Averroes
In Metaphysicam
liber 1 (alpha elatton)

Introduction
Book 1 (alpha elatton) | Book 2 (alpha meizon) | Book 3 (beta) | Book 4 (gamma) | Book 5 (delta) | Book 6 (epsilon) | Book 7 (zeta) | Book 8 (eta) | Book 9 (theta) | Book 10 (iota) | Book 11 (lambda)

A = Paris, Bibliothèque nationale de France, Arsenal 702, fol. 14ra–21rb
P = Paris, Bibliothèque nationale de France, Lat. 6300, fol. 1ra–7rb

Copyright 2022 © Rega Wood



1. |A 14va| |P 1ra| Quia ista scientia perscrutatur de veritate simpliciter, incepit notificare dispositionem viae inducentis ad ipsam secundum difficultatem et facilitatem, cum sit manifestum apud omnes quod comprehensio veritatis non est impossibilis in multis rebus; credimus enim necessario nos scire veritatem in multis rebus. Et signum eius est hoc quod habemus de desiderio ad sciendum veritatem, quoniam si comprehensio esset impossibilis, tunc desiderium esset otiosum, et concessum |P 1rb| est ab omnibus quia nulla res est otiosa in fundamento naturae et creaturae.

Quia igitur concessum est, maxime pervenientibus ad hanc scientiam, nos habere viam ad sciendum veritatem, dixit, “Consideratio quidem” etc. [2.1.993a30], id est, via quidem inducens ad veritatem uno modo est difficilis, alio modo facilis. Et signum difficultatis eius est quia nullus sine communicatione alterius scivit de ea aliquam quantitatem secundum quod oportet. Et signum facilitatis eius est hoc, quod non ignoraverint eam omnes homines, quoniam si inveniremus omnes homines de quibus audivimus loqui nihil scire de veritate, tunc iudicaremus eam esse difficilem et impossibilem propter longitudinem temporis quod est necessarium in sciendo veritatem. Et quod brevitas temporis in quo scita est veritas, aut tota aut aliqua quantitas, indicat facilitatem eius.

Deinde dixit, “Sed unusquisque locutus fuit in natura” etc. [2.1.993b1–2], id est, et diximus hoc quod diximus de modo comprehendendi veritatem, quia cum nos consideraverimus omnes antiquos in scientiis, inveniemus eos fuisse secundum alterum duorum, aut hominem qui nihil |A 14vb| comprehendit de veritate aut hominem qui modicum comprehendit de ea.

Deinde dixit, “Est igitur facilis secundum hunc modum” etc. [2.1.993b4–5], id est, et cum positum est quod est facilis secundum hunc modum |P 1va| et difficilis secundum alium, necesse est ut sit facilis secundum hunc modum. Et est quod in quolibet genere entium sunt aliqua in respectu eorum quasi ianua domus in respectu domus in hoc quod non latent aliquem, sicut locus forte domus non latet aliquem. Et ista sunt prima cognita habita naturaliter a nobis in quolibet genere entium.

Deinde reversus est ad dicendum modum difficultatis. Et dixit, “Et demonstrat difficultatem eius quod nullus comprehendit eam secundum totum neque secundum magnam partem eius” [2.1.993b6–7], id est, a tempore a quo ipse audivit loqui de scientia. Et quasi innuit se comprehendere simpliciter veritatem aut in maiori parte secundum quod est possibile in humana natura.

Deinde dixit, “Et cum difficultas est duobus modis” [2.1.993b7–8], id est, cum difficultas est duobus modis comprehensionis entium, rectum est ut difficultas in rebus quae sunt in fine veritatis, scilicet in primo principio et in principiis distinctis a materia, sit ex nobis, non ex illis, quoniam cum sint abstracta, sunt intellecta in se naturaliter et non intellecta quoniam nos facimus ea esse intellecta, sed quia sunt in se intellecta, non sicut formae materiales sunt; difficultas enim in istis est ex se magis quam ex nobis.

Et quia dispositio intellectus de re intelligibili est sicut dispositio sensus de re sensibili, assimulavit virtutem intellectus in comprehendendo intellecta abstracta debilissimo visuum in sentiendo, scilicet vespertilionis, in comprehendendo maximum sensibilium, scilicet solem. Sed hoc non demonstrat res abstractas intelligere esse impossibile nobis, sicut inspicere solem est impossibile vespertilioni, quia si ita esset, otiose egisset natura, quia fecit illud quod est in se naturaliter intellectum alii non intellectum ab aliquo, sicut si fecisset solem non comprehensum ab aliquo visu.



