Sententia cum quaestionibus in libros De anima

Redactio brevior, liber 1 2 3
Richardi Rufi Cornubiensis

Copyright © with Jennifer E. Ottman, Neil Lewis, Rega Wood, & Christopher J. Martin
Copyright 2007


TEI-Compliant XML


De hoc opere (On This Work) | Variantes (Variants) | Notae (Notes)


In De anima

[Liber tertius1

Liber 3: E = Q312.26vb-28b; F = F853.213va-221ra; M = M3314.82rb-87vb.

1Nota marginalis in E: “3 L.” Nota marginalis in F: “L. 3.” Nota marginalis in M: “Incipit tertius de anima.” Hodie incipit liber tertius prius, 3.1.424b22; apud Averroem postea, 3.4.429a10. Apud Anon. Erf. incipit hic.

Pars prima]

Quoniam autem duabus differentiis animam definiunt [3.3.427a17].

1 [1.D1] Determinato de potentia |V 286| apprehensiva sensitiva, hic determinat de potentia apprehensiva intellectiva et simul cum hac de virtute imaginativa, quia nec imaginatio nec intellectus ad hoc quod exerceat suam operationem indiget praesentia sensibilis extra; et etiam tum quia sicut sensibile extra est obiectum ipsius sensus, et similiter imaginabile est obiectum potentiae intellectivae. Unde ad cognitionem potentiae intellectivae necessaria fuit praecognitio imaginabilis et imaginationis.2

2Cf. Anon. Rom., In DAn 2.26, ed. R. Gauthier, p. 427; Anon. Bodl., In DAn 2.27, ed. B. C. Bazán, p. 351. Cf. etiam Anon. Erf., In DAn 3: “...” (Q312.65vb).
  Cf. etiam Buckfield, In DAn 3: “...” (ed. H. Powell, p. 192).
  Cf. etiam Ps. Buckfield, In DAn 3: “...” (M272.17va).


Nota super definitionem phantasiae quae talis est: Phantasia est motus factus “a sensu secundum actum” [3.3.429a2].3

3Anon. Rom., In DAn 2.26, ed. R. Gauthier, p. 436; Anon. Bodl., In DAn 2.28, ed. B. C. Bazán, pp. 379-380.

2 [2.Q2] Quod si dicamus phantasiam ipsam virtutem animae quae potest moveri sive immutari a specie sensibilis derelicta in sensu absente ipso sensibili, tunc utendum est hoc nomine ‘motus’ posito in definitione materialiter, scilicet pro eo quod movetur. Si autem dicamus phantasiam operationem dictae virtutis, tunc utendum est hoc nomine ‘motus’ proprie.4

4Hanc solutionem refert Anon. Admont., In DAn 3.58, ed. J. Vennebusch, pp. 257-258. De sensu movente phantasiam cf. Albertus M., De anima 3.1.8, ed. C. Stroick, OO 7.1: 175. De hoc nomine ‘motus’ materialiter sumpta in hac definitione cf. Albertus M., De homine, De partibus animae sensibilis quae sunt apprehensivae deintus 2.1: “...” (forthcoming, 2: 39). Distinctionem Rufi inter phantasiam ut virtus et ut operatio adoptat Ps. Buckfield, In DAn 3: “...” (M272.18va).

3 [2.Q3] Dubitatur, cum motus omnis magis habeat definiri per terminum ad quem est motus quam per terminum a quo,5

5Aristot., Phys. 5.1.224b7-8. Cf. Rufus, In Phys. 2.2.4, ed. R. Wood, p. 119; 2.7.2, p. 131; 5.2.6, p. 188.

propter quid dicit phantasiam esse motum a sensu [3.3.429a2], ut a quo est ille motus.

Dicendum quod hoc quod dico ‘a quo’ potest nominare vel ipsum terminum a quo est motus, et sic non sumitur hic; vel potest nominare causam efficientem motus, et sic sumitur hic. Sensus enim secundum actum, sive actus ipsius sensus, est illud quod movet sive immutat virtutem imaginativam sive phantasiam.6

6De sensu movente phantasiam cf. Albertus M., De anima 3.1.8, ed. C. Stroick, OO 7.1: 175. De hac dictione ‘a quo’ ut nota causae efficientis in hac definitione cf. etiam Albertus M., De homine, ..., forthcoming, 2: 39. Cf. etiam Anon., Quaest. de ente et anima:...” (A138.257ra-rb).

Dubitatur de differentia virtutis imaginativae ad virtutem sensitivam communem. Virtus enim a virtute videtur duobus modis differre, scilicet aut diversitate substantiali, scilicet ut virtus sensitiva differt a virtute intellectiva, eo quod radicantur in diversis substantiis; aut diversi|V 301|tate non substantiali sed respectu operis, cuiusmodi diversitatem habet eadem virtus secundum substantiam a diversitate organorum, sicut virtus visiva et virtus auditiva differunt.7

7Cf. Anon., Quaest. de ente et anima:...” (A138.257rb).

Quod primo modo non differant sensitiva communis et imaginativa patet, quia si sic different, esset dicere imaginationem constare ex potentia sensitiva et imaginativa, sicut nunc est dicere animam sensibilem animalis constare ex potentia vegetativa et sensitiva; anima enim sensibilis continet utrumque, quamvis denominetur ab eo quod magis est in actu.8

8Cf. Anon., Quaest. de ente et anima:...” (A138.257rb).

Praeterea, quod non secundo modo differant, scilicet per diversitatem organorum, sic ostenditur: Locus ubi species ipsius sensibilis primo movet imaginativam est organum imaginativae; sed ubi primo movet imaginativam, ibi prius quievit, et ubi prius quievit recepta species, ibidem ultimo delata fuit ab organis sensuum particularium; ergo ubi primo movet imaginativam, ibidem ultimo fuit delata. Sed locus ubi ultimo fuit species delata fuit instrumentum sensus communis; ubi autem primo movit imaginativam fuit instrumentum imaginativae. Ergo instrumentum sensus communis et instrumentum imaginativae idem est.9

9Cf. Anon., Quaest. de ente et anima:...” (A138.257rb).

Sed quia posset dici quod quamvis sit idem secundum rem, est tamen per diversas naturas exsistentes in ipso instrumentum illarum virtutum, sicut lingua cum sit unum aliquid secundum rem, est per diversas naturas in ipsa organum gustus et tactus,

Quod non sit per diversas naturas in ipso sic instrumentum illarum sic ostenditur: Per eandem naturam manet species sensibilis in organo per quam recipitur in ipso, et per eandem naturam per quam manet in organo potest movere sive immutare, ut consideretur ab anima; ergo per eandem naturam recipitur per quam consideratur consequenter. Sed recipitur in organo sensus |V 302| communis per naturam per quam est instrumentum sensus communis; consequenter autem consideratur species exsistens in ipso organo per naturam per quam est organum imaginativae. Ergo per eandem naturam est instrumentum imaginativae per quam naturam est instrumentum sensus communis.10

10Tenens eandem positionem est Anon. Rom., In DAn 2.26, ed. R. Gauthier, p. 439. Cf. etiam Anon., Quaest. de ente et anima:...” (A138.257va).

