Anonymous Erfurt
Notulae1 in De anima Aristotelis
(Abbreviatio Buckfield)

Erfurt, Universitätsbibliothek, Dep. Erf.
Codex Ampl. Quarto 312, fol. 20vb-22rb, 61ra-68ra

Editio redacta a Jennifer Ottman


[Liber I]

1De hoc titulo cf. Codex Ampl. Quarto 312, fol. 78ra: ...

1. [1.1.402a1-4] In prooemio primo probat necessitatem scientiae de anima, per hoc quod scientia de anima est melior et nobilior omnibus aliis scientiis praeter divinam, cum superet omnes alias scientias propter sui certitudinem et sui subiecti nobilitatem.


2. [1.1.402a4-7] Et etiam per hoc quod utilis est ad cognitionem omnis veritatis, et maxime est utilis ad scientiam naturalem, cum anima sit quasi principium animalium, et maxima pars philosophiae naturalis est de animalibus et aliis animatis.


3. [1.1.402a7-10] Secundo dat intentionem huius scientiae, dicens primo ipsum intendere in hac scientia cognoscere substantiam ipsius animae et eius accidentia, ut magis proprias passiones animae et passiones quae sunt magis communes corpori et animae.


4. [1.1.402a10-22] Secundo dat difficultatem circa intentum, probans difficillimum esse cognoscere quidditatem et substantiam animae, per hoc quod etsi est una via communis ad deveniendum in cognitionem definitionis cuiuslibet rei, sicut est una via — scilicet, demonstrativa — ad demonstrandum omnes per se passiones, adhuc est hoc valde difficile in definitione animae. Aut si sint viae propriae ad cognoscendum definitiones diversarum rerum, tunc est hoc difficillimum in definitione animae, eo quod difficillime scitur utrum ipsa via veniendi in definitionem animae sit demonstratio aut divisio aut via compositionis. Et adhuc etsi cognosceretur via, difficile esset cognoscere propria principia animae ex quibus haberet componi sua definitio, eo quod ipsa anima maxime elongatur a comprehensione sensitiva.


5. [1.1.402a22-b1] Tertio2 dat modum circa intentum, et primo circa intentum de substantia animae, dicens quod ad cognoscendum de substantia animae oportet primo dividere in quo genere sit et etiam quid sit.



2Nota marginalis in E: “‘Primum autem’” [1.1.402a22].

6. [1.1.402b1] Et etiam oportet, dato quod sit substantia, quaerere utrum anima sit partibilis secundum subiectum ut ponit Plato, aut sit impartibilis secundum partibilitatem subiecti.


7. [1.1.402b1-3] Et etiam utrum anima sit eadem specie in omnibus animatis, aut non sed diversa. Et si diversa, utrum illa diversitas sit solum secundum speciem et non secundum genus, aut sit secundum genus.


8. [1.1.402b3-5] Et probat de hoc esse considerandum. Tum quia dimissio considerationis utrum animae communicent in genere vel non fuit causam propter quam antiqui solum consideraverunt de anima hominis, relinquendo animas aliorum animatorum, aestimantes considerationem de anima hominis esse considerationem de anima simpliciter.


9. [1.1.402b5-7] Tum quia alioquin lateret nobis utrum esset eadem definitio in omnibus animatis, aut diversa sicut diversa est definitio animalis secundum unamquamque speciem animalis.


10. [1.1.402b7-8] Et propter hoc incidenter probat quod non erit una definitio animalis universalis, sicut quis crederet, per hoc quod animal universale aut nihil est, aut posterius est particularibus animalibus, et cognitio posterioris non facit completam cognitionem de eo quod prius est.


11. [1.1.402b9-11] Et oportet etiam quaerere, si ita sit quod anima non sit partibilis secundum subiectum, ita quod non sint multae animae secundum subiectum sed sint multae secundum partes, utrum in considerando de anima sit prius sic considerandum de ea secundum se totam, scilicet in eo quod est anima, aut de anima secundum suas partes. Et addit quod difficile est considerare sic de ea, eo quod difficile est determinare qualis sit partium animae naturalis diversitas.


12. [1.1.402b11-14] Et etiam oportet quaerere, licet prius considerandum sit de tota anima quam de suis partibus, tamen quando considerandum est de suis partibus, utrum prius sit considerandum de ipsis partibus in se an de suis operibus.


13. [1.1.402b14-16] Et etiam oportet quaerere, si prius considerandum sit de operibus partium animae quam de partibus, utrum prius de ipsis operibus an de obiectis operum.


14. [1.1.402b16-22] Postea,3 quia in ponendo praedictas quaestiones relinquit sub dubitatione utrum per cognitionem priorum devenitur in cognitionem posteriorum aut e converso, incidenter docet vel probat quod utraque via est concessa in hac arte, per hoc quod non solum est cognoscendum subiectum vel definitionem subiecti ad cognoscendum accidentia propinqua et essentialia de subiectis, sed etiam cognoscendum est huiusmodi accidentia ad cognoscendum quid sit subiectum sive definitionem subiecti. |E 21ra| Et relinquit ex hoc quod accidentia magnam conferunt partem ad cognoscendum quod-quid-est.



3Nota marginalis in E: “‘Videtur’” [1.1.402b16].

15. [1.1.402b22-26] Quod probat per hoc quod, eo quod definitio subiecti est radix et principium demonstrandi omnem per se passionem de subiecto, patet quod cognitis per se accidentibus necesse est aliquam habere cognitionem de definitione subiecti, et cognita definitione subiecti habebitur cognitio per se accidentium.


16. [1.1.402b26-403a2] Ex quo concludit omnem definitionem subiecti per quam non habetur cognitio per se accidentium subiecti aut aliqua coniecturatio esse cassam et vanam et dialecticam.


17. [1.1.403a3-10] Tertio declarat quod haec scientia supponitur naturali philosophiae, per hoc quod omnes passiones animae sunt communes animae et etiam corpori physico habenti animam. Passiones enim quae attribuuntur virtuti intellectivae sunt communes corpori et animae, cum intelligere sit aut quaedam imaginatio aut non sine imaginatione.


18. [1.1.403a10-16] Et concludit ex hoc quod si aliqua sit propria passio animae aut actio non indigens instrumento corporeo, possibile est huiusmodi actionem aut passionem separari a corpore et inesse ipsi animae, licet abstrahatur a corpore.


19. [1.1.403a16-19] Et etiam passiones virtutis concupiscibilis sunt communes corpori et animae, cum secundum omnes huiusmodi passiones alteretur corpus et animae compatiatur.


20. [1.1.403a19-22] Quod patet per hoc quod quidam homines a magnis et difficilibus passionibus aut nihil aut parum moventur, et quidam a parvis passionibus multum moventur, quod non est nisi propter diversam dispositionem corporis.


21. [1.1.403a22-24] Et etiam per hoc quod quidam homines omnino nulla eminente causa timoris timent.


22. [1.1.403a24-25] Et ex dictis concludit quod, ex quo secundum omnes passiones animae concupiscibilis compatiatur corpus animae, quod omnes passiones animae concupiscibilis sunt formae in materia.


23. [1.1.403a25-27] Ex quo infert corollarie quod si physicus debeat definire talem formam, debet eam definire per materiam, tangendo formam in materia respectu finis, cuiusmodi est haec definitio: ‘ira est accessus sanguinis circa cor ab iniuria illata propter vindictam exequendam’.


24. [1.1.403a27-28] Ex quibus infert quod physici est considerare de omni anima, si omnis anima fuerit talis quod passiones eius exsistunt in corpore aut indigent aliquo exsistente in corpore, aut de anima cuius passiones sunt huiusmodi.


25. [1.1.403a29-b10] Postea, quia corollarie conclusum est quod physicus habet definire per materiam, dat differentiam primo inter physicum et logicum quoad modos definiendi. Et est differentia quod physicus definit aut per materiam aut convenientius per materiam et formam. Logicus solum definit per formam.


26. [1.1.403b10-14] Secundo dat differentiam inter physicum et alios artifices. Inter physicum autem et mechanicum in hoc quod physicus considerat passiones corporis naturalis secundum quod huiusmodi. Mechanicus considerat passiones ut sunt proprietates corporis artificialis, ut aedificator considerat passiones et proprietates domus et eorum quae secundum artem exiguntur ad domum.


27. [1.1.403b14-15] Inter physicum et mathematicum in hoc quod mathematicus non considerat formas in materia exsistentes ut sunt in materia, immo abstrahendo eas a motu et a materia sensibili, quamvis secundum veritatem in materia sensibili sint.


28. [1.1.403b15-16] Inter physicum et metaphysicum in hoc quod metaphysicus considerat formas abstractas a motu et a materia secundum veritatem, et hoc sive fuerint abstractae secundum esse et intellectum sive secundum intellectum solum. Physicus autem omnino non abstrahit.


29. [1.1.403b16-19] Postea, redeundo ad principale propositum, dicit quod passiones animae ad minus concupiscibilis non sunt separabiles a materia naturali ipsorum animalium, cum huiusmodi passiones nec sunt separabiles a materia secundum esse nec secundum definitionem, licet linea et superficies et huiusmodi etsi non separentur a materia secundum esse, separabiles tamen sunt secundum definitionem.


30. [1.2.403b20-24] Quarto et ultimo in prooemio dat modum procedendi in libro. Et est modus primo determinare opiniones aliorum de anima, ut si quid bene dixerunt, accipiatur; si quid male, relinquatur et destruatur.


31. [1.2.403b24-28] In prima parte istius tractatus, in qua determinat de opinionibus aliorum circa animam, sunt tria capitula. Primum capitulum. Quia motus et sensus sive cognitio videbantur antiquis esse maxime animae naturalia, eo quod motu et sensu maxime differat animatum ab inanimato, |E 21rb| enarrat opiniones aliorum super haec principia fundatas, et primo opiniones fundatas super illud principium quod est motus.


32. [1.2.403b28-31] Et est opinio quod anima est quiddam movens et motum, cum anima sit principium maxime proprie movens, et secundum ipsos antiquos nihil movet nisi moveatur.


33. [1.2.403b31-404a16] Et huius opinionis erant Democritus et Leucippus dicentes animam ignem aut igneum, eo quod ponunt animam praeter hoc quod movet esse aliquod quod movetur. Et dant causam suae positionis et etiam suam positionem confirmant per signum quantum ad eos.


34. [1.2.404a16-20] Huius etiam opinionis erant Pythagorici. Quidam enim eorum dicunt similiter Democrito et Leucippo animam esse atomos indivisibiles in aere, et hoc propter earum volubilitatem. Alii eorum dicunt animam esse movens huiusmodi atomos indivisibiles quae continue moventur.


35. [1.2.404a20-25] Huius etiam opinionis erat Plato, eo quod quicumque dicit animam esse numerum se ipsum moventem est talis opinionis, et omnes alii praedicti, eo quod omnes ponunt omnia alia moveri ab anima et etiam ipsam moveri a se ipsa.


36. [1.2.404a25-27] Huius etiam opinionis est Anaxagoras. Posuit enim intellectum moventem omnia, et apud ipsum intellectus et anima idem sunt.


37. [1.2.404a27-b8] Postea incidenter subiungit differentiam inter Democritum et Anaxagoram in loquendo de intellectu et anima, hanc scilicet quod Democritus non utebatur intellectu tamquam una potentia animae. Immo simpliciter dixerit idem esse animam et intellectum, et sensum et animam idem esse. Anaxagoras autem minus certitudinaliter loquitur. Videtur enim ponere quod intellectus et sensus non sunt idem, cum ponat intellectum esse causam rectificantem et ordinantem actiones virtutum inferiorum. Videtur etiam ponere ipsa esse idem, cum ponat intellectum similiter reperiri in omnibus animalibus — quod falsum est, cum intellectus secundum prudentiam non similiter inest omnibus hominibus.


38. [1.2.404b8-11] Secundo enarrat opiniones fundatas super illud principium quod est sensus sive cognitio. Et est opinio quod anima est ex elementis, et hoc aut ex uno secundum ponentes pauca elementa esse aut tantum unum, aut ex pluribus secundum ponentes plura elementa esse. Ratio opinionis est quod, quia nihil cognoscitur nisi per suum simile, et anima cognoscit res quae sunt ex elementis, oportet quod anima sit eis similis, et ita oportet esse ex elementis.


39. [1.2.404b11-15] Huius autem opinionis sunt Empedocles et Plato. Empedocles enim posuit animam esse ex sex principiis sive elementis quae ponebat, scilicet ex quattuor elementis et etiam ex duabus causis agentibus, scilicet amicitia et lite, eo quod omnia haec cognoscit anima.


40. [1.2.404b16-21] Plato autem hoc idem opinatus est et eodem modo, et etiam hoc idem opinatus est alio modo. Ponit enim in suo Timaeo animam esse ex elementis, quae apud ipsum sunt numeri. Ponit etiam in sua Physica animal universale quod est genus et principium animalium particularium esse ex prima unitate et prima longitudine et prima latitudine et prima profunditate, et similiter cum anima sit principium animalis et habeat cognitionem de animali, ponit animam ex illis principiis esse, quae non sunt nisi prima unitas et prima dualitas et prima trinitas et prima quaternitas.


41. [1.2.404b21-27] Opinatus est etiam Plato illud idem per virtutes apprehensivas animae. Ponit enim intellectum esse unum sive unitatem; scientiam autem duo; opinionem tria; sensum quattuor. Et ponit animam esse ex his principiis, eo quod cum anima discernit res, aut eas discernit intellectu aut scientia aut opinione aut sensu.


42. [1.2.404b27-30] Tertio enarrat opinionem fundatam super utrumque principium, scilicet sensum et motum. Et est quod anima est numerus se ipsum movens. Numerus est, quia comprehendit res, quae sunt ex numeris. Se ipsum movens est, quia cum movet corpus, movetur; et non ab alio, ergo a se.


43. [1.2.404b30-405a3] Postea subiungit quod praedicti considerantes de anima differunt in considerando de substantia animae secundum differentiam eorum in principiis. Et quoad substantiam, ut qui ponunt principia corporea differunt a ponentibus principia incorporea, et a sic ponentibus differunt ponentes animam esse ex principiis corporeis et incorporeis. Et quoad numerum, ut qui ponunt unum principium differunt a ponentibus plura principia.


44. [1.2.405a3-7] Secundum capitulum sive secunda pars principalis declarat opiniones praedictas suppositis suis fundamentis esse valde convenientes. Et primo declarat quod considerantes de anima penes motum convenienter ponebant esse ignem vel igneum, |E O65 21va| eo quod esse motivum naturaliter convenit principiis et ita animae, et ignis inter omnia corpora elementaria est corpus subtilissimum et minimum habens de corpulentia, et ita est maxime motivum.


45. [1.2.405a8-13] Secundo quod Democritus convenienter ponebat animam esse ex corporibus rotundis indivisibilibus, eo quod haec sint maxime motiva et propter eorum subtilitatem et propter eorum figuram, quae motui est aptissima.


46. [1.2.405a13-19] Tertio quod Anaxagoras convenienter ponebat animam habere naturam principii sive intellectum, quae ambo eiusdem posuit esse naturae, eo quod intellectus est simplicissimum eorum quae sunt, quoniam sine omni compositione; et immixtum, quoniam caret omni corporeitate; et purum ab omni condicione materiali. Et ita patet ipsum esse principium valde motivum et cognoscitivum.


47. [1.2.405a19-21] Postea addit sex novas opiniones confirmantes quod habitum est in hac parte proxima. Prima fuit opinio Melissi ponentis magnetem sive adamantem, eo quod movet ferrum, habere animam et per animam suam sic movere.


48. [1.2.405a21-25] Secunda Diogenis ponentis animam esse aerem, eo quod opinabatur aerem esse subtilissimum et etiam principium aliorum. Et quia principium, attribuebant ei cognitionem; quia subtilissimum, ideo attribuebant ei motum. Et ita convenienter observabat convenientiam.


49. [1.2.405a25-29] Tertia opinio erat Heracliti dicentis animam esse vaporem liquidum multum recedens a natura corporeitatis, cuiusmodi vaporem ponit esse elementum ex quo constant res. Et propter fluxum istius principii opinatus est omnia quae sunt semper esse in motu.


50. [1.2.405a29-b1] Quarta opinio erat Alcmaeonis ponentis animam esse moventem se ipsam semper, et propter hoc esse immortalem, eo quod in suo motu comparatur corporibus immortalibus, quae sunt corpora caelestia quae continue moventur.


51. [1.2.405b1-5] Quinta opinio erat Hippi vel Zenonis ponentis animam esse aquam, eo quod dixerit animam esse sperma, cuius natura est valde humida et aquaea. Sperma autem dixit esse animam, eo quod format embrionem.


52. [1.2.405b5-8] Sexta erat opinio ipsius Critiae ponentis animam esse sanguinem, eo quod proprium est animae sentire, et hoc est per naturam sanguinis.


53. [1.2.405b8-10] Postea subiungit quod nullus philosophorum posuit animam esse terram vel ex terra, sed dicendo animam esse ex omnibus elementis vel omnia elementa posuerunt per accidens animam esse terram vel ex terra.


54. [1.2.405b10-30] Secundo declarat considerantes de anima penes cognitionem vel sensum convenienter dixisse et animam aut esse elementum aut ex elementis, eo quod sive definiatur anima aut per motum aut per sensum aut per incorporeitatem, semper resolvitur anima ad principia. Et omnes conveniunt in hoc praeter Anaxagoram, qui solus dixit intellectum esse impassibilem et immortalem et omnino nullam habere communionem cum corpore, et ita intellectum nec esse corpus nec virtutem in corpore; posuit etiam animam omnia cognoscere. Alii autem ab Anaxagore ponentes principia contraria dixerunt animam esse ex contrariis. Ponentes autem tantum unum contrariorum esse principium rerum aut unum par contrariorum dixerunt animam esse ex illo uno, denominantes animam ab illo contrario, dicentes animam esse calorem aut frigus aut huiusmodi aliquod, et hoc praebere vitam animali.


55. [1.3.405b31-406a14] Tertium capitulum intendit destruere iam dictas opiniones antiquorum. Et primo, quia forte non solum est falsum animam secundum suam substantiam esse moventem se, sed etiam impossibile est substantia ipsius constitui per motum, ideo primo destruit opiniones considerantium penes motum de anima, probans quod anima non movetur nec per se nec per accidens.


56. [1.3.406a14-22] Quod non movetur per se, hoc primo probat per naturam motus sive moti. Tum quia si anima movetur non secundum accidens sed per se, movetur secundum naturam, et si hoc, movetur secundum locum, et ita esset corpus, cum solum corpori debeatur locus. |E 21vb|


57. [1.3.406a22-27] Tum quia si movetur natura, movetur et violentia et e converso. Similiter si quiescit natura, quiescit violentia et e converso — quod est impossibile, eo quod volentes fingere de anima non possunt ponere ipsam moveri aut quiescere violentia, cum nihil sit a quo posset pati violentiam.


58. [1.3.406a27-30] Tum quia si ipsa movetur sursum aut deorsum simpliciter aut medio modo et non tantum circulariter, anima esset aliquod quattuor elementorum — quod est impossibile, quia si sic, solum moveret corpus secundum exigentiam illius elementi quod esset — quod falsum est, cum moveat corpus in partes diversas.


59. [1.3.406a30-b5] Tum quia si anima movetur per se, conveniens esset ut moveretur eodem motu quo movet corpus, et ita moveretur secundum locum, cum moveat corpus secundum locum. Sed si sic, posset anima exire a corpore mortificando corpus et iterum introire corpus ipsum vivificando — quod falsum est.


60. [1.3.406b5-10] Secundo idem probat per naturam ipsius moventis, et primo quod non movetur anima per se ab aliquo movente, per hoc quod cum ex hypothesi anima per se moveat se ipsam, si moveatur ab alio, hoc non erit nisi per accidens, sicut illud quod est per se bonum vel appetibile non indiget ut sit bonum vel appetibile propter aliquid nisi per accidens.


61. [1.3.406b10-11] Et subiungit quod si posset dici animam moveri ab aliquo extrinseco movente, maxime conveniret dicere eam moveri a sensibilibus. Creditur enim sensus et movere sensibilia et ab eis moveri.


62. [1.3.406b11-15] Secundo probat quod anima non movetur per se a se ipsa, quia si sic, idem esset movens et motum — quod est impossibile, cum omne per se motum ab aliquo differat ab eo secundum substantiam et definitionem.


63. [1.3.406b15-22] Postea descendit ad opiniones contrarium huius dicti proximi conclusi opinantium, et primo ad opinionem Democriti ponentis animam moveri per se et suo motu movere corpus.


64. [1.3.406b22-24] Quam destruit per hoc quod Democritus non potest dicere qualiter anima posset esse causa quietis animalium quandoque, cum substantiale et de essentia animae secundum ipsum sit movere.


65. [1.3.406b24-25] Et etiam per hoc quod si anima sic moveret corpus ut ipse dicit, tunc non moveret ipsum secundum voluntatem aut intellectum — quod est inconveniens.


66. [1.3.406b25-407a2] Secundo ad opinionem Platonis dicentis in Timaeo animam moveri per se et etiam ipsam esse mixtam corpori et ob hoc movere corpus. Dixit etiam ipsam esse ex elementis mundi, ex quibus dixit eam componi compositione musica et comprehendere harmoniam, quia componitur compositione harmonica. Et hoc modo dixit eam componi propter duo, scilicet ut cognosceret cognitione convenienti et proportionali et etiam ut moveret corpus.


67. [1.3.407a2-6] Quia autem in illa opinione supponitur anima esse magnitudo et esse circulata et esse mota et esse corpori mixta, primo improbat animam esse magnitudinem, per hoc quod intellectus non est magnitudo, et anima et intellectus sint idem secundum Platonem, cum motus sive actio virtutis sensitivae non sit actio alicuius virtutis nisi intellectivae secundum ipsum.


68. [1.3.407a6-10] Quod autem intellectus non sit magnitudo probat, per hoc quod intellectus prout intelligit res sic est unus et continuus sicut ipsius actio et etiam sicut res intellectae. Sed res intellectae non habent unitatem aut continuitatem sicut magnitudo sed magis sicut numerus. Igitur intellectus aut erit omnino indivisibilis, aut habebit continuitatem et unitatem sicut numerus et non sicut magnitudo.


69. [1.3.407a10-19] Et etiam per [hoc] quod si anima esset magnitudo, cum secundum ipsum Platonem intelligat rem tangendo ipsam, aut anima intelligeret ipsam rem secundum se totam aut secundum partem sui, et si secundum partem, aut secundum partem divisibilem aut indivisibilem. Sed per partem sui indivisibilem non intelligit, eo quod tunc solum intelligeret rem intellectam in puncto — quod est inconveniens, quia si sic, cum infinita puncta sint in intellecto, et infinita non contingat pertransire, nunquam foret aliquid secundum se totum intellectum. Nec per partem sui divisibilem intelligit, quia si sic, multotiens aut infinities intelligeret antequam intelligeret aliquid secundum se totum — quod est inconveniens, eo quod |E 22ra| possibile est rem totam simul et in eadem hora intelligi. Nec secundum se totam intelligit, quia si sic, tunc non indigeret ut secundum suas partes tangeret partes rei intellectae, eas intelligendo — quod est contra Platonem, qui ponit animam secundum suas partes tangere partes rei intellectae et sic eas intelligere. Et etiam si anima secundum se totam intelligeret totam rem intellectam, et secundum Platonem intelligeret secundum suas partes partes rei intellectae, tunc cum partes rei intellectae sint quaedam divisibiles et quaedam indivisibiles, nullo modo partes animae si ponuntur esse divisibiles, intelligent partes rei indivisibiles, nec partes animae indivisibiles partes rei divisibiles, cum intellectus fiat per contactum, et tangens debet esse superpositum tacto, et indivisibile non potest superponi divisibili nec e converso.


70. [1.3.407a19-24] Secundo improbat animam esse circulatam, per hoc quod intellectus non est circulatus. Quod probat per hoc quod tunc, cum circulatio sit actio circuli, esset intellectus circulus sive corpus circulare et e converso. Et sic cum circulatio secundum eos sit perpetua, erit et intellectus perpetuus — quod est inconveniens, eo quod actio intellectus practici est finita et sine circulo, cum sua actio sit propter aliquem finem, quo adquisito non amplius est actio sed quies.


71. [1.3.407a24-31] Et etiam eo quod actio intellectus speculativi est finita et sine circulo, cum omnis demonstratio et omnis definitio sit finita et sine circulo, et circa rationem quae est definitio et demonstratio sistit omnis actio intellectus speculativi. Omnis demonstratio autem finita est, cum habet principium a quo accipitur (scilicet, propositiones) et etiam finem ad quem est (scilicet, conclusionem). Et sine circulo est omnis demonstratio, quia si conclusio non fuerit perfecte cognita per propositiones, non fit reditio a conclusione ad propositiones ut per eam fiant cognitae, sed semper inititur alius terminus inter medium et ultimum quousque complete probentur propositiones, ut patet in prosyllogismis. Definitio autem omnis est finita et sine circulo, cum omnis definitio sit ex principiis finitis. Commentator4 hoc probat aliter et bene.



4Averroes, In DAn 1.48, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 70.

72. [1.3.407a31-32] Et etiam probat Aristoteles quod intellectus non est circulatus, per hoc quod tunc intellectus multotiens intelligeret idem, cum circulatio sit per reversionem multotiens supra idem.


73. [1.3.407a32-b2] Tertio probat quod intellectus non est motus, per hoc quod cum actio intellectus perfectior est et facilior apud quietem, imperfectior et difficilior apud motum, non inerit intellectui motus aliquis secundum naturam sed solum per violentiam, quia illud quod non de facili aptum natum est alicui inesse non secundum naturam ei inest sed secundum violentiam.


74. [1.3.407b2-3] Quarto probat intellectum non esse corpori mixtum, per hoc quod cum moveri non conveniat intellectui nisi per violentiam, quasi impossibile videtur intellectum esse mixtum corpori in quo moveatur nec posse ab eo separari.


75. [1.3.407b3-5] Et etiam per hoc quod frivolum videtur esse intellectum misceri cum corpore, cum melius sit ipsum esse separatum a corpore secundum quod multis videtur.


76. [1.3.407b5-13] Postea improbat opinionem Platonis propter hoc quod per suam positionem non potest reddere causam quare caelum movetur essentialiter motu circulari, quia non potest dicere animam esse causam, cum ponat ipsam esse aliquod elementorum. Nec motum circularem esse causam, quia talis motus est ei accidentalis secundum ipsum Platonem dicentem quod creator animae incurvavit ipsam a rectitudine in circulationem. Nec corpus caeli esse causam, cum propinquius se habeat anima ut sit causa quam corpus. Nec sufficit dicere Deum sic fecisse, quia sic melius est et convenientius; licet enim sic sit melius, tamen oporteret causam reddere.


77. [1.3.407b13-26] Et etiam propter hoc quod nec ipse nec sui sequaces dicentes animam copulari corpori et exsistere cum corpore nullam assignant causam ex parte animae nec etiam ex parte corporis quae sit dispositio corporis quod est adaptum ut ligetur cum ea, cum tamen necesse habeant haec determinare.


78. [1.4.407b27-30] Postquam improbavit opinionem Democriti et Platonis, descendit ad quandam opinionem quae valde multis videtur probabilis, quae est quod anima est harmonia.


79. [1.4.407b30-32] Cuius ratio est quia harmonia, ut dicunt, est admixtio et compositio contrariorum, et ipsi ponunt corpus componi ex contrariis, et sic harmoniam continere corpus in esse. Cum igitur anima principaliter continuat corpus in esse, anima erit harmonia. |E 22rb|


80. [1.4.407b32-34] Quam opinionem destruit primo per hoc quod anima non est harmonia quae est proportio compositionis contrariorum, ut cum corpus componitur ex elementis secundum complexionem, nec quae est ipsa compositio contrariorum, ut est cum est in aliquo vicinatio elementorum et non commixtio.


81. [1.4.407b34-408a1] Tum quia animae, secundum quod omnes ponunt, maxime convenit esse motivum, et harmoniae quocumque modo dicatur non convenit esse motivum.


82. [1.4.408a1-5] Tum quia in formis animae non possumus diversificare actionem et passionem penes diversam complexionem et proportionem elementorum aut penes diversam compositionem ipsorum, cum tamen huiusmodi proportio aut compositio dicatur harmonia.


83. [1.4.408a5-13] Secundo per hoc quod cum harmonia sit compositio habentium motum et situm et compositionem, ita quod non intercidat aliquod medium eiusdem generis, cuiusmodi harmonia est in cordis citharae, huiusmodi harmonia anima non est, eo quod licet possit investigari compositio diversarum partium, tamen non est possibile assignare secundum quam compositionem causetur intellectus aut secundum quam sensus aut alia virtus animae.


84. [1.4.408a13-18] Et etiam per hoc quod harmonia est proportio quam habent miscibilia ad invicem antequam misceantur, cuiusmodi harmonia non est anima, eo quod cum proportio mixtionis elementorum secundum quod est ex eis caro sit alia a proportione mixtionis eorum secundum quod ex eis est os aut nervus aut huiusmodi, et harmonia sit proportio illius mixtionis, contingeret multas esse animas in eodem corpore, cum omnes partes corporis sint ex commixtione elementorum, ita quod diversae ex commixtione diversa.


85. [1.4.408a18-24] Postea propter propinquitatem huius opinionis ad opinionem Empedoclis descendit ad ipsam, quae est quod forma cuiuslibet membri in corpore est secundum aliquam proportionem quae est apud compositionem elementorum. Et hanc opinionem faciendo quaestiones notabiliter improbat.


86. [1.4.408a24-26] Postea confirmat bene dici animam esse harmoniam. Tum quia alioquin difficile esset reddere causam qualiter est quod harmonia ipsa corrumpitur cum corruptione compositionis partium animalis.


87. [1.4.408a26-29] Tum quia difficile esset assignare causam quare corpus corrumpitur et etiam partes corporis quando anima corrumpitur.


88. [1.4.408a29-34] Postea epilogando concludit manifestum esse animam non esse harmoniam nec animam essentialiter moveri circulariter, sed animam in movendo corpus in quo est per se secundum locum per accidens movere se ipsam, nec esse possibile animam aliter moveri secundum locum quam per accidens.


89. [1.4.408a34-b4] Postea movet dubitationem per quam videtur anima moveri per se, quae est eo quod dicimus animam gaudere et confidere et huiusmodi, quae omnia, cum vere motus sint, animae per se attribuimus.


90. [1.4.408b5-11] Quam solvit per hoc quod licet illa vere motus sint, tamen quia non insunt animae per se, sed unumquodque eorum habet proprium subiectum cui per se inest, quod subiectum est corpus, cum nihil moveatur nisi corpus, propter hoc anima non movetur per se.


91. [1.4.408b11-18] Quam solutionem confirmat per hoc quod simile est dicere animam irasci aut gaudere sicut dicere ipsam texere vel aedificare. In nullo enim differt, secundum Commentatorem,5 nisi in hoc quod membra per quae irascimur et gaudemus sunt interiora, per quae autem teximus vel aedificamus sunt exteriora.



5Averroes, In DAn 1.64, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 85.

92. [1.4.408b18-30] Postquam probavit animam non moveri per se et removit dubitationem circa hoc, ostendit quod anima secundum sui partem intellectivam non movetur per accidens, immo est ingenerabilis et incorruptibilis, omnino immobilis, per hoc quod maxime accideret ei corruptibilitas apud debilitatem in senectute — quod est impossibile, cum virtus sensitiva apud senectutem non debilitatur nisi inquantum illud in quo est debilitatur.


93. [1.4.408b30-31] Postea epilogat animam non moveri nec per se nec per accidens secundum partem sui intellectivam, et licet secundum alias partes moveatur accidentaliter, essentialiter tamen et per se non. |E O66 22va| |E 61ra|


94. [1.4.408b32-409a1] Postquam6 destruxit opiniones considerantium de anima penes motum tantum, intendit destruere opiniones considerantium de ea penes motum et numerum, et primo dicendo quod irrationabilius consideraverunt de anima penes numerum et motum quam qui penes motum tantum, eo quod accidunt eis eadem inconvenientia quae accidunt considerantibus penes motum tantum et etiam propria inconvenientia, scilicet per naturam numeri.



6Titulus alia manu in summo folio in E: ... Nota marginalis in E: ...

95. [1.4.409a1-3] Destruit opinionem considerantium sic de anima, dicentium animam esse numerum se ipsum moventem, per hoc quod anima non est unitas mota, eo quod unitas nec movetur a se, cum unitas sit indivisibilis, et omne motum ex se dividitur in duo, quorum unum est [motor] et reliquum primo motum; nec movetur unitas ab alio, cum omne motum ab alio sit divisibile, ut probatur in libro Physicorum.


96. [1.4.409a3-7] Et7 etiam eo quod cum secundum mathematicos ex fluxu sive motu lineae fit superficies, et ex motu puncti linea, fieret ex motu unitatis quae ponitur esse anima quaedam linea positionem et situm habens, cum unitas positionem habens sit punctus, et huiusmodi unitas habet positionem, eo quod omne motum habet positionem.



7Nota marginalis in E: “2.”

97. [1.4.409a7-10] Et8 etiam per hoc quod anima non est numerus, eo quod si auferatur a quocumque numero aliquis numerus, relinquitur numerus alterius speciei. Tamen si auferatur a planta vel ab anguilla aliqua pars, manet in ea parte ablata eadem anima secundum speciem quae et erat in toto ante ablationem.



8Nota marginalis in E: “3.”

98. [1.4.409a10-18] Et9 etiam eo quod anima nec est ipsae unitates nec numerus aggregatus ex ipsis unitatibus, cum sicut in animalibus motis est illud quod est movens anima, similiter in numero moto ex se sive in unitatibus moventibus se illud quod est movens ipsas unitates erit anima, et sic erit anima solum movens et non mota — quod est contra eos.



9Nota marginalis in E: “4.”

99. [1.4.409a18-28] Et10 etiam eo quod si anima esset unitates moventes se, sequeretur quodlibet corpus esse animatum. Cum huiusmodi unitates animae habeant positionem (alioquin enim non differrent ab unitatibus numeralibus), erunt in corpore ita quod unitas animae, cum sit indivisibilis, erit in eodem loco cum puncto corporis indivisibili, et similiter infinitae unitates cum infinitis punctis. Et ita cum locus eorum sit idem et indivisibilis, ipsa erunt eadem et indivisibilia; quare anima erit puncta. Sed in quolibet corpore sunt puncta, et ita in quolibet corpore anima.



10Nota marginalis in E: “5.”

100. [1.4.409a28-30] Sequeretur etiam animam fore inseparabilem a corpore, cum puncta sint inseparabilia a linea, et linea sit inseparabilis a superficie, et superficies a corpore.


101. [1.5.409a31-b7] Secundo destruit hanc opinionem ducendo ad inconvenientia cum opinionibus aliorum communicantia. Et primo probat quod simile inconveniens accidit huic opinioni et opinioni ponentium animam esse corpus subtile, per hoc quod si anima sit corpus subtile, erunt duo corpora in eodem loco, scilicet corpus cuius est anima et corpus subtile quod est anima, cum etiam anima sit in omni parte corporis sensibilis secundum se totam. Similiter si anima sit numerus se ipsum movens, erunt multa puncta in loco unius puncti, scilicet unitates animae situm habentes, quae puncta sunt, et etiam puncta ipsius corporis.


102. [1.5.409b7-11] Secundo probat quod simile inconveniens accidit huic opinioni et opinioni Democriti, per hoc quod nihil differt atomos parvas moveri et motu suo movere corpus, ut dixit Democritus, et dicere unitates quascumque — magnas, scilicet, aut parvas — moveri et motu suo movere corpus, cum per utramque opinionem necesse sit animal aut corpus moveri in eo quod unitates aut atomi moventur.


103. [1.5.409b11-18] Postquam improbavit hanc opinionem per hoc quod per eam non potuerunt indicare substantiam animae, improbat eam per hoc quod per eam non possunt reddere causas actionum et passionum, cum non possint dicere quis numerus causat cogitationem et quis sensum et sic de aliis — quod tamen oporteret, cum rerum diversarum sint causae et principia diversa, et necesse sit accidentia causari a substantia et per substantiam distingui ab invicem.


104. [1.5.409b18-25] Postquam11 destruxit opiniones considerantium de anima penes motum et numerum et etiam ponentium animam esse corpus subtile, intendit destruere opiniones considerantium de anima penes cognitionem, dicentes animam esse ex elementis omnium, cum ea cognoscat.



11Nota marginalis in E: ...

105. [1.5.409b25-410a13] Quam opinionem coniunctim primo improbat per hoc quod si simile non cognoscitur nisi a suo simili, et anima est ex elementis, ut ponunt, cum multa sunt et quasi infinita quae non sunt elementa, anima ea non cognoscet. Forma enim compositi nec est elementum nec ex elementis, sed est supra elementa compositio propria et proportio determinata qua unumquodque est hoc quod est. Elementa enim non quocumque modo composita sed compositione propria et proportione determinata veniunt ad constitutionem cuiuslibet compositi — quod patet per Empedoclem loquentem de compositione ossis. Ex his relinquitur12 |E 61rb| quod non sufficit animam constare ex elementis solum ad hoc ut cognoscat composita, sed oportet animae inesse proportiones et compositiones proprias — quod est impossibile.



12Notae aliis manibus in imo folio in E: ...

106. [1.5.410a13-22] Et13 etiam per hoc quod si anima, quia cognoscit omnia, sit ex elementis, tunc cum entium quaedam sint substantiae, quaedam accidentia, si anima sit ex principiis solius substantiae, non cognoscet accidentia, et si ex principiis propriis accidentium, non cognoscet substantiam, cum non cognoscitur simile nisi simili. Et si dicatur anima esse ex principiis tam substantiarum quam accidentium, tunc anima secundum unam sui partem erit quantitas aut aliquod aliud accidens, secundum quam partem cognoscit quantitatem aut alia accidentia, et secundum aliam sui partem erit substantia, secundum quam partem cognoscit substantiam, cum nullum genus per principia alterius possit cognosci, eo quod non sunt similia.



13Nota marginalis in E: “2.”

107. [1.5.410a23-26] Secundo improbat opinionem hanc divisim, et primo improbat simile non cognosci nisi per suum simile. Tum quia si sic, cum intelligere, sentire et cognoscere sit aliquid pati, ut ipsi ponunt, erit pati simile a simili — quod est contra eos, cum ponant nihil pati nisi a suo contrario.


108. [1.5.410a27-b2] Tum14 quia si universaliter esset verum simile cognosci a simili, tunc ossa et pili et nervi, quae sunt partes animalis in quibus magis abundat terra, cognoscerent et sentirent sibi similia — quod falsum est.



14Nota marginalis in E: “2.”

109. [1.5.410b2-7] Tum quia si sic, ipsa anima cuius substantia constat ex principiis plura ignorabit quam cognoscet, cum unumquodque principiorum ex quibus est anima solum cognoscit res unius naturae, quae scilicet sunt ex illo principio, et omnia alia ignorat, cum ei sint dissimilia. Et etiam si sic, secundum Empedoclem Deus erit insipiissimus omnium mortalium. Dixit enim ipsum non cognoscere litem, eo quod non constat ex lite, et sola quinque principia cognoscere, eo quod solum constet ex illis quinque, et omnes mortales omnia sex principia cognoscunt.


110. [1.5.410b7-10] Tum quia si sic, cum secundum illam opinionem omne quod est aut est elementum aut ex elementis, omne quod est aliquid cognoscet, cum anima quia est ex elementis, ideo cognoscat ea. Et sic erit omne quod est animatum — quod est impossibile.


111. [1.5.410b10-15] Secundo improbat animam esse ex elementis, per hoc quod cum elementa sint contraria ad invicem et nata ab invicem separari et proportionantur materiae, indigent aliquo uniente et congregante ipsa ad invicem, quod uniens maxime videtur esse anima, cum in animato nihil sit nobilius et melius anima. Anima enim praecedit elementa causalitate et nobilitate, licet ipsa praecedant ipsam tempore.


112. [1.5.410b16-411a1] Tertio15 improbat animam, quia cognoscit res, constare ex elementis earum. Primo per hoc quod universaliter considerantes de anima penes motum sive cognitionem et sensum locuti sunt de anima solum particulariter, cum multa sint animata et etiam anima sensitiva quae manent immota localiter, ut spongia maris, et cum plura sint animata, ut plantae, quae nec sentiunt nec cognoscunt. Etiam multa sunt animalia quae carent cognitione, ad minus intellectiva. Et adhuc quamvis concedatur eis omne animal esse intelligens, non tamen consideraverunt universaliter de anima, sed solum particulariter, sicut Orpheus consideravit de anima dicens in suis carminibus animam ingredi corpus ex toto aere continente per respirationem, et sic nihil loquebatur de anima plantarum, cum plantae non respirent, nec de omni anima animalium, cum animalia carentia sanguine non respirent.



15Nota marginalis in E: “‘Omnes autem ex eo’ [1.5.410b16]. 21.”

113. [1.5.411a1-7] Secundo per hoc quod licet concedatur anima omnia cognoscere, non tamen oporteret eos ponere animam constare ex omnibus elementis. Immo sufficeret ponere eam constare solum ex elementis quae sunt habitus et forma ad cognoscendum alia elementa illis contraria quae sunt quasi privationes respectu illorum, cum altera pars contrarietatis, quae est habitus et forma, sufficiat ad cognoscendum et iudicandum de se ipsa et de suo opposito, sicut per rectum cognoscimus obliquum. Rectum enim iudex est sui et obliqui.


114. [1.5.411a7-8] Postquam16 improbavit animam constare ex elementis, improbat opinionem Melissi ponentis animam esse in elementis tamquam forma perfectiva ipsorum elementorum.



16Nota marginalis in E: “‘Et si in toto’ [1.5.411a7]. 22.”

115. [1.5.411a9-16] Et primo destruit hanc opinionem in se, per hoc quod tunc foret dubium propter quid anima non faceret elementa animalia, cum sit perfectio eorum, sicut facit mixta animalia, quod videtur magis debere facere, cum anima in elementis, eo quod elementa secundum se tota sint incorruptibilia, sit incorruptibilis et ita melior. In mixtis autem, eo quod mixta sunt corruptibilia, sit corruptibilis et ita vilior. Et sic accidit eis inconveniens utrobique, scilicet elementa esse animalia, cum nec sentiant nec apprehendunt, et etiam elementa non esse animalia vel animata, cum tamen habeant animam meliorem et nobiliorem quam animalia.


116. [1.5.411a16-20] Secundo improbat rationem opinionis, quae est quod quia opinabantur nihil esse animal nisi quia aliqua pars aeris fuerit animata in ipso, eo quod aer est necessarius ad respirationem in animalibus, |E O112 61va| cum igitur eadem sit natura totius et partis in recipiendo animam, ponebant totum aera esse animatum, et eadem ratione posuerunt reliqua elementa habere animam.


117. [1.5.411a20-24] Quam rationem improbat per hoc quod cum eadem sit natura totius et partis, foret eadem natura totius animae et partis animae — cuius oppositum posuerunt dicentes animam totius aeris esse incorruptibilem sicut ipsum secundum se totum incorruptibile est, animam partis aeris esse corruptibilem sicut ipsa pars corruptibilis est. Cum igitur non ponant animam totam et partem esse eiusdem naturae, eo quod eadem etc., nec ponunt per illud totum aera esse animatum, licet pars aeris sit animata.


118. [1.5.411a24-26] Postea epilogat principaliter intenta fere a principio huius libri.


119. [1.5.411a26-b5] Postquam17 in tota parte praecedente determinavit de opinionibus aliorum circa totam animam, hic intendit de opinionibus aliorum circa partes animae. Quod facit primo in movendo hanc quaestionem: utrum omnes actiones animae attribuantur animae secundum se totam, ita scilicet quod secundum se totam intelligat, sciat et distinguat et secundum se totam sentiat et secundum se totam desideret et velit et moveatur secundum locum et augeatur et immutatur et nutriatur, an secundum diversas partes sui in diversis membris exsistentes diversas faciat has operationes. Et si secundum diversas partes sui etc., quaeritur adhuc utrum ab una illarum partium tantum insit vita animali, aut a pluribus, aut ab omnibus, et hoc est quaerere utrum quaelibet pars animae vivificet suum membrum in quo est, vel non.



17Nota marginalis in E: “‘Quoniam cognoscere et opinari’ [1.5.411a26-28]. 23.”

120. [1.5.411b5-6] Secundo, omittendo secundam quaestionem, quia fundatur super falsam partem quantum ad ipsum, prosequitur quaestionem primam, et hoc primo ponendo opinionem Platonis circa eam, quae est quod anima est divisibilis essentialiter secundum divisionem membrorum in corpore. Ponebat enim Plato quod pars intellectiva est in cerebro tantum, pars desiderans in corde tantum, pars nutriens in epate tantum.


121. [1.5.411b6-14] Secundo ipsam opinionem destruendo. Tum per hoc quod cum corpus non possit unire et continere diversas partes animae in animato, eo quod magis videtur animam continere corpus quam e converso (egrediente enim anima marcescit corpus), illud continens maxime erit anima. Potest quaeri de illa anima sic continente utrum dividatur secundum partes diversas in diversis membris exsistentes, an sit indivisa sic secundum subiectum. Si sit indivisa, tunc eadem ratione ponenda erat in principio indivisa, cum in uno individuo sit tantum una anima. Si autem sit divisa modo praedicto, quaeretur adhuc de anima continente suas partes ut prius, et sic in infinitum.


122. [1.5.411b14-19] Tum etiam per hoc quod tunc quaelibet pars animae contineret et perficeret aliquam partem corporis — quod est inconveniens, cum impossibile sit partem intellectivam perficere et continere aliquam partem corporis. Sic enim esset intellectus secundum suam substantiam corruptibilis, sicut et formae materiales aliquod membrum perficientes sunt corruptibiles.


123. [1.5.411b19-27] Tum etiam per hoc quod tunc si abscinderetur pars animalis in qua esset sentire, tantum sentiret post abscissionem, et nulla alia operatio animae ei conveniret. Et si abscinderetur pars in qua fuit virtus motiva, tantum moveretur et non sentiret, nec alia aliqua operatio animae ei conveniret — quod falsum est, quia eadem est anima specie partis et totius, licet non numero, et omnes operationes animae insunt parti decisae. Partes enim decisae totam habent animam, licet illa anima animatum non perficiat. Nihil enim ei deest nisi instrumenta quibus salvetur earum natura, ut manifeste patet in partibus plantae decisis.


124. [1.5.411b27-30] Postea incidenter probat plantam habere animam, per hoc quod potentia vegetativa, quae est principium vitae in animalibus sine qua non manet sensitiva ipsa, tamen sine sensitiva bene potest esse. Est in plantis, in qua potentia communicant et plantae et animalia.


[Liber II]


1. [2.1.412a3-6] In18 hoc secundo libro incipit determinare de anima secundum opinionem propriam, et hoc dicendo quae acta sunt in parte praecedente et quid agendum in hac parte, scilicet determinare de anima quid sit in communi et etiam quae sit eius propria definitio secundum unamquamque partem ipsius.



18Nota marginalis in E: “Secundus liber.” Nota in imo folio in E: ...

2. [2.1.412a6-10] Primo determinat definitionem animae in totalitate sua per divisionem. Ex hac enim divisione substantiae quam dat — substantia alia est materia, quae secundum se non est hoc aliquid; alia est forma, per quam materia habet esse; alia est compositum ex his — dicendo quod materia est potentia, forma autem actus et perfectio, elicit hoc elementum ‘actus’.


3. [2.1.412a10-11] Et ex secunda divisione — quae est: substantia quae est forma, alia est sicut scientia, id est sicut forma in actu, non tamen exercens operationem ad quam nata est; alia est sicut considerare, id est cum habet actualem usum suae operationis — elicit hoc elementum definitionis animae ‘primus’.


4. [2.1.412a11-12] Ex tertia divisione — quae est: substantiarum compositarum alia est corpus, alia non-corpus — elicit hoc elementum ‘corpus’. |E 61vb|


5. [2.1.412a12-13] Ex quarta divisione — quae est: corporum alia sunt physica, alia non-physica — probans physica esse magis corpora et etiam substantias, per hoc quod sunt principia corporum artificialium, elicit hoc elementum ‘physicum’.


6. [2.1.412a13-15] Ex quinta divisione quam dat — quae haec est: corporum physicorum alia habent vitam, alia non habent — dicendo rem habere vitam quamdiu percipitur in ea alimentum, augmentum, decrementum (per hoc enim determinatur vita in rebus), elicit hoc elementum ‘potentia vitam habens’.


7. [2.1.412a15-21] Ex quibus elementis venatis concludit fere definitionem totam animae, per hanc rationem: Cum omne corpus physicum habens vitam sit substantia composita, scilicet ex corpore habente vitam et ex anima praebente ei vitam et perfectionem; et anima non est physicum corpus habens vitam, eo quod corpus non est de numero eorum quae sunt in subiecto sed magis est subiectum et materia, anima autem est in corpore sicut in subiecto; erit igitur anima actus et perfectio corporis physici habentis vitam in potentia, et etiam actus primus corporis organici, ut infra patebit.


8. [2.1.412a21-28] Postea19 declarat ea quae in definitione hac sunt immanifesta. Et primo dividendo actum in actum ut scientiam et actum ut considerare, eodem modo quo prius divisit formam, probat quod anima est actus primus, per hoc quod cum anima sit actus ut scientia, eo quod licet semper sit sciens, non tamen semper considerans, quia anima est in animali vigilante et dormiente, et somnus est similis habitui, et vigilia actuali operationi, actus autem ut scientia est actus primus in eodem, erit igitur anima actus primus.



19Nota marginalis in E: “‘Si autem aliquid’ [2.1.412b4]. Conclusio 2.” Nota in imo folio in E: ... Vide infra, 2.10.

9. [2.1.412a28-b4] Secundo declarat cuiusmodi corporis physici vitam habentis est anima actus, ostendens quoniam organici, per hoc quod cum licet partes plantarum tantum ad unum opus se habeant, ut ad vegetare, sunt tamen organa (radices enim in plantis, eo [quod] attrahit per eas planta suum nutrimentum, sunt similes ori animalis per quod attrahit animal suum nutrimentum), multo igitur fortius erunt organa in animalibus.


10. [2.1.412b4-6] Concludens ex his quod si sit aliqua definitio communis omni animae, erit illa definitio animae iam venata.


11. [2.1.412b6-9] Inferendo consequenter ex definitione iam data quod cum anima sit actus corporis, non oportet quaerere utrum ex corpore et anima fiat vere unum et qualiter, sicut nec quaeritur utrum cera et figura sint vere unum, nec universaliter utrum forma et materia sint vere unum et qualiter, cum materia sit in potentia, et forma sit vere ens in actu et etiam unum, et ex huiusmodi fit vere unum.


12. [2.1.412b9-17] Tertio, quia suppositum est quod substantia est genus animae, et ita quod anima est forma quae est substantia, hoc probat. Tum per hoc quod anima est actus et perfectio corporis physici habentis in se principium [motus] et quietis, et ita est substantia corporis naturalis qua ipsum est hoc quod est, et non est anima perfectio corporis artificialis, ut dolabrae vel huiusmodi. Corrupta enim forma dolabrae, ut acumine eius, nihilominus remanet dolabra secundum suam substantiam. Sed si dolabra esset corpus physicum, esset acumen dolabrae, quod est sua forma, sua substantia qua dolabra esset hoc quod est, ita quod separata hac forma a dolabra non amplius maneret dolabra secundum suam substantiam, sed solum aequivoce. Patet igitur quod anima est forma quae est substantia et non accidens.


13. [2.1.412b17-25] Tum etiam per hoc quod cum similiter se habeat pars animae ad partem corporis quam perficit et tota anima ad totum corpus, sed ablata quacumque parte animae, ut visu sive visione, quae est perfectio oculi, aufertur nomen et substantia illius (non enim remanet oculus nisi sicut lapideus aut depictus), similiter ablata tota anima auferetur nomen et substantia totius corporis, nec remanet corpus nisi aequivoce. Patet igitur quod anima est substantia corporis.


14. [2.1.412b25-413a3] Quarto ostendit qualiter sumitur ‘potentia’ accepta in definitione animae, dicens quod aliquid non dicitur habere potentia animam, secundum quod hic sumitur ‘potentia’, quomodo dicitur semen et fructus habere animam potentia. Sed cum habere animam sive formam in actu dicatur dupliciter, aut scilicet ut habens formam actualiter exercentem suam operationem, sicut vigilare et aspicere dicuntur formae et perfectiones, aut secundum quod est forma in actu, in potentia tamen ad actualem usum et exercitium ad operationem ad quam nata est, sicut est visus in dormiente, hoc modo intelligitur ‘potentia’ in definitione animae. Et sicut oculus est per suam formam et suam materiam, quae sunt pupilla et visus, similiter est animal per suam materiam et suam formam, quae est corpus et anima, quae quidem anima potest agere aut pati.


15. [2.1.413a4-10] Postea, quia anima est actus corporis, crederetur animam omnino nec secundum se totam posse separari a corpore. Declarat quod licet anima secundum illas partes sui quae sunt actus quarundam partium corporis non sit separabilis, tamen pars eius intellectiva separabilis est, eo quod illa pars nullius corporis actus est. Et etsi sit actus corporis, hoc solum est per gubernationem, sicut nauta est actus et perfectio navis per gubernationem, cuiusmodi actus separabilis est.


16. [2.2.413a11-17] Secundo20 venatur definitionem animae |E 62ra| per demonstrationem. Et primo ostendit se oportere venari definitionem animae, per hoc quod definitio animae praeassignata dicit quid est definitum, et causam quidditatis non ostendit. Et omnis talis definitio indiget causa demonstrante, cum de incertorum numero fiant aliqua certa et nota per certiora ipsis, manifestando de huiusmodi definitione in mathematicis.



20Nota marginalis in E: “‘Quoniam autem’” [2.2.413a11].

17. [2.2.413a17-26] Secundo venatur definitionem animae praeassignatam per demonstrationem. Et hoc agendo primo probat per demonstrationem quod anima est forma corporis physici potentia vitam habentis, in quod agendo distinguendo animatum ab inanimato penes vivere, et etiam dividendo vivere penes operationes ipsius, quae sunt intelligere, sentire, motus et quies secundum locum, quarum operationum in quocumque percipitur unum, discernitur ipsum vivere, declarat in diversis differentiis animae quod anima est principium motus quo primo moventur corpora physica potentia vitam habentia.21



21Nota marginalis in E: “Tertia conclusio quod anima est principium motus.”

18. [2.2.413a26-b2] Et primo quod anima vegetativa est principium motus quo primo moventur vegetabilia et animalia motu nutrimenti, per hoc quod cum vegetabilia habent in se principium motus quo primo moventur motu augmenti et diminutionis secundum omnes dimensiones, quod quidem principium, eo quod augmentum et diminutio in plantis fit in partes contrarias, cuiusmodi motus non posset forma corporis simplicis aut mixti esse causa, quia talis forma non movet nisi tantum in unam partem; et etiam eo quod quaecumque habent principium motus alimenti vivunt quamdiu possunt recipere alimentum, et nihil vivit nisi animatum — erit, dico, hoc principium aliqua potentia animae. Sed plantae solum habent animam vegetativam, quod probat per hoc quod anima vegetativa separabilis in plantis a sensitiva et intellectiva; intellectiva autem et sensitiva in generabilibus et corruptibilibus a vegetativa separari non possunt, quamvis intellectiva in incorruptibilibus ab ipsis possit separari, ut in intelligentiis et in corporibus supracaelestibus. Erit igitur anima vegetativa causa vitae et motuum vitam consequentium in vegetabilibus, et ita erit principium motus quo primo moventur vegetabilia.


19. [2.2.413b2-13] Secundo declarat quod anima sensitiva est principium motus, per hoc quod animal est animal et movetur motibus animalis primo et principaliter per sensum. Quod patet per hoc quod quaedam animalia, ut quae solum habent sensum primum, scilicet tactum, qui primo inest animalibus, et omnia animalia ipsum habent, qui etiam separabilis est ab aliis sensibus, sicut virtus vegetativa separabilis est a tactu et ab aliis sensibus — illa, dico, animalia non moventur secundum locum, et tamen animantur anima animalium et moventur motibus animalium et sunt animalia solum propter sensum primum qui in eis est.


20. [2.2.413b13-15] Postea22 primo movet duas quaestiones circa differentias animae. Prima est utrum unaquaeque praedictarum differentiarum, scilicet vegetativa, sensitiva, intellectiva, sit anima secundum se, aut sit pars animae. Secunda est, dato quod unaquaeque sit pars animae, utrum sint differentes ad invicem secundum locum et secundum rationem, aut sunt differentes tantum secundum rationem, indifferentes autem secundum locum.



22Nota marginalis in E: “Quarta.”

21. [2.2.413b15-29] Secundo solum determinat secundam quaestionem, et hoc primo ostendendo quod aliae partes animae ab intellectiva sunt inseparabiles secundum locum, per hoc quod in unaquaque parte animalis est tota anima cum omnibus operationibus ipsius. Quod patet per hoc quod sicut in plantis partes divisae ab invicem vivunt tamquam habentes actu eandem animam specie quam habuit totum, plures tamen in potentia, similiter in animalibus annulosis partes divisae habent actu eandem animam specie quam habuit totum, cum habeant sensum et motum secundum locum, et etiam ea quae consequuntur sensum, ut desiderium, eo quod ubi est sensus, ibi laetitia vel tristitia, et ubi haec, ibi necessario desiderium ad consequendum vel fugiendum. Et etiam imaginationem habent, eo quod quia nondum habet in actu quod desiderat, necessario inest ei imaginatio illius. Et licet sic sint vegetativa et sensitiva inseparabilia, de intellectiva parte est dubium, eo quod magis videtur esse aliud genus animae et separari ab aliis, ut incorruptibile a corruptibili, et ita videtur ab aliis secundum locum differre.


22. [2.2.413b29-32] Secundo ostendit quod aliae partes ab intellectiva, licet sint inseparabiles secundum locum, sunt separabiles secundum definitionem et esse. Tum per hoc quod cum operationes illarum partium, ut sentire, opinari, nutrire et huiusmodi, sint diversae secundum rationem, erunt et partes animae quarum sunt operationes ad minus diversae secundum rationem.


23. [2.2.413b32-414a4] Tum etiam per hoc quod ea quorum aliae partes ab intellectiva sunt perfectiones differunt ab invicem secundum rationem, ut plantae differunt ab animalibus, et etiam differt animal ab animali, in habendo scilicet omnes partes animae aut quasdam, et etiam penes sensus, eo quod quaedam animalia habent omnes sensus, ut perfecta animalia, quaedam quosdam sensus, ut talpa, quaedam tantum unum sensum.


24. [2.2.414a4-14] Cum iam probavit quod illud quo primo movetur corpus physicum etc. est anima, intendit probare quod illud quo primo movetur huiusmodi corpus aut est materia huiusmodi corporis aut forma, per hoc quod sicut illud quo scimus et quo sanamur dupliciter est, unum scilicet ut materia, ut cum scimus anima et sanamur membro, aliud ut forma, ut cum scimus scientia et sanamur sanitate, similiter illud quo vivimus et quo sentimus et alia opera animae facimus dupliciter est, unum scilicet ut materia et aliud ut forma. Sed anima non est materia corporis physici etc. Erit igitur anima forma corporis physici etc. |E 62rb|


25. [2.2.414a14-19] Secundo probat per demonstrationem quod anima est actus corporis physici etc., per hoc quod cum substantia dicatur tripliciter, scilicet materia, forma, compositum, de quo numero materia est potentia et forma est actus, et ostensum est animam esse formam, erit igitur anima actus corporis physici etc., et non erit corpus animae actus.


26. [2.2.414a19-28] Ex quo infert eos bene dixisse qui dixerunt animam nec esse corpus nec separabilem a corpore. Corpus enim non est, cum corpus non sit actus corporis. Nec separari potest a corpore, cum actus et perfectio semper exigat esse in eo cuius est actus et perfectio inquantum huiusmodi. Et etiam quia anima est actus corporis, ideo exigit sibi corpus proprium cuius est actus, ita quod quaelibet anima est actus unius corporis, ita quod non alterius, cum universaliter omnis actus aptus natus sit esse in corpore quod est in potentia ad ipsum et in materia propria. Unde patet non sic esse de anima sicut volebant dicentes animam esse actum corporis non determinantes cuiusmodi corpus natum sit ut anima sit eius perfectio et actus.


27. [2.3.414a29-32] Postquam23 investigavit definitionem animae in totalitate sua communem partibus eius, intendit inquirere de unaquaque parte animae secundum propriam eius definitionem. Et in hoc agendo primo ostendit hoc esse necesse et non sufficere dare unam definitionem animae communem partibus eius omnibus, per hoc quod definitio una animae est communis omnibus partibus animae et nulli propria, et oportet etiam sicut in figuris dare propriam cuilibet parti; alioquin esset ridiculum. Quod probat per hoc quod una definitio figurae est communis omnibus partibus figurae, et una definitio animae est sicut una definitio figurae. Quod probat per hoc quod sicut plures partes animae sint, ut vegetativa, appetitiva, sensitiva, motiva secundum locum, intellectiva, et quibusdam sunt omnes illae potentiae, quibusdam plures, quibusdam una sola, illae partes sunt consequenter se habentes et priores posterioribus inhaerentes.



23Nota marginalis in E: “5.”

28. [2.3.414a32-b1] Primo enim dicit quod vegetativum est in sensitivo.


29. [2.3.414b1-6] Secundo quod similiter appetitivum est in sensitivo, eo quod quibus insunt laetitia et tristitia, inest appetitus ut vel ad consequendum vel ad fugiendum. Et quibus inest sensus, insunt et haec, cum omne habens sensum apprehendat et in apprehendendo quandoque delectetur, quandoque tristetur. Inerit igitur appetitus omni habenti sensum.


30. [2.3.414b6-16] Et etiam eo quod cum omne habens sensum habet sensum alimenti, eo quod tactus sensus alimenti, cum tactus sit sensus humidi et sicci, calidi et frigidi, et huiusmodi solum sensibilibus per se aluntur omnia viventia (aliis autem sensibilibus non aluntur nisi per accidens; sonus autem aut color aut odor nec etiam sapor nihil faciunt ad alimentum nisi ad delectationem), sed appetitus est alimenti (esuries enim est appetitus calidi et sicci, sitis autem frigidi et humidi; sapor autem est quaedam dulcedo sive delectatum horum), inerit igitur appetitus omni habenti sensum.


31. [2.3.414b16] Tertio dicit dubium esse utrum appetitum, sensitivum, vegetativum sint in imaginativo, quod posterius ostendetur.


32. [2.3.414b16-17] Quarto dicit quod omnes potentiae primo nominatae sunt in motivo secundum locum sive in virtute motiva, in qua omnes salvantur sicut prius in posteriori.


33. [2.3.414b18-415a13] Quinto dicit quod omnes potentiae primo nominatae sunt in intellectivo quod est in hominibus. Similiter sicut in anima autem probat quod in figuris sunt partes priores posterioribus inhaerentes, eo quod utrobique semper est illud quod prius est potentialiter in eo quod posterius vel consequenter est, ut trigonum est in tetragono, et tetragonum in pentagono in potentia, et sic deinceps in figuris semper prius potentialiter in posteriori, et ut vegetativum est potentialiter in sensitivo sine quo non potest esse sensitivum, nec sine sensitivo motivum secundum locum, nec universaliter sine prioribus potentiis animae posteriores nequeunt esse. Similiter nullus sensuum potest esse sine tactu, tactus sine aliis potest. Ultimum autem quod est sicut complementum et finis est animus sive mens sive potentia intellectiva, quam completionem habet homo.


34. [2.4.415a14-b7] Secundo dat modum agendi in inquisitione de unaquaque parte animae secundum propriam eius definitionem, intendens quod primo debet inquirere de unaquaque potentiarum quid sit, et postea de contingentibus unicuique ipsarum, scilicet universalibus et propriis, ut scilicet circa partem intellectivam utrum possit abstrahi aut non. Et in inquirendo de unaquaque potentiarum quid sit, primo est quaerendum de operibus ipsarum quam de ipsis, cum ipsi actus et operationes sint praevii potentiis et priores secundum cognitionem nostram quam ipsae potentiae, et innata est nobis via a notioribus quoad nos in priora et notiora naturae. Et adhuc prius est quaerendum de obiectis operum quam de ipsis operibus, similiter quia obiecta sunt priora et notiora quoad nos. Et adhuc inter obiecta prius est intendendum de obiectis potentiae vegetativae, quia ipsa inest aliis potentiis animae et prior ipsis secundum naturam et est causa vitae universaliter in omnibus viventibus, cuius prioritatis indicium sunt eius opera, quae sunt nutrire et generare. Et quod generare sit opus potentiae vegetativae probat, per hoc quod generare inest omnibus viventibus perfectis sicut et potentia vegetativa, et hoc ut continuetur esse divinum et ut participent ipsum secundum quod possibilia sunt, quod omnia appetunt et cuius causa agunt omnia agentia naturaliter. |E O113 62va| Generare autem imperfectis non inest, eo quod ad hoc quod aliquid generet, exigitur quod generans perveniat ad tempus completum, et etiam quod tunc non sit ei occasio impeditiva generationis, et etiam quod ipsum generans non generetur casu — quae condiciones in imperfectis non reperiuntur.


35. [2.4.415b7-12] Postea, quia dictum est hic quod anima est principium generationis, et ita videtur esse causa efficiens eorum quae generantur, et ante dicebatur animam esse actum et ita esse causam formalem, dubitaretur si posset anima incidere in diversa genera causarum. Removet hanc dubitationem, dicens quod cum anima sit causa et principium corporis viventis, et causa dicitur multipliciter, dicetur et anima secundum tres modos causarum.


36. [2.4.415b12-14] Et primo ostendit quod anima est causa formalis. Tum per hoc quod causa formalis est causa qua res est hoc quod est, et anima est causa esse omnibus viventibus, cum sit causa vitae omnibus viventibus, et vivere est esse omnibus viventibus, eo quod dum vivunt dicuntur habere suum esse.


37. [2.4.415b14-15] Tum etiam per hoc quod anima est actus et perfectio eius quod est in potentia. Id autem quod est in potentia perficitur per suam formam.


38. [2.4.415b15-20] Secundo probat quod anima est causa finalis, per hoc quod sicut intellectus artificis est propter aliquid, ut propter formam artificiati, quae est finis in artificialibus, similiter natura agit propter aliquid quod est finis eius, quod quidem est anima. Sicut enim instrumentum est propter illud cuius est instrumentum, sic omnia corpora naturalia, eo quod sunt instrumenta animae, sunt propter animam. Et ita, cum corpora naturalia fiant a natura, natura agit propter animam.


39. [2.4.415b20-21] Postea, dividendo finem in finem cuius causa res est et in finem quo res est hoc quod est, intelligit quod anima utroque modo est finis. Est enim illud cuius causa est corpus physicum, et est illud quo corpus physicum est hoc quod est.


40. [2.4.415b21-23] Tertio ostendit quod anima est causa efficiens, quod probat per inductionem in diversis generibus motus. Et primo dicit quod anima est causa efficiens motus processivi in quibusdam moventibus, non in omnibus. Non enim omnia moventia moventur motu processivo.


41. [2.4.415b23-25] Secundo probat quod anima est causa efficiens alterationis, per hoc quod cum sentire videatur esse quoddam alterari, et anima est causa sentiendi, ita quod efficiens sensum, erit anima causa alterandi.


42. [2.4.415b25-28] Tertio probat quod anima est causa augmenti, per hoc quod omne quod naturaliter augetur aut diminuitur utitur alimento, et omne utens alimento communicat vita, et ita anima causante virtutem alendi.


43. [2.4.415b28-416a2] Postea improbat opinionem contrarium dicentium in augmento, et primo opinionem Empedoclis dicentis elementa per suos motus causa augmenti, ita quod terra propter sui gravitatem qua movetur deorsum est causa augmenti deorsum, et ignis, quia movetur sursum, est causa augmenti sursum. Et hoc dixit universaliter in plantis et animalibus et in mundo.


44. [2.4.416a2-5] Quam opinionem improbat, tum per hoc quod non bene accepit sursum et deorsum, non distinguendo ea in rebus diversis, cum tamen non sit idem sursum et deorsum in omnibus rebus particularibus et in mundo — quod patet, cum sicut caput dicitur esse sursum in animali, similiter radices dicuntur esse sursum in plantis.


45. [2.4.416a6-9] Tum etiam per hoc quod male posuit elementa esse causam augmenti, cum elementa dum sunt in mixto non moventur propriis motibus, quia si sic, evellerentur statim, et non duraret compositum. Sed est aliquid continens elementa in mixto ne per suas naturas contrarias evellantur, quod quidem est anima, quae est causa augmenti et alimenti.


46. [2.4.416a9-13] Secundo improbat opinionem aliorum dicentium contrarium in augmento, scilicet eorum qui dixerunt ignem esse principium et causam augmenti et alimenti, quod dixerunt quia de numero elementorum solus ignis alitur et augmentatur, eo quod maxime habet de specie et forma respectu aliorum elementorum. Et sic cum actio maxime debeatur formae, maxime videtur ignis habere potentiam convertendi alia elementa in sui naturam, et ita esse principium sufficiens augmenti et alimenti.


47. [2.4.416a13-15] Quam opinionem improbat per hoc quod ignis non est simpliciter causa augmenti et alimenti, sed est concausa, et anima simpliciter causa.


48. [2.4.416a15-18] Quod probat per hoc quod omnium natura constantium est terminus et ratio magnitudinis et augmenti, et animae secundum suas actiones convenit ratio et terminus, et igni non convenit huiusmodi terminus, cum sit augmentabilis in infinitum si invenerit combustibile.


49. [2.4.416a18-21] Tertio, incipiendo agere de definitione uniuscuiusque partis animae, et primo de anima vegetativa, primo determinat de obiecto potentiae vegetativae, quod est alimentum, quia ipsa distinguitur ab aliis potentiis animae per operationem suam in alimentum.


50. [2.4.416a21-b3] Et in hoc agendo primo dat duplicem opinionem aliorum circa substantiam alimenti. Prima opinio est quod alimentum est contrarium rei alendae, sive contrarium videtur esse alimentum suo contrario. Tum quia omnis mutatio est a contrario in contrarium, et cum aliquid alitur, mutatur enim alimentum a natura propria in naturam rei alendae per decoctionem et transmutationem. Tum etiam quia nihil patitur naturaliter nisi a suo contrario, et alimentum patitur ab eo quod alitur et non e converso, sicut materia artificii patitur ab artifice et non e converso. Artifex enim non fit agens in aliquid patiendo a materia, sed solum per exitum ab otio in actum. Ista tamen opinio non ponebat universaliter omne contrarium esse alimentum suo contrario, sed talia contraria quae non |E 62vb| solum generantur ex se invicem, sed etiam augmentatur unum per reliquum. Secunda opinio est quod alimentum est simile rei alendae, et ita simile esse alimentum suo simili, eo quod per idem augetur res et alitur, et omne quod augetur, augetur per simile.


51. [2.4.416b3-9] Secundo dat propriam opinionem circa substantiam alimenti, ex qua patet quid veritatis habent hae opiniones, dicens quod cum et dicatur alimentum et ante coctionem et post decoctionem, si dicatur alimentum ante decoctionem, dicitur alimentum esse contrarium rei alendae. Si post decoctionem, dicetur alimentum simile rei alendae.


52. [2.4.416b9-11] Tertio determinat diversos modos alimenti secundum quod est obiectum diversarum potentiarum animae vegetativae, primo ostendens quod alimentum per se est animati, per hoc quod omne recipiens alimentum participat anima, et quod participat anima est animatum.


53. [2.4.416b11-17] Dat praedictos diversos modos, dicens quod alimentum idem est secundum subiectum prout est obiectum potentiae nutritivae, augmentativae, generativae, alterum tamen secundum esse. Secundum enim quod alimentum quantum est, sic augmentat, et sic est obiectum potentiae augmentativae. Inquantum autem est hoc aliquid et substantia, sic alit et est obiectum potentiae nutritivae. Inquantum autem est sub alio esse, scilicet secundum quod super substantiam alimenti cadit decisio sive divisio, est factivum generationis et est obiectum potentiae generativae.


54. [2.4.416b17-23] Quarto determinat de anima vegetativa, cuius obiectum est alimentum, dans duas eius definitiones. Prima est: ‘anima vegetativa est potens salvare suum subiectum mediante alimento’, et hoc idem numero quantum ad virtutem nutritivam, idem autem specie, cum idem numero non potest, quantum ad virtutem generativam. Quam definitionem probat per hoc quod alimentum est illud per quod praeparatur anima ad agendum, ita quod privatum alimento non potest manere sub operationibus animae neque sub eius perfectione, quia ad exsistentiam animati requiritur alens, quod est ipsa anima vegetativa, et quod alitur, quod est corpus habens hanc animam, et quo alitur, quod est alimentum.


55. [2.4.416b23-25] Secunda definitio est quod ‘anima vegetativa est potentia animae potens generare simile suo subiecto secundum speciem’, eo quod unumquodque habet denominari a fine, et finis animae vegetativae est generare tale quale ipsum est.


56. [2.4.416b25-31] Postea, quia dixit quod anima est alens, distinguit duplex alens, unum scilicet quod cum movet, movetur, et est calor naturalis; aliud quod cum movet, non movetur, et est anima vegetativa. Unum enim istorum non sufficit, cum necesse sit decoqui alimentum, quam decoctionem oportet fieri per calorem naturalem. Unde omne animal habet calorem naturalem. Et est anima agens ut artifex; calor autem qui est agens ut instrumentum animae.


57. [2.5.416b32-417a2] Postquam determinavit de parte animae vegetativa, incipit de parte animae apprehensiva. Et in hoc agendo primo determinat de omni sensu in communi, utrum scilicet omnis sensus universaliter passivus sit a sensibilibus, an activus in ipsa. Et primo ostendit quod sensus est virtus passiva. Tum per hoc quod sensus videtur esse quaedam alteratio in sentiente, et alteratio passio est. Si autem uno modo fiat passio a simili, alio modo a contrario, determinatum est in libro Generationum.


58. [2.5.417a2-9] Tum etiam per hoc quod si sensus esset virtus activa et non passiva, posset exire in actum sine indigentia alicuius extrinseci, ut scilicet sensibilis, sicut si combustibile esset activum, combureret se et non indigeret igne extrinseco. Sed sensus indiget alio ad hoc quod fiat in actu.


59. [2.5.417a9-14] Secundo, quia virtus passiva est potentia et actus aliquo modo et deducitur de potentia ad actum, primo ostendit quod sensus est potentia et actus, per hoc quod potentia videns et potentia audiens, sicut de dormiente, et actu audiens et actu videns, sicut de vigilante, dicuntur videre et audire.


60. [2.5.417a14-21] Secundo ostendit quod sensus est actus sicut motus, scilicet actus imperfectus, cum omnia quae moventur, eo quod carent illo ad quod moventur, patiuntur ab aliquo agente in actu, et hoc vel quandoque a suo simili, ut cum iam passa sunt, vel quandoque a dissimili, ut cum iam sunt in patiendo.


61. [2.5.417a21-28] Tertio determinat quot modis sensus dicitur actus et quot modis potentia, in quod agendo primo dividit potentiam, et primo circa scientiam, dicens quod uno modo dicitur potentia sicut puer, quia talis naturae est ut possit habere scientiam, multum tamen distat a suo actu, dicitur potentia sciens, scilicet essentiali, eo quod indiget essentialiter transmutante, ut doctore, ad hoc quod fiat actu sciens. Alio modo dicitur potentia sicut ille qui cum vult fit sciens actu, nisi aliquid prohibeat, dicitur potentia sciens, scilicet accidentali, eo quod solum indiget removente prohibens.


62. [2.5.417a28-b2] Secundo dividit actum, dicens quod est actus ut [habitus et actus ut] considerare, solum innuendo quod est actus ut habitus, eo quod idem est habere scientiam in potentia accidentali et in actu qui est habitus; sciens autem in potentia accidentali non alteratur ad hoc ut fiat sciens in actu qui est considerare. Sed sciens in potentia essentiali aliquo modo alteratur per doctrinam et mutatur ab ignorantia in scientiam et e converso antequam complete acquisierit scientiam in actu qui est considerare.


63. [2.5.417b2-16] Tertio gratia actus ut considerare dividit pati, dicens quod pati uno modo dicitur corrumpi a suo contrario, ut calidum patitur a frigido. Alio modo dicitur pati quod caret dispositione aut actualitate prius habita, est tamen ens in potentia ad illam, cuiusmodi pati magis salvat illud cui inest quam corrumpit, quomodo se habet sciens in potentia accidentali ad sciens ut considerans, cuiusmodi passionis in actum deductio non est alteratio aut non vera alteratio, eo quod huiusmodi patiens in se ipso habet ut inducat se in actum nisi aliquid prohibeat. |E 63ra| Unde non alteratur tale sciens ad hoc quod fiat actu sciens ut considerans, sicut nec alteratur aedificator cum fit ex otio sive ex potentia aedificante actu aedificans. Unde ille qui ducit scientem in potentia accidentali in actu scientem non meretur dici doctor, eo quod magis fit sciens actu per aliam virtutem, ut per rememorationem, quam per doctrinam; immo ille meretur dici doctor qui scientem in potentia essentiali ducit in actu scientem. Et huiusmodi ductio non debet dici alteratio, aut solum illa alteratio quae est a quacumque dispositione in habitum et formam ad quam est illa dispositio.


64. [2.5.417b16-19] Secundo similiter sicut divisit actum et potentiam circa scientiam, dividit et circa sensum, dicens quod est et sensus in potentia essentiali, ut est visus in catulo ante nonum diem, aut ut est sensus in animali incompleto. Indiget enim huiusmodi sensus generante essentialiter transmutante ad hoc quod fiat in actu. Et est etiam sensus in potentia accidentali, ut cum quis iam generatus est et exsistens in actu, non tamen actualiter operans, statim sentiet nisi aliquid impediat, aut sensibilia non fuerint ei praesentia. Et huiusmodi sensus est similis scientiae qui est in sciente, non tamen considerante, et est aliquo modo actus, quia actus ut habitus. Et est etiam sensus simpliciter secundum actum, ut quis habens sensum sentit actualiter, et huiusmodi sensus assimulatur scientiae quae est ut considerare.


65. [2.5.417b19-26] Tertio dat differentiam inter scientiam in potentia accidentali et sensum in potentia accidentali. Et est haec quod huiusmodi sensus non fit in actu nisi per motorem extrinsecum, ut per sensibilia, quia cum comprehendat sensibilia extra, animam sine illis in actu fieri non potest. Huiusmodi autem scientia, cum sciens vult, fit in actu, quia scientia est universalium, quae semper sunt in anima intellectui se offerentia.


66. [2.5.417b26-418a3] Et adiungit quod sicut sensus in potentia accidentali non fit in actu nisi per sensibilia, similiter experimentum non fit nisi ex sensibilibus.


67. [2.5.418a3-4] Hic cum iam ostendit quod sensus est virtus passiva, secundo ostendit quandam communem descriptionem sensus, quae est ‘sensus est potentia ut sensibile in actu’, id est est illud quod innatum est perfici per intentiones rerum sensibilium et non per ipsas res sensibiles.


68. [2.5.418a4-6] Quam definitionem probat per hoc signum quod sensus patitur a sensibili quamdiu non assimulatur ei, et cum passio perficitur, tunc est ei simile. Patet enim quod cum perficitur passio, sensus innatus est ad intentiones sensibilium tamquam ad suam perfectionem.


69. [2.6.418a7-8] Postquam determinavit de sensu in communi, incipit determinare de unoquoque sensu in speciali, et hoc primo determinando de sensibilibus, eo quod (sicut prius habitum est) innata est nobis via a certioribus ad [in]certiora.


70. [2.6.418a8-11] Et adhuc primo de sensibilibus in communi, dicens quod sensibile aut est per se aut per accidens; et sensibile per se, aut proprium aut commune. Et sic ‘sensibile’ sumitur tripliciter, scilicet sensibile proprium, sensibile commune, sensibile per accidens.


71. [2.6.418a11-17] Proprium autem sensibile cuiuslibet sensus dicitur quodcumque sensibile est huiusmodi quod non sentitur per se ab alio sensu proprio, nec circa illud errat sensus proprius.


72. [2.6.418a17-20] Commune autem sensibile est quodcumque sensibile nulli sensui particulari appropriatur, sed omni sensui est commune, cuiusmodi sensibilia quinque sunt, scilicet motus, quies, et numerus, magnitudo, figura — de numero tamen quorum secundum Commentatorem24 magnitudo et figura solum sunt communia tactui et visui.



24Averroes, In DAn 2.64, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 226.

73. [2.6.418a20-25] Sensibile per accidens est quodcumque sensibile quod a particulari sensu sentitur non per se sed per accidens, ut Diarri filius aut aliud individuum, si fuerit album. Diarri enim filius sentitur nonnisi per accidens, quia accidit albo per se sentiri. Et ab huiusmodi sensibili per accidens inquantum huiusmodi non patitur sensus, sed sensus solum patitur a sensibilibus propriis. Natus enim est ad ea substantialiter unusquisque sensus tamquam ad suam perfectionem.


74. [2.7.418a26-29] Postquam egit de sensibili in communi, incipit agere de sensibilibus in particulari. Et quia secundum Commentatorem25 ordinat considerationem de virtutibus sensus secundum nobilitatem, non secundum naturam, primo determinat de sensibili visus, in hoc agendo dicendo quoniam sensibile visus est visibile, quod quidem visibile aut est color aut aliquid simile colori.



25Averroes, In DAn 2.77, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 247.

75. [2.7.418a29-31] Primo declarat quomodo color est visibilis, declarans primo quod per se est visibilis et quomodo per se, quia secundo modo per se et non primo modo per se, eo quod visibile non dicitur de colore tamquam illud quod cadit in definitione coloris et est causa coloris, sed tamquam illud in cuius definitione accipitur color et cuius causa est inscripta in colore sicut causa per se passionis in subiecto.


76. [2.7.418a31-b2] Et confirmat quod color est visibilis per se, per hoc quod omne motivum lucidi inquantum est actu lucidum est visibile secundo modo per se, et color est motivus lucidi inquantum est actu lucidum.


77. [2.7.418b2-4] Ex quo infert quod ex quo color ad hoc quod videatur est motivus lucidi inquantum est actu lucidum, quod non potest esse nisi per lucem, propter quam lucem diaphanum sive lucidum in potentia fiat lucidum in actu, non erit color visibilis sine luce. Et propter hoc de luce determinat.


78. [2.7.418b4-9] Et ut sufficientius pateat de luce, primo determinat de lucido, dicens quod illud est lucidum quod non est visibile per se, id est per colorem proprium exsistentem in ipso, sed per accidens, id est propter colorem extraneum, cuiusmodi lucida sunt multa corpora, ut aer et aqua |E 63rb| et huiusmodi quae, quia non habent proprium colorem, sunt susceptiva cuiuslibet coloris. Ipsa enim per suas proprias naturas lucida non sunt, sed per quandam naturam communem in qua ipsa communicant cum corpore caelesti, quae natura potest dici diaphaneitas.


79. [2.7.418b9-11] Secundo determinat quid sit lux sive lumen, dicens quod lumen est actus lucidi inquantum lucidum, et tenebra est illud in quo est lux in potentia.


80. [2.7.418b11-13] Definitionem lucis probat per hoc quod sicut se habet color ad coloratum inquantum coloratum, sic se habet lumen ad lucidum inquantum lucidum, id est inquantum est actu illuminatum ab aliquo corpore naturaliter luminoso, ut ab igne aut ab aliquo corpore supracaelesti cuius diaphaneitas semper est illuminata, et color est actus colorati inquantum est coloratum.


81. [2.7.418b13-17] Tertio determinat mentientes circa lumen et lucidum, et primo circa lumen, dicens quod mentiuntur, quia lumen nec est defluxus corporis, eo quod nihil fluit a corpore nisi corpus, nec est corpus.


82. [2.7.418b17] Quod probat, tum per hoc quod cum non maiorem locum occupet diaphanum illuminatum quam non illuminatum, duo corpora forent in eodem loco, scilicet lumen et diaphanum cuius est actus.


83. [2.7.418b18-20] Tum etiam per hoc quod cum habitus corporis non sit corpus, et lumen, eo quod est contrarium tenebrae ut habitus privationi, quae tenebra est privatio intensionis lucis in lucido, constat quod est habitus intensionis lucis in lucido, et ita est habitus corporis, [lumen igitur non erit corpus].


84. [2.7.418b20-26] Ex quo infert quod male dixerunt, sive Empedocles sive alii, dicentes lumen esse corpus quod movetur in tempore per totum medium inter terram et circumferentiam, illud tamen latere nos propter subtilitatem sui corporis moti velociter in imperceptibili tempore. Videtur tamen irrationale et contra apparentiam, licet posset latere nos per aliquantum spatium, quod lateret nos ab oriente in occidentem, cum tam magnum sit spatium.


85. [2.7.418b26-27] Secundo manifestat mentientes circa diaphanum sive lucidum dicentium diaphanum esse coloratum. Quod improbat, tum per hoc quod illud quod est susceptivum cuiuslibet coloris nullum colorem habet actu, et diaphanum sive lucidum est susceptivum cuiuslibet coloris.


86. [2.7.418b28-419a1] Tum etiam per hoc quod diaphanum, quia est non coloratum, aut est invisibile aut vix visibile, sicut est de omni tenebroso. Sed sic est de diaphano non cum est actu illuminatum, sed in potentia. Natura autem diaphani est quod potest esse quandoque illuminatum et quandoque non.


87. [2.7.419a1-7] Secundo determinat qualiter illa quae sunt non vere color sed similia colori, ut quae videntur in obscuro, sunt visibilia, ostendens quod sunt visibilia opposito modo colori, dicens quod licet proprius color cuiuslibet visibilis sit visibilis in luce, tamen multa visibilia sunt visibilia sine luce, ut in tenebra. Et sunt huiusmodi innominata uno nomine, cuiusmodi sunt quercus putrida et squamae et alia quae enumerat, quorum corporum lumina videntur solum in tenebris. Eorum tamen proprius color non videtur sine lumine.


88. [2.7.419a7-15] Quod probat per hoc quod cum (sicut prius dictum est) color inquantum est visibile est motivus lucidi actu illuminati — aliter enim non videretur, quia si poneretur coloratum super visum, eo quod non sentitur per medium actu illuminatum, non videtur color; immo oporteret ad hoc quod videretur color ut moveret ipsum lucidum, ut aera aut aquam, et etiam ut visus moveretur ab ipso lucido exsistente continuo a colore ad visum — et lumen est actus lucidi actu illuminati, non igitur videbitur color alicuius sine lumine.


89. [2.7.419a15-21] Ex quibus infert Democritum non bene dixisse, qui posuit, si vacuum esset, multo melius fieri visum, ita scilicet quod per maximam distantiam posset minimum videri, ut formica si esset in caelo. Quod improbat per hoc quod cum visus non fit nisi in patiendo, et omnis habitus in corpore non agit nisi secundum tactum, impossibile erit visum pati a colore multum distante si nihil sit medium mediante quo possit color tangere visum. Et ita necesse est medium esse inter colorem et visum, a quo medio patiatur visus. Igitur si esset medium vacuum, nullo modo videretur aliquid. Ex his elicitur tria exigi ad visum: visibile quod est tangens non tactum, medium quod est tangens et tactum, visus tactus non tangens.


90. [2.7.419a21-23] Post epilogat necesse esse colorem videri in lumine.


91. [2.7.419a23-25] Et quia proprius color non videtur sine lumine, et ignis secundum proprium colorem videtur et de die et de nocte, posset super hoc quis dubitare. Removet hoc dubium, dicens quod ignis videtur et in luce et in tenebra.


92. [2.7.419a25-31] Et quia habitum est supra quod color non videtur sine medio, hoc confirmat, per hoc quod sensibilia aliorum sensuum non sentiuntur sine medio. In sono enim et odore est hoc manifestum; nullum enim ipsorum positum super sensum suum sentitur; immo necesse est ab ipsis moveri medium, quod motum moveat sensum. In tactu etiam et gustu est hoc verum, licet non sit ita manifestum.


93. [2.7.419a32] Postea determinat quid est medium, primo in auditu dicens quod aer. |E O114 63va|


94. [2.7.419a32-35] Secundo quid est medium in olfactu, dicens ipsum esse innominatum, quia est quaedam passio communis aeri et aquae recipiens odorem, sicut diaphanum est commune aeri et aquae recipiens colorem sive in quo recipitur color.


95. [2.7.419a35-2.8.419b4] Et quod sit communis passio probat, per hoc quod animalia aquatica, quae non respirant, odorant in aqua, et animalia respirantia, ut animalia pedibus ambulantia, odorant etiam in aere, quod necessario est per aliquam naturam communem aeri et aquae in qua recipitur odor.


96. [2.8.419b4-9] Postquam determinavit de sensibili visus, scilicet visibili, determinat de sensibili auditus, scilicet de sono, et primo in sono in communi. Et in hoc agendo, dividens sonum in actu et sonum in potentia, primo dat principia soni in potentia, dicens quod non omnia corpora, sicut nec pili nec lana nec huiusmodi, habent potentiam ut ex ipsis generetur sonus. Sed corpora firma, dura et huiusmodi habent potentiam ut ex eis generetur sonus. Et sic patet quod principia soni in potentia sunt firmitudo, planities, durities et huiusmodi.


97. [2.8.419b9-10] Secundo determinat principia soni in actu. Et primo ostendit quae sunt huiusmodi principia, dicens quod sunt tria, scilicet percutiens et percussum et medium in quo fit percussio.


98. [2.8.419b10-13] Quod probat per hoc quod cum sonus non fiat sine percussione, nec percussio nisi a percutiente et ad percussum, et cum percussio fiat per tactum, et percussio huiusmodi non fit sine motu locali, et motus localis non fit sine medio, erit medium necessarium in sono in actu. Erunt igitur haec necessaria: a quo fiat sonus ut percutiens, et ad quod ut percussum, et medium in quo fiat.


99. [2.8.419b13-18] Secundo determinat qualia sunt principia soni in actu, et primo qualia debent esse percutiens et percussum, dicens quod cum non omnium indifferenter percussorum ad invicem, sicut nec pilorum nec similium ad invicem percussorum, est sonus, oportet ut tam percutiens quam percussum ex quibus debet generari sonus sit firmum. Et adhuc ipsum percussum praeter hoc quod est firmum, oportet ut sit lene aut concavum, quia a corpore leni generantur sonus propter expulsionem aeris a partibus eius aequaliter apud percussionem.


100. [2.8.419b18-25] Secundo declarat quale debet esse medium in quo habet generari sonus, dicens quod huiusmodi medium potest esse aer aut aqua, et tamen in aqua minus fortiter redditur sonus quam in aere. Et licet aer et aqua sic possint esse medium, tamen non possunt esse principia ex quibus possit generari sonus. Immo oportet quod corpora firma ad invicem percussa ad aquam aut ad aera, ita quod per eorum fortem et velocem percussionem maneat aer aut aqua continuus et insolutus, ita quod possit resistere corpori — firma huiusmodi, dico, corpora sic percussa faciunt sonum. Et sic determinavit de generatione soni secundum suam formam et substantiam.


101. [2.8.419b25-27] Postea determinat de generatione soni secundum quandam sui passionem quae dicitur echo, determinans quid sit ille sonus et etiam sui generationem, primo dicens quod ille sonus fit ex aere uno terminato et incluso ab aliquo obiecto determinante et prohibente ipsum ulterius expelli, a quo quidem repellitur simili passione priori, sicut pila depulsa ad parietem simili pulsione repellitur. Cum enim motus aeris a primo percutiente perficitur, expellitur aer a lateribus eius a quo continetur et percutit ipsum secunda percussione simili primae et facit sonum, et auditur sonus iteratus, quia inter illos duos motus intercidit quies.


102. [2.8.419b27-28] Secundo innuit quandam divisionem istius soni non simpliciter sed quoad nos, quae est quod echo quandoque est certus, quandoque non certus. Et tamen, licet non semper appareat echo, semper fit echo.


103. [2.8.419b28-33] Quod probat per hoc quod sicut lux semper reflectitur, licet non semper faciat umbram — alioquin enim numquam fieret lumen extra locum in quem diametricaliter cadunt radii (fortis enim reflexio lucis facit umbram apparere; debilis autem reflexio lucis, ut quando reflectitur a corporibus diaphanis, cuiusmodi sunt aer et aqua, facit umbram, non tamen apparentem) — similiter semper fit repercussio soni, licet quandoque ita fortis repercussio quod generatur sonus priori sono in qualitate et figura assimulatus, quandoque ita debilis quod non apparet sonus generatus ex tam debili repercussione.


104. [2.8.419b33-420a2] Determinavit de sono secundum sui generationem. Determinat de sono secundum sui immutationem. Et primo determinat quid est immutatum, dicens quod aer est illud quod proprie immutatur sive recipit immutationem factam in sono. Aer enim cum repercutitur a corpore plano et leni, manet unus et continuus, et cum moveatur sic unus et continuus, facit auditum. Unde bene dixerunt ponentes vacuum esse proprium medium immutatum mediante quo fiebat auditus, non quia posuerunt vacuum, sed quia posuerunt aerem esse illud vacuum.


105. [2.8.420a3-7] Secundo ostendit quid est immutans et quomodo, dicens quod sonativum |E 63vb| est immutans. Et hoc quia est motivum unius aeris et continui usque ad auditum, ita quod moveat primo aerem unum et continuum, qui aer exsistens contiguus cum aere connaturali ipsi auri moveat illum aerem connaturalem, et ipse aer connaturalis sic motus moveat et immutet auditum.


106. [2.8.420a7-19] Tertio ostendit per quam naturam illud quod immutatur, scilicet aer, recipit immutationem a sono, dicens quod aer, quia nullum habet sonum proprium, est in potentia ut immutetur ab omni sono. Sonum autem proprium non habet, quia fragilis est et facilis divisionis, quae repugnant naturae sonativi. Et tamen licet ita sit fragilis, potest per fortem percussionem excellentem suam divisionem prohiberi sua divisio et corruptibilitas et sua discontinuatio, et ita movetur resistendo percutienti et sonat continue usque ad aerem connaturalem ipsi auri, qui aer connaturalis, ut per fortem motum non prohibeatur suscipere omnes differentias soni, immobilis est de se eo modo quo movetur aer exterior, licet habeat quendam motum proprium et sonum proprium (semper enim sonat sicut cornu) qui ita parvus est quod non prohibet discretiones alicuius soni exterioris. Et quia audimus mediante hoc aere connaturali, propter hoc audimus in aqua quamdiu per girationes ipsius auris prohibetur aqua ne introeat ad aerem connaturalem in aure. Cum enim intrat aqua ad connaturalem aerem, ipsum corrumpit, et non auditur, sicut nec videtur si pellis esset extensa in pupilla.


107. [2.8.420a19-23] Postea, quia cum mediante percussione fiat sonus, exiguntur ad sonum percutiens et percussum, dubitaretur utrum fieret sonus ab altero illorum aut ab utroque. Determinat quod ab utroque, sed differenter. Fiat enim a percutiente sicut ab agente, et a percusso sicut a subiecto. Quod patet per hoc quod quando aliquid, cum fuerit percussum super aliquod lene, excutitur ab ipso corpore leni, sicut motus illius rei excussae a corpore leni attribuitur percutienti ut agenti et percusso ut subiecto, similiter sonus, qui est motus aeris moti a casu percutientis super percussum, attribuitur percutienti ut agenti et percusso ut subiecto.


108. [2.8.420a23-26] Ex quo concludit quod non omne percutiens ad quodcumque percussum facit sonum.


109. [2.8.420a26-30] Postea determinat de differentiis soni in communi, dicens quod sicut colores non comprehenduntur sine lumine in actu, nec differentiae soni comprehenduntur sine sono in actu. Quod ostendit per hoc quod acutum et grave in tangibili, quae proportionuntur acuto et gravi quae sunt primae differentiae soni, non comprehenduntur sine tangibili in actu.


110. [2.8.420a30-31] Et quod acutum et grave hinc inde proportionuntur declarat per hoc sic: Acutum tam in sono quam in tangibili movet sensum in parvo tempore multum, et grave utrobique movet sensum in multo tempore parum.


111. [2.8.420a31-33] Nec tamen proprie, licet sic moveat velocius et tardius, dicetur grave tardum nec acutum velox. Velox enim et tardum proprie attribuuntur mobili, acutum et grave proprie moventi. Sed communiter loquendo potest dici motus acuti sicut velocitas, et motus ipsius gravis sicut tarditas. Et sic, licet non proprie, communiter tamen potest vocari acutum velox et grave tardum.


112. [2.8.420b1-4] Post subiungit similitudinem inter acutum et grave in sono et acutum et hebetem in tangibili, quod acutum in tangibili pungit proprie, acutum in sono non pungit proprie sed quasi pungit, hebes in tangibili pellit proprie, grave in sono non proprie sed quasi pellit.


113. [2.8.420b4-5] Post epilogat sic determinatum esse de sono in communi.


114. [2.8.420b5-9] Secundo determinat de quadam specie soni nobilissima et famosa, scilicet de voce, in quod agendo determinat cuius est vox et secundum quod membrum et definitionem vocis. Tamen determinat primo cuius est vox, primo ostendens quod est solius animalis, per hoc quod haec tria, sonus sive extensio, melos et locutio, quae appropriantur voci, solius animalis proprie sunt, licet videantur secundum similitudinem inesse inanimatis, sicut instrumentis.


115. [2.8.420b9-13] Secundo ostendens quod vox non est [omnis] animalis, per hoc quod nec animalia non habentia sanguinem nec etiam pisces habentes sanguinem, eo quod non habent instrumenta receptiva aeris, ex cuius motu fit sonus qui est vox — huiusmodi, dico, vocem non habent. Licet enim dicatur quod pisces cuiusdam fluvii faciunt vocem, hoc falsum est. Nam illi pisces non faciunt sonum nisi fortiter expellendo aquam per branchos sive per vias narium, aut per motum alicuius alterius partis ipsorum, qui sonus vox non est nisi aequivoce.


116. [2.8.420b13-16] Tertio determinat cuiusmodi animalis est vox, ostendens quod cum vox sit sonus animalis, et oportet ad hoc quod vox generetur esse verberans et verberatum et medium in quo verberatur, quod quidem est aer, non erit vox secundum quamcumque partem sed secundum talem partem per quam inspiratur aer et ad quam inspiratus verberatur. Erit igitur vox solum illius animalis qui habet talem partem per quam contingunt aera inspirando et exspirando.


117. [2.8.420b16-22] Quod confirmat per hoc quod sicut lingua congruit in duo opera naturae, scilicet in gustum propter esse, in loquelam propter bene esse, similiter aer inspiratus congruit naturae in duo opera, scilicet ad mitigandum calorem naturalem interiorem, qui nisi mitigaretur, corrumperet proprium subiectum; congruit etiam naturae propter vocem. Et sic patet sola animalia habere vocem quae habent instrumenta per quae fit aeris inspiratio. |E 64ra|


118. [2.8.420b22-27] Quarto declarat secundum quod membrum animalis vocem habentis est vox, dicens quod secundum arteriam vocalem sive vocativam, per quam inspiratur aer et ad quam inspiratus percutitur ad vocis generationem. Et subiungit quod animalia indigent hac arteria, quae est via per quam inspiratur aer, ad mitigandum calorem naturalem pulmonis, in quo pulmone tantum abundat calor naturalis quod propter illum calorem in ipso dicuntur animalia gradientia et sanguinem habentia esse calidiora aliis animalibus.


119. [2.8.420b27-29] Secundo declarat sive concludit definitionem vocis propria principia ex quibus est continentem. Et primo dat ipsam definitionem, et est ‘vox est percussio aeris respirati ad arteriam vocalem, et hoc ab anima imaginante’.


120. [2.8.420b29-33] Secundo declarat partes definitionis, et primo illam partem quae est quod vox est ab anima imaginante, per hoc quod cum non sit vox sonus cuiuslibet aeris respirati, ut sonus tussientis aut huiusmodi, sed ad hoc quod generetur vox oportet aliquid esse verberans, et hoc cum imaginatione, cum omnis vox sit sonus significativus, cuiusmodi sonus significativus non fit nisi praecedente imaginatione, non fiet igitur vox nisi ab anima imaginativa.


121. [2.8.421a1-3] Secundo declarat partem residuam definitionis, quae est quod vox est percussio aeris respirati ad arteriam, per hoc quod ad hoc quod generatur vox oportet aerem inspiratum retineri et verberari ad ipsam arteriam et percutere ipsam. Et dum hoc fit, redditur arteria otiosa ab actione inspirandi aut exspirandi; dum enim inspiramus aut exspiramus, non possumus formare aerem ad generationem vocis.


122. [2.8.421a3-6] Postea ex definitione hac infert quod pisces, eo quod non indigent inspiratione et exspiratione, non habent arteriam per quam fit inspiratio et exspiratio. Ideo non habent vocem.


123. [2.9.421a7-10] Postquam determinavit de sensibilibus visus et auditus, determinat de sensibili olfactus, scilicet de odore. Et primo ostendit quod non est aeque bene determinabile de odore sicut de colore et sono, per hoc quod non est ita manifestum quid sit odor et quae sint propriae differentiae ipsius sicut quid sit sonus et quid color, et hoc quia homo habet olfactum incertum et peiorem multis aliis animalibus.


124. [2.9.421a10-16] Quod patet per hoc quod non odorat nisi extremos odores, quos non comprehendit nisi cum delectatione vel tristitia, et hoc propter incertitudinem olfactus. Sicut enim animalia habentia duros oculos, ut pisces, non comprehendunt nisi extremos colores, et ob hoc nisi aut cum terrore aut non terrore eos sentiunt, sic homo, quia solum extremos odores odorat, ideo non sentit eos nisi cum delectatione vel tristitia.


125. [2.9.421a16-23] Secundo determinat de odore prout potest, et primo de odore secundum sui substantiam, et hoc solum secundum analogiam quam habet ad saporem. Et primo dicit quod olfactus videtur habere analogiam ad gustum, et species sensibilis olfactus ad species sensibilis gustus, removens quod non propter hoc habemus gustum incertum sicut habemus olfactum incertum, ostendendo quod habemus gustum certiorem quam olfactum, per hoc quod gustus quidam tactus est, et nos, licet quaedam animalia alios sensus a tactu habeant certiores nobis, tamen sensum tactum inter omnia animalia habemus certissimum. Et ob hoc homo inter omnia animalia est animal prudentissimum.


126. [2.9.421a23-26] Quod patet per hoc quod in genere hominum illi sunt prudentiores et nobilius intelligentes qui tactum habent certiorem. Molles enim carne sunt apti mente.


127. [2.9.421a26-b3] Secundo determinat in quo consistit analogia inter olfactum et gustum, intendens quod sicut in obiecto gustus sunt extrema sapor dulcis et amarus, ex quibus sunt medii sapores, sic in obiecto olfactus sunt extrema odor dulcis et amarus, ex quibus fiunt medii odores. Et adhuc in quibusdam obiectis ita est quod in eodem subiecto simul sunt sapor dulcis et odor dulcis, aut sapor amarus et odor amarus; in quibusdam autem in eodem subiecto sapor dulcis et odor amarus, aut odor dulcis et sapor amarus.


128. [2.9.421b3-6] Secundo determinat de odore secundum sui immutationem, et hoc determinando de odoris immutatione quantum ad illud quod immutatur, ut quantum ad sensum, et quantum ad medium et etiam quantum ad illud quod immutat. Primo determinat de immutatione odoris quantum ad sensum, dicens quod sicut auditus immutatur a sono et non-sono, et visus a colore et non-colore, similiter olfactus immutatur a suo sensibili, quod est odorabile, et sua privatione, quae est non-odorabile.


129. [2.9.421b6-8] Et ut pateat qualiter non-odorabile possit immutare olfactum, distinguit non-odorabile tripliciter sic: aut quod omnino non habet odorem, aut quod parum et debilem habet, aut quod pravum, id est excellentem et corrumpentem, habet odorem. Et similiter dicuntur non-gustabile, non-audibile, non-visibile.


130. [2.9.421b8-13] Secundo de immutatione odoris quantum ad medium. Et primo ostendit quod olfactus immutatur ab odore per medium prius immutatum, quod est aer aut aqua, per hoc quod tam animalia aquatica quam non-aquatica, tam sanguinem habentia quam non-habentia, et adhuc sanguinem habentium tam anhelantia quam non-anhelantia, moventur ad suum nutrimentum ab odore immutante quandoque aerem, quandoque aquam, ut patet in apibus, piscibus, vulturibus et tigribus, quae omnia a valde remotis moventur ad suum nutrimentum per odorem.


131. [2.9.421b13-21] Secundo, quia dictum est quod animalia non-respirantia sentiunt odores, et animalia respirantia non in exspirando aut in retinendo aerem inspiratum, neque odores remotos neque propinquos, neque etiam si odorabile poneretur supra sensum, odorare possunt, sed solum in respirando — cum igitur animalia non-respirantia respirando non odorant, quia non respirant, videtur non-respirantia animalia sentire alio sensu odores quam animalia respirantia.


132. [2.9.421b21-23] Hoc removet, et primo ostendit quod et animalia respirantia et non-respirantia sentiunt odores eodem sensu. Tum per |E 64rb| hoc quod odorabile sive fuerit boni odorati sive mali, sensus comprehendens ipsum est olfactus, cum non sit unius sensibilis nisi unus sensus.


133. [2.9.421b23-26] Tum per hoc quod animalia non-respirantia infirmantur et corrumpuntur ab eisdem odoribus ex quibus et animalia respirantia, ut ex odore sulfuris aut huiusmodi.


134. [2.9.421b26-422a6] Secundo dat causam quare respirantia non odorant nisi inspirando, et non-respirantia animalia odorant licet non respirando. Et est causa quia sensus olfactus, licet non differat in animalibus respirantibus et non-respirantibus in comprehendendo odores sub esse spirituali, differt tamen quantum ad creationem instrumenti mediante quo comprehendit odores. Animalia enim [non-]respirantia non habent cooperimentum super instrumentum olfactus ad cuius elevationem indigeant respirare ad hoc [ut] comprehendant odores. Respirantia autem habent cooperimentum super instrumentum olfactus quod non elevatur vel removetur nisi per inspirationem, cum ampliantur venae et pori, sine cuius elevatione numquam sentiunt odores. Differunt enim instrumenta olfactus hinc inde, sicut differunt oculi hominis, qui habent palpebras quae nisi moveantur et concutiantur, non videbit homo, ab oculis animalium habentium duros et fortes oculos, ut piscis et talpae et huiusmodi, qui oculi velamen non habent; immo statim vident ea quae eis offeruntur in lucido.


135. [2.9.422a6] Tertio determinat de immutatione odoris quantum ad illud quod immutatur, dicens quod odor immutat medium et olfactum, eo quod odor est sicci sicut sapor humidi — id est immutat, dico, per naturam partis siccae abundantis in ipso, sicut sapor immutat per naturam partis humidae abundantis in ipso.


136. [2.9.422a7] Postea subiungit quomodo se habet olfactus ad odorem, dicens quod olfactus ante immutationem est in potentia tale quale est odor, id est in potentia respectu susceptionis odoris. Completa autem immutatione actu habet ipsum.


137. [2.10.422a8-10] Postquam egit de obiectis visus, auditus et olfactus, agit de obiecto gustus, scilicet de gustabili, determinando de gustabili in communi secundum naturam communem quam habet cum tangibili et cum aliis sensibilibus et secundum naturam suam propriam, determinando etiam de gustabili descendendo ad eius species. Primo determinat de gustabili secundum naturam communem quam habet cum tangibili, probans gustabile esse quoddam tangibile. Tum per hoc quod gustabile non sentitur per medium extraneum sed per medium intraneum quod est pars animalis, quo quidem modo et non aliter sentitur tangibile a tactu.


138. [2.10.422a10-19] Tum etiam per hoc quod humidum est simpliciter tangibile, et gustabile non sentitur nisi in humido tamquam in materia propria a qua non potest separari. Quod probat per effectum sic: Quia gustabile sentitur in humido et non aliter, ex hoc est quod si essemus in aqua, sentiremus dulce si nobis apponeretur, et hoc non per medium distans et extrinsecum, sed quia dulce misceret se cum humido aquae, ita quod mixtum sentiretur dulce, sicut etiam patet in potu qui dicitur hydromellum. Sed de colore non est sic; immo color cum sentitur, non sentitur quia misceat se medio, nec quia aliquid decurrat ab eo, quod decursum medio misceatur. Unde patet quod gustabile non sentitur per medium extrinsecum sicut color. Conveniunt tamen in hoc color et gustabile, quod sicut color est proprium sensibile visus, sic sapor est proprium sensibile gustus. Non tamen sentitur sapor nisi secundum quod est in humido, et hoc aut in humido actu aut potentia, sicut patet in salsis. Salsum enim est humidum in potentia propinqua quod cum velociter dissolvitur, dissolvit humores qui sunt in lingua. Sapor autem eo quod in humido sentitur, ideo est liquidum et linguae liquefactivum.


139. [2.10.422a20-31] Secundo determinat de gustabili secundum naturam communem quam habet cum aliis sensibilibus. Et est illa natura quod sicut visibile cum sua privatione natum est sentiri a visu, et audibile cum sua privatione ab auditu, similiter gustabile cum sua privatione natum est sentiri a gustu. Et distinguit privationem iuxta unumquodque sensibile tripliciter. Videtur tamen resultare quartus modus ex eo modo non-visibilis qui est quod omnino non videtur, scilicet ille modus aut quod omnino impossibile est quod sentiatur, aut quia natum est sentiri, numquam tamen sentitur.


140. [2.10.422a31-34] Tertio determinat de gustabili in communi secundum suam naturam propriam, et hoc primo determinando quale debet esse humidum in quo gustatur sapor, dicens illud debere esse potabile aut eius privatio, scilicet non-potabile, et hoc aut parum aut prave, eo quod in utroque sentit gustus saporem. Sed in uno sentit saporem naturae gustus non-corruptivum, in alio autem pravum et gustus corruptivum.


141. [2.10.422a34-b5] Secundo determinando quale debet esse instrumentum quod debet immutari a gustabili, ostendens quod non debet esse humidum in actu, sed tamen humidum in potentia. Tum per hoc quod cum ipsum gustabile inquantum tale sit humidum in actu, et instrumentum gustus patitur a gustabili inquantum gustabile est, et illud quod patitur in principio est dissimile et [in] fine simile, instrumentum quo sentiri debet ante immutationem neque erit humidum in actu neque tale quod impossibile sit fieri humidum. Immo debet esse humidum in potentia.


142. [2.10.422b5-10] Tum etiam per hoc quod quia instrumentum gustus debet esse salvatum ab intensa humiditate et siccitate, ideo nec contingit linguam valde siccam vel valde humidam sentire sapores. |E O115 64va| Si enim esset lingua valde humida, sua humiditas prohiberet receptionem humiditatis proportionatae supervenientis, sicut patet. Si aliquis gustet fortem saporem et statim post alium minus fortem, non discernet secundum propter primum. Sic etiam patet in febricitante quod, quia eius lingua est submersa in humiditate innaturali et amara, videntur ei omnia amara quaecumque sentit, nec potest comprehendere saporem et discernere ipsum secundum propriam naturam, eo quod non comprehendit materiam saporis in dispositione illa secundum quam est materia saporis. Ex his igitur elicitur quod ad hoc quod gustus discernat sapores oportet instrumentum eius esse proportionatum ipsi gustabili, quod radicatur in humido, et nec esse intense humidum nec intense siccum.


143. [2.10.422b10-14] Quia iam determinavit de gustabili in communi, secundo descendit ad species gustabilis, determinans quod sicut in coloribus sunt colores extremi, scilicet album et nigrum, ex quibus fiunt medii colores, sic in saporibus sunt sapores extremi, scilicet dulce et amarum, ex quibus fiunt sapores medii, de quorum mediorum numero quidam se habent principalius ad unum extremum, et quidam ad reliquum.


144. [2.10.422b15-16] Postea concludit quod gustus ante immutationem est in potentia ad comprehensionem saporis sive gustabilis. Sed gustabile est illud quod facit ipsum actu comprehendens. Unde prius est in potentia ad ipsum, et postea fit in actu ad ipsum.


145. [2.11.422b17-19] Postquam egit de obiectis aliorum sensuum, intendit agere de tactu et tangibili, determinando de tactu et eius instrumento et etiam de medio et determinando de tangibili. Inter haec omnia agendo primo agit de tactu, scilicet de eius unitate et multitudine et de eius instrumento et eius medio, et hoc dicendo eandem rationem esse quantum ad multitudinem et unitatem de tactu et tangibili.


146. [2.11.422b19-23] Movet has duas quaestiones: utrum tactus sit sensus unus aut plures, et utrum instrumentum tactus sit caro, aut non sed caro sit medium in tactu, et aliquid aliud intra quod non est caro sit instrumentum.


147. [2.11.422b23-27] Primo prosequitur primam quaestionem, primo ostendendo tactum esse sensus plures, per hoc quod unus sensus tantum est unius contrarietatis, ut visus albi et nigri, et tactus est plurium contrarietatum, ut calidi, frigidi, sicci et humidi et huiusmodi.


148. [2.11.422b27-34] Secundo declarando quod licet auditus comprehendat plures contrarietates, ut acutum et grave in sono, et magnitudinem et parvitatem, et lenitatem et asperitatem, non tamen erit sensus plures, ut crederet aliquis. Huiusmodi enim contrarietates quas percipit auditus ad unam naturam aliquam eas unientem reducuntur, ut ad sonum. Similiter et contrarietates quas percipit visus ad unam naturam, ut ad colorem sive ad lucem. Sed contrarietates quas percipit tactus ad nullam unam naturam eas unientem reduci possunt.


149. [2.11.422b34-423a6] Secundo prosequitur secundam quaestionem. Et primo dissolvit rationes nitentes ostendere carnem esse instrumentum in tactu. Et primo destruit signum quoddam nitens ad hoc, quod est: Si tangibile ponatur super carnem, statim sentitur, propter quod videtur quod caro sit instrumentum tactus. Destruit, dico, per hoc quod si aliquis indueret carnem pelle tenui et applicaret carni sic indutae tangibile, statim sentiretur, et tamen non est tactus in pelle sicut in instrumento.


150. [2.11.423a6-10] Secundo primo ponit quandam rationem per quam opinabatur carnem esse instrumentum tactus et tactum factum per ipsam esse sensum unum, quae ratio est: Caro videtur esse similis aeri si esset connaturalis nobis et de substantia nostra; sed si aer esset nobis connaturalis et de substantia nostra, tunc videremur audire et videre et gustare et olfacere per aerem sicut per instrumentum; et etiam tunc viderentur auditus, gustus, olfactus et visus sensus unus. Cum igitur caro sit nobis connaturalis et de substantia nostra, ut videtur, comprehendemus tangibilia per ipsam tamquam per instrumentum, et tactus comprehendens per tale instrumentum erit sensus unus et non plures.


151. [2.11.423a10-12] Secundo dat causam deceptionis sic dicentium. Et est: Quia aer per quem visus et auditus et olfactus comprehendunt sua sensibilia est distinctus et divisus a nobis sive ab instrumentis illorum sensuum, propter hoc manifestum est instrumenta illorum sensuum differre ab aere, et ita aerem non esse instrumentum ipsorum. Sed in tactu non est manifestum carnem esse alteram ab instrumento tactus; immo aestimatur esse instrumentum tactus, quia medium in tactu est nobis sive instrumento tactus naturaliter complicatum et non distinctum neque divisum ab ipso.


152. [2.11.423a12-17] Quod patet per hoc quod cum corpus animatum, quod tangere debet, non constet ex aliquo uno corpore simplici sed sit mixtum ex quattuor; cum etiam omnis sensus fiat per medium, et animatum huiusmodi ad sui salutem indigeat tangere ipsa sensibilia et ipsis uniri; necessarium igitur erit medium per quod fiat tactus esse corpus compositum et intraneum ipsi tangenti, mediante quo, sicut mediante medio, tangantur tangibilia diversa.


153. [2.11.423a17-18] Postquam declaravit illam opinionem, ostendit hic secundo quod caro non est instrumentum in tactu sed tantum medium, per hoc quod cum tangamus omnia tangibilia et gustemus omnes sapores per eandem carnem exsistentem in lingua, et sensus [tactus] et gustus non discernant sua sensibilia per carnem sicut per instrumentum, eo quod sunt sensus diversi, et instrumentum unius sensus non comprehendit sensibile alterius sensus, nec medium |E 64vb| in uno sensu potest esse instrumentum alterius sensus, discernent igitur sua sensibilia per carnem sicut per medium.


154. [2.11.423a19-21] Quod autem gustus et tactus sint sensus diversi ostendit, per hoc quod si sic esset quod sicut tactus fit per aliam carnem quam per illam quae est in lingua, quod similiter gustus fierit per illam, tunc possent dici sensus unus. Sed non est sic, et ideo sunt duo sensus.


155. [2.11.423a21-b1] Post inquirit an aliud medium a carne sit necessarium in tactu, ut aer aut aqua. Et primo ostendit quod sic, per hoc quod cum inter quaecumque duo corpora est aliquod corpus medium, ipsa non tangunt se immediate (eo quod omne corpus habet profunditatem, et profunditas facit distare unum ab alio), et inter quaecumque corpora solida tangentia se in aqua aut in aere est aliquod corpus medium, quoniam aer aut aqua (eo quod per se passio aquae, scilicet humiditas, non separatur ab eo cuius est passio, et omnia duo corpora tangentia se in aqua habent ultima humida aut humecta, et similiter se habent tangentia se in aere ad aera sicut se habent tangentia se in aqua ad aquam, licet magis lateat nos in aere), igitur in tactu erit necessarium medium quod est aer aut aqua.


156. [2.11.423b1-12] Secundo declarat quomodo se habent aer et aqua prout sunt media in tactu et gustu ad se ipsa prout sunt media in aliis sensibus, quaerens, cum omnes sensus sentiunt per medium extrinsecum sua sensibilia, utrum sentiant similiter per tale medium, aut non sed quaedam a prope, ut tactus et gustus, et quaedam a longe, ut alii sensus, determinans quod non similiter sentiunt per medium extraneum, et hoc dando duas differentias. Prima est quod licet tactus et gustus comprehendant sensibilia per medium extraneum sicut alii sensus, tamen illi comprehendunt a prope, et alii a longe. Et quia a prope, propter hoc latet nos sentire his sensibus per medium extraneum, sicut si aliquis circumvolutus pelle valde tenui tangeret per illam pellem, lateret ei quod illa pellis prohiberet tactum.


157. [2.11.423b12-17] Secunda differentia est quod sensitivum in olfactu, visu et auditu immutantur medio prius immutato, sensitivum autem in gustu et tactu simul immutantur cum medio, sicut simul percutitur homo clipeatus cum clipeus percutitur.


158. [2.11.423b17-22] Postea declarat quomodo medium intrinsecum in tactu et gustu se habet ad medium extrinsecum in visu, auditu et olfactu, determinans quod sicut in illis tribus sensibus est medium extrinsecum necessarium ad hoc quod fiat sensus, similiter in tactu et gustu est medium intrinsecum necessarium ad hoc quod fiat sensus. Et hoc quia illud est commune in sensu quod si sensibile ponatur super instrumentum sentiendi, non sentietur.


159. [2.11.423b22-26] Ex quo concludit quod instrumentum in tactu et gustu est aliquid intra carnem et non caro; immo caro est medium. Sensibile enim tactus aut gustus positum supra carnem sentitur.


160. [2.11.423b26-29] Cum iam usque huc determinavit de tactu et eius instrumento et de suo medio, hic secundo determinat de tangibili, et primo de differentiis tangibilis secundum quod vel quas immutat, dicens quod sunt differentiae corporis inquantum corpus, scilicet differentiae corporis quibus distinguuntur corpora elementaria ab invicem, quae sunt calidum, frigidum, siccum, humidum et alia quae fiunt ex his, ut durum et asperum et huiusmodi.


161. [2.11.423b29-424a7] Secundo determinat de modo immutandi ipsius tangibilis, et hoc primo determinando quale debet esse instrumentum ab ipso tangibili per se immutandum, ostendens quod instrumentum debet esse tale potentia et non actu quale est ipsum tangibile, per hoc quod instrumentum tactus patitur a tangibili, cum nihil patiatur ab eo quod est actu tale quale ipsum est. Ex hoc enim est quod tangens calidum aut frigidum non sentit illud quod est similiter calidum aut frigidum ut ipsum, nec similiter alia tangibilia, sed solum sentit calidum aut frigidum excellens et intensum, tamquam tactus, eo quod medium non discretivum medii sed extremorum, sit medietas quaedam inter differentias tangibiles extremas.


162. [2.11.424a7-10] Quod probat per simile in aliis sensibus, per hoc quod sicut debens sentire album et nigrum non est alterum horum in actu sed potentia utrumque, et similiter est in aliis sensibus et sensibilibus, similiter qui debet sentire calidum aut frigidum nec debet esse calidum nec frigidum in actu secundum extremitatem.


163. [2.11.424a10-15] Secundo declarat quod illud instrumentum a tangibili per se immutandum quodammodo a non-tangibili immutatur. Et hoc per simile in aliis sensibus et sensibilibus, distinguens duos modos non-tangibilis: unum qui valde parum habet de qualitate tangibili, cuiusmodi est aer; alium qui multum habet de qualitate tangibili et secundum excellentiam, cuiusmodi sunt corruptiva sensuum, ut ignis et glacies.


164. [2.11.424a15-16] Postea epilogat, dicens dictum esse figuraliter de sensibilibus secundum unumquemque sensum, quia non secundum naturas proprias sed in comparatione ad sensum.


165. [2.12.424a17-24] Postquam in parte praecedente determinatum est de sensibilibus, incipit determinare de ipsis sensibus, determinando de sensibus propriis et de sensu communi, de sensibus autem propriis et secundum eorum naturam universalem et de sufficientia ipsorum. Primo determinat de sensibus propriis secundum naturam universalem secundum quam omnes sensus proprii suscipiunt sensibilia, dicens primo quod oportet accipere de omni sensu ipsum esse susceptivum specierum sensibilium sine materia, |E 65ra| manifestando hoc per simile sic: Sicut cera recipit signum sive figuram anuli aurei aut ferrei, non recipiendo aurum aut ferrum, eo quod ipsa cera recipit signum aureum aut huiusmodi sed non inquantum aureum, hoc est non recipiendo suam materiam, similiter sensus patitur a suo obiecto non secundum quod suum obiectum est in materia sua propria sed praeter suam materiam, scilicet secundum quod est species et intentio.


166. [2.12.424a24-28] Secundo determinat naturam istius speciei susceptae in organo, dicens quod instrumentum sentiendi est illud in quo est haec species, quae quidem species recepta in instrumento est idem cum sensibili extra per assimulationem, licet secundum esse sit alterum. Ipsum enim sensibile extra est quaedam magnitudo, eo quod radicatur in magnitudine; ipsa autem species recepta in organo magnitudo non est. Virtus enim sensitiva sive sensus comprehendens ipsam magnitudo non est, sed est proportio quaedam et virtus ipsius magnitudinis sentientis, id est ipsius organi.


167. [2.12.424a28-32] Ex his concludit duo corollaria. Primum est: Quia sensus est proportio, si motus factus a sensibili sit fortior quam instrumentum possit sustinere, dissolvitur illa proportio quae sensus est, sicut symphonia dissolvitur cordis fortiter percussis. Quia sic est, patet quod excellentiae sensibilium corrumpunt instrumenta sensuum.


168. [2.12.424a32-b3] Secundum est quod plantae non sentiunt, quamvis habeant animam, et etiam quamvis patiuntur a differentiis tangibilibus, eo quod non habent principium potens recipere species sensibilium sub esse immateriali.


169. [2.12.424b3-5] Ex hoc corollario dubitationem nascentem determinat. Dubitatio est: Cum plantae patiuntur a differentiis tangibilibus, non tamen patiuntur eas, posset dubitari utrum aliqua non-sentientia sensibilia visus, auditus, olfactus patiantur ab eis.


170. [2.12.424b5-9] Et primo opponit ad hanc dubitationem. Tum per hoc quod cum odor id quod est et essentialiter se habeat ad olfactum, et ita essentialiter non agit in aliquid nisi in olfactum, quod impossibile est habere olfactum impossibile est, ut videtur, pati ab odore. Et similiter est de colore et sono, scilicet quod nihil patitur ab eis nisi habens sensum eis proportionalem.


171. [2.12.424b9-12] Tum etiam per hoc quod sensibilia praedictorum sensuum trium non agunt per se in aliquid privatum sensu proportionato ipsis sensibilibus, sed tantum agunt in huiusmodi secundum quod incorporata sunt corporibus quae per se dicuntur agere, ut sonus non scindit lignum ut contingit in tonitruo, sed aer sonans sive vapor cui incorporatur illa impressio.


172. [2.12.424b12-13] Et licet ita sit de his sensibilibus trium sensuum, obiectum tamen tactus et obiectum gustus agunt per se in corpora non-tangentia vel non-gustantia. Alioquin enim non paterentur nec alterarentur inanimata quae nec tangunt nec gustant a differentiis tangibilibus et gustabilibus, ut a sapore et calore et huiusmodi.


173. [2.12.424b14-16] Secundo repetendo hanc dubitationem eam determinat, intendens quod non omne corpus non-sentiens patitur a sensibilibus trium sensuum, sed solum corpus quod de se est indeterminatum et fluens, cuiusmodi sunt aer et aqua. Aer enim ita fortiter patitur ab istis sensibilibus quod foedat cum passus fuerit ab aliquo fortiter putrefacto. Et non est mirum sic pati, cum sit medium, et prius oportet medium immutari quam sensum immutet.


174. [2.12.424b16-18] Et quia aer sic patitur ab odore, crederetur quod aer sentiret odorem. Hoc removet, intendens quod non quaelibet passio facta ab odore est odorare. Immo odorare est sentire et addit aliquid supra passionem, quoniam iudicium. Aer enim cum patitur ab odore, non iudicat de ipso sed statim immutat olfactum, a quo fit iudicium.


175. [3.1.424b22-26] Secundo determinat de sufficientia sensuum propriorum, determinans de hac sufficientia et de quadam cavillatione circa ipsam. Primo determinat de sufficientia. Et ad hoc primo ostendit quod nos, qui sumus animalia perfecta, habemus quinque sensus proprios praedictos, per hoc quod cum nos habeamus sensum omnis passionis cuiuslibet tangibilis inquantum tangibile (eo quod si in nobis sit sensus omnis rei cuius est tactus, nos habemus tactum), nos habebimus sensum tactum. Similiter est et de aliis sensibus arguendum.


176. [3.1.424b26-29] Secundo ostendit quod nobis habentibus quinque sensus non deficit aliquis sensus proprius. Tum per hoc quod si nobis deficeret aliquis sensus, necessario deficeret nobis instrumentum aliquod. Sed nobis nullum instrumentum deficit. Quod probat per hoc quod non deficit nobis aliquod instrumentum sentiendi per medium intrinsecum, nec deficit aliquod instrumentum sentiendi per medium extrinsecum.


177. [3.1.424b29-425a3] Quod probat sic: Omne instrumentum sentiens per medium extrinsecum aut est ex aere aut ex aqua tamquam dominante in sua compositione. Quod probat sic: Quaecumque sentiuntur ab instrumento per medium extrinsecum sentiuntur per corpora simplicia, quae sunt aer aut aqua; sed instrumenta quae sentiunt per aquam aut aerem communicant naturam aeris aut aquae. Si enim aer sit medium per quod sentitur sonus et color, oportet tam instrumentum auditus quam visus communicare naturam aeris secundum quam est susceptivus sui sensibilis.


178. [3.1.425a3-10] Sic patet quod instrumenta per quae sentimus per medium extrinsecum aut sunt ex aere tamquam ex dominante in eorum compositione, ut est instrumentum auditus; aut ex aqua, ut est instrumentum visus; aut ex alterutro illorum, ut est instrumentum olfactus. In aquaticis enim est ex aqua, in gressibilibus ex aere. Ex igne autem est nullum dictorum instrumentorum proprie et per se, aut ignis omnibus instrumentis communis est, eo quod sine calore naturali nihil sentitur. Ex terra autem nullum instrumentorum dictorum est proprie et per se, aut maxime est terra dominans in instrumentis sentientibus per medium intrinsecum, cuiusmodi sunt instrumentum tactus et gustus. Cum igitur nos, qui sumus animalia perfecta, habeamus tam instrumenta exsistentia ex aere tamquam dominante quam ex aqua, nullum instrumentum nobis deficit. Igitur nec aliquis sensus. |E 65rb|


179. [3.1.425a10-11] Incidenter dicit talpam esse animal perfectum. Etsi videatur visum non habere, habet tamen oculos sub pelle velatos.


180. [3.1.425a11-13] Tum etiam per hoc quod cum nos habemus sensus quibus sentimus omne corpus sensibile et omnes passiones sensibiles, igitur nullus sensus nobis deficit.


181. [3.1.425a13-16] Secundo removet cavillationem dicentis aliquem fore sensum proprium sensibilium communium et hunc sensum nos non habere. Et hoc primo determinando non esse aliquem sensum proprium sensibilium communium, ita quod eis approprietur sicut sensus proprius suo sensibili, nisi illa sensibilia communia comprehendantur ab unoquoque sensu proprio alio ab illo per accidens.


182. [3.1.425a16-21] Tum per hoc quod omnia sensibilia communia sentiuntur a quinque sensibus particularibus essentialiter. Sentiuntur enim per aliquam motionem et passionem factam in sensibus propriis ab illis sensibilibus communibus. Sentiuntur etiam quaedam communia sensibilia mediantibus aliis, ut per motum comprehendimus magnitudinem et etiam figuram, et per privationem motus comprehendimus quietem; numerum etiam comprehendimus per negationem continui et proprietatum eius, quod quidem continuum magnitudo est, quae cum essentialiter comprehendatur, et sua privatio essentialiter comprehendetur. Et quorumcumque sensibilium est aliquis sensus proprius, ipsa comprehenduntur essentialiter ab illo uno sensu tantum et non a pluribus. Igitur sensibilium communium non erit unus sensus proprius.


183. [3.1.425a21-30] Tum etiam per hoc quod si sic esset, tunc sentirentur sensibilia communia a quinque sensibus propriis per accidens, et hoc aut sicut visus sentit dulce qui comprehendit dulce in subiecto in quo aliquando fuerunt dulce et album coniuncta; aut sicut visus comprehendit Cleonis filium, inquantum scilicet accidit ei album, quod per se visu comprehenditur — quod est impossibile. Habemus enim sensus communiter comprehendentes sensibilia communia, ut quandoque visum, quandoque auditum et sic de aliis, et hoc non secundum accidens sed essentialiter.


184. [3.1.425a30-b4] Et subiungit quomodo est possibile quod unus sensus proprius comprehendit sensibile alterius sensus proprii et hoc per accidens, dicens quod hoc est non secundum quod illi sensus sunt divisi et distincti ab invicem, sed secundum quod uniuntur simul respectu suorum sensibilium quae comprehendunt in eodem subiecto aliquando, ut in cholera quandoque fuerunt simul comprehensa obiectum visus et gustus, ut rubedo et amaritudo. Et propter hoc cum unus illorum sensuum postea in eodem subiecto comprehendit suum sensibile, idem sensus iudicat in eodem subiecto sensibile alterius sensus, sed hoc per accidens. Et hinc est quod multotiens decipitur. Quia enim percepit visus aliquando quod cholera est rubea, propter hoc iudicat e converso illud quod comprehendit rubeum esse choleram, et in hoc decipitur.


185. [3.1.425b4-5] Postea quaerit propter quid, cum unus sensus particularis comprehendat omnia sensibilia communia, et hoc essentialiter, non sufficit unus sensus particularis ad cognitionem omnium sensibilium communium, ita quod sentiuntur tantum per unum sensum et non plures.


186. [3.1.425b5-11] Et hanc dubitationem solvit, dicens hoc esse ne lateret sensum diversitas et distinctio sensibilium communium ad sensibilia propria. Nam si solum sentiremus sensibilia communia per visum, et proprium sensibile visus esset album, lateret nos diversitas et distinctio sensibilium communium ad album. Viderentur enim esse idem cum albo, eo quod consequuntur ad album et semper inveniuntur cum ipso, quia color sive album semper invenitur in magnitudine. Nunc autem quia aliis sensibus propriis comprehendimus sensibilia communia, quae quidem similiter consequuntur propria sensibilia illorum sensuum sicut et proprium sensibile visus, manifeste liquet quod sensibilia communia diversa sunt et distincta a sensibilibus propriis.


187. [3.2.425b12-15] Postquam determinavit de sensibus particularibus, determinat de sensu communi. Et hoc supponendo quod sensu comprehendimus nos videre et audire, primo quaerit utrum eodem sensu quo videmus apprehendimus nos videre an altero, improbans quod non altero. Tum per hoc quod si sic, tunc duo sensus, scilicet visus et ille alter sensus quo comprehendimus nos videre, comprehenderent per se idem sensibile proprium, scilicet colorem, quia ille alter sensus non apprehenderet nos videre colorem nisi ipse apprehenderet colorem.


188. [3.2.425b15-17] Tum etiam per hoc quod si sic, similiter esset quaerere de illo sensu altero utrum se ipso comprehenderet nos videre an altero. Quod si altero, adhuc de illo esset similis quaestio, et sic in infinitum, aut tandem foret stare in aliquo sentiente quod se ipso comprehendit se sentire. Igitur conveniens est in principio stare et concedere quod eodem sensu quo videmus comprehendimus nos videre, et similiter de aliis sensibus.


189. [3.2.425b17-20] Secundo movet primo hanc dubitationem: Si eodem sensu videmus et comprehendimus nos videre, cum nihil videatur nisi color aut colorem habens, videre sive visio erit colorata.


190. [3.2.425b20-22] Secundo determinat eam, primo respondendo ei per interemptionem eius quod nihil comprehenditur visu nisi color aut colorem habens, per hoc quod non est idem videre et visu comprehendere. Comprehendimus enim visu lumen et tenebras, quae colorem non habent; non tamen eas proprie videmus.


191. [3.2.425b22-24] Secundo concedendo quod videre sive visio est aliquo modo colorata. Cum enim sensitivum vel visus comprehendat species sensibilium sine materia et aliquo modo informetur eis, oportet visum comprehendentem colorem aliquo modo colorari.


192. [3.2.425b24-25] Quod verificat, tum per hoc quod sensibilibus abeuntibus fiunt comprehensiones ipsorum in nobis et phantasiae, quod esse non posset nisi species sensibilis susciperetur in sensu et informaret ipsum.


193. [3.2.425b25-426a5] Tum per hoc quod cum actus sensibilis |E O116 65va| et sensus idem est secundum subiectum, licet differant secundum esse (auditus enim cum actu fit et sonus actu idem sunt secundum subiectum, secundum tamen esse idem non sunt, et hinc est quod quidam dicunt auditum in actu auditionem et sonum in actu sonationem), et actio et passio et motus sunt in patiente, cum sentire sit quoddam moveri et pati, actus sive species sensibilis erit in patiente, scilicet in sensu, et ita sensus aliquo modo informabitur ipso sensibili.


194. [3.2.426a5-15] Et quia motus est in patiente, corollarie concludit quod non necesse est omne movens moveri.


195. [3.2.426a15-27] Et postea verificat adhuc sensibile secundum actum et sensum esse idem secundum subiectum. Tum per hoc quod quia ita est, sensus in actu et sensibile in actu simul corrumpuntur et simul salvantur. Non tamen sensibile et sensus dicta secundum potentiam necessario simul corrumpuntur et salvantur. Unde antiqui philosophi errabant dicentes universaliter sensibile et sensum simul esse et simul corrumpi.


196. [3.2.426a27-b8] Tum etiam per hoc quod quia ita est, cum sensibile sit quaedam proportio media ipsorum extremorum, sensus erit proportio quaedam. Et ex hoc est quod sensibile excellens universaliter corrumpit sensum. Et quia excellens corrumpit, ideo est quod extrema sensibilia immixta, cum misceantur secundum aliquam proportionem, sunt delectabilia sensuum. Universaliter enim maior est delectatio in mediis sensibilibus quae sunt mixta quam in extremis si fuerint excellentia.


197. [3.2.426b8-12] Cum iam inquisivit utrum oportet ponere sensum communem esse per naturam sensuum propriorum, intendit declarare sensum communem esse et ipsum esse unum alterum a quinque sensibus propriis, et hoc dicendo quod discretio et cognitio sensuum propriorum non extendit ultra sua sensibilia propria. Immo solum comprehendit sensus proprius suum sensibile proprium et proprias differentias sui sensibilis et non alterius per se.


198. [3.2.426b12-23] Primo ostendit quod est unus sensus alter a quinque sensibus propriis qui discernit diversitatem sensibilium propriorum sensuum ad invicem, per hoc quod nos sensu discernimus diversitatem sensibilium ad invicem, sed non uno sensu proprio. Cum ipsa sint discernenda per aliquam virtutem animae, et ipsa sunt sensibilia, erit aliquis sensus necessarius qui discernat illam diversitatem, sed non uno sensu proprio sic discernimus. Tactu enim non sic discernimus, quia si sic, quandocumque tangeret quis aliquod subiectum in quo essent diversa sensibilia, discerneret diversitatem ipsorum ad invicem — quod est impossibile. Nec pluribus sensibus sic discernimus, eo quod simile est hoc acsi unus homo comprehenderet unum sensibile, et alius aliud, quorum neuter comprehenderet sensibile comprehensum ab alio, verumtamen discerneret uterque sensibile comprehensum ab ipso esse aliud a sensibili comprehenso a reliquo. Sed illos homines sic discernere diversitatem sensibilium est impossibile, cum neuter illorum aliquid sentiat de sensibili alterius.


199. [3.2.426b23-29] Postea ostendit quod sensus communis discernit diversitatem sensibilium in tempore indivisibili simpliciter et non secundum accidens, per hoc quod licet in hoc ‘nunc’ dicat unum sensibile esse diversum ab altero, non tamen dicit ipsum ‘nunc’ esse alterum, sed dicit illam diversitatem in hoc ‘nunc’, quoniam illa diversitas in hoc ‘nunc’ est. Sicut etiam differunt in eodem ‘nunc’ illa sensibilia, similiter in eodem ‘nunc’ discernit sensus communis eorum diversitatem.


200. [3.2.426b29-427a1] Secundo determinat de modo unitatis sensus communis, primo probando ipsum non esse unum, per hoc quod in recipiendo sensibilia contraria et iudicando de ipsis in eodem tempore movetur motibus contrariis, et impossibile est aliquid unum et idem sic moveri.


201. [3.2.427a2-6] Et solvendo hanc rationem, incomplete tamen, per hoc: Potest dici uno modo esse divisibile secundum esse, et sic recipere sensibilia contraria et moveri motibus contrariis quodammodo; alio modo esse indivisibile secundum subiectum et numerum et locum, et sic discernere sensibilia contraria in tempore indivisibili.26



26Nota marginalis in E: ...

202. [3.2.427a6-9] Secundo contra hanc solutionem opponendo, per hoc quod cum sensus communis sit unus et indivisibilis secundum subiectum, impossibile est ut recipiat formas contrarias sensibilium in actu, eo quod ad hoc quod actu susciperet contraria, oporteret esse divisibile sive divisum in actu, ut patet in scuto. Si recipiat albedinem et nigredinem, oportet ut secundum unam sui partem fiat album et secundum aliam nigrum.


203. [3.2.427a9-14] Tertio removendo hanc opinionem complet suam solutionem, determinans quod sicut punctum secundum se est unum et secundum quod terminat omnes lineas protractas ab eo ad circumferentiam, sic sensus communis est unus et indivisibilis secundum se et secundum subiectum. Et secundum quod talis est iudicat de sensibilibus contrariis iudicio uno et in tempore indivisibili. Et sicut punctum secundum quod ab ipso fluunt lineae plures ad circumferentiam, et etiam secundum quod consideratur ut terminus diversarum linearum, plura est et divisibile, similiter sensus communis divisibilis et multiplicabilis est secundum quod ad ipsam copulantur viae ab instrumentis diversorum sensuum propriorum, per quas vias fiunt motus sensibilium diversorum ad ipsum. Et secundum quod talis est suscipit sensibilia diversa et contraria, et hoc secundum se totum, sicut idem punctum secundum se totum sumitur ut terminus diversarum linearum. Ex his patet remotio oppositionis, quia scutum, quia corpus est, secundum se totum sub esse diverso non potest recipere contraria in actu. Sensus autem communis secundum se totum potest esse sub esse diverso, et sic species contrariorum sensibilium recipere.


204. [3.2.427a14-16] Post epilogat determinatum esse de virtute sensitiva. |E 65vb|


[Liber III]


1. [3.3.427a17-26] Cum27 iam determinatum sit de anima apprehensiva deforis, cuiusmodi est anima sensitiva, intendit de virtute apprehensiva intus, cuiusmodi sunt intellectus et imaginatio. Primo determinat de imaginatione, et primo dat differentiam intellectus ad sensum, destruendo opinionem quae patet in littera ponentium sensum et intellectum esse idem.



27Titulus in summo folio in E: “Liber tertius.”

2. [3.3.427a26-29] Et primo rationem eorum, quae erat haec: Quia secundum eos intellectus comprehendit res corporeas et sub condicionibus materialibus, sicut sensus comprehendit, et etiam quia neque sentire neque intelligere est nisi simile per suum simile quod est idem ei, opinabantur tam intellectum quam sensum esse idem rebus comprehensis et ita sibi ipsis eadem, cum ea quae uni et eidem sunt eadem sibi invicem sunt eadem.


3. [3.3.427a29-b6] Hanc rationem, dico, destruit per hoc, quia si intellectus non comprehendit nisi simile quod est idem ei, tunc aut est simile omnibus quae comprehendit, et sic numquam continget intellectum decipi neque errare circa aliquid — quod falsum est, cum magis sit proprium animalibus posse decipi quam semper uniformiter se habere respectu comprehensi, et etiam per maius tempus est anima ignorans quam sciens. Aut est simile quibusdam et quibusdam non; tunc cum circa ea quibus similis est numquam possit errare, circa sua contraria semper decipietur, cum de ipsis non possit iudicare, eo quod non sunt ei similia — quod est impossibile, cum sit eadem scientia de utroque contrariorum, et etiam deceptio et error circa utrumque.


4. [3.3.427b6-8] Secundo, declarando intellectum non esse sensum, destruit ipsam opinionem in se. Quod declarat, tum per hoc quod sensus inest omnibus animalibus, et intellectus inest paucis, quia solum ratione utentibus.


5. [3.3.427b8-14] Tum per hoc quod intelligere contingit recte et non recte, sentire autem non contingit non recte circa proprium sensibile.


6. [3.3.427b14-21] Secundo intendit dare differentiam imaginationis ad sensum et intellectum. Et primo probat differentiam imaginationis ad aestimationem. Tum per hoc quod eo quod in conspectu imaginativae semper, cum vult, sunt formae depositae in virtute recordativa, quas intuetur cum vult, quod quidem intueri est imaginari; eo etiam quod nos possumus, cum volumus, per virtutem imaginativam fingere formas imaginabiles quarum individua numquam fuerunt comprehensa a sensu, fingere etiam infinitum et vacuum — eo quod sic est, dico, nobis inest imaginari cum volumus. Sed aestimatio, eo quod non est nisi de vero aut falso, et hoc non semper, sed quando creditur esse verum, et huiusmodi comprehendere non est a nobis cum volumus, non inest nobis aestimatio sive aestimare cum volumus.


7. [3.3.427b21-24] Tum etiam per hoc quod cum aestimamus aliquod terribile aut delectabile aut huiusmodi, statim compatimur gaudendo aut tristando. Sed cum talia imaginamur, non compatimur sed similiter nos habemus sicut si consideraremus terribile aut delectabile in pictura.


8. [3.3.427b24-27] Tum etiam per hoc quod virtutis aestimativae sunt tres differentiae, scilicet scientia, opinio et prudentia sive intellectus et horum contraria. Sed imaginatio, cum sit falsissima virtus animae, eo quod impossibilia comprehendat, non est aliqua differentia virtutis aestimativae sive creditativae sive opinativae.


9. [3.3.427b27-29] Secundo dicendo quod, quia eius quod est intelligere videtur una actio esse imaginatio, et alia opinio sive aestimatio, antequam determinatur de intellectu, determinandum esse de imaginatione secundum differentiam quam habet ad intellectum et ad alias virtutes.


10. [3.3.428a1-5] Et ostendendo quod imaginatio videtur esse eadem sensui, opinioni, intellectui et scientiae, quae quattuor sunt virtutes discretivae veri aut falsi, communiter sumendo ‘verum’ et ‘falsum’ ad complexum et incomplexum, per hoc quod imaginatio videtur esse virtus discretiva veri aut falsi, dat differentias imaginationis ad alias virtutes animae.


11. [3.3.428a5-8] Et primo probat differentiam imaginationis ad sensum. Tum per hoc quod sensus aut est potentia, ut visus, aut actus, ut visio. Sed imaginatio, eo quod ea quae fit in somno sive in somnio inquantum est in actu non est sensus in potentia, [et] inquantum est non praesente sensibili non est sensus in actu, nec est sensus actus nec sensus potentia.


12. [3.3.428a8-9] Tum per hoc quod sensus semper operatur praesente sensibili, imaginatio autem non semper sed aliquando in absentia sensibilis.


13. [3.3.428a9-11] Tum per hoc quod si idem esset imaginatio et sensus, omnibus inesset imaginatio quibus et sensus. Non autem sic est, quia formicis, apibus et vermibus non inest imaginatio.


14. [3.3.428a11-12] Tum per hoc quod sensus circa suum proprium obiectum semper est verus. Imaginatio autem circa suum obiectum est falsa multotiens.


15. [3.3.428a12-15] Tum etiam per hoc quod quando operamur discrete et certitudinaliter secundum sensum, non dicimus quod comprehensum a nobis apparet esse tale sed quod est tale. Sed cum operamur secundum imaginationem, dicimus quod apparet esse tale et non quod est tale, sicut patet in visionibus quae apparent dormientibus.


16. [3.3.428a15-16] Tum sive per hoc quod possumus imaginari formas visibiles clausis oculis, non autem sentire.


17. [3.3.428a16-18] Secundo declarat quod imaginatio non est intellectus aut scientia, per hoc quod intellectus et scientia semper sunt vera. Imaginatio autem est quandoque vera, quandoque falsa.


18. [3.3.428a18-19] Tertio dicendo quod ex quo imaginatio nec est sensus neque intellectus aut scientia, considerandum est utrum sit opinio, et innuendo quod posset videri opinio, quia opinio est vera et falsa, primo declarat quod imaginatio non est opinio.


19. [3.3.428a19-22] Tum per hoc quod cuicumque inest opinio inest fides, eo quod impossibile est opinantem non credere illud ad quod habet rationes et argumenta, et ita si habet opinionem, habet credulitatem et fidem. Sed non cuicumque inest imaginatio inest fides, cum brutis fides non insit. |E 66ra|


20. [3.3.428a22-24] Tum per hoc quod cuicumque inest opinio inest et ratio, eo quod ad omnem opinionem sequitur fides; ad fidem autem sequitur suasum esse sive sufficientia; et ad hoc sequitur ratio. Sed non cuicumque inest imaginatio sequitur ratio, quoniam brutis non.


21. [3.3.428a24-b9] Secundo ostendit quod imaginatio non est opinio et sensus simul neque composita ex ipsis ad invicem combinatis, per hoc quod si imaginatio esset composita ex opinione et sensu, tunc cum imaginatio, eo quod virtus una est, non possit secundum aliquid sui esse de uno obiecto et secundum aliquid sui de alio, immo oportet quod sit eiusdem subiecti vel obiecti, erunt sensus et opinio eiusdem obiecti — quod est impossibile. Sensus enim, ut visus, dicit solem esse pedalem; opinio autem dicit ipsum esse maiorem tota terra.


22. [3.3.428b9-10] Ex his concludit quod imaginatio nec est opinio nec sensus, et similiter est intelligendum de aliis virtutibus, neque est composita ex opinione et sensu.


23. [3.3.428b10-429a2] Postquam dedit differentiam imaginationis et intellectus ad sensum et etiam ad invicem, incipit agere de imaginatione et intellectu, et primo de imaginatione, primo ostendens quid est imaginatio secundum rem et definitionem. Et intendit idem per imaginationem et definitionem, inquirens hanc definitionem imaginationis quod ‘imaginatio est motus factus a sensu secundum actum’, probando eam per hoc quod moto sensu in actu movetur virtus imaginativa motu consimili, eo quod cum imaginatio sit motus, non potest fieri sine sensu. Habens etiam ipsam multa agit et patitur secundum ipsam sicut secundum sensum. Ipsa etiam potest esse vera et falsa, sicut et sensus.


24. [3.3.429a2-4] Secundo declarat quid est phantasia sive imaginatio secundum nominis interpretationem, docens a quo recipit denominationem sic: Cum phantasia sit motus factus a sensu secundum actum, et inter omnes sensus visus sit maxime sensus, cuius perfectio est lux, cum sine lumine non fiat visus, accipiet phantasia nomen a luce. Phantasia enim in lingua graeca interpretatur ‘lux’ sive ‘apparitio’.


25. [3.3.429a4-9] Tertio declarat propter quid est phantasia sicut propter finem, et est ut per phantasmata recepta in hac virtute moveatur animal motibus diversis ad sensibile, ut scilicet consequatur delectabile et fugiat nocivum in absentia sensibilis tamquam sensibile esset praesens, et etiam ut animalia carentia intellectu mediante hac virtute operentur ad eorum salutem, et ut etiam homines operentur hac virtute apud velamentum intellectus, quod velamentum accidit vel ex aegritudine vel somno vel alia occasione.


26. [3.4.429a10-18] Cum iam determinavit de imaginatione, intendit de intellectu. Et dicendo quod si intellectus possibilis non sit separabilis ab aliis partibus animae subiecto, quod oportet perscrutari quam differentiam habent ad invicem, et etiam est considerandum utrum intellectus possibilis intelligat in patiendo aliquid, sicut sensus patitur in sentiendo, an intelligat solum recipiendo sine omni transmutatione et passione, primo declarat quod intellectus possibilis est omnino impassibilis in egrediendo quasi de potentia essentiali ad actum, per hoc quod intellectus possibilis est omnino immaterialis.


27. [3.4.429a18-21] Quod probat, tum per hoc quod cum intellectus possibilis natus sit intelligere omnes formas materiales, necesse est ut nullam formam materialem habeat in actu. Si enim haberet formam materialem, illa forma materialis prohiberet ipsum comprehendere extraneum ei obiectum. Prohiberet simpliciter diversum apparere intellectui.


28. [3.4.429a21-24] Et dicit consequenter quod nomen ‘intellectus’ communiter dicendo comprehendit imaginationem. Proprie autem dicendo, scilicet intellectus hominis, cum sit in potentia ad omnes formas materiales antequam eas intelligat, non est aliqua natura, id est non est aliqua forma materialis nec formam materialem habens.


29. [3.4.429a24-27] Tum per hoc quod si esset forma materialis, aut esset calidus aut frigidus, et sic de aliis, aut haberet aliquod organum.


30. [3.4.429a27-29] Tum per hoc quod quidam philosophi bene dixerunt dicentes animam esse locum specierum, ponentes quod sicut locus non est aliquid locatorum, similiter anima non est aliquid formarum materialium sive specierum quarum dicitur esse locus.


31. [3.4.429a29-b5] Secundo declarat quod non similiter se habet sensus ad sensibilia sicut intellectus ad intelligibilia, dicens hoc esse manifestum ex his quae apparent in sensibus et in organis sensuum, et probans etiam hoc, per hoc quod sensus post sensibile valde excellens prius comprehensum immediate non sentit sensibile minus excellens vel male. Sed intellectus non minus intelligit minus intelligibile sed magis postquam intellexerit aliquid valde intelligibile.


32. [3.4.429b5-10] Tertio declarat qualiter intellectus possibilis egreditur de potentia accidentali ad actum, intendens quod cum est in potentia accidentali, est omnino impassibilis in egrediendo in actum, quia cum animal est intelligens in potentia accidentali, tunc dicitur sciens et intelligens in actu, eo quod se ipso potest egredi in actum nisi prohibeatur, et cum adhuc sic est in potentia, potens est ut intelligat se ipsum. Verumtamen non adhuc quando est in tali potentia dicitur simpliciter intelligens secundum actum; immo est quodammodo in potentia sicut fuit dum fuit quasi in potentia essentiali, licet non eodem modo sit in potentia.


33. [3.4.429b10-13] Quarto declarat quomodo intellectus possibilis exsistens iam in actu diversimode intelligit, primo determinans quod alio modo et alio intelligit alia et alia, per hoc quod cum quaedam res differant consideratae in se et in esse actuali, ut res mathematicae consideratae in se considerantur non ut in materia neque sub condicionibus materialibus, |E 66rb| consideratae autem in esse actuali considerantur sub condicionibus materialibus et ut in materia, et ut quaedam res naturales, ut aqua et huiusmodi corpora simplicia, differunt in se consideratae et in esse actuali, et quaedam res naturales, ut caro et huiusmodi, quae nec esse possunt nec intelligi sine materia, nihil differunt consideratae in se et in esse actuali — cum ita sit, et oportet de istis rebus iudicare eadem virtute animae diversimode se habente, oportet ut anima discernat illas res diversas.


34. [3.4.429b13-16] Et quod caro non differat considerata in se et in esse actuali probat, per hoc quod semper consideratur ut forma in materia, sicut simum, quod significat concavitatem non quamcumque sed in naso, semper consideratur ut hoc in hoc. Similiter caro significat formam non quamcumque sed in materia, et hoc in materia transmutabili, sine qua esse non potest, eo quod caro est media proportio calidi et frigidi, quae semper calidum et frigidum anima iudicat sensu. Et semper est caro cum contrariete, eo quod componentia ipsam sunt contraria.


35. [3.4.429b16-21] Secundo declarat quis est ille modus alius et alius quo eadem virtus animae comprehendit sive discernit illas res diversas, intendens quod sicut sensus idem iudicat de sensibilibus diversis, et non sensus diversi, sic eadem virtus animae diversa intelligibilia comprehendit et ea iudicat, licet modo alio et alio. Cum comprehendit enim res quae essentialem habent relationem ad materiam, dicitur intelligere eas secundum circulum, quia cum comprehenderit intentiones talium, eo quod non potest intelligere eas sine materia, non quiescit in ipsis; immo reflectitur et incurvatur ad intelligendum condiciones ipsarum materiales. Res autem quae essentialem relationem non habent ad materiam dicitur intelligere secundum lineam rectam, quia cum comprehendit intentiones earum, eo quod considerantur non ut in materia, quiescit in ipsis non reflectendo ad considerandum de condicionibus materialibus. Verumtamen res mathematicae non omnino absolvuntur a materia sua intelligibili.


36. [3.4.429b21-22] Postea concludit quod sicut diversimode se habent res in se, sic diversimode intelliguntur. Et intelligit per hoc quod quanto res magis abstrahuntur a materia, tanto sunt aptiores ad intellectum.


37. [3.4.429b22-29] Postquam declaravit circa substantiam intellectus possibilis veritatem declarando, procedit dubitando. Et primo movet duas dubitationes. Prima est: Cum intellectus possibilis sit substantia simplex omnino impassibilis, non habens communicationem cum aliqua forma materiali, et intelligere sit pati a formis intelligibilibus et quae agunt et patiuntur ad invicem, videntur habere aliquod commune. Cum ita sit, videtur quod intellectus nullam formam materialem intelliget.


38. [3.4.429b29-430a2] Quam solvit per hoc quod si intellectus dicatur pati ab intelligibili, communius sumetur ‘pati’ quam dicitur passio in formis materialibus, eo quod intellectus solum patitur in recipiendo et sine omni transmutatione et corruptione. Forma autem materialis in patiendo transmutatur et corrumpitur. Unde comparat intellectum cum est in potentia ad susceptionem intelligibilium, nullum habens actu, tabulae nudae quae potens est recipere omnes figuras, quia sicut tabula nuda non patitur ita quod transmutetur cum recipit picturas factas in ipsa, immo magis perficitur per ipsas, similiter intellectus non patitur a formis intelligibilibus, immo magis perficitur per ipsas.


39. [3.4.430a2-3] Secunda dubitatio est haec: Si intellectus aliquando se intelligat, ut dictum est, tunc est dubium utrum intellectus se ipso intelligatur a se, et si hoc, similiter, ut videtur, omnia alia intellecta erunt intelligentia, cum omne intelligibile sive intellectum videatur esse unum specie, id est eodem modo intelligibile. Aut utrum intelligatur a se per speciem suam, sicut alia intelligibilia intelliguntur per species suas; tunc habebit intellectus formam aliquam sibi admixtam per quam intelligetur, sicut et alia intelliguntur per suas formas, et si hoc, tunc si alia cum intelligantur non intelligant, similiter nec intellectus cum intelligitur intelliget, aut si cum intelligitur intelligat, et alia cum intelliguntur intelligent. Quam solvens determinat primo quae pars dubitationis est eligenda, intendens quod intellectus se ipso est intelligibilis, sicut species immediate comprehensa ab intellectu se ipsa intelligitur et non per suam speciem. Alioquin enim esset processus in infinitum.


40. [3.4.430a3-5] Et quod intellectus hoc modo se ipso intelligatur et non per suam speciem probat, per hoc quod cum intellectus forma immaterialis est, et in formis penitus immaterialibus idem est intelligens et quod intelligitur, idem etiam speculans et speculatum. Sed in formis materialibus aliud est intelligens et quod intelligitur, et speculans et speculatum.


41. [3.4.430a5-9] Secundo docet quod causa quare alia intelligibilia cum intelliguntur ab intellectu non intelligunt est quia unumquodque intelligibile aliud ab intellectu sive substantiis separatis, quia forma materialis est, non est intelligibile in actu neque intellectus in actu sed solum potentia. Et illud quod est potentia sive virtus intelligens oportet quod sit sine materia, cuiusmodi est intellectus. |E O117 66va|


42. [3.5.430a10-15] Postquam28 determinavit de substantia intellectus possibilis, intendit de substantia intellectus agentis. Et primo ostendit an sit intellectus agens, per hoc quod in omni re naturali est aliquid ut materia, et aliquid ut agens sive efficiens, et tertium quod ab agente derelinquitur in materia; et anima res naturalis est sive unum naturaliter entium. Erunt hae tres differentiae in anima, scilicet aliquid quod sit ut materia, et hoc est intellectus possibilis; et aliquid quod sit agens ut efficiens, et hoc est intellectus agens; et aliquid quod ab intellectu agente fit in intellectu possibili. Illud tamen tertium non exprimit, innuit tamen.



28Nota marginalis in E: “Capitulum 9. ‘Quoniam autem sicut in natura’” [3.5.430a10].

43. [3.5.430a15-17] Secundo secundum aliam translationem determinat quid est intellectus agens, dicens quod est habitus quidam, ut lumen, per quem fiunt intelligibilia in potentia actu intellecta, sicut lumen facit potentia visibile actu videri.


44. [3.5.430a17-18] Tertio comparat intellectum agentem ad intellectum possibilem secundum convenientiam et differentiam, primo dans tres convenientias. Et sunt quod intellectus agens est separatus, immixtus, id est immaterialis, et omnino impassibilis, similiter sicut et intellectus possibilis.


45. [3.5.430a18-19] Secundo dat differentias. Prima est: Intellectus possibilis est substantia ens in potentia ad susceptionem formarum intelligibilium. Intellectus agens, eo quod universaliter agens est nobilius patiente, et principium movens et efficiens nobilius materia — erit, dico, intellectus agens substantia in actu respectu formarum intelligibilium, ita scilicet quod non est in potentia ad illas. Immo magis semper actualiter habet omnia intelligibilia penes se; alioquin nullam haberet praerogationem quantum ad hoc super intellectum possibilem.


46. [3.5.430a19-21] Secunda est quod scientia sive actio intellectus agentis est eadem cum sua substantia, et sic simul sunt. Intellectus possibilis prior est tempore in hoc individuo quam sit sua scientia sive sua operatio et etiam quam scientia intellectus agentis.


47. [3.5.430a21-22] Tertia est quod intellectus agens non est in tempore, cum non aliquando intelligat, aliquando non, sed semper. Intellectus possibilis aliquando intelligit et aliquando non, et ita est in tempore.


48. [3.5.430a22-25] Ultima differentia est quod intellectus agens et secundum suam substantiam et secundum suam operationem, hoc est secundum suum intelligere, est separabilis et incorruptibilis. Intellectus possibilis, licet non secundum suam substantiam, tamen secundum suam operationem, quod est intelligere suum, separabilis est et corruptibilis, cum non intelligat nisi mediante virtute materiali, ut mediante imaginatione.


49. [3.6.430a26-28] Postquam29 determinavit de substantia intellectus, intendit de propriis eius actionibus, quae duae sunt, scilicet informatio intellectionum indivisibilium et compositio eorundem. In his enim duabus actionibus complentur actiones ipsius intellectus. Primo distinguit ipsas actiones ad invicem, dicens quod informatio sive operatio ipsius intellectus quantum ad intellectus simplices consistit circa ea in quibus nec est verum nec falsum (et intelligendum est de veritate complexa). Actio ipsius intellectus quantum ad compositionem intellectuum simplicium consistit circa haec in quibus est tam verum quam falsum, quae componibilia sic se habent ad invicem quod aut vere aut falso significatur unum ut dependens et alii inhaerens.



29Nota marginalis in E: “Capitulum 10. ‘Indivisibilium’” [3.6.430a26].

50. [3.6.430a28-b1] Et quod intellectus componat intentiones simplices prius divisas verificat per Empedoclem, qui dixit quod multa capita prius divisa a collis per amicitiam postea congregabantur et copulabantur ipsis. Similiter intentiones simplices sive subiectum et praedicatum, quibus primo informatur intellectus, postea componuntur ab ipso intellectu. Et fit illa compositio tam secundum tempus praeteritum et futurum quam secundum praesens.


51. [3.6.430b1-3] Consequenter destruit duas cavillationes. Prima est: Quia falsum consistit in remotione et divisione, crederetur quod actio intellectus in componendo non consisteret circa ea in quibus est falsum. Quam destruit per hoc quod falsum semper consistit in compositione (et intelligendum est intellectuum, quamvis non rerum).


52. [3.6.430b3-6] Secunda est: Negaret quis quod compositio intellectus fit tam secundum praeteritum et futurum quam praesens. Quam destruit per hoc quod cum circa quaecumque exsistit intellectus in dividendo, exsistit et in componendo, et intellectus exsistit tam circa praeteritum quam futurum quam praesens in dividendo, ergo et in componendo.


53. [3.6.430b6-14] Secundo incipit agere de illis actionibus, et primo de prima, primo declarans quomodo intelliguntur indivisibilia, aliquo tamen modo divisibilia, ostendens quomodo intelliguntur indivisibilia actu, divisibilia tamen potentia, dicens quod intelliguntur intellectu indivisibili et in tempore indivisibili in actu. Oportet enim quod sicut magnitudo solum est potentia divisibilis, actu autem indivisibilis, quod similiter et tempus. Non enim intelligit intellectus totam magnitudinem aliquam ita quod in medietate temporis medietatem magnitudinis unam et in alia medietate temporis aliam. Hoc enim non esset possibile nisi magnitudo esset divisa in actu. Sed tunc non intelligeretur illa magnitudo ut una sed ut plures magnitudines.


54. [3.6.430b14-20] Et ostendit quomodo intelliguntur indivisibilia per se, divisibilia tamen per accidens, cuiusmodi sunt formae materiales, quae de se carent omni magnitudine, et ita indivisibiles sunt per se, divisibiles tamen a divisione subiecti sive magnitudinis, intendens quod quia huiusmodi quod intelligitur est indivisibile per se, oportet ut intelligatur in tempore indivisibili et intellectu indivisibili. Et quia per accidens est divisible, non quia tempus in quo intelligitur sit divisibile, |E 66vb| nec intellectus quo intelligitur, sed quia inseparabile est ab eo quod facit magnitudinem unam et tempus unum — id est a continuo, quod continuum similiter reperitur in magnitudine et tempore — sic, dico, potest intelligi in tempore divisibili.


55. [3.6.430b20-26] Secundo ostendit quomodo intelliguntur omnino indivisibilia, cuiusmodi est punctus, intendens quod intelliguntur per remotionem et privationem divisionis, exemplificando de his in contrariis, ut scilicet malum non intelligitur nisi per privationem boni, nec nigrum nisi per privationem albi. Universaliter enim intelliguntur huiusmodi sicut privatio per remotionem habitus. Intellectus etiam qui debet huiusmodi indivisibile intelligere oportet ut sit in potentia ad susceptionem utriusque contrariorum vicissim. Et si sit aliquis intellectus in quo non possint vicissim suscipi contraria, huiusmodi intellectus tantum intelligit se ipsum et nihil extra se, et est intellectus in actu et separatus, et huiusmodi non intelligit indivisibile per privationem. Immo indivisibile quod intelligit, scilicet se ipsum, verius intelligit quam divisibile.


56. [3.6.430b26-29] Secundo agit de secunda actione intellectus, quae consistit in compositione intellectuum, determinans quod haec compositio facta ab intellectu neque est determinate vera neque determinate falsa, sed quandoque vera et quandoque falsa, ostendens quod non omnis intellectus est huiusmodi, scilicet quod sit quandoque verus, quandoque falsus. Immo intellectus informativus, ut ille qui accipit intentiones indivisibiles, est tantum verus, qui non dicit aliquid de aliquo sed est incomplexus, habens veritatem incomplexam.


57. [3.6.430b29-30] Et quod ita sit verificat, per hoc quod sicut sensus circa proprium suum sensibile semper est verus, sic intellectus informativus apprehendendo intentiones simplices semper est verus. Per speciem enim hominis apprehendit hominem, et per speciem asini asinum, et non unum per speciem alterius. Et sicut sensus pertractando suum sensibile ad subiectum illius sensibilis quandoque est verus, quandoque est falsus, sic intellectus componendo intentiones quandoque est verus, quandoque falsus.


58. [3.6.430b30-3.7.431a4] Et dicit quod sicut est de intellectu informativo quod semper est verus, similiter dicit quod intelligentiae separatae semper sunt verae in intelligendo. In ipsis enim idem est actu scitum cum sciente, et etiam scientia in ipsis semper est in actu. Sed scientia quae est in potentia prior est tempore in uno, id est in intellectu possibili sive in individuo individuato per intellectum possibilem, quam sit scientia in actu; simpliciter tamen non est prior tempore, immo scientia in actu simpliciter prior est tempore scientia in potentia, cum omne exsistens in potentia fit in actu per aliquid exsistens in actu. Vel sic: Scientia in actu prior est tempore scientia in potentia, quia semper praecessit actu intellectus in aliquo individuo potentia intellectum in posteriori individuo.


59. [3.7.431a4-8] Postquam determinavit de intellectu in se, determinat de ipso comparando ipsum ad sensum, et primo ad sensum proprium, dans duas convenientias. Prima est: Sicut sensibile facit sensum in potentia actu sentiens, et hoc sine omni passione et alteratione auferente aliquid a substantia, sine etiam omni motu qui motus est actus imperfecti et perficiendi, licet fiat cum motu qui est actus perfecti et est actus et completio sensus, similiter intellectus in potentia fit actu agens et intelligens sine omni passione vera et alteratione. Immo multo minus alteratur aut patitur in egrediendo de potentia ad actum quam sensus.


60. [3.7.431a9-16] Secunda est quod sicut sensus apprehendens laetum aut triste mediante sensibili quod est bonum aut apparens bonum imitatur aut fugit, et est virtus imitans et fugiens eadem secundum substantiam, licet sit diversa secundum esse, similiter intellectus apprehendens laetum aut triste per phantasma ipsius sensibilis imitatur aut fugit, et est idem secundum substantiam quo imitatur et fugit, licet differat secundum esse. Idem facit phantasma intellectui quod facit sensibile sensui.


61. [3.7.431a16-17] Et quia intellectus mediante phantasmate intelligit, concludit corollarie quod anima sine phantasmate non intelligit.


62. [3.7.431a17-22] Secundo comparat intellectum ad sensum communem et dat duas convenientias. Prima est: Sicut sensus communis est terminus et ultimum respectu apprehensionum exterius factarum, quae scilicet fiunt per sensus proprios, similiter intellectus est terminus et ultimum respectu apprehensionum interius factarum.


63. [3.7.431a22-25] Secunda est quod intellectus se habet in numero et proportione ad duo genera phantasmatum, sicut sensus communis se habet ad duo genera sensibilium. Sicut enim sensus communis iudicat de sensibilibus eiusdem generis et diversi, similiter intellectus iudicat de phantasmatibus eiusdem generis et diversi. Et etiam sicut virtus sentiens est eadem, similiter substantia intellectus est idem.


64. [3.7.431a25-b2] Et exemplificat de hac convenientia in terminis sic: Sicut sive A et B dicunt sensibilia eiusdem generis sive diversi generis, semper sunt recepta ab eadem virtute secundum substantiam, quae est sensus, licet a differenti secundum esse, similiter C et D, sive sint phantasmata eiusdem generis sive diversi, semper sunt recepta ab eadem virtute secundum substantiam, quae est intellectus, licet a differenti secundum esse.


65. [3.7.431b2-12] Ex his concludit hoc corollarium quasi manifestum, quod intellectus intelligit species et formas rerum in suis phantasmatibus ita quod per praesentiam phantasmatis utilis aut nocivi imitatur aut fugit, et hoc licet sensibile fuerit absens. Sicut enim sentiens inflammationem imaginatur praelium, per quod fugit tamquam esset praesens, similiter intellectus apprehendens quasdam res, per illas apprehendit alias de quibus ratiocinatur et deliberat tamquam essent praesentes mediantibus phantasmatibus. Et si iudicet quid laetum, sequitur; si triste, fugit. |E67ra| Et illud est universaliter verum in omni actione animae, tam scilicet in actione intellectus speculativi, qui est sine vero et falso, quam in actione intellectus practici, qui est cum vero et falso. Verum enim et falsum sine actu et verum et falsum cum actu conveniunt in hoc quod sunt in eodem genere cum bono et malo.


66. [3.7.431b12-17] Postea movet hanc dubitationem ex praedictis nascentem: Cum intellectus intelligat phantasmata, quibus mediantibus fugit aut imitatur res extra quae a materia separari non possunt, dubium videretur alicui quomodo intellectus intelligat res mathematicas, cum haec intelliguntur non ut in materia. Hanc removet per hoc quod quaedam sunt res quarum formae concernunt materiam necessario et de se, cuiusmodi sunt simum et caro, quae quia apud intellectum non possunt separari a materia, intellectus non intelligit ea separate. Quaedam res sunt quarum formae non sic concernunt materiam, cuiusmodi sunt res mathematicae, quae quia licet sint in materia, quia de se non concernunt materiam, possunt considerari non ut in materia, intelligit ea intellectus separate.


67. [3.7.431b17-19] Consequenter tangit aliam dubitationem quam relinquit insolutam. Et est utrum intellectus non separatus a corpore, cuiusmodi est intellectus hominis, possit intelligere aliquod simpliciter separatum a materia, de quo dicit posterius esse considerandum.


68. [3.8.431b20-21] Postquam egit de intellectu in comparatione ad sensum, intendit exponere quandam proprietatem ambiguam de sensu et intellectu prius acceptam, eo quod praehabitum est quod visus est visibilia, et sic decuit et intellectus [esse] intelligibilia. Et primo dat eam, et est haec: Anima quodammodo est omnia ea quae sunt.


69. [3.8.431b22-24] Quam ostendit per hoc quod anima intellectiva est quodammodo omnia intelligibilia, et anima sensitiva quodammodo omnia sensibilia, et omnia quae sunt aut sunt intelligibilia aut sensibilia.


70. [3.8.431b24-28] Secundo declarat qualiter est intelligenda, intendens quod anima est omnia potentia et non actu. Sicut enim tam sensibilia quam intelligibilia dicuntur actu et potentia, similiter intellectus et sensus dicuntur actu et potentia, ita quod anima sensitiva et anima intellectiva sunt intelligibilia et sensibilia potentia et non actu, ita quod intellectiva potentia intelligibilia, et sensitiva potentia sensibilia. Commentator30 aliter introducit hanc particulam.



30Averroes, In DAn 3.38, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 503-504.

71. [3.8.431b28-432a1] Tertio distinguit ambiguitatem huius proprietatis, dicens quod cum dicitur, “Anima quodammodo est omnia,” aut hoc est ita quod ipsa est res ipsae extra, et hoc falsum, quia si sic, cum intelligeret lapidem, necesse esset lapidem esse in anima. Aut ita quod anima est quodammodo species ipsarum rerum.


72. [3.8.432a1-3] Ex quo concludit quod anima est sicut manus. Sicut enim manus non est alia organa sed organum organorum, id est organum aliis organis habile de se et natum ad trahendum utile sive pellendum nocivum ab aliis organis, similiter anima non est res ipsae extra sed est habilis et nata ad susceptionem specierum illarum rerum. Unde intellectus dicitur species specierum intelligibilium, et sensus dicitur species sensibilium.


73. [3.8.432a3-6] Et ne propter hoc putaretur quod sicut sensibilia non indigent intellectu ad hoc quod sentiuntur, quod similiter intelligibilia non indigerent sensu ad hoc quod intelligerentur, hoc removet, ostendens quod indigent, per hoc quod cum nulla sensibilia separata sunt a magnitudinibus, necesse sit sensibilia esse intelligibilia in phantasmatibus sensibilibus. Et ita non sine sensu intelliguntur, et hoc sive fuerint intelligibilia abstracta, ut sunt mathematica, sive fuerint habitus et passiones rerum sensibilium, cuiusmodi sunt naturalia.


74. [3.8.432a7-10] Unde concludit quod nec est addiscere nec intelligere aliquid talium sine sensu. Immo cum anima actu speculatur intelligendo aut sciendo aliquid talium, necesse est simul speculari ipsa phantasmata, quae quidem se habent ad intellectum sicut sensibilia ad sensum, licet in hoc differant quod phantasmata sunt sine materia sensibili, sensibilia autem cum materia huiusmodi.


75. [3.8.432a10-12] Et ne propter dicta crederetur quod phantasma esset idem quod intellectus, scilicet habitus, dat differentias phantasmatis ad intellectum. Et primam dat ipsius ad intellectum compositum, quae est: Phantasma nec est affirmatio nec negatio, et ita nec verum nec falsum. Intellectus compositus sive componens aut est verus aut falsus.


76. [3.8.432a12-14] Secundam dat ipsius ad intellectum simplicem, quam dat quaerendo in quo differunt intellectus simplices a phantasmatibus, determinans quod non sunt phantasmata; verumtamen non sunt sine phantasmatibus. Sicut enim species sensibilium receptae in sensu non sunt ipsa sensibilia, nec tamen sunt sine ipsis, similiter intellectus qui sunt simplices habitus animae non sunt ipsa phantasmata, nec tamen sunt sine ipsis.


77. [3.9.432a15-18] Postea epilogat sic quod cum philosophi definiebant animam secundum potentiam discretivam et apprehensivam, quae sunt opera intellectus et sensus, et secundum potentiam motivam secundum locum, determinatum iam esse de sensu et intellectu inquantum sunt apprehensiva.


78. [3.9.432a18-20] Cum iam egit de parte animae apprehensiva inquantum apprehensiva est, intendit agere de parte animae motiva post apprehensionem, et exprimendo ea quae intendit determinare circa ipsam, scilicet duas quaestiones. Prima est utrum potentia motiva de qua nunc est intentio sit aliqua una pars animae distincta ab aliis et divisa secundum subiectum et definitionem, ut ponebant quidam, an sit tota anima.


79. [3.9.432a21-22] Secunda est, si illa potentia motiva sit pars animae, utrum sit aliqua partium animae quibus prius usus est in hoc libro, an sit alia ab ipsis.


80. [3.9.432a22-24] Primo prosequitur secundam quaestionem, ostendens quod potentia motiva non est alia pars animae ab illis quibus prius usus est. Et hoc facit dicendo dubium esse quae et quomodo sunt partes animae et quot |E 67rb| secundum numerum, quia tali modo possent numerari et distingui partes animae quod possent dici infinitae, quia si numerarentur secundum numerationem rerum eis obiectarum.


81. [3.9.432a24-26] Et ponendo duas divisiones aliorum de anima. Prima est: Quidam dividebant animam in rationalem, irascibilem et appetitivam. Secunda est: Quidam dividebant animam in rationalem et irrationalem.


82. [3.9.432a26-b3] Et ipsas destruendo, tum propter insufficientiam, quia secunda divisio omisit potentiam vegetativam, quae maiorem diversitatem sive differentiam dicit quam partes divisionum dictarum. Est enim in plantis et omnibus animalibus, et nec potest dici rationalis nec irrationalis proprie. Prima divisio omisit potentiam phantasticam sive imaginativam. Et in hoc patet quod insufficienter diviserunt. Si enim aliquis concedat partes animae esse separatas et distinctas ab invicem, sive secundum esse sive secundum subiectum et esse, ut ponebant quidam, non erit dicere quibus partium praedictarum divisionum sint potentia phantastica et vegetativa eaedem.


83. [3.9.432b3-7] Tum per hoc quod appetitivum non potest dividi contra reliquas partes dictarum divisionum. Non contra partes secundae divisionis, quia animae rationativae inest voluntas, et ita appetitus; animae etiam irrationativae inest desiderium et etiam animositas, et ita adhuc appetitus. Nec contra partes primae divisionis, quia in qualibet illarum trium partium erit appetitiva. Et quia sic in dividendo erant insufficientes, potentia motiva inter partes illarum divisionum non erit quaerenda.


84. [3.9.432b7-14] Secundo prosequitur primam quaestionem, et hoc dicendo quod illud de quo est nunc intentio est inquirere quid est principium movens animal secundum locum, et excusando se ab inquisitione hic tali, scilicet quid est principium movens secundum augmentum et diminutionem et quid est principium movens in exspirando et inspirando et in somno et in vigilia, dicens quod manifestum est quod virtus generativa, quae omnibus patientibus augmentationem et diminutionem inest, est principium movens secundum motum augmenti et diminutionis, sed de principio motivo in exspirando et inspirando et in somno et vigilia postea esse determinandum.


85. [3.9.432b14-17] Primo procedit opponendo, primo ostendens quod potentia vegetativa non est principium movens motu processivo. Tum per hoc quod motus processivus semper fit propter aliquid consequendum vel fugiendum et semper est cum phantasia aut appetitu, eo quod nihil non-appetens movetur motu processivo nisi violentia. Sed potentiae vegetativae non insunt phantasia aut appetitus.


86. [3.9.432b17-19] Tum etiam per hoc quod si sic, tunc plantae moverentur motu processivo et haberent organa ad hunc motum deputata.


87. [3.9.432b19-21] Secundo ostendit quod potentia sensitiva non est huiusmodi principium, per hoc quod multa animalia, ut habentia solum sensum tactum, quae solum sunt in talibus locis ubi non est innovatio alimenti, ut in profundo maris, sunt immobilia secundum locum motu processivo.


88. [3.9.432b21-26] Quod declarat per hoc quod cum natura nihil faciat frustra neque deficiat perfectis in eis quae sunt ipsis necessaria, licet deficiat imperfectis et incompletis, si praedicta animalia cum sint perfecta, eo quod et generativa sunt et recipiunt augmentum et diminutionem, haberent motum processivum, cui necessaria sunt organa mediantibus quibus perficiatur ille motus, natura dedisset illis partes organicas ad motum processivum deputatas. Quare cum natura non dederit eis organa huiusmodi, patet quod non dedit eis motum processivum.31



31Nota in imo folio in E: ...

89. [3.9.432b26-433a1] Tertio determinat quod potentia intellectiva non est principium huiusmodi, primo ostendens quod intellectus speculativus non est motivus hoc motu, per hoc quod potentia movens motu processivo semper praecipit secundum operationem fugere aliquid aut imitari. Sed intellectus speculativus nihil intelligit comparando illud ad opus, immo abstrahendo intelligit quod intelligit. Quando enim intelligit aliquod timendum aut laetum, non tamen iubet timere aut laetari, et ita nec fugere aut imitari, licet aliquando talem intellectum concomitatur imitatio aut fuga, ut cum cor movetur ad fugam vel imitationem per passionem factam in alio membro, ut quando aliquod aliud membrum delectatur aut tristatur.


90. [3.9.433a1-6] Secundo ostendens quod intellectus practicus non est motivus hoc motu, per hoc quod licet intellectus practicus in tantum extendatur quod iubeat fugere aliquid aut imitari, non tamen semper propter hoc fit motus processivus ad consequendum vel fugiendum quod iussit. Immo quandoque fit motus in contrarium secundum appetitum sensibilem, sicut patet in non-abstinentibus (in quibus succumbit ratio et dominatur sensualitas, non fit motus processivus in eis sicut praecipit intellectus practicus), et sicut medicus habens scientiam eorum quae ducunt ad sanitatem, quando ipse infirmatur, non semper movetur in sanitatem, tamquam et si esset aliquod aliud principium agens et cooperans ad sanitatem — aliud, dico, a scientia medici.


91. [3.9.433a6-8] Quarto declarat quod appetitiva sensibilis non hoc motu movet, per hoc quod quandoque iubet appetitiva sensibilis fugere aliquid aut imitari, non tamen fit motus processivus ad illud fugiendum vel consequendum, sicut patet in abstinentibus, qui non operantur ea quae appetunt et concupiscunt secundum sensum, sed consequuntur intellectum rectificantem et dominantem.


92. [3.10.433a9-10] Secundo procedit determinando, et hoc narrando quod uno modo sunt duo moventia tantum motu processivo, scilicet appetitus et intellectus, si nomine ‘intellectus’ semper comprehenditur phantasia. Alio modo tria, si nomine ‘intellectus’ non comprehendatur phantasia.


93. [3.10.433a10-12] Et quod phantasia non comprehenditur sub nomine ‘intellectus’ declarat, per hoc quod et homines, in quibus simul est phantasia |E O118 67va| et intellectus, multa consequuntur secundum phantasiam ad quae non moventur secundum intellectum. Et per hoc quod phantasia non solum est in illis in quibus est intellectus; immo est loco intellectus animalibus quibus non inest intellectus.


94. [3.10.433a13-21] Primo reducit haec tria moventia ad unum movens, scilicet ad appetitum sive virtutem appetitivam, per hoc quod cum intellectus non movet motu processivo sine appetitu, licet appetitus sic moveat sine intellectu, [et] similiter phantasia non est motiva sine appetitu, igitur tantum erit unum primum et principaliter movens, scilicet appetitum. Et quod intellectus non movet sine appetitu declarat, determinando quoniam intellectus practicus movet hoc motu, dando hanc differentiam ipsius ad intellectum speculativum quoad fines, dicens quod haec duo sunt motiva motu processivo, scilicet appetitus et intellectus ille qui movetur propter aliquid, scilicet practicus, non tamen est appetitus motivus intellectus practici sed magis e converso. Appetitus enim movet per hoc quod movetur ab intellectu practico, qui differt a speculativo fine. Finis enim intellectus practici, qui est scire cum operatione, excedit finem intellectus speculativi, qui solum est considerare sive cognoscere.


95. [3.10.433a21-27] Post probat necessitatem consequentiae argumenti huius sic: Si intellectus et appetitus cum movent motu processivo sint duo motores, ita quod non reducatur unum ad alterum, tunc neuter movebit secundum alterum; immo aut movebit utrumque per naturam sibi propriam aut per naturam ipsis communem — quod falsum est, cum intellectus non moveat nisi secundum voluntatem, et voluntas quidam appetitus est. Intellectus enim in minus est quam appetitus. Et ob hoc omnis intellectus rectus est, et tam appetitus quam phantasia sunt recta et non recta.


96. [3.10.433a27-30] Et ex his infert quod semper in omni motu processivo est unum principaliter movens, scilicet appetitivum, subiungens quid est illud ad quod movet, quoniam aut bonum simpliciter aut apparens bonum.


97. [3.10.433a30-b4] Et epilogat manifestum esse quod potentia motiva in motu processivo est appetitus.


98. [3.10.433b5-11] Secundo declarat quomodo illud motivum, scilicet appetitivum, in quod reduxit omnes potentias motivas est unum, declarans quod est unum specie et non numero, per hoc quod nihil unum numero possit moveri motibus contrariis simul, et appetitus secundum quod terminatur ad intellectum est contrarius appetitui terminato ad phantasiam. Quod patet per suos effectus, quae sunt ratio et desiderium, quae sunt contraria in illis in quibus est intellectus cum sensu. Quod enim intellectus sive ratio quandoque iubet vitare ut bonum ut nunc propter poenam sequentem, idem iubet phantasia sive desiderium consequi, aestimans ipsum esse bonum simpliciter et non discernens malum sequens.


99. [3.10.433b11-21] Consequenter determinat quomodo movet haec virtus appetitiva in motu processivo, intendens quod in huiusmodi motu est ipsum appetibile movens ita quod non motum; virtus appetitiva, movens et mota. Movetur enim ab appetibili et movet animal quod movetur motu processivo, quod animal est tantum motum; ulterius enim non movet aliquid. In hoc etiam motu movetur animal ab appetitu mediante organo corporeo, de cuius natura est alibi considerandum.


100. [3.10.433b21-27] Dicit etiam de ipso organo quod ipsum est principium et finis motus. Ipsum etiam est quiescens et motum. Et alia dicit de eo quae patebunt super littera.


101. [3.10.433b27-30] Post epilogat manifestum esse animal movere se ipsum motu processivo per virtutem appetitivam, quae non est motiva sine phantasia communiter dicta, scilicet rationali aut sensibili, qua phantasia sensibili et etiam virtute appetitiva participant alia animalia ab homine. Et intelligit dicta usque hic de animalibus perfectis.


102. [3.11.433b31-434a2] Postea intendit de potentia motiva processivo motu in imperfectis, quae solum utuntur tactu et gustu, et dicendo considerandum esse utrum phantasia et desiderium sive appetitus sit in ipsis movens motu processivo sicut in aliis, aut non.


103. [3.11.434a2-4] Primo probat quod phantasia et desiderium sunt motiva in talibus, per hoc quod illis insunt laetitia et tristitia, quae consequuntur ad phantasiam et desiderium. Laetitia enim inest cum consequitur imaginatum desideratum; tristitia autem cum non, aut cum consequitur imaginatum triste non desideratum.


104. [3.11.434a4-5] Secundo determinat modum quo phantasia et desiderium insunt illis et movent in ipsis, intendens quod infinite, sicut et motus processivus. Huiusmodi enim animalia, quia suum sensibile semper est eis praesens, non moventur ad locum alium nisi cum apprehenderint sensibile nocivum; tunc enim fugiunt non determinate ad aliquem locum plusquam ad alium, et ita infinite moventur motu processivo. Et quia hoc, infinite insunt eis phantasia et desiderium et infinite movent in ipsis.


105. [3.11.434a5-7] Cum iam determinavit de potentia motiva motu processivo in se, intendit de comparatione huiusmodi potentiarum motivarum ad invicem, et dicendo quod phantasia sensibilis praeter hoc quod est in rationabilibus est et irrationabilibus, et quod phantasia deliberativa est solum in rationabilibus.


106. [3.11.434a7-12] Quod declarat per hoc quod eligere de duobus utrum hoc sit agendum est opus rationis, eo quod sola ratio de multis |E 67vb| phantasmatibus unum eligit. Est enim una virtus numerans imaginationes multas. Huiusmodi eligere autem deliberare est. Igitur, dico, phantasia deliberativa in solis rationabilibus est, et hoc est causa propter quam opinio, quae est consensus in aliquid post deliberationem, non inest omnibus habentibus phantasiam. Non enim habent eam per decursum unius in alterum, cuiusmodi est cursus rationis. Et propter eandem causam nec omni appetitui inest deliberatio, licet omni deliberanti insit appetitus, et omni habenti opinionem insit phantasia.


107. [3.11.434a12-15] Primo ostendit quomodo hae virtutes motivae, scilicet phantasia sive appetitus sensibilis et intelligibilis sive deliberans, se habent ad invicem cum sunt in eodem, primo determinans quod deliberativa quandoque vincit super sensibilem, quando[que] e converso, innuens hoc per exemplum. Sicut enim sphaera ultima nata est suo motu movere omnes sphaeras inferiores, similiter virtus superior nata est movere et rectificare virtutes inferiores, et ille ordo observatur in illis qui sunt abstinentes. Semper enim naturaliter virtus superior principalior est et suo motu movet virtutem inferiorem tamquam sit movens tres vires animae.


108. [3.11.434a16-21] Secundo, quia dictum est quod appetitiva deliberativa movet motu processivo, et haec appetitiva potest dici universalis et particularis, speculativa et practica, scitiva et operativa, ne putetur quod appetitiva omni modo sit motiva motu processivo, determinat quod appetitiva universalis non est motiva hoc modo sed particularis, non speculativa sed practica, non scitiva sed operativa. Aut si utra[que] sit motiva, scilicet tam universalis quam particularis, et sic de aliis, universalis non movet nisi mediante particulari, nec speculativa nisi mediante practica, nec scitiva nisi mediante operativa.


109. [3.12.434a22-26] Cum iam determinavit de potentia motiva motu processivo quibus insit, inde nata occasione intendit determinare de aliis potentiis animae quibus quae illarum insint. Et primo determinat quod potentia vegetativa necessario inest omnibus viventibus generabilibus et corruptibilibus, per hoc quod indigent augmento, mediante quo deducantur in magnitudinem completam. Et si hoc, indigent alimento, et sic indigent potentia vegetativa.


110. [3.12.434a27-30] Secundo ostendit quod potentia sensitiva necessario inest omnibus animalibus. Et primo declarat hoc in communi, primo probans quod omne animal habet sensum, dicendo enim quod viventia quorum corpora sunt simplicia, ut sunt corpora caelestia, non habent sensum tactum, et sic nec alium sensum. Nec etiam habent sensum quaecumque non sunt susceptiva specierum sensibilium sine materia, cuiusmodi sunt plantae.


111. [3.12.434a30-32] Probat quod omne animal habet sensum, per hoc quod cum natura non faciat animalis animam frustra, cum nihil fiat frustra a natura, facit animam propter aliquam operationem, quae operatio ultra vegetativam est et citra intellectivam; alioquin frustra esset. Huiusmodi autem operatio sentire est.


112. [3.12.434a32-b2] Secundo ostendit quod omne animal processivum habet sensum, per hoc quod quia si non, corpus eius statim corrumperetur, et non deduceret ipsum natura ad finem quem intendit. Non enim comprehendit animal processivum alimentum suum nisi per medium distans, ad quod movetur per apprehensionem speciei ipsius alimenti in sensu. Et sic patet quod si careret sensu, non aleretur, et ita deficeret.


113. [3.12.434b3-8] Tertio ostendit quod omne animal generabile habens intellectum habet sensum, per hoc quod si corpus generabile habens intellectum non haberet sensum, aut hoc esset quia dignius est intellectui non habere sensum quam habere — quod falsum est, cum intellectus animalis non magis intelligat sine sensu quam cum sensu; immo inquantum huiusmodi forte nihil intelligit sine sensu. Aut quia dignius esset corpori non habere sensum quam habere — quod falsum est, cum si careret sensu, indifferenter reciperet nocivum et utile, corruptum et non corruptum, et sic non duraret sed mox corrumperetur.


114. [3.12.434b8-11] Secundo declarat in speciali quod sensus inest omnibus animalibus, descendens ad species sensus, determinans quis illorum sit necessarius animali propter esse, et quis propter bene esse. Et primo ostendit quod tactus est necessarius animali propter esse. Tum per hoc quod cum omne animal habens sensum non est simplex sed mixtum (alioquin tactum non haberet, et ita nec alium sensum), necessario tactum habebit, scilicet quia est mixtum et sentiens.


115. [3.12.434b11-18] Tum per hoc quod sine tactu non posset salvari animal, quia cum omne animal sit animatum corpus compositum ex differentiis tangibilibus et ita tangi potens ab eis, si non perciperet se tangi ab eis, quod oportet si tactum non haberet, statim corrumperetur ab aliquo tangibili corruptivo. Nisi enim haberet tactum, quo posset tangibilia utilia accipere et nociva fugere, non posset salvari. Non enim simile [est] de hoc sensu et de olfactu, visu, auditu, qui per altera sive per media extrinseca sentiunt.


116. [3.12.434b18-24] Secundo ostendit quod gustus est necessarius propter esse animali, per hoc quod gustus est quidam tactus alimenti, quod quidem alimentum tangibile et nutribile est et necessarium ad esse animalis, cuius alimenti gustus sensus est, et alimentum ipsum suum sensibile. Sine autem sensibilibus aliorum sensuum, ut sono, colore, odore, potest esse animal, quia ipsa nec alunt nec faciunt ad augmentum et diminutionem nisi per accidens.


117. [3.12.434b24-29] Tertio declarat quod alii sensus, ut visus, auditus, olfactus, sunt necessaria animali processivo propter bene esse, per hoc quod ad hoc quod salvetur non solum indigeret sentire ea quae sentiuntur per medium intrinsecum sed et ea quae sentiuntur per medium extrinsecum, quae sensibilia sufficienter sentit per dictos tres sensus.


118. [3.12.434b29-435a5] Et quod illi sensus sentiant per medium declarat per simile. Sicut enim in motu pulsionis est movens tantum, ut pellens, et movens motum, ut medium, sive fuerit unum sive plura, et tantum motum, ut motum ultimum, similiter in alteratione quae fit a sensibili in sensum est tantum movens, ut sensibile, movens et motum, ut medium, tantum motum, ut sensus, licet in hoc sit differentia, quod quamvis medium patiatur a sensibili et agat in sensum, remanet tamen omnino immotum secundum locum. In motu autem pulsionis, ut cum lapis vel sagitta depellitur, medium quod est aer aut aqua, cum depellitur a lapide, procul movetur nisi prohibeatur per obstaculum aut sit discontinuum.


119. [3.12.435a5-10] Consequenter, quia hic habetur quod sensibile movet medium, |E 68ra| quod motum movet sensum, concludit corollarie quod melius est dicere visum fieri intussuscipiendo, scilicet in hoc quod sensibile agit in medium, et medium in sensum, quam extramittendo radium vel corpus aliquod ab oculo ad obiectum, quod extramissum redeundo ad sensum deferat secum speciem sensibilis, eam offerens sensui. Unde est dicere quod color movet visum imprimendo suam speciem in medium, et sic mediante medio in visum, sicut sigillum imprimit suam figuram in ultimas partes cerae.


120. [3.13.435a11-14] Consequenter declarat alio modo quam prius quod solus tactus animali necessarius est propter esse. Et ad hoc probandum primo probat quod omne corpus animalis est mixtum mixtione proportionali ex qualitatibus tangibilibus, per hoc quod omne animal habens sensum habet tactum, eo quod omne corpus animatum anima sensitiva habet tactum, cum tactus sit primus sensuum, et tactus, ut praehabitum est, non est alicuius corporis simplicis sed mixti solum.


121. [3.13.435a14-18] Et quia sic omne corpus animalis mixtum est, crederetur quod animal secundum omnes sensus eodem modo sentiret. Propter hoc dat differentiam inter tactum et gustum et alios sensus in sentiendo. Et est differentia quod alii tres sensus sentiunt sensibile distans et per medium extrinsecum. Tactus et gustus, qui est tactus quidam, fiunt per medium intrinsecum in tangendo immediate, propter quod et tactus sic est nominatus, scilicet a contingendo.


122. [3.13.435a18-21] Et ne propter hoc crederetur quod alii tres sensus nullo modo tangerent in sentiendo, hoc removet, dicens quod illi tres sensus sentiunt in tangendo, sed hoc non immediate sed per medium. Sensibile enim tangit medium, et medium organum sensus. Tactus solus non sic sentit sed se ipso tangit, non per medium sed immediate.


123. [3.13.435a21-24] Secundo probat quod tactus est media proportio ipsorum tangibilium. Tum per hoc quod non solum comprehendit tactus differentias terreas sed et calidum et frigidum et universaliter omnem qualitatem tangibilem. Si enim consisteret in extremitate aliqua tangibilium, non omnia tangibilia comprehenderet.


124. [3.13.435a24-b4] Tum etiam per hoc quod quia ossa, capilli et ungues et huiusmodi partes terrea sunt, mixtionem proportionalem non habentia, propter hoc per ea non sentimus in tactu. Propter hoc etiam quod tactus non inest alicui corpori simplici, nec etiam mixto in quo mixto dominatur aliquod simplex, ut terra, tam secundum formam et speciem quam secundum substantiam et materiam, neque plantis inerit tactus, et ita nec universaliter sensus, cum sine tactu animal non sit.


125. [3.13.435b4-7] Et per haec duo diffuse iam probata concluditur intentum.


126. [3.13.435b7-25] Consequenter ex praedictis corollarie infert quod quia necesse est hunc solum sensum tactum animal habere ad hoc quod sit animal, ideo sensibilia tactus non solum corrumpunt sensum sed et ipsum animal. Alios autem sensus a tactu habet animal non propter esse sed propter bene esse, ut visum habet ad discernendum utile a nocivo in coloribus et in sensibilibus communibus per medium, quod est aer aut aqua, sive per lucidum, quod magis proprie dicitur medium; et gustum ut discernat dulce ab amaro in alimento, ita quod si fuerit delectabile, moveatur ad ipsum desiderio, si nocivum, fugiat; auditum autem ut sibi ipsi intimet quod ab aliis concepit. Et incidenter docet iuxta hoc ad quid exigat linguam, scilicet ad hoc ut alii significet quod apud ipsum est.


127. Deo gratias.