2. |A 15ra| |P 1vb| Dicit quod non oportet tantum reddere gratias eis qui docuerunt nos veras opiniones et sunt illi qui conveniunt nobiscum in opinionibus, sed etiam illis cum quibus non convenimus; isti enim et cum hoc quod dixerunt de perscrutatione rerum excitaverunt intellectum nostrum et fecerunt nos perquirere virtutem ad comprehendendum veritatem. Et quod dixit in hoc manifestum est; nullus enim potest invenire per se artes operativas aut |A 15rb| considerativas in maiori parte, quia non complentur nisi per iuvamentum prioris ad sequentem, et nisi prior fuisset, non esset sequens.



3. |P 2ra| “Et rectum est vocare” etc. [2.1.993b19–20], id est, et quia scientiae attributae philosophiae sunt duae, quarum una est cuius finis est scire tantum, altera operari, et quia ista sciendi scientia est superior, dixit, “Et rectum est vocare cognitionem acquisitam ex hac scientia scientiam speculativam” [993b19–20]; scientia enim operativa, quamvis utatur ratiocinatione et speculetur de causis, tamen non est digna vocari scientia speculativa, quia non perscrutatur de causis rerum et definitionibus earum nisi ut scientes eam agant et non ut sciant, sicut est in scientiis speculativis. Et sermo eius in hoc capitulo est manifestus.



4. |A 15va| Cum declaravit quod haec scientia est de genere scientiarum veritatis et quod est pars scientiae speculativae, vult declarare suum ordinem in veritate et in scientiis speculativis. Et dixit, “Et nos non scimus veritatem absque eo quod sciamus suam causam” [2.1.993b23–24], id est, et quia nos non scimus rem |A 15vb| vera scientia nisi quando sciemus eam cum sua causa, ut dictum est in Posterioribus, et est manifestum per se ut unumquodque principiorum in unoquoque genere est |P 2rb| proprie causa eorum quae dicuntur de aliis rebus collocatis in illo genere de dispositionibus in quibus conveniunt illae res nomine et definitione, cum principia in unoquoque genere sunt causae eorum generum et esse omnium quae dicuntur illorum generum secundum quod sunt in illis generibus — et cum ita sit, manifestum est quod primum in quolibet genere magis est dignum habere hoc nomen ‘esse’ et eius definitionem quam ea quorum est causa secundum illud genus et omnium definitionem intentionum quae sunt in omnibus rebus quae sunt in illo genere. Verbi gratia, quoniam ignis est causa caliditatis in rebus calidis, ideo etiam magis est dignus habere hoc nomen ‘calidum’ et eius intentionem quam omnia alia calida.

Et cum ostendit hoc, conclusit. Et dixit, “Ex quo oportet ut maxime verum sit illud quod est causa veritatis rerum quae sunt post” [2.1.993b26–27], id est, cum declaratum est quod causa in quolibet genere entium est magis digna in esse et in veritate quam illa quorum est causa in illo genere, manifestum est quod si est haec prima causa omnium, ut declaratum est in scientia naturalium, quod illa causa magis est digna et in esse et in veritate quam omnia entia; omnia enim entia non acquirunt esse et veritatem nisi ab ista causa. Est igitur tantum ens per se et verum per se, et omnia entia et vera per esse et veritatem eius. |P 2va|

Deinde dixit, “Et ideo necesse est ut principia rerum” etc. [2.1.993b28], id est, et propter hoc quod diximus necesse est ut principia rerum quae sunt semper in fine essendi et veritatis sint semper; ista enim entia, quia non sunt in aliquo tempore sine alio sed sunt in omnibus temporibus, ideo causae eorum non sunt causae eis in aliquo tempore sine alio, propter quod indigerent se in essendo causas aliis causis. Et innuit per hoc dispositionem principiorum corporum caelestium cum corporibus caelestibus. Et intendebat per hoc notificare nobilitatem veritatis in qua considerat ista universalis ars quae considerat de principiis ultimis.

Deinde dixit, “Quapropter necesse est ut dispositio” etc. [2.1.993b30], id est quod quanto magis fuerit perfectum in esse, tanto magis fuit perfectum in essendo verum.



5. |A 16rb| |P 2vb| Sermo eius in hoc capitulo est manifestus. Et est quod impossibile est invenire aliquam causarum quattuor procedere in infinitum, scilicet ut aliqua res habeat materiam, et illa materiam, et hoc in infinitum, et aliquid habeat causam moventem, et illud movens habeat aliud movens, et sic in infinitum. Et intendit per “secundum rectitudinem” [2.2.994a2] ut causae sint exsistentes simul quasi in una linea recta. Et intendit per “secundum speciem” [994a2] ut causae sint una post aliam, non insimul, ad modum rerum attributarum uni speciei, scilicet ut una earum sit post aliam, scilicet ut quando fuerit posterior, et prior corrumpatur. Et forte intendat per “rectitudinem” ea quae sunt unius speciei, verbi gratia, ut homo fit ab homine, et per “secundum speciem” ea quae sunt de diversis speciebus collocatis sub uno genere, verbi gratia, ut ignis fit ex aere, aer ex aqua, et aqua ex terra; omnia enim ista sunt causae convenientes in genere, quia omnes sunt materiae et diversificantur in forma.



6. |A 16va| |P 3ra| Cum dixit quod impossibile est |A 16vb| ut causae sint infinitae, incepit demonstrare hoc in causis agentibus. Et dixit, “Res enim mediae” etc. [2.2.994a11], id est, et signum eius quod causae moventes se secundum ordinem sunt finitae est quod in istis causis inveniuntur tria genera, prius et medium et posterius. Primum igitur est causa omnium, cum moveat se et sine medio et moveat medium et moveat postremum per medium, et medium est causa postremi, et postremum non est causa alicuius.

Et hoc intendebat cum dixit, “Si enim quaesitum est a nobis” etc. [2.2.994a13], id est, et cum etiam hoc non potest imaginari in paucioribus, scilicet in quantitatibus, et fuit necesse ut universum habeat unam causam, et si non, tunc esset in eis aliquid sine causa, si quaesitum a nobis fuerit quid est causa universi ex istis tribus, non possumus dicere postremum, quia non est causa alicuius. Neque etiam possumus dicere medium; medium enim est causa postremi tantum, non universi. Necesse est igitur, si omnia habeant causam in motu, ut primum sit causa omnium, scilicet causa sui ipsius et causa residuorum duorum, scilicet ut primum moveat se et moveat medium per se et postremum per medium, et indifferenter sive in primo fuerit idem motor cum moto, ut intendit Plato, aut compositum ex |P 3rb| moto et motore etiam cum moto, ut intendit Aristoteles.

Deinde dixit, “Et indifferenter sive medium fuerit unum” etc. [2.2.994a15–16], id est, et indifferenter sive medium fuerit unum aut plura, et si plura, sive finita sive infinita; secundum enim quod est medium, necesse est ut sit causa postremi, non universi. Sed si posuerimus media esse infinita, tunc universum non habebit causam moventem; media enim movent postremum tantum, quapropter universum movebitur etiam sine motore. Et declaratum est in naturali philosophia quod omne motum habet motorem.

Et hoc intendebat cum dixit, “Et partes rerum infinitarum” etc. [2.2.994a16–17], id est, et partes rerum infinitarum, scilicet quae ponuntur moveri insimul, omnes sunt mediae, id est, mediae secundum unum modum usque ad nunc.

Deinde dixit, “Quapropter necesse est, si aliqua res non fuerit primum, ut et universum non habeat causam omnino” [2.2.994a18–19]. Et hoc manifestum est in motis quae movent se ad invicem habentibus situm, scilicet quae sunt insimul; ista enim impossibile est ut sint infinita essentialiter aut accidentaliter. Si autem hoc fuerit positum in universo carente situ, tunc erit impossibile essentialiter, quia universum non habebit motorem omnino. Sed est necessarium accidentaliter quando primus motor fuerit positus non motus omnino, quia tunc erit aeternum et movebit unum post aliud in aeternum. Et haec omnia sunt declarata in VIII Physicorum. Et consideratio universalis in omnibus causis in eo quod sunt causae est huius scientiae. Et Aristoteles quam|A 17ra|vis utatur hic demonstrationibus scientiae naturalis, tamen inducit eas universalius, quia quanto demonstratio fuerit universalior, tanto magis erit propria huic scientiae. Et Aristoteles observat se in hac intentione, scilicet inducendo demonstrationes naturales, alio modo quam in scientia naturali. Et haec est causa in iteratione illarum demonstrationum in hac scientia, sicut fecit in tractatu isto.



7. |A 17va| |P 3va| Cum complevit demonstrationem de finitate causarum moventium, vult etiam dare demonstrationem de finitate causarum materialium, quae sunt etiam diversae in specie. Et quia notum est de causis moventibus eas habere ultimum, et quaesitum est ab eis utrum habeant principium a superiori (de causis |A 17vb| autem materialibus est e converso, scilicet quod habent principium a superiori et est quaesitum utrum habeant ultimum aut non), dixit, “Et etiam impossibile est” etc. [2.2.994a19], id est, et etiam quia manifestum est de generatione ipsam esse finitam ex parte superiori, impossibile est ut illud cuius generatio iam completa est habeat principium materiale, et illud principium habeat aliud materiale, et illud aliud, et sic in infinitum adeo quod non inveniatur postremum. Verbi gratia, quod ex igne non fiet aliud, et ipse fiet ex aere, et aer ex aqua, et aqua ex terra, et procedetur sic in diversis corporibus ad invicem secundum formam in infinitum.

Et cum posuit hoc, dedit demonstrationem. Et dixit, “Fit enim aliquid ex aliquo” etc. [2.2.994a22], id est, et demonstratio super hoc quod materiae sunt finitae est quod aliquid dicitur fieri ex aliquo duobus modis, quorum unus est sicut dicimus quod ex puero fit vir, et sicut dicimus quod aliquid fit post aliquid, sicut dicimus quod ex vapore fit nebula, id est, post vaporem. |P 3vb| Secundus autem est sicut dicimus quod ex aere fit aqua.

Et incepit exponere hunc modum generationis. Et dixit, “Cum autem dicimus etc. [2.2.994a25], id est, cum autem dicimus quod ex puero fit vir, intendimus quod ex diminuto fit perfectum. Et hoc intendebat cum dixit, “Ex illo quod erit fit illud quod est” [994a25–26].

Et cum dixit quod generatio fit ex illo quod erit, non ex eo quod iam est completum, incepit ratiocinari super hoc. Et dixit, “Quoniam quemadmodum inter esse et non-esse” etc. [2.2.994a27], id est, et generatio ex illo quod generatur (id est, ex illo quod est in via generationis) est. Quia omne quod est in actu, cuius generatio iam perfecta est, opponitur in rei veritate ad non-esse, et ex non-esse non fit generatio, id est, impossibile est ut sit generatum, neque etiam illud cuius generatio iam completa est impossibile est ut sit generatum, remanet igitur ut (scilicet cum generatur) generatum sit illud cuius esse est medium inter esse in actu et non-esse. Et est illud quod est in via generationis.

Deinde dedit exemplum. Et dixit, “Addiscens enim” etc. [2.2.994a28–29], id est, verbi gratia, quod sciens dicitur fieri ex addiscente, et non dicimus quod sciens fiat ex se nec ex non-esse scientiae, sed ex medio inter scientiam et ignorantiam, quae est privatio scientiae et est addiscens.

Et hoc intendimus cum dicimus quod sciens secundum quod est sciens fuit ex illo quod erit sciens” [2.2.994a29–30], id est, ex illo quod venit ad scientiam, scilicet addiscente.

Deinde dixit secundum modum. Et dixit, “Cum vero dicimus quod |P 4ra| ex aere fit aqua” etc. [2.2.994a30–31], id est, cum vero dicimus quod aliquid in actu fit ex alio in actu, verbi gratia, quod ex aere fit aqua, intendimus quod ex aere corrupto fit aqua secundum quod aer corrumpitur, non secundum quod remanet neque secundum quod est in via generationis, sicut cum dicimus quod ex addiscente fit sciens.

Deinde dixit, “Et ideo non revertuntur” etc. [2.2.994a31], id est, et genera|A 18ra|tio in primo modo non convertitur sicut convertitur in secundo, quoniam si ex viro puer esset, tunc quod erit esset ex illo quod est iam, scilicet tunc diminutum esset ex perfecto — quod impossibile est.

Deinde dixit, “Et secundum hos duos modos” etc. [2.2.994b3], id est, et secundum hos duos modos generationis impossibile est ut generatio sit in infinitum, quoniam quia modus generationis quae est transmutatio ex non-esse ad esse, scilicet de potentia ad actum, est inter duo finita, scilicet inter esse et non-esse, necesse est ut illud quod est inter ea sit finitum. Alter autem modus, in quo dicimus quod ex generato fit illud quod est in via corruptionis, revertitur ad invicem vel reciprocatur et non procedit secundum rectitudinem; reciprocata autem sunt finita necessario. Verbi gratia, quod ex terra fit aqua, et ex aqua aer, et ex aere ignis, et deinde ex igne aer, et ex aere aqua, et ex aqua terra, et sic esset in rebus finitis. Et hoc idem accidit in compositis ex elementis, scilicet quod componuntur quandoque ex elementis et dis|P 4rb|solvuntur in ea quandoque.

Deinde dixit, “Et cum hoc impossibile est ut primum quod est aeternum corrumpatur” [2.2.994b6–7], id est, et etiam si dixerimus quod generatio earum ad invicem secundum hunc modum est secundum rectitudinem, contingit ut in eis sit primum aeternum et ut sit cum hoc corruptibile.

Deinde dedit causam. Et dixit, “Quoniam generatio ex superiori” etc. [2.2.994b7–8], id est, cum videmus quod generatio non procedit ex superiori in infinitum, cum in corporibus simplicibus pervenit, verbi gratia, ad ignem, necesse est ut generatio elementorum unius ex alio habeat principium primum quod non generatur ex aliquo, quoniam si illic non esset primum principium, non esset finis. Principium enim non intelligitur nisi in re quae habet finem, et quod habet finem necessario habet principium; quod enim non incipit, non desinit. Sed illic est desitio; ergo primum principium. Et quod non habet principium est aeternum necessario. Sit igitur hoc, verbi gratia, terra aut aliquid prius terra. Sed quia quodlibet istorum non generat aliquid nisi per suam corruptionem, necesse est ut illud primum principium corrumpatur quando ex eo aliquid generatur; et si corrumpatur, non erit aeternum; sed iam ponitur esse aeternum — quod est inconveniens.



8. |A 18rb| |P 4va| Cum declaravit finitatem duarum causarum, agentis et materiae, incepit declarare finitatem causae finalis. Et dixit, “Et etiam illud” etc. [2.2.994b9], id est, et manifestum est causam finalem esse propter quod fit unumquodque entium. Et est illud cuius esse non est in re propter aliam causam in re illa, sed omnes etiam causae exsistentes in re sunt propter illam, scilicet agens et materia et forma in habentibus agens et materiam et formam.

Et cum posuit hanc causam esse, dixit, “Necesse est igitur” etc. [2.2.994b10], id est, necesse est igitur, si talis causa est in unoquoque ente (scilicet ut omnes causae sint propter illam in quolibet ente), necesse est ut istae causae, quae sunt posteriores in generatione et priores in esse, non sint infinitae.

Et dedit signum super hoc. Et dixit, “Si igitur nihil fuerit tale” etc. [2.2.994b11], id est, si igitur non fuerit ultimus finis, tunc nihil habebit causam finalem; iam enim descripsimus quod causa finalis in qualibet re est causa postrema. Si igitur omnes causae |P 4vb| non habuerint talem, scilicet ultimam, non erit causa hic fina|A 18va|lis omnino, scilicet ut si finis habuerit finem, et sic in infinitum, non erit causa alicuius rei; descriptio enim istius causae est ut non sit propter aliam causam. Si igitur fuerit infinita, destruetur eius descriptio et auferetur suum esse. Sed iam posuimus eam esse, et hoc tunc est inconveniens.

Deinde dixit, “Et facientes iam causas infinitas” etc. [2.2.994b12], id est, et facientes causas finales esse infinitas destruunt finem, sicut diximus. Et qui destruit finem destruit omne bonum et nihil percipit; nihil enim dicitur esse bonum nisi propter causas finales.

Deinde dixit, “Quamvis nihil incipit agere” etc. [2.2.994b13], id est, et mirum est de negantibus istam causam, cum concedant quod nullus faciat aliquam actionem nisi intendendo finem et ultimum, et sic debet esse in natura in hoc sicut in artificio et in omnibus actionibus voluntariis. Et dixit hoc quod etiam multi antiqui negabant hanc causam esse, et iam locutus est contra eos in II Physicorum.



9. Et facientes causas finales esse infinitas negant intellectum operativum; intellectus enim non agit quod agit nisi propter aliud, et illud est propter quod opus est finitum. Ultimum enim est finis, quod intendunt actiones, et si non, tunc otiosa est actio.



10. |A 18vb| |P 5ra| Cum declaravit finitatem trium causarum, incepit facere hoc in causa formali. Et dixit, “Et etiam dispositio” etc. [2.2.994b16–17], id est, sermo etiam de dispositione eius de quo quaeritur per ‘quid est’ (et est forma rei), impossibile est ut sit diversus a natura definitionum, scilicet quod si apparuerit quod natura est finita definitionum, necessario erit ut ita sit de formis.

Deinde dixit, “Prius enim semper est” etc. [2.2.994b18], id est, in definitione enim est prior pars et posterior, et prior est magis digna in esse, et si prior non fuerit, posterior non erit. Si ergo pars prior, verbi gratia, genus, habuerit definitionem, et pars etiam prior definitionis illius habuerit definitionem, et sic in infinitum, non erit illic prius, quapropter nec postremum; posterius enim non est posterius nisi prioris. Et sic auferentur definitiones et destruentur cognitiones, si formae quae attribuuntur definitionibus etiam sunt infinitae.

Et hoc intendebat cum dixit, “Et illud cuius primum non est” etc. [2.2.994b19], id est, et illud cuius esse consequitur esse primi, et est postremum, non erit quando primum non fuerit, et e converso quando postremum non fuerit, primum non erit.



11. |A 19ra| Haec quasi complementum primae declarationis est, in qua posuit postremam formam et postremam differentiam et declaravit quod necesse est quod prima forma |P 5rb| sit in re definita et quod impossibile est ut forma procedat ab inferiori ad superius in infinitum. Hic autem ponit primum superius esse et declarat posterius esse.

Et ideo dixit, “Scientia enim non erit sine proventu” etc. [2.2.994a21], id est quod cum posuerimus postremum non esse et primum esse, destruetur scientia definitionum quae fuit per dissolutionem, sicut destruetur scientia defin|A 19rb|itionum quae fuerit per compositionem cum posuerimus postremum esse et primum non esse. Quando enim in una re fuerit prima forma divisibilis in differentias infinitas, non proveniemus per divisionem ad cognoscendum naturam illius speciei; scientia autem alicuius non fit nisi quando provenerit ad postremam speciem.

Deinde dixit secundum impossibilitatem, “Et sciens secundum hoc non erit” [2.2.994b21–22], id est, et si scientia non fuerit, continget valde inopinabile, scilicet quod sciens non erit. Et causa in hoc est quia res cognitae sunt ea quae determinantur ab intellectu; infinita autem non determinantur ab intellectu; ergo non sunt cognita.

Deinde dixit, “Linea enim” etc. [2.2.994b23], id est, et non debet aliquis contradicere nobis per divisionem lineae, quia non possumus pervenire in sua divisione ad partem ultimam, assimulando divisionem generis in species divisioni lineae in medietates, et medietatum in medietates, et sic in infinitum. Impossibile enim est nos intelligere lineam infinitam nisi quando |P 5va| accipimus eam finitam et iterando eam infinities, et hoc non facit intelligere infinitum, et ideo qui imaginatus fuerit lineam infinitam, non poterit intelligere eam.

Et hoc intendebat cum dixit, “Si quis acceperit in sua imaginatione lineam infinitam, non determinabit divisionem eius” [2.2.994b24–25], id est, non potest intelligere eam. Et hoc intendebat cum dixit, “Et ideo” etc. [994b24].



12. Haec est alia declaratio de natura generati. Et dicit quod materia necesse est ut sit conclusa in moto quod est generatum compositum ex materia et forma aut formis. Si igitur in illo composito fuerint formae infinitae, |A 19va| contingit ut sit infinitum, et quia generatum est illud cuius generatio iam completa est, est in actu. Si igitur in moto cuius magnitudo est infinita fuerit aliquid in actu (et est illud quod sit in moto infinito), et forma est illud quod determinat generatum, continget ut illud quod est in actu determinet infinitum — quod est impossibile. Manifestum est enim quod illud quod determinat infinitum, si possit terminari, necesse est ut sit infinitum. Et ex hac positione sequitur destructio istius, scilicet ut infinitum non determinetur ab infinito.

Et hoc intendebat cum dixit, “Si igitur non fuerit, tunc quod est in infinito non erit infinitum” [2.2.994b27], id est quod si infinitum terminat infinitum, tunc illud |P 5vb| quod determinat infinitum non est infinitum, cum illud quod aequabitur infinito debeat esse infinitum, aut quocumque modo appelles illud, sive aequalitatem sive terminationem sive suppositionem.



13. Potest intelligi quod si genera diversarum causarum essent infinita in genere, non esset scientia omnino; non enim videmus nos scire aliquid nisi quando viderimus vel sciverimus ipsum per omnia genera causarum exsistentium in eo, quando habuerit plus uno genere causarum, quousque declarabit in secundo quod impossibile est invenire in causis plus quam quattuor genera causarum famosa. Et potest esse demonstratio universalis super finitatem uniuscuiusque generum.

Et cum dixit, “Impossibile est ut finitum comprehendat infinitum” [2.2.994b30–31], intendit quod intellectus, quia est finitus, non potest terminare infinitum ita ut comprehendat illud in actu, non potentia. Et diximus, “In actu,” quia universale comprehendit in se res infinitas, sed in potentia, non in actu.



14. |A 19vb| Intendit in hoc capitulo declarare ea quae impediunt veritatem scire. Et fortissimum est eorum consuetudo in pueritia in rebus legum, et maxime in hac scientia, quia plures opiniones huius scientiae sunt radices legum et ponuntur |A 20ra| in legibus |P 6ra| non ad sciendum, sed ad inquirendum bonitatem. Et causa in hoc est quia complementum hominum non completur nisi per congregationem, et congregatio est propter bonitatem; ergo esse boni est necessarium, et non est necessarium eos scire veritatem. Et hoc non accidit tantum in legibus, sed etiam in primis cognitis, sicut accidit hominibus qui in pueritia audierunt scientiam loquentium; isti enim propter consuetudinem negant naturam esse et veritatem, et negant necessaria esse et ponunt omnia possibilia esse. Et induxit hoc propter quod locutus fuit in causis; multae enim leges ponunt hic esse causas scientes res infinitas et quod ab eis proveniunt res infinitae.

Et cum dixit impedimenta propter consuetudinem, induxit etiam aliud impedimentum quod accidit per humanam naturam et dixit.



15. |A 20rb| Vult declarare in hoc capitulo quod accidit hominibus in scientiis propter diversitatem na|P 6rb|turae et propter paucitatem instructionis in logica. Et dicit quod quidam homines quaerunt in omni scientia demonstrationes in genere demonstrationum mathematicarum. Et hoc accidit pluries in his qui non instructi sunt per logicam, et iam vidimus alios quibus accidit hoc per naturam.

Et quidam quaerunt testimonium multorum, et hoc accidit per naturam; multi enim homines non possunt pertransire sermones probabiles et demonstrantes. Et isti cum concedant prima intellecta, non concedunt ea nisi inquantum sunt famosa, ita quod si acciderit ut contraria eorum sunt famosa, negabunt ea, sicut accidit loquentibus qui negant impossibile esse aliquid de |A 20va| nihilo, licet sit propositio concessa ab omnibus, scilicet impossibile esse magnitudinem ex non-magnitudine, ita quod vidi multos homines dantes se ad philosophiam et negant illam propositionem esse primam. Et similiter negant formas specificatas esse proprias materiis necessario, adeo quod Avicenna cum sua famositate in philosophia dicit hominem generari ex terra esse possibile sicut murem, et alia multa quae dicuntur.

Et accidit etiam quibusdam hominibus quaerere testimonium versificatoris, et hoc accidit etiam eis per naturam in quibus virtus imaginativa dominatur super virtutem cogitativam. Et ideo videmus illos non credere |P 6va| demonstrationibus nisi imaginatio concomitetur eis; non enim possunt credere plenum esse aut vacuum aut tempus extra mundum, neque possunt credere haec esse entia non corporea neque in loco neque in tempore. Et accidit hoc multis considerantibus in philosophia Avicennae. (Et ista attribuitur ei, sed non est verum quod eius fuit.)

Et quidam quaerunt perscrutationem maximam, et ista est natura philosophi.

Et quidam contristantur per sermonem valde perscrutabilem. Et causa in hoc est quia intellectus eorum non potest retinere et comprehendere ipsum (et ipsi impossibiles sunt ut addiscant), aut propter segnitiem, aut propter errorem contingentem eis quia assimulant disputationem cum mentatione et credunt quod protervire in sermone est malum, sicut est malum protervire in mentatione.

Et ideo dicit Aristoteles quod “necesse est ut homo instruatur in cognitione viae cuiuslibet rei quam vult declarare” [2.3.995a12–13]. Et dixit quod ars logica quaedam est universalis omnibus scientiis, et quaedam propria unicuique scientiae, et homo non potest esse instructus in qualibet arte nisi sciendo universalia et propria de eis.

Et cum dixit hoc, dedit praeceptum valde utile, et est ut homo etiam non addiscat illam cum adiunctione aliarum scientiarum, quoniam |P 6vb| tunc non addiscet hanc neque hanc, sicut dixit, quoniam “malum est simul quaerere aliquam scientiam et etiam modum secundum quem declaratur” [2.3.995a13–14]. Et hoc enim simile est ei qui docet homines viam dum etiam addiscit eam, aut qui intendit medicinari hominem et iterum addiscit medicinam, sicut de quodam dicitur qui cum ad infirmum accessit et propinavit medicinam ei, inspexit post libros, et mortuus est infirmus.



16. |A 20vb| “Et non oportet quaerere” etc. [2.3.995a14–15], id est, et non oportet hominem quaerere ut modus fidei in demonstrationibus naturalibus sit sicut modus fidei in mathematicis; demonstrationes enim mathematicae sunt in primo ordine certitudinis, et |A 21ra| demonstrationes naturales consequuntur eas in hoc. Certitudo enim diversatur in eadem scientia, verbi gratia, secundum demonstrationem simpliciter et demonstrationem quia, et cum diversificatur in eadem scientia, magis diversificatur in scientiis diversis secundum genus.

Deinde declaravit in quo genere debet homo quaerere certitudinem quae est in primo ordine. Et dixit, “Sed debet homo quaerere hoc in eis quae non admiscentur cum materia” [2.3.995a16], scilicet in mathematicis.

Et ideo dixit, “Et iste modus non est naturalis” [2.3.995a16–17], id est, et ideo consideratio in hac scientia non est consideratio naturalis, cum sit in rebus non admixtis cum materia. Et si consideraverit in rebus admixtis cum materia, tamen in modo secundum quem non admiscentur cum materia. Verbi gratia, res naturalis dividitur in potentiam |P 7ra| et actum et unum et multitudinem et substantiam et accidens.

Deinde dixit, “Videtur enim quia tota natura fere admiscetur cum materia” [2.3.995a17], id est, et iste modus non est naturalis, quia entia in quibus considerat non admiscentur cum materia, et omnia naturalia fere admixta sunt cum materia. Et dixit, “Fere,” propter intellectum; intellectus enim, qui est postrema perfectio hominis, est abstractus a materia.

Et dubitatur in hoc quomodo dixit, “Fere.” Et dispositio intellectus qui est postrema perfectio hominis est dispositio intellectuum omnium abstractorum in corporibus supracaelestibus? Isti enim sunt postrema perfectio corporum supracaelestium. Et respondendum est quia ipse dixit, “Fere,” in respectu corporum generabilium et corruptibilium; ista enim dicuntur magis naturalia secundum famositatem quam illa.

Deinde dixit, “Et ideo oportet primo perscrutari” etc. [2.3.995a17–18], id est quod quando homo sciverit naturam quid sit, declarabuntur tunc ei naturalia a non-naturalibus. Natura autem est universaliter, sicut dictum est, principium transmutationis in rebus transmutabilibus per se et principium privationis transmutationis in rebus quae quandoque etiