritur sic:487 in eo quod est intelligens et potens, scientia eius potentiae eius proportionatur; sed Primum est sciens et potens; ergo scientia eius suae potentiae proportionatur. Sed sua potentia est infinita; ergo si inter finitum et infinitum non est proportio,488 patet quod sua scientia est infinita et non finita.

487Cf. supra, 11.2.1. 488Aristot., De caelo 1.6.274a7-8.

Contrarium videtur sic: in quocumque exigitur discretio melius est ponere ipsum finitum quam infinitum, sed in scientia et cognitione exigitur discretio, et ita melius est ponere scientiam certam finitam quam infinitam. Et ita cum scientia Primi sit certa, est finita, ut videtur.

Et dicendum quod scientia Primi uno modo est finita, alio modo non: Quia est ponere scientiam infinitam ut illam quae est indistincta et confusa, et sic non est scientia Primi infinita. Alio modo est ponere scientiam infinitam, quia non determinatur ad aliquod obiectum sicut sensus hominis determinatur ad unum obiectum, ut visus ad coloratum et huiusmodi, et hoc modo loquendo potest dici quod scientia est infinita. Non |E 54vb| enim est determinata ad aliquod unum obiectum, sed indifferenter se habet ad omnia.

[An Primum intelligat aliquid extra se]

3. Sed tunc quaeritur quid est quod intelligitur ab eo, utrum intelligat se ipsum tantum vel non, sed etiam alia, et an omnia alia, ita scilicet quod intelligat materiam primam et privationem et penitus quod non est et contradictorie opposita.489

489Cf. supra, 11.2.1. De cognitione Primi cf. Rufus, SMet 11.13, ed. T. Noone, pp. 279-321.

Et arguit Aristoteles sic:490 si intelligeret aliud a se, cum illud quod intelligitur perficiat intellectum, aliquid perficeret intellectum Primi; et sic aliquid esset perfectius ipso Primo et nobilius – quod est inconveniens; ergo nihil intelligit nisi se.

490Seu potius Averroes, In Metaph. 11(12).51, Iunt. 8: 157v. Cf. Aristot., Metaph. 12.9.1074b18-20.

[Opinio prima eiusque refutatio]

Et dicetur quod Primum primo intelligit se ipsum, et intelligendo se intelligit omnia alia.

Sed si sic dicatur, tunc in eius intellectu cadit prius et posterius – quod est impossibile. Ergo quaecumque intelligit simul intelligit; ergo si primo non intelligit omnia, patet quod non omnia intelligit.

Contrarium videtur:

Quia Primum produxit omnia in esse, aut ergo non cognovit ea, et sic produxit in esse ea quae non cognovit – quod est inconveniens ponere, et ita cognoscit et cognovit omnia.491

491Cf. Rufus, SMet 11.13.Q1A: “...” (ed. T. Noone, p. 291). Cf. etiam Rufus, SMet 11.13.Q1D, ed. T. Noone, p. 296.

Praeterea, perfectior est intellectus qui se ipsum et alia quam qui se ipsum tantum intelligit. Ergo cum intellectus hominis intelligat se ipsum et alia etiam, si intellectus [Primi] se ipsum tantum [intelligeret], tunc esset intellectus hominis nobilior quam intellectus Dei – quod est impossibile. Ergo intelligit omnia.

[Opinio Themistii eiusque refutatio]

Et respondet Themistius dicens quod Primum intelligit se ipsum, et hoc intelligendo intelligit se ipsum esse principium omnium, et hoc intelligendo intelligit omnia alia, et sic intelligendo se intelligit omnia alia.492

492De Themistio cf. Algazel, Metaph. 3.3, ed. J. Muckle, p. 66, et Averroes ut citatur in nota sequente.

Sed contra hoc obicit Commentator,493 dicens quod Themistius non intelligit demonstrationem Aristotelis in hoc loco, quae probat simpliciter quod nihil intelligit nisi se.494

493Averroes, In Metaph. 11(12).51, Iunt. 8: 158r. 494Cf. Rufus, SMet 11.13.Q1I: “...” (ed. T. Noone, pp. 306-307). Rufus, IDiv: “...” (A138.262va).