Item, differt sentire ab imaginari in hoc quod sentire est apprehendere speciem ipsius sensibilis sensibili tantum praesente, et imaginari est ipsam eandem speciem a corpore absente sensibili; ergo species sensibilis utrobique eadem manet. Sed diversitas naturarum in organis non est nisi secundum diversitatem specierum acceptarum. Ergo cum species accepta in organo sensus et in organo imaginativae sit eadem, erit illud organum eiusdem naturae secundum quod est utriusque instrumentum -- quod concedendum est.11

11Sensum et imaginationem esse eandem vim dicit Rupella, Tractatus de divisione multiplici potentiarum animae 2.49, ed. P. Michaud-Quantin, Paris 1964, p. 125; Summa de anima 66, ed. J. G. Bougerol, Paris 1995, p. 194. Cf. etiam Kilwardby, “De spiritu fantastico 2,” ed. O. Lewry, Oxford 1987, p. 56, dicens sensitivam et phantasiam eandem esse secundum essentiam, non secundum esse. Cf. etiam Anon., Quaest. de ente et anima:...” (A138.257rb).

Dicendum enim quod virtus imaginativa differt a virtute |F 213vb| sensitiva communi per diversitatem organi, non per diversitatem organi secundum substantiam, nec per diversitatem eius secundum naturam, sed per diversitatem comparationis huius organi. Secundum enim quod natura sive ultima completio huius organi diffundit se ad organa sensuum particularium, recipiens ibi esse diversum per hoc quod per hanc diffusionem sui est completio diversorum organorum |E 27ra| sensuum particularium, est organum sensus communis. Ipsum autem in se, scilicet circumscripta dicta comparatione ad sensus particulares, est organum virtutis imaginativae, scilicet prout in se habet speciem aliquam quae potest movere imaginationem.

|V 305|

[Pars tertia]

De parte autem animae qua cognoscit [3.4.429a10].

4 [3.D1] Hic intendit de virtute animae intellectiva.12

12Cf. Anon. Erf., In DAn 3: “Cum iam determinavit de imaginatione, intendit de intellectu” (Q312.66ra). Expositionem Rufi refert Ps. Buckfield, In DAn 3: “...” (M272.18va).

Et primo dat intentionem suam quoad substantiam potentiae intellectivae; secundo quoad eius proprietates.

5 [2.Q1] Notandum adhuc super ultimo capitulo quod ‘phantasia’ dicitur communiter et proprie. Communiter vocatur ‘phantasia’ sensus errans; proprie autem virtus animae quando absente sensibili movetur anima per speciem sensibilis prius apprehensam in sensu.13

13Expositionem Rufi de phantasia adoptat Ps. Buckfield, In DAn 3: “...” (M272.18ra).

6 [3.Q1] Dubitatur de hoc quod dicit intellectum non esse passibilem sicut est sensus [3.4.429a29-30].14

14Cf. Auvergne, De universo 2.1.28, OO 1: 831.

Superius in secundo dictum est quod cum pati dupliciter dicatur [2.5.417b2-418a6], scilicet quoddam quod est cum corruptione, ut contrarium patitur a contrario, et quoddam quod non est in corrumpendo sed recipiendo, ut sensus est in potentia passiva; sed intellectus aliquo modo est in potentia passiva, sed non primo modo, sed quia in potentia receptiva; ergo secundo modo, scilicet sicut sensus, passibilis est.15

15De potentia passiva cf. Averroes, In DAn 3.3, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 382.

[2] Item, dicit quod quia intellectus intelligit omnes formas materiales, propterea nullam formam naturalem habet in actu, quia si haberet, illa forma prohiberet formas ei extraneas recipi [3.4.429a18-20].16

16Cf. Averroes, In DAn 3.4, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 385-386. Cf. etiam Rufus, SAn 1: “Omne enim recipiens denudatum est ab eo quod recipitur secundum quod huiusmodi, ut dicunt isti Philosophi” (Q312.107vb); Anon. Erf., In DAn 3: “...” (Q312.66ra).

Videtur enim quod hoc non oportet; album enim et nigrum quamvis secundum suum esse materiale non possunt simul recipi in |V 311| eodem, tamen in suo esse spirituali in eodem simul possunt recipi, ut in eodem aere vel organo vel sensu. Sed multo spiritualius esse habet forma in intellectu quam in aliquo istorum. Ergo quamvis intellectus haberet actu aliquam unam speciem sive formam, illa forma non prohiberet alias formas recipi ab intellectu.

[3] Item, dubitatur qualiter teneat haec illatio: Intellectus non habet aliquam formam materialem sive corpoream, ergo est impassibilis.

Dicendum ad primum quod omnis sensus immutatur et sentit mediante organo. Cuiuslibet autem sensus organum non solum est receptivum ipsorum sensibilium, sed etiam est ipsius organi ultima completio media proportio suorum sensibilium.17

17Rufus, In Phys. 7.1.16: “Dicendum quod sensus sic se habet quod ultima completio cuiuslibet organi est media proportio suorum sensibilium” (ed. R. Wood, p. 208).

Aliter tamen est hoc in instrumento tactus et in aliis. Non est ergo solum in potentia receptiva, sed est ibi aliqua natura quae aliquo modo communicat cum suis sensibilibus, per quorum sensibilium unionem cum ipsa natura recipit et immutatur sensus. Sed illa natura non similiter sed aliter se habet ante huiusmodi receptionem sive unionem et post. Ergo ista receptio cum alteratione quadam est. Ergo cum ipsa virtus sensitiva mediante huiusmodi proportione educatur per alterationem huius naturae sive proportionis, per consequens alterationem quandam recipiet. Est ergo in sensu pati per receptionem cum alteratione quadam. Sed intellectus recipit non mediante forma aliqua, sive huiusmodi mediante [proportione] intelligibilium, cui uniuntur intelligibilia, sed inest ei pati per solam receptionem. Est enim sicut tabula nuda nihil habens depictionis, et propterea non est similiter passibilis sicut sensus.18

18Aristot., DAn 3.4.429b31-430a2: “...” (ed. R. Gauthier, p. 447); ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 6.146: “...” (ed. J. Hamesse, p. 186).
  Cf. Anon. Erf., In DAn 3: “...” (Q312.66vb).

Et per hoc patet responsio ad tertio quaesitum, quia non posset pati intellectus nisi in habendo aliquid commune ipsis formis, scilicet in habendo aliquam formam corpoream cui unirentur formae quas reciperet. Huiusmodi autem nullam habet. |V 312|

Ad secundum dicendum quod si intellectus haberet aliquam formam corpoream mediante qua intelligeret sive reciperet formas intelligibiles, solum esset possibile ipsum intelligere formas quae in |F 214va| aliquo communicarent cum forma qua mediante reciperet, sicut est in ipsis sensibus et sensibilibus. Unde duo contraria posset intelligere; contraria enim fundantur in aliqua natura una. Si igitur haec natura communicaret in aliquo cum natura formae ipsius intellectus, posset recipere huiusmodi contraria. Duo autem simpliciter ab invicem disparata, scilicet quae in nullo communicarent, non posset intelligere, sicut nec visus potest recipere sonum, eo quod sonus est disparatum ad colorem. Unde forma mediante qua visus recipit prohibet sonum recipi. Et similiter esset in intellectu si esset aliqua huiusmodi forma mediante qua intelligeret. Patet igitur quod si omnia intelligit, nullam huiusmodi formam habet, scilicet quae sit communicans in natura aliqua cum formis quas recipit ab imaginatione. Intellectus tamen habet aliquid in se formale, quo est id-quod-est, quod differt |E 27rb| ab eo quod est. Illud tamen quo-est non est aliqua forma naturalis sive corporea.19

19Rufus, SMet 4: “...” (Q290.8vb). De incorporalitate intellectus cf. Rupella, Summa de anima 16, ed. J. G. Bougerol, Paris 1995, pp. 66-67.

Intelligendum quod si forma ligni reciperetur in materia ligni non solum secundum quod est aliquid in se perficiens materiam, sed secundum quod esset similitudo ipsius totius, scilicet ligni, tunc lignum per formam suam receptam in ipsa eius materia intelligeret forte sicut nunc facit intellectus, quia recipit eius formam prout est totius similitudo. Nunc autem lignum, quia materia eius non sic recipit formam suam, sed solum secundum quod est ipsius materiae perfectio, non potest intelligere.20

20Cf. Rufus, MAng:...” (A138.263vb).

7 [3.Q2] Dubitatur super hoc quod dicit quod aliter intelligitur magnitudo et etiam aqua quam caro sic [3.4.429b10-13]:

[1] Magnitudo, secundum quod vere est, non est sine condicionibus materialibus, igitur si debeat vere intelligi, non intelligetur sine condicionibus materialibus; ergo similiter intelligetur sicut caro.

[2] Praeterea, aqua id-quod-est est res naturalis, ergo necessario intelligetur cum condicionibus materialibus, ergo intelligetur sicut caro.21

21Cf. Anon. Bodl., In DAn 3.2, ed. B. C. Bazán, p. 404.

[3] Item, ipse naturalis est sciens, ergo utitur universalibus, ergo utitur abstractis a condicionibus materialibus. Caro ergo et omnia alia de quibus et circa quae considerat possunt abstrahi et intelligi sine huiusmodi condicionibus.

Dicendum ad primum quod duo sunt principia substantiae compositae secundum quod substantia est, scilicet materia et forma ex quibus constat.22

22Cf. Rufus, In Phys. P9, ed. R. Wood, p. 92.

Substantiae autem secundum quod naturalis sive mobilis tria sunt principia, scilicet mate|V 319|ria, forma et privatio.23

23Aristot., Metaph. 11.2.1069b32-34.

Privatio enim est causa mobilitatis in substantia. Cum enim forma unitur materiae, et materia non penitus perficiatur et terminetur per receptionem huiusmodi formae iam receptae, relinquitur defectus quidam in ipsa materia sive privatio, ratione cuius appetit materia aliam formam.24

24Cf. Aristot., Phys. 1.9.192a22-23.

Quia igitur non penitus est materia in actu per illam formam, sed posset magis compleri, potest materia transmutari ad formam aliam. Transmutabilitas igitur in ipsa substantia causatur a defectu dicto sive privatione. Sed prius secundum naturam est ut forma uniatur materiae quam, cum iam unita fuerit, non penitus faciat materiam esse in actu. Per eius autem unionem solum cum materia facit corpus actu corpus. Ergo prius secundum naturam est ut sit actu corpus quam quod suae materiae adveniat privatio. Sed privatio est causa condicionum materialium, ut mobilitatis, contrarietatis et huiusmodi. Ergo prius secundum naturam est actu corpus quam ei adveniant huiusmodi condiciones. Sed ad actu corpus immediate consequitur magnitudo. Solummodo enim ex unione formae cum materia exsistente in potentia ad extensionem causatur magnitudo. Ergo essentia magnitudinis naturaliter |F 215rb| praecedit omnes condiciones materiales a privatione causatas. Ergo magnitudo secundum sui absentiam absolvitur ab omni condicione huiusmodi. Si igitur sic intelligatur sive consideretur magnitudo, considerabitur magnitudo secundum essentiam eius absolutam ab omnibus huiusmodi condicionibus et non prout est cum istis condicionibus. Et huic considerationi non inerit mendacium.25

25Aristot., Phys. 2.2.193b35, AL 7.1.2: 50-51. Cf. Boethius, In Isag. 1, PL 64: 84.

Ad aliud [2] dicendum quod prius secundum essentiam est ut forma aquae uniatur suae materiae et sit causa ipsius aquae quam suae materiae adveniat privatio, ratione cuius privationis adventus dicitur aqua substantia naturalis. Igitur aqua prius |V 320| secundum naturam est substantia quam substantia naturalis. Ergo essentia ipsius aquae absolvitur a dictis condicionibus materialibus, quamvis non secundum suum esse naturale. Secundum autem quod substantia est et non secundum quod ei accidit esse contrarium alteri nominatur hoc nomine ‘aqua'. Et propterea convenienter dicit quod aliter intelligitur aqua quam esse naturale ipsius.26

26De contrarietate accidente aquae cf. Anon. Rom., In DAn 3.1, ed. R. Gauthier, p. 458.

Sed caro causatur ex elementis quattuor, non secundum quod solum sunt substantiae sed secundum quod sunt ad invicem activa et passiva. Ergo essentiam carnis praecessit naturaliter contrarietas; ergo et privatio prius. Et propterea carnem non est abstrahere ab huiusmodi condicionibus materialibus; et propterea aliter intelligitur quam magnitudo vel aqua.27

27De differentia inter carnem et aquam cf. Anon. Bodl., In DAn 3.2, ed. B. C. Bazán, p. 404-405.

Ad ultimum [3] dicendum quod abstractio dupliciter est, scilicet aut abstractio ab hoc signato, et haec est abstractio universalium, et sic abstrahit omnis sciens. Est autem alio modo abstractio non tantum ab hoc signato sed etiam a communibus condicionibus materiae, cuiusmodi sunt mobilitas, contrarietas et huiusmodi, et haec abstractio mathematicis debetur et non naturalibus secundum quod naturalia sunt.28

28De abstractione mathematica et naturali cf. Rufus, In Phys. 2.3.1, ed. R. Wood, p. 120; Bacon, Q4Ph 2, ed. F. Delorme et R. Steele, OHI 8: 70-71; Anon. Bodl., In DAn 3.2, ed. B. C. Bazán, p. 405, 407; Albertus M., DGen 1.1.1, ed. P. Hoßfeld, OO 5.2: 110.

|V 321|

[Pars quarta]

Quoniam autem in omni natura [3.5.430a10].

8 [4.D1] Intendit de intellectu agente.29

29Cf. Anon. Rom., In DAn 3.1, ed. R. Gauthier, p. 447; Anon. Bodl., In DAn 3.1, ed. B. C. Bazán, p. 388; 3.3, p. 418.

Et hoc primo in se, scilicet secundum eius substantiam, et etiam secundum eius proprietates, ostendens quod intellectus agens est, et quid est intellectus agens; secundo comparando |M 82va| ipsum ad intellectum possibilem, ibi: “Idem autem secundum actum” [430a19-20].30

30Cf. Anon. Rom., In DAn 3.2, ed. R. Gauthier, p. 459.

9 [4.Q1] Intelligendum secundum Commentatorem quod intellectus dicitur quadrupliciter: Quandoque enim dicitur nomen ‘intellectus’ de intellectu possibili, quandoque de intellectu agente, quandoque |F 215vb| de intellectu adepto, quandoque autem de imaginatione.31

31Cf. Averroes, In DAn 3.20, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 452.

De intellectu possibili dubitatur primo qualiter sit in potentia sic:

Quod solum est in potentia non habet actum exsistendi; sed intellectus possibilis ante omne intelligere, ut in puero, habet actum exsistendi; |E O71 27va| ergo non est solum in potentia, igitur antequam intelligat non est solum in potentia.

Item, intellectus quo intelligit homo sive anima intellectiva non est solum forma sed hoc-aliquid.32

32Cf. Anon. Bodl., In DAn 3.3, ed. B. C. Bazán, p. 426.

Sed omne tale causatum habet duo in se -- scilicet unum materiale et reliquum formale.33

33Aristot., DAn 3.5.430a10-14.

Ergo intellectus noster habet formam, ergo non est solum in potentia.

Dicendum quod hoc verum est, nec contradicit in littera cum dicit quod “nihil est eorum antequam intelligat” [3.4.429b31]. Nullam enim habet huiusmodi formam cuiusmodi recipit ab imaginatione ut |V 326| qua mediante intelligat, scilicet per unionem intelligibilium illi formae. Sic enim pateretur eodem modo sicut sensus.34

34De receptione intellectus possibilis cf. supra, 3.Q1.

Item secundo, supposito scilicet quod intellectus habeat aliquam formam, quaeratur quam differentiam est dicere inter intellectum agentem et possibilem. Et quaeratur etiam aliud quod ad idem redit, scilicet supposito quod intellectus possibilis sit sub aliqua forma, utrum totum aggregatum sit intellectus possibilis aut non. |M 83ra|

De differentia possibilis ad agentem dicunt quidam quod ipsum Primum est intellectus agens in omnibus et quod substantia animae creata est intellectus possibilis.35

35Cf. Avicenna, ...; Algazel, ...; Gundissalinus, ...; Anon., ...; Ioannes Blund, ...; Auvergne, ...; Rupella, ...; Summa de anima 116, ...; Anon. Rom., ...; Bacon, ...; Anon. Sien., ...; Anon. Erf. II, ....
  Cf. etiam Rufus, Speculum animae 3: “...” (Q312.109rb).
  De opinionibus in hac re cf. etiam Buckfield, In DAn 3: “...” (ed. H. Powell, pp. 225-226).

Sed contra:

Istae differentiae, agens et possibile, sunt in ipsa anima secundum Aristotelem.36

36Cf. Rufus, SMet 7: “...” (Q290.21vb).

Sic enim arguit:37

37Aristot., DAn 3.5.430a10-14; cf. supra, 4.E1.

In omni re naturali est reperire in eodem genere aliquid agens et aliquid patiens et aliquid quod fit in ipso patiente per agens, ergo in anima est invenire haec tria. Sed dicta positio non ponit agens esse aliquid in ipsa anima. Ergo ponit contra Aristotelem.38

38Expositio similis videtur apud Anon. Admont., In DAn 3.67, ed. J. Vennebusch, p. 292. De intellectu agente in anima secundum Aristotelem cf. Albertus M., De anima 3.3.11, ed. C. Stroick, OO 7.1: 221.
  Cf. etiam Anon. Erf. II, In DAn 3: “...” (Q312.53vb).
  Et Anon. Mert. 275, In DAn 3.17: “...” (ed. F. Van Steenberghen, in M. Giele, F. Van Steenberghen & B. Bazán, Trois commentaires anonymes sur le traité De l’âme d’Aristote, Philosophes médiévaux 11, Louvain & Paris 1971, pp. 333-334).

10 [4.Q2] Postea dubitatur de secunda quaestione, scilicet utrum eadem intelligentia creata sit intellectus possibilis et agens secundum esse diversa, scilicet quod secundum quod coniungitur corpori sit intellectus possibilis, secundum autem quod in se est substantia creata sit intellectus agens.39

39Cf. Anon. Bodl., In DAn 3.3, ed. B. C. Bazán, pp. 426-427, qui similem positionem tenet. De hac quaestione cf. etiam Anon. Mert. 275, In DAn 3.17, ed. F. Van Steenberghen, in M. Giele, F. Van Steenberghen & B. Bazán, Trois commentaires anonymes sur le traité De l’âme d’Aristote, Philosophes médiévaux 11, Louvain & Paris 1971, p. 334.

Quod non videtur:

Sic differunt in anima agens et possibile sicut movens et motum; sed movens et motum distant secundum substantiam et non solum secundum rationem,40

40Cf. Aristot., DAn 1.3.406b12-13; supra, 1.3.Q2. De distinctione inter motum et movens vide Aristot., Phys. 8.5.257a32-258a26. Cf. etiam Rufus, In Phys. 2.1.6. De distantia secundum substantiam, cf. etiam Hales, Sent. 1.48.1, BFS 12: 482.

ergo agens et possibile in anima distabunt secundum substantiam et non solum secundum rationem.41

41Cf. Anon. Rom., In DAn 3.2, ed. R. Gauthier, pp. 472-473.

Item, agens omnia intelligibilia scit actu, et possibilis caret omnibus actu, ergo distant ab invicem secundum substantiam.42

42Cf. Anon. Rom., In DAn 3.2, ed. R. Gauthier, p. 473.

Item, aut est intellectus agens inquantum actu separatum est, aut inquantum in se est substantia separabilis. Si primo modo, sed hoc esse amittit in coniunctione cum corpore, ergo non amplius est agens, nec actu intelligens. Si secundo modo, ergo inquantum est substantia separabilis est substantia actu intelligens; sed inquantum est corpori coniunctus est substantia separabilis; ergo |V 327| inquantum est corpori coniunctus est omnia actu intelligens et agens.

Dicendum quod non penitus idem secundum substantiam est intellectus agens et possibilis secundum esse diversa. Dicendum igitur quod omnis substantia separata a materia est actu intellectus.

Item, anima hominis est aliquod individuum creatum et infusum. Arguatur igitur sic: Omne quod in se aliquid est et alteri coniunctum prius secundum naturam est in se aliquid quam sit alteri coniunctum; sed intellectus hominis est in se aliquid et alteri coniunctus; ergo prius secundum naturam est in se aliquid quam sit alteri coniunctus. Sed in illo esse in quo est in se aliquid, antequam alteri coniungatur, est substantia separata. Ergo quoad illud esse est actu intelligens per primam propositionem suppositam.

Item, sua continuatio cum imaginatione est ut ipsum sit recipiens ab imaginatione; sed prius secundum naturam est habens omnia intelligibilia actu quam coniungatur cum imaginatione; ergo prius est habens actu intelligibilia quam recipiat ab imaginatione; igitur non per hoc quod recipit ab imaginatione est omnia actu habens intelligibilia. Sed omne quod recipit aliquid per hoc quod eodem privatur sive caret illud recipit; intellectus autem per hoc quod continuatur cum imaginatione recipit ipsa intelligibilia. Igitur per hoc quod continuatur cum imaginatione privatur sive caret ipsis intelligibilibus; sed per hoc quod caret ipsis intelligibilibus, cum sit in potentia solum receptiva eorum, est intellectus possibilis; ergo per hoc quod continuatur intellectus cum imaginatione est intellectus possibilis.43

43Rufus, In APos 1: “Anima rationalis ex creatione sua habet omnia intelligibilia ex quo poterit comprehendere, ex coniunctione sui cum corpore eadem retinebit licet non considerabit. Sed demonstratio facit ipsam considerare quod latenter habet. Habet ergo haec ratio veritatem quoad hoc quod ponit animam ex sua creatione omnia intelligere, sed falsitatem quoad hoc quod ponit intelligitur extraneare, in eo quod corpori coniungitur” (Q312.30ra).

Dicendum |F 216ra| igitur quod illud quod in anima creata continuatur cum imaginatione est intellectus possibilis. Cum igitur haec intelligentia creata habet haec duo in se -- scilicet, materiale |V 328| et formale -- ratione suae formae est quod habet omnia intelligibilia, igitur quod non habet haec erit ratione sui materialis. Igitur illud quod est materiale in ipsa anima creata est intellectus possibilis; illud autem quod est formale in ipsa est intellectus agens.44

44Cf. Anon. Rom., In DAn 3.2, ed. R. Gauthier, p. 469.

Et exemplum conveniens est si ex aere et luce recepta in ipso constaret unum individuum -- ut, scilicet aer esset eius materia, lux vero ipsius forma substantialis -- posset hoc individuum convenienter assimulari intelligentiae creatae antequam infundatur corpori. |E 27vb| Si igitur hoc individuum posset cognoscere suam formam (scilicet, lucem), quia in ipsa luce est natura omnium colorum, in ipsa sua forma complete cognosceret omnes colores, similiter anima in cognoscendo suam formam, eo quod in ipsa forma sunt quasi vestigia formarum omnium, per hoc quod ipsa est causa finalis extra totius naturae citra Primum, intelligit omnia.45

45Cf. supra, 2.11.Q2.

Sed hoc -- scilicet quod in forma ipsius animae vel etiam in forma alicuius |M 83rb| intelligentiae reluceant formae omnium -- non est nisi inquantum participat formam superiorem -- scilicet, Primam.46

46De cognitione intellectus agentis cf. Summa Halesiana 2.1.4, 2: 452.

Redeamus iterum: In materia iam dicti individui imaginati recipitur species coloris per formam ipsius aeris, scilicet lucem, solventem et facientem ipsum colorem esse actu sensibile. Ergo hoc individuum per naturam materiae suae recipit; per naturam autem suae formae agit.47

47Cf. Rufus, CAv 1: “...” (Q312.84rb).

Similiter est in anima. Quod enim recipitur in anima assimulatur speciei coloris et est intellectus adeptus. Quod autem recipit sive intellectus possibilis assimulatur aeri. Intellectus autem agens assimulatur luci.48

48Cf. Averroes, In DAn 3.20, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 450.

Et sicut praesentia lucis super colorem facit de colore exsistente in potentia sensibili actu sensibile, similiter praesentia intellectus agentis sive formae ipsius animae super imaginabile facit de hoc imaginabili actu intelligibile.49

49Cf. Rufus, CAv 1: “...” (Q312.83vb-84ra).
  Cf. etiam Anon. Erf. II, In DAn 3: “...” (Q312.53vb-54ra).

Sed ex iam dictis videtur intellectum possibilem esse solam materiam primam, cum non habeat formam partem sui sed ei adiectam solum.50

50De comparatione cum materia prima cf. Anon. Rom., In DAn 3.2, ed. R. Gauthier, p. 464.

Dicendum quod sicut ens sensibile duo habet in se, |V 329| scilicet materiam et formam, similiter ens spirituale duo habet in se, quorum unum est materiale et reliquum formale. Et sicut illud quod est formale in ipso magis est in actu et magis perficit quam forma ipsius sensibilis, ut ipsius ignis, similiter et quod est materiale in ipso ente spirituali est magis in actu quam sit materia ipsius sensibilis, ut est materia ignis.

11 [4.Q3] Item, dubitatur: Si intellectus possibilis in nobis sit continuatus cum imaginatione in recipiendo, sed in pueris non est huiusmodi receptio, ergo pueri non habent intellectum possibilem; ergo sunt non homines.

Dicendum quod anima est actus non ut considerare sed ut scientia, id est eo quod habitualiter exercet suas operationes, et non semper actualiter.51

51Cf. Aristot., DAn 2.1.412a10-11; Rufus, SAn: “Scis autem quod vita animae est primus actus -- actus animae primus, dico, actus non secundus, prout dividit ille Philosophus actus primus et secundus, scientia et considerare, habitus scilicet et actus, opus scilicet usuale. Sic, Vir Dei, dormiendo vivis. Et est secundum Philosophum ‘vita in apprehendentibus omnibus apprehensio’ [ENic 9.9.1170a15-16] -- dico ‘apprehensio’ actus primus non necessario secundus” (Q312.109vb).

Et sic est intellectus possibilis in puero.

Diceret quis ergo frustra adhuc infunditur anima.

Dicendum quod hoc non sequitur, quia cum haec intelligentia creata continuetur nobis, quod sua forma continuatur nobis non est nisi per hoc quod materia eius in nobis continuatur nostrae imaginationi sive imaginativae. Sed agens semper habet operationem suam. Sicut enim praesentia lucis super colorem non potest non facere colorem multiplicare se extra se, similiter intellectus agens cum est praesens imaginabile facit ipsum imaginabile in maiori actualitate quam prius fuit, et ita magis illuminat et facit in actu nostras imaginationes. Quia igitur in puero maior et nobilior est imaginatio per praesentiam intellectus agentis super ipsam, qui intellectus agens ei non est praesens nisi per continuationem intellectus possibilis cum ipsa, non frustra coniungitur intellectus possibilis puero, quamvis nondum recipiat.

12 [4.Q4] Dubitatur de intellectu adepto, id est de illo qui fit in |F 216rb| intellectu possibili per agens, scilicet utrum sit aliquid ipsius rei, aut eius similitudo sola et nihil ipsius.52

52De intellectu adepto cf. Ioannes Blund, Tractatus de anima 25.2.339, ed. D. Callus & R. Hunt, p. 93.

|V 330| Quaeritur igitur, cum ita fuerit quod cum color facit se in medio, aliqua natura transmittitur a colore in medium et a medio in organum, utrum similiter sit in intellectu, scilicet quod aliquid exsistens in organo imaginationis transmittatur in ipsum intellectum et fiat eius forma sive qualitas.

Quod sic videtur:

Intellectus enim ex imaginatione recipit similitudinem rei imaginatae. Sed hoc receptum non potest esse sola relatio, quia relationem solam non potest recipere, ut videtur. Relatio enim omnis vult fundari supra aliquam naturam. Igitur quod recipit ipsam similitudinem recipit ipsam fundatam super naturam aliquam. Igitur cum ipsa similitudine erit aliqua natura transmissa in intellectum. Et hoc est quod dicit quod id quod est universale53

53De duplici universali cf. Rufus, RSem , T373.159rb-vb, ubi loquitur de universali naturali et logico et plures citationes ab Aristotele et Averroe discutiuntur. Dicit exempli gratia: “...” (T373.159rb-va). Cf. etiam CAv 1: “...” (Q312.83va).

duplex habet esse, unum scilicet in materia, et sic est forma individui, et aliud esse in intellectu, et sic est qualitas ipsius intellectus.54

54Cf. Boethius, In Isag. (maior), PL 64: 84-86. Cf. infra, 7.E1.

Sed contra:

Si intellectum possibilem intelligere non esset nisi recipere aliquid transmissum ab imaginatione quod etiam prius fuit in organo sensus communis, ergo nihil possemus intelligere nisi quod prius fuit in imaginatione, et etiam nihil possemus imaginari nisi quod prius fuit in sensus organo. Ergo nihil possemus intelligere nisi quod prius fuit in organo sensus, et hoc manifeste falsum est. Possumus enim imaginari quae nunquam praesensimus et etiam intelligere quae non |M 83va| prius fuerunt imaginata; incorporea enim intelligibilia sunt.

Item, cum intelligo |E 28ra| hoc universale lapis, si transmitteretur hoc universale in animam intellectivam -- omne autem receptum in aliquo est in ipso recipiente per modum recipientis55

55Liber de causis 9.99.46-49: “Quicquid recipietur ab alio recipitur per modum rei accipientis et non receptae.”

-- ergo hoc universale receptum in anima Socratis et in anima Platonis, cum sint eorum animae recipientes simpliciter diversae, erit quod recipitur in anima Socratis simpliciter diversum ab universali quod recipitur in anima Platonis, et sic erit numeratum secun|V 331|dum quod a diversis est intellectum56

56Cf. Anon., Quaest. de ente et anima:...” (A258va-vb).

-- quod est falsum et contra Commentatorem.57

57Averroes, In DAn 3.20, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 448.

Forma enim quae solum forma est et non hoc-aliquid de se, sive fuerit specialis sive specifica, solum uno modo est numerabilis et divisibilis, scilicet per materiam.58

58Postea opponit Rufus hanc opinionem. Cf., exempli gratia, CAv 2: “...” (Q312.85rb).

Ergo haec species lapis non numeratur per diversos intellectus sed solum per materiam.

Item, omnia numerata numerantur sub aliquo communi, sicut animalia sub hoc communi quod est animal. Si igitur hoc universale lapis esset receptum in anima Socratis et etiam in anima Platonis, et ita in illis numeratum, esset ergo numeratum sub aliquo communi. Sit illud A. Iterum A intelligitur a Socrate et a Platone, ergo eadem ratione numeratur in eis; ergo sub aliquo communi. Sit illud B , et iterum B eadem ratione numerabitur, ergo sub aliquo communi, et ita in infinitum.59

59Cf. Aristot., Metaph. 1.9.990b15-17; De ideis 84.21-85.3.

Dicendum quod talem transmissionem, de qua prius dictum est, debemus solum dicere ab obiecto fieri in medium et a medio in organum et non ulterius in animam.

Et dicendum quod solam similitudinem quae est relatio recipit anima et fundatam in natura aliqua, sed illa natura est substantia ipsius animae, sicut cera recipit similitudinem sigilli non recipiendo aliquid transmissum a sigillo in ceram.60

60Cf. Aristot., DAn 2.12.424a17-20. Cf. etiam Anon. Erf., In DAn 2: “...” (Q312.64vb-65ra).

Similiter dicendum quod cum imaginata fuerit species ipsas, virtus imaginativa est earum similitudo, et in imaginatione non est aliquid ipsius formae rei sed eius similitudo et species.

Et sicut in forma singulari est forma universalis cum condicionibus appropriantibus ipsam, similiter in similitudine formae singularis est similitudo formae universalis sive intentio cum condicionibus appropriantibus et facientibus illud, ut hic et nunc.61

61Cf. Rufus, In Phys. P2: “Cum ergo intentiones principiorum sint in materia extra, magis abstrahuntur a materia in sensu, et adhuc magis in imaginatione, et magis adhuc per intellectum agentem per cuius abstractionem removentur illae condiciones, hic et nunc, quae fuerunt prohibentes ne fieret intelligens” (ed. R. Wood, p. 87).

Intellectus autem agens abstrahit hanc speciem sive similitudinem ab his condicionibus appropriantibus per eius praesentiam super imaginabile. Et sicut cera, cum sit susceptiva cuiuscumque figurae indif|V 332|ferenter de se, per praesentiam sigilli supra ipsam recipit figuram sigilli, similiter cum intellectus possibilis de se sit possibilis ut sit similitudo cuiuscumque formae, per praesentiam similitudinis alicuius formae super ipsam fit similitudo illius formae in actu, per praesentiam tamen intellectus agentis manifestantis intentiones universalium et eorum similitudines, |F 216va| praetermissis condicionibus materialibus appropriantibus. Et hac similitudine manifestata ipsi intellectui possibili fit eius similitudo actualis.

Et intelligendum quod cum intellectus aliquod unum cognoscat per receptionem suae speciei ab imaginatione, de se poterit intellectus devenire in cognitionem sui similis et sui oppositi, et etiam in cognitionem cuiuslibet ad quod primum cognitum essentialem habet comparationem. Unde non necesse est quod omne intellectum fuerit prius imaginatum, et eadem ratione non oportet quod omne imaginatum fuerit prius apprehensum a sensu. Aliquo enim uno imaginato per receptionem speciei a sensu potest virtus imaginativa fingere sibi phantasma sui similis et oppositi et cuiuslibet talium.62

62De comparatione cogniti cf. Avicenna, De anima 4.2, ed. S. Van Riet, 2: 20.

Ex iam dictis igitur patet quod similitudo alicuius universalis in anima Socratis et in anima Platonis numeratur, sed universale cuius haec est similitudo non numeratur, quia ipsum universale non est in anima ut eius dispositio, sed solum ipsius universalis similitudo.63

63Cf. Anon., Quaest. de ente et anima, A138.258va-vb, ut profertur supra.

Alio modo autem dicitur universale esse in anima sive in intellectu, sicut motivum est in moto. Forma enim, ut est in ratione universalis, est per eius similitudinem principium movendi animam intellectivam, et sic est universale principium cognoscendi. |V 334|

Dicit64

64“Dicit Augustinus -- per actum essendi” legitur in E in imo folio 27v; in F et M omittitur.

Augustinus quod intellectus in cogitando de se propter imagines rerum corporalium mixtas secum in memoria, et hoc amore (scilicet, affectu), errat circa se et non discernit se ab aliis, et sic quodammodo egressa est extra se. Cum autem separatae sint huiusmodi imagines a memoria et amore, tunc quasi invenit se, et sic praecipitur nosce se. Dicit etiam quod si intellectus esset sine phantasmate, certissime intelligeret se.65

65Cf. August., De Trin. 10.5-7, PL 42: 977-978. De sententiis Aristotelis et Augustini, hac partim similis verbis relata, cf. Buckfield, In DAn 3: “...” (B2344.50v).

Nota quod intellectus simpliciter loquendo et proprie nunquam est in potentia essentiali, sed semper quantum de se est est in potentia accidentali et non indiget ad hoc quod exeat de potentia ad actum nisi ut removeatur prohibens -- quod quidem prohibens est intentio materialis imaginata quae potentia est in intellectu et non actu. Illud autem quod abstrahit huiusmodi intentionem et disponit nullam facit mutationem circa intellectum.66

66De intellectu possibili in potentia accidentali cf. Anon. Rom., In DAn 3.2, ed. R. Gauthier, p. 474.

Nota quod intellectus possibilis est ab extra et est quiddam divinum et copulatur cum homine per substantiae infusionem. Simul enim creatur et infunditur, et ipse infusus est enumeratus et individuatus ex se et ex sua essentia in hominibus in quibus infunditur. Nec tamen est materialis, quia solum individuale materiale per materiam est tale; individuale autem spirituale non per materiam est tale, sed a causa efficiente et per actum essendi.67

67Cf. Anon. Bodl., In DAn 3.3, ed. B. C. Bazán, p. 427, 429. Cf. etiam Anon., Quaest. de ente et anima: “Forma in materia spirituali non numeratur nisi sicut est eius esse” (A138.258va).
  Cf. etiam Anon. Erf. II, In DAn 3: “...” (Q312.52ra).


[Pars quinta]



13 [9.Q3] Intelligendum quod in omni animali moto motu processivo est quoddam membrum principale, ut cor quod situm est in parte sinistra animalis, a quo organo (scilicet, corde) diffunditur virtus corporea motiva in partem dexteram, quae extensa in partem dexteram depellit dexteram in ante. Intelligatur igitur haec virtus quasi linea quaedam extensa a corde sito in parte sinistra ad partem dexteram, quae moveat partem dexteram motu depulsionis in ante. Cor igitur est principium huius motus depulsionis, et in hoc motu est cor quiescens super quod figitur huiusmodi motus. Linea enim ducta quoad terminum eius qui est in corde est |F 220ra| immobilis, et quoad alteram eius extremitatem terminatam |M 87ra| in parte dextera est mobilis, depellens partem dexteram ante describendo quasi quandam portionem circuli. Parte iterum dextera sit depulsa in anterius stat et figitur, attrahens partem sinistram in qua situm est cor in anterius |E 28rb| per illam lineam. In hoc igitur motu attractionis est cor tamquam finis motus. Incipit enim hic motus ab extremitate lineae dictae terminata in parte dextera, secundum quam extremitatem iam manet linea immobilis, et terminatur ille motus in alteram extremitatem quae terminatur in corde, secundum quam extremitatem fit linea mobilis, attrahens ipsum cor et ex consequenti totam partem |V 374| sinistram in anterius, similiter (ut prius) describendo quandam circuli portionem; et in hoc motu est ipsum cor motum. Patet igitur quod instrumentum quod est cor, cum sit motus processivus, est quandoque finis et quandoque principium motus, et quandoque quietum et quandoque motum. Quia in motu depulsionis est fixum, quietum et principium motus; in motu autem attractionis est finis motus et motum. Et patet etiam quod motus processivus fit per depulsum et attractum, et ita componitur ex duplici motu, scilicet ex pulsu et tractione. Sic igitur intellecto eo quod dicit in littera, patet modus secundum quem fit motus processionis.68

68Cf. Averroes, In DAn 3.55, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 525-527. De hoc motu cf. etiam, expositionem Averrois magis sequens et minus elaborans quam Rufus, Buckfield, In DAn 3: “...” (B2344.52r).


14 [9.Q4] Dubitatur super hoc quod dictum est quod a corde est principium motus.69

69Cf. supra, 9.Q3, et Averroes loco ibi citato.

Dexterum enim est principium motus, sed cor situm est in parte sinistra, igitur a corde non est principium motus.

Et dicendum quod principium motus potest dici dupliciter, scilicet aut ortus virtutis motivae aut ortus ipsius motus a sua virtute motiva. Primo autem modo dicendi principium motus est cor locus a quo est principium motus, ut praedictum est. Secundo autem modo dexterum locus est a quo est principium motus; dexterum enim est locus ubi oritur motus a virtute motiva. Unde dicit Aristoteles quod dexterum est locus exitus motus.70

70Aristot., De caelo 2.2.285a23-24. Cf. etiam Grosseteste, De differentiis localibus, ed. L. Baur, pp. 86-87.
  Eandem dubitationem simili modo tractat Buckfield, In DAn 3: “...” (B2344.52v).

Dubitatur qualiter anima movere possit corpus localiter, sic: Omne agens habet speciem; sed anima nec per se |V 375| nec per accidens habet locum extra corpus; ergo non potest dare corpori locum extra se.

Dicendum quod anima est in corpore ubique tota, ergo habet locum corporis per accidens;71

71Cf. Aristot., Phys. 4.5.212b11-12.

ergo secundum quod est in parte anteriori habet per accidens locum partis anterioris, et secundum quod est in parte posteriori habet locum partis posterioris. Quia igitur habet per accidens locum partis anterioris, potest eundem dare parti posteriori, et tunc necessario expelletur ab illo loco pars anterior, occupando locum alium, et illum iterum locum eadem ratione poterit dare parti posteriori, et sic ulterius quamdiu voluerit ipsum corpus movere. Et sic potest fieri motus localis ipsius animalis ab anima.72

72Simili modo quaerit et solvit Buckfield, In DAn 3: “...” (B2344.52r-52v).
  Cf. etiam Anon., Quaest. de ente et anima:...” (PM80.37rb-va).

|V 376| |V 386|

[Pars decima]

15 [12.E1] Nota quod in animali supra potentiam vegetativae additur alia potentia animae. Illa igitur aut habebit aliquas operationes sibi proprias aut faciet operationes corporales aut operationes potentiae vegetativae. Sed si has operationes facit, frustra facit, quia istae operationes habent alias causas sufficientes a quibus sunt. Igitur si non facit frustra, facit operationes quae non sunt corporales nec operationes potentiae vegetativae, nec etiam sunt operationes intellectus, cum non omne animal habeat intellectum; igitur sunt operationes sensitivae. Ergo omne animal necessario habet sensum, cum natura non faciat animam animalis frustra,73

73Cf. Aristot., De caelo 1.4.271a33; DAn 3.9.432b21.

scilicet nec propter nullum finem, nec propter hoc ut per ipsam fiant operationes aliarum virtutum.

16 [11.Q1] Videtur quod non omne vivens corruptibile necessario habeat augmentum vel decrementum, sic: Causa quare animal augmentatur est quia generatur per decisionem, et ita in imperfecta quantitate. Sed non omne animal generatur per decisionem, sed quaedam per putrefactionem. Ergo huiusmodi animalia non necesse est habere augmentum vel decrementum; deficiente enim causa deficit effectus.74

74Cf. Aristot., Rhetor. 2.22.1400a30; Boethius, De differentiis topicis 2, PL 64: 1189. Cf. etiam A. Gouron, “Cessante causa cessat effectus: à la naissance de l’adage,” Academie des Inscriptions et Belles-lettres: Comptes rendus des séances (janvier - mars 1999) 299-309.

Dicendum quod nomine ‘augmenti’ non solum intelligit augmentum proprie dictum sed etiam communiter, quia quamdiu manet animatum per actionem continuam continue resolvitur et diminuitur ipsum animatum. Per alimentum autem resti|V 387|tuitur huiusmodi deperditum, et huiusmodi dicitur augmentum quoddam, eo quod alimentum adveniens semper adauget ad plus quantitatis quam fuit in fine deperditionis, quamvis non semper adaugeat ad plus quantitatis quam fuit in principio deperditionis. Et huiusmodi augmentum et decrementum necesse est omni animato corruptibili inesse.75

75Utens eadem distinctione inter augmentum communiter et proprie dictum quaerit aliter Buckfield, In DAn 3: “...” (B2344.53r).

17 [10.Q2] Quaeritur utrum intellectus appetitivus sive voluntas fuerit eadem virtus cum intellectu practico aut non.

Quod sic videtur:

Idem est obiectum utriusque virtutis, ergo eadem virtus est utraque virtus.

Quod autem idem sit obiectum sic patet: Obiectum intellectus practici est forma rei sive res non in se prout ens est, sed inquantum per speciem suam apprehenditur ab intellectu secundum quod res illa extendit se in operationem; sed sub hac ratione dicitur res bona; igitur bonum inquantum bonum actuale est obiectum practici intellectus. Sed bonum actuale est obiectum appetitus intellectivi. Ergo idem est utriusque obiectum, ergo sunt eadem virtus.

Quod non sint eadem virtus sic videtur:

Virtus dicitur in comparatione ad opus, ergo secundum |E O72 28va| diversitatem operationum erit diversitas virtutum; sed intellectui practico et virtuti appetitivae sunt operationes diversae; ergo sunt virtutes diversae. Quod sint operationes eis diversae patet, quia cognoscere bonum inquantum bonum debetur intellectui practico, quod differt ab eo quod est diligere bonum et appetere quod debetur appetitivae intellectivae.

Dicendum quod intellectus practicus et appetitus intellectivus sunt magis una quam duae. Idem enim est utrisque obiectum, quoniam actuale bonum.

Et ad rationem in contrarium dicendum quod non quaecumque operationes diversae faciunt diversitatem virtutum. Eadem enim virtus habet operationes diversas, ordinatas tamen, ut patet in calido agente in frigidum. Una enim et eadem virtus est ipsius calidi qua calidum transmittit et facit speciem suam in frigidum, et qua per speciem suam transmissam et iam ibi factam ibidem operatur, |F 220vb| et tamen illae duae operationes sunt diversae. Similiter etiam frigidum per eandem naturam recipit subs|V 381|tantiam virtutis calidi et consequenter eiusdem virtutis operationem. Similiter autem bonum inquantum bonum faciens speciem suam in intellectu est obiectum intellectus practici; et quia inquantum bonum est appetibile est, per eandem naturam est obiectum intellectus appetitivi. Et similiter ex parte virtutis intellectivae, intellectus per eandem virtutem, primo recipiendo speciem boni inquantum bonum actuale est, apprehendit et cognoscit bonum actuale, et sic est intellectus practicus. Et consequenter in recipiendo speciem boni recipit et eius operationem, quod est immutare secundum quod appetibile, cui ex parte appetitivae intellectivae respondet appetere et diligere. Istae igitur operationes, appetere bonum et diligere et bonum cognoscere, sunt eiusdem virtutis secundum substantiam, solum differentes secundum rationem.76

76Concludens velle et iudicare non differe nisi secundum rationem est Philippus C., Summa de bono, “De bono naturae”, ed. N. Wicki, 1: 179-182.

Dubitatur qualiter appetitivus intellectus possit esse principium motivum secundum locum, quia illud quod est movens corpus localiter utitur instrumento corporeo. Sed intellectus non utitur instrumento corporeo, nec appetitus intellectualis. Ergo intellectus et appetitus intellectualis non possunt movere corpus localiter.

Dicendum quod apprehensio et motio sunt sicut viae contrariae. Apprehensio enim incipit a virtutibus corporis et terminatur in virtutem ultimam apprehendentem incorpoream; motio vero e converso. Sicut igitur intellectus in apprehendendo movetur per instrumenta corporea mediante virtute sensitiva et imaginatione, similiter intellectus appetens movet ipsum animal |M 87vb| localiter mediante imaginatione movendo instrumenta corporea. Intellectus enim appetens, eo quod unitur corpori et additur super imaginationem ut eius completiva, facit ipsam imaginationem idem appetere. Imaginatio autem sic unita intellectui practico in appetendo movet ipsos spiritus, et per illos consequenter organa corporea, et sic corpus.77

77De spiritibus moventibus membra corporis cf. Costa ben Luca, De differentia animae et spiritus 2 et 4, ed. C. S. Barach, Innsbruck 1878, pp. 128 et 138.

Intel|V 382|lectus igitur appetitivus non de se, sed secundum quod sibi unit imaginationem in appetendo, mediante imaginatione movet organa corporea et consequenter ipsum animal localiter.

18 [10.Q3] Dubitatur sic: intellectus rectus est [3.10.433a26]; ergo semper dicit de bono quoniam bonum est, etiam bonum apprehensum in ratione boni non potest non appeti et amari. Ergo intellectus sic apprehendens necessario desiderat bonum, ergo appetitus intellectualis non movebit nisi ad bonum, ergo in ratione non erit peccatum.

Ad hoc dicunt quidam quod quamvis intellectus sit semper verus de se, tamen ex coniunctione cum imaginatione est quandoque verus et quandoque falsus, et propterea indirecte cognoscit et appetit et non de se.78

78Cf. Philippus C., Summa de bono, “De bono naturae”, ed. N. Wicki, 1: 161; Anon. Bodl., In DAn 2.27, ed. B. C. Bazán, p. 359. De errore ex imaginatione orto cf. Auxerre, Summa aurea 2.10.6.1 et 2, ed. J. Ribaillier, Grottaferrata 1980, pp. 299-300 et 306; de confusione in cognitione ex corpore orto cf. Bacon, Q8Ph 1. ed. F. Delorme et R. Steele, OHI 13: 11-12. Cf. etiam Anon., Quaest. de ente et anima:...” (A138.261ra).

Sed contra:

Si non esset aliud principium quam istud in decipiendo, non posset sciens moveri ad malum. Non enim decipitur in iudicando sive cognoscendo, ergo nec secundum eos in appetendo.

Ad hoc dicunt sic: Quod quia intelligere est ipsius hominis et etiam imaginari, consistit apprehensio hominis in duabus virtutibus, scilicet imaginatione et intellectu. Ergo hominis est uti utralibet cum voluerit, scilicet hac vel illa. Et cum utitur virtute imaginativa et non intellectuali, decipitur, quoniam et malum appetit solum per hoc quod quiescit virtus intellectiva, et non per hoc quod consentiat ipsi malo.

Sed contra:

Quod intellectus appetat malum videtur sic: Libertas arbitrii in ratione est; sed ubi libertas arbitrii, ibidem potestas est eligendi bonum vel malum; ergo in ipsa ratione est potestas eligendi malum vel bonum et desiderandi.79

79Cf. Rufus, SOx 2.24: “...” (B62.160rb).

Item, si ipsa intellectiva nec appeteret nec moveret ad malum, nec ipsi malo consentiret, iniuste puniretur anima separata.

Ad hoc dicunt quidam quod intellectus potest |V 383| bonum appetere et malum, sed de se movet ad bonum tantum;80

80Non inventum.

subiectus |E 28vb| autem imaginationi appetit malum.

Sed contra:

Intellectus non potest |F 221ra| cogi ab imaginatione, eo quod superadditur ei ut eius perfectio. Si igitur imaginationi subiciatur, subiciet se ipsum et non subicietur ab imaginatione. Sed constat quod in subiciendo se peccat. Igitur se ipso peccat, cum ipse intellectus se subiciat.

Item, intellectus prius natura est subiciens et agens quam subiectus et patiens; sed simul natura cum facit hanc actionem, scilicet subicere se, peccat. Ergo prius natura peccat quam subiciatur, licet secundum eos non peccat nisi cum subiciatur; ergo subicitur antequam subiciatur -- quod falsum est.

Dicendum quod intellectus, eo quod coniunctus est imaginationi, aliquo modo afficitur et inficitur ex affectionibus imaginationis et sensus. Unde ipse intellectus non de se sed secundum quod in homine est afficitur bono nunc et in ipso delectatur. Cum igitur offerantur intellectui bonum nunc et bonum simpliciter, imitatur quandoque bonum nunc, quia ipso afficitur Et in hoc est peccatum intellectui, eo quod convertit se ad affectionem prius habitam ex bono nunc et illud appetit. Tripliciter ergo contingit moveri ad malum et illud appetere: Primo quando intellectus cum errat in iudicando, consequenter errat in appetendo et movendo. Secundo si quiescat intellectus et non iudicet, sed utitur homo alia virtute, scilicet sensitiva. Tertio quia cum cognoscit et considerat et bonum simpliciter et bonum nunc, quia utriusque habet affectionem, potest movere ad unum vel ad aliud ipse intellectus, et ex libertate sui arbitrii movet ad bonum ut nunc. Unde hoc peccatum proprie accidit in libero arbitrio, et sic decipitur sciens.81

81De vertibilitate ad bonum simpliciter et bonum ut nunc cf. Summa Halesiana 2.1.2: “...” (2: 212).

|V 386|

Vegetabilem igitur quidem animam [3.12.434a22].

19 [11.D1] Determinato de virtutibus animae in se, hic comparat ipsas virtutes ad invicem, scilicet vegetabilem et sensibilem.82

82Colophon alia manu in E (14-15c.): “etc. <etc. add. ? E> Explicit Glosa super de anima anno 1323.”