Praeterea, non ab aeterno scivit se esse principium, quia non fuit ab aeterno principium, et tamen scivit ab aeterno omnia quae faceret, et ita si sciret se esse principium modo, aliqua scientia inciperet in ipso – quod est inconveniens; ergo nihil dixit Themistius.

[Opinio Commentatoris]

Et dicendum, sicut dicit Commentator, quod qui cognoscit ignem complete uniformiter cognoscit naturam calidi, cum omnis caliditas sit ab eo et in eo igniat.495 Similiter qui cognoscit primum ens et primam essentiam a qua omnis essentia et omne ens procedit, et omnem essentiam complete cognoscit. Et ideo cum Primum intelligat se ipsum, cum sit primum ens et prima essentia, non ignorabit aliquod aliorum recipientium esse ab ipso, immo omnia intelliget. Et ita intelligendo se simul intelliget omnia,496 et tamen intelligendo ipsa non est dicere ipsum intelligere nisi se ipsum, quia non intelligit ea nisi per se ipsum, cum ipsum sit esse omnibus aliis, et ita intelligit se ipsum. Sic tamen respondet Commentator.

495Averroes, In Metaph. 11(12).51, Iunt. 8: 158r. Cf. Rufus, SMet 11.13.Q1I: “...” (ed. T. Noone, pp. 307-308). 496Rufus, IDiv: “...” (A138.262vb).

[Opinio auctoris]

Aliter dicitur sic:497 quod Primum tantum intelligit se ipsum, et tamen intelligendo se ipsum intelligit omnia, quia in ipso relucent omnia sicut in speculo.498 Et propterea intelligendo se intelligit omnia relucentia in ipso sicut in speculo. Et exemplum conveniens est ad hoc: si universum in aliquo speculo describeretur, aliquis inspiciendo speculum non solum videt speculum,499 immo etiam universum in ipso descriptum. Similiter est de Primo, quod cum in ipso describantur similitudines omnium, intelligendo ipsum intelligit omnia. Vel aliter: si omnia describerentur in oculo, si videret se ipsum, videret omnia. Et sic est de Primo quod, cum omnia sint in ipso per similitudinem, intelligendo se intelligit omnia.

497Cf. Hales, De scientia divina, BFS 21: 1464-1465, ubi arguitur contra hanc opinionem. 498Cf. Rufus, SMet 11.13.Q1I: “...” (ed. T. Noone, pp. 304-305). 499De speculo divino seu aeternitatis cf. Hales, Quaest. 18.6.21, BFS 19: 303-304. Philippus C., Summa de Bono 4.3.1.7, ed. N. Wicki, 2: 511-515.

[Instantia eiusque refutationes]

Ratio Aristotelis quae probat quod Primum non intelligit alia a se per receptionem est ista:500 si intelligeret |E 55ra| alia a se, perficeretur per ea – quod est inconveniens. Sic enim intelligit intellectus noster, scilicet per receptionem, et ideo per recepta perficitur; non sic est autem de intellectu Primi, quia non intelligit per receptionem sed per se ipsum.

500Seu potius Averroes, In Metaph. 11(12).51, Iunt. 8: 157v. Cf. Aristot., Metaph. 12.9.1074b18-20.

Sed tunc arguitur sic: Si non intelligit alia nisi secundum quod lucent in ipso, et ita secundum quod sunt in ipso, et in ipso non sunt nisi sicut in simplicissimo, et ita sunt in ipso confuse et non discrete. Nos autem intelligimus sub distinctione et discretione, et ita intellectus noster nobilior est adhuc.

Dicendum quod Primum intelligit alia secundum quod relucent in Primo. Relucent autem in ipso per suas ideas. Et istae ideae possunt dupliciter considerari; habent enim respectum ad ideata et ad ideantem. Primo modo est discretio et distinctio in cognitione, sed ista discretio referenda est ad causata sive ad ideata potius quam ad ideantem. Secundo modo est simplicitas et non distinctio, sed indistinctio et indeterminatio.501

501Cf. Auxerre, Summa Aurea 2.1.2, ed. J. Ribaillier, 2.1: 17-18.

[An Primum possit intelligere materiam et privationem]

4. Sed tunc quaeritur utrum Primum possit intelligere omnia alia, ut materiam primam et privationem et malum.502

502Cf. supra, 11.2.3.

Et arguo sic:

[1] Non intelligit aliquod causatum nisi illud quod habet ideam in Primo. Sed materia prima non habet aliquam ideam sive similitudinem in Primo, cum nihil sit habens de natura formae quantum est de se. Et ita quod solum est forma, ut Primum, nullam habet similitudinem de eo quod primo est materia. Ergo non cognoscit primam materiam.

Contrarium videtur:

[a] Si perduxit503 in esse primam materiam, cognovit eam; sed constat quod eam perduxit in esse sicut quodlibet aliud genus;504 ergo etc.

503Cf. supra, 11.2.3 in contrarium, et infra, 11.2.5 ad 2 et 11.2.6 resp., ubi loquitur de productione in esse. 504Quod “...” condita sunt a Deo ratione sive idea tenet Augustinus, 83 quaest. 46, ed. A. Mutzenbecher, CCL 44A: 72-73; PL 40: 30.

[2] Item, cum Primum per ideam si cognoscat, et intelligat materiam primam, aut ergo intelligit et cognoscit eam per ideam compositi, et hoc non est verum, quia sic intelligeret aliquid per posterius, cum compositum sit posterius materia. Nec per ideam formae, cum forma sit distincta in essentia a materia, et ita nullam habet affinitatem cum materia. Nec per ideam propriam, cum nullam habeat.

[3] Praeterea, quaedam melius est non intelligere quam intelligere sicut vult Aristoteles, et non videre quam videre sicut vult etiam Aristoteles in littera.505 Et constat quod hoc est intelligendum de malo et privatione et consimilibus, ergo non intelligit malum neque privationem.

505Aristot., Metaph. 12.9.1074b30-33.

Contrarium tamen videtur:

[b] Si intelligeret bonum ita quod non malum, tunc non complete cognosceret bonum, quia non potest unum oppositorum complete cognosci nisi cognoscatur reliquum.

Dicendum quod materia non habet aliquam veram essentiam per se praeter illam quam habet a forma, et ita non ita vere potest cognosci nec a nobis nec a Deo, tamen eo modo quo habet essentiam verissime cognoscitur a Primo; sed debilem habet essentiam, et ita debiliter cognoscitur.506 Ista tamen debilitas retorquenda est ad cognitum et non ad cognoscentem.

506Cf. Rufus, CAv 1: “...” (Q312.81vb-82ra).

Ad obiecta [1-3] dicendum quod materia et forma non sunt adeo distincta per essentiam quin per unam ideam possint cognosci.

Sed istud non convenienter dicitur. Et ideo potest dici quod materia prima magis cognoscitur per privationem sive per modum privationis quam per modum positionis.507

507Cf. Rufus, SMet 11.13.Q1D: “...” (ed. T. Noone, pp. 297, 312).

Et ideo si intelligeretur, intelligeretur per ideam privationis, quam non est ponere in Primo.

Unde potest dici quod Primum cognoscit primam materiam, non tamen per ideam suam in ipso exsistentem; sed per cognitionem positionis formae cognoscit materiam primam.508

508Postea Rufus aliter sentit de materia. Cf. CAv 1: “...” (Q312.85ra).

Et similiter est dicere de omnibus privationibus quod cognoscuntur cognitis suis habitibus, |E 55rb| sive cognitis ideis habituum.509

509Cf. Rufus, SMet 11.13.Q1J, ed. T. Noone, p. 313.

Et similiter per ideam boni cognoscitur et bonum et malum,510 quia non est conveniens ponere ideam mali in Primo, nec alicuius privationis etiam.

510Cf. Auxerre, Summa Aurea 1.9.1, ed. J. Ribaillier, 1: 179.

[An Primum intelligat transmutabilia]

5. Postea quaeritur de intellectu Primi utrum intelligat transmutabilia, et secundo utrum intelligat non-ens, et tertio utrum intelligat contradictorie opposita simul.511

511Cf. supra, 11.2.3.

De primo sic:

[1] Omne quod intelligit transmutabilia intelligendo transmutatur; sed intellectus Primi non transmutatur in intelligendo; ergo non intelligit transmutabilia. Prima patet per hoc quod illud quod intelligit transmutabile quandoque intelligit et quandoque non, et ita transmutatur in intelligendo. Minor patet ex littera.512

512Aristot., Metaph. 12.9.1074b26-28.

[2] Praeterea, omne quod intelligit transmutabilia in eius intellectu cadit successio et ita fatigatio et lassitudo;513 sed intellectus Primi non fatigatur;514 ergo non intelligit transmutabilia, ut videtur.

513Aristot., Metaph. 12.9.1074b28-29. 514Averroes, In Metaph. 11(12).51, Iunt. 8: 158r. Cf. Rufus, SMet 11.13.E1, ed. T. Noone, p. 285.

[Digressio de fatigatione in intellectu]515

515Rufus, SMet 11.13.E1, ed. T. Noone, p. 285.

Et gratia huius potest quaeri qualiter omne quod intelligit successive intelligit cum lassitudine.516

516Averroes, In Metaph. 11(12).51, Iunt. 8: 158r.

Quia hoc videtur esse falsum in intellectu nostro qui intelligit successione, et tamen non fatigatur, quia fatigatio est ratione organi; sed intellectus non est virtus naturalis utens instrumento.517 Et ita cum debilitatio sit propter organum (quod patet per Aristotelem in De anima qui vult quod “si senex haberet oculum iuvenis, videret sicut et iuvenis”),518 et ita videtur quod cum intellectus non utatur organo,519 non fatigatur.

517De fatigatione cf. Aristot., DAn 1.4.408b20, ut citatur apud Averroem, In DAn 1.65, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 87, ubi etiam loquitur de instrumento. 518Aristot., DAn 1.4.408b21-22, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 6.15, ed. J. Hamesse, p. 175. Cf. Averroes, In DAn 1.65, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 87. 519Cf. Rufus, In DAn 2.11.Q2: “...” (Q312.25va; ed. M. Alonso, p. 247).

Praeterea, si intellectus fatigaretur, haberet contrarium – quod est falsum, ergo primum.

Contrarium principalis videtur sic:

[a] Quia Primum omnia intelligit, et si hoc, intelligit tam transmutabilia quam intransmutabilia.

[b] Praeterea, Aristoteles in I De anima arguit Empedoclem, quia dicebat quod prima causa cognoscit amicitiam tantum et non litem.520 Et arguit ipsum, quia si hoc, Deus esset insipientior quam homo, quia cognosceret pauciora quam homo. Similiter potest argui ex ista parte: Si enim non intelligeret transmutabilia sed tantum intransmutabilia, tunc posset dici insipientior quam homo, quia homo intelligit tam transmutabilia quam intransmutabilia. Ergo cum hoc sit impossibile ponere, oportet ponere quod Primum intelligat tam transmutabilia quam intransmutabilia.

520Aristot., DAn 1.5.410b2-7; Averroes, In DAn 1.80: “...” (ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 108).

Et dicendum quod intellectus Primi intelligit omnia; intelligendo enim se intelligit omnia non quocumque modo, sed inquantum entia sunt et non inquantum transmutabilia.521

521Cf. Grosseteste, De lib. arb. 2, ed. L. Baur, p. 160.

– Sed hoc non videtur sufficiens, quia sic cognosceret omnia in quadam natura communi et non secundum naturam propriam,522 et hoc est inconveniens ponere.

522Quod Primum cognoscit particularia tantum modo universali vel in una idea ponitur a pluribus. Exempli gratia: Avicenna, De philosophia prima 8.6, ed. S. Van Riet, 2: 418-419. Anselmus, Monologion 15, 37, ed. F. Schmitt, OO 1: 28-29, 55. Nequam, Speculum Speculationum 3.3.4, ed. R. Thomson, p. 255. Philippus C., Summa de Bono 2.1.1.5, ed. N. Wicki, 1: 56. Cf. Averroes, In Metaph. 11(12).51, Iunt. 8: 158r.

Ad obiecta:

Dicendum quod ratio [1] non cogit nisi Primum intelligeret per receptionem.523 Tunc enim sequeretur quod in intelligendo transmutaretur; modo vero non sic intelligit, sed per intuitionem propriae exsistentiae cognoscit exsistentiam cuiuslibet rei secundum naturam propriam.524 Et propterea patet responsio ad primum argumentum.

523De intellectu Dei tantum agendo, non recipiendo, cf. Rufus, SMet 11.9.Q2, ed. T. Noone, p. 212. Hales, Sent. 1.31.1, BFS 12: 297. 524De esse omnium in essentia Dei cf. Hales, Sent. 1.36.1, BFS 12: 356.

Ad aliud [2] similiter dicendum quod si intelligeret transmutabilia per receptionem sicut intellectus humanus prout est in corpore, tunc fatigaretur; modo autem non sic intelligit, sed intelligit ea secundum quod intelligit suam propriam exsistentiam sine qua nihil est id quod est.525 Unde sciendum quod Primum est optimum, et omne tale sui ipsius multiplicativum est.526 Unde esse participatur a Primo, et per ipsum a multis aliis, et sic producit omnia quae sunt in esse, sic faciens ea participare suam entitatem et bonitatem,527 et ita inspicit a quibus potest participari suum esse, et sic inspiciendo suum esse proprium inspicit omnia alia participantia suum esse.

525Cf. Boethius, Quomodo substantiae, ed. C. Moreschini, p. 188; PL 64: 1311. 526Ps. Dion., De divinis nominibus 4.1, tr. Scoti Eriugenae, ed. P. Chevallier, Dionysiaca 1: 146-147; Library of Latin Texts, Series A, vol. 696, p. 140, colon 2; PL 122: 1128-1129. Cf. Auxerre, Summa Aurea 2.8.2.9.2 et 3, ed. J. Ribaillier, 2.1: 215, 221. Hales, Sent. 1.1.36, BFS 12: 23. Philippus C., Summa de Bono 1.1, ed. N. Wicki, 1: 6. 527Cf. Ps. Dion., De divinis nominibus 4.1-4, 5.1-4, tr. Scoti Eriugenae, ed. P. Chevallier, Dionysiaca 1: 146-172, 321-335; Library of Latin Texts, Series A, vol. 696, p. 140, colon 2 - p. 174, colon 4, p. 321, colon 3 - p. 334, colon 1; PL 122: 1128-1131, 1147-1149.

[Ad digressionem]

Ad aliud quod quaerit sciendum quod fatigatio potest fieri per taedium vel per fastidium. Et sic potest fieri fatigatio in intellectu per successionem, sicut patet in intellectu nostro quod fatigatur propter taedium, quia non potest multa simul intelligere. Non tamen est fatigatio in intellectu |E O171 55va| sicut in organo corporali, quia talis fatigatio potest inducere corruptionem.

[An Primum intelligat transmutabilia
mediantibus intransmutabilibus]

6. Quaeritur consequenter utrum intelligat transmutabilia mediantibus intransmutabilibus vel non.

Et videtur quod sic:

[1] Quia sicut Primum se habet ad alia in movendo et efficiendo, sic et in intelligendo; sed Primum quaedam movet immediatius quam quaedam, ut caelum quam haec inferiora. Similiter intelliget haec inferiora transmutabilia mediantibus intransmutabilibus.

Sed contra:

Si hoc esset verum, tunc non esset Primum in sua natura efficiens intelligendo. Hoc autem est inconveniens ponere in Primo, ergo inconveniens est quod aliquod intelligat mediante alio.

Et dicendum quod Primum omnia quae ex nihilo produxit in esse immediate cognoscit et intelligit non mediantibus aliis; quaedam autem sunt quae non immediate produxit in esse ex nihilo, ut ista inferiora transmutabilia.

Dicendum ergo quod intelligit tam transmutabilia quam intransmutabilia, et hoc mediantibus suis essentiis quas educebat ex nihilo, et ita uniformiter intelligit transmutabilia et intransmutabilia, quia per suas essentias quae sunt intransmutabiles.

Ad obiectum [1] dicendum quod non est simile de transmutatione, motu et intellectu. Quia enim ista transmutatio est circa inferiora quae sunt remota valde a Primo et ita corruptibilia et vilia, propterea non fuit decens Primum immediate movere ad causandum ista sed mediantibus corporibus supracaelestibus quae etiam intelligere potest per suas essentias, quae sunt incorruptibiles. Et ita non est simile.

[An Primum possit intelligere non-ens]

7. Consequenter dubitatur utrum Primum possit intelligere non-ens vel non.528

528Cf. supra, 11.2.5.

Et videtur quod sic:

[1] Quia omnis operans scienter cognoscit istud super quod operatur; aliter enim ignoranter operaretur. Ergo si Primum produxit omnia ex nihilo et ex non-ente, patet quod cognoscit non-ens.

[2] Praeterea, amplior est scientia infinita quam finita, ergo si finita potentia potest universaliter cognoscere omne ens, ergo infinita scientia potest super amplius, et ita potest super ens et non-ens, et ita potest non-ens cognoscere.

[3] Praeterea, Primum cognoscit res antequam sunt529 et praesentialiter, sed antequam sunt, sunt non-entia, ergo Primum cognoscit non-entia.

529Eccli. 23.29, de quo August., De Trinitate 15.13, ed. W. Mountain, CCL 50A: 495; PL 42: 1076.

Et dices530 quod Primum cognoscit res ut sunt in ipso Primo, et sic verissime sunt, et ita cognoscit nihil nisi ens.531

530Cf. infra, ubi etiam considerat et respondet ad obiectionem contra argumentum principale. 531Cf. Averroes, In Metaph. 11(12).51, Iunt. 8: 158r.

Et si hoc sit verum, tunc cognosceret unum solum, et omnia sub confusione et non in propria natura – quod prius visum est esse falsum.532

532Cf. supra, 11.2.5.

Contrarium huius videtur sic:

[a] ‘Quod non est non est scire’:533 haec est vera in scientia demonstrativa. Ergo similiter, ut videtur, erit vera in scientia Dei.

533Aristot., APos 1.2.71b25-26, tr. Iacobi, AL 4.1: 7.

[b] Praeterea, si sciatur non-ens, aut scitur quia est ens, aut quia est non-ens. Non quia ens constat, ergo si scitur, scitur non esse. Sed scire non-ens, in cognoscendo non-esse esse verum de ipso, est scire non-ens secundum quid et non simpliciter. Ergo videtur quod non-ens non potest simpliciter sciri.

Et dices quod non-ens potest intelligi ut incomplexum. Sed contra: quod intelligitur ut incomplexum intelligitur per sui essentiam, sed non-ens non habet essentiam, ergo non intelligitur ut incomplexum.

Et dicendum quod est loqui de non-ente quod nec est actu nec potentia, et tale non-ens a nullo intelligitur nisi secundum privationem. Aliud est non-ens quod etsi non sit ens actu, tamen est ens in potentia, aut quia fuit aut quia erit; et tale intelligitur a Primo praesentialiter, quia futura et praeterita sunt ei praesentia.534 Unde non-entitas refertur ad causatum, entitas autem attribuitur causae cui praeterita et futura sunt praesentia, et ita non intelligit non-ens simpliciter.535

534Ut dicit Boethius, De consol. 5.6.8, ed. C. Moreschini, p. 156; 5.6.350, PL 63: 860. Cf. Lombardus, Sent. 1.35.9, ed. I. Brady, 1: 258. Cf. etiam Grosseteste, De lib. arb. Exon. 5, ed. N. Lewis, p. 44; De lib. arb. 4, ed. L. Baur, p. 163. 535Rufus, SMet 11.13.Q1J: “...” (ed. T. Noone, p. 310).

Ad obiecta:

Dicendum ad primum [1] quod omne agens aliquid ex |E 55vb| aliquo cognoscit istud dummodo illud sit cognoscibile; sed nihil non est cognoscibile; et propterea non est dicere nihil quod fuit non-ens ex quo facit res cognosci a Primo.

Item, non proprie dicitur quod aliquid fit ex nihilo materialiter,536 sed ex nihilo fit aliquid,537 id est, post nihil.538

536Cf. Rufus, SMet 9.2.Q1: “...” (Q290.28ra). De ‘ex’ ut dicit circumstantiam causae materialis cf. etiam Rufus, In Phys. 1.6.2, ed. R. Wood, p. 111. 537Cf. Aristot., Phys. 1.4.187a26-27: “...” (AL 7.1.2: 18). Cf. etiam Aristot., Metaph. 3.4.999b8. 538Cf. Rufus, SOx 2.1D: “...” (B62.105va).

Ad aliud [2] dicendum quod scientia Primi non est infinita quia se extendit ad ens et ad non-ens, sed propter hoc quod multo veriori modo intelligit rerum essentias quam aliqua alia scientia. Unde non dicitur infinita extensive sed intensive.

Ad aliud [3] dicendum quod si res antequam sint in se [sunt] non-entia, tamen in suis principiis sunt entia. Unde si res in futuro sit ens, licet respectu praesentis sit non-ens, tamen respectu Primi debet dici ens, quia quod est futurum est ei praesens. Et similiter dicendum est de praeterito.

Ad ea quae sunt in contrarium dicendum:

Et primo ad primum [a]: quod istud quod est non-ens, neque secundum actum entis neque secundum actum essentiae, non contingit scire. Sed multa sunt quae etsi non sint secundum actum entis, tamen sunt secundum actum essentiae, quia sunt in suis principiis, et ipsa possunt sciri in suis principiis. Sed duplex est principium, materiale scilicet et effectivum. Prima autem causa cognoscit non-ens actu in suo principio effectivo;539 nos autem cognoscimus non-ens in suo principio materiali.

539De cognitione materiae cf. supra, 11.2.3.

Ad aliud [b] dicendum quod non sunt non-entia in suis principiis, et ita non solum scitur non-esse de eis, immo esse actu – esse, dico, in principiis. Si vero sit scientia de non-esse secundum quod non est, haec erit scientia secundum quid et non simpliciter, et ideo scientia de vacuo et infinito est secundum quid et non simpliciter.

[An prima causa intelligat opposita]

8. Consequenter dubitatur de ultimo540 et arguo sic:

540Cf. supra, 11.2.5.

Quaecumque prima causa intelligit simul ea intelligit, ergo opposita intelligit. Probatio: aliquis prius cogitavit unum oppositorum esse verum cuius modo oppositum est verum, et ita suum oppositum modo scitur et intelligitur ab eo, et si sic, intelligit opposita.

Sed contra:

Impossibile est opposita simul esse vera,541 et ita cum omne quod intelligitur est verum, impossibile est opposita simul intelligi.

541Vide Aristot., De interpr. 9.18a28-39.

Et dicendum quod Primum intelligit opposita quantum est a parte intelligentis simul, tamen quantum est a parte rei non. Quia Primum intelligit omnia praesentialiter quantum est a parte sua, et ita quod est praeteritum in se est [ei] praesens.542 Et ita cum unum oppositorum prius fuit verum in praeterito et non in praesenti in se, tamen in praesenti verum intelligitur – apud Primum, dico – sicut ostendebat prima ratio. Unde licet opposita intelligantur insimul ab intelligente, non tamen oportet quod sint simul in se extra in re.543

542Cf. supra, 11.2.7. 543Hic additur saeculo decimo quinto: “...” In folio sequente (56ra-va) sequitur tractatus scriptus saeculo decimo quarto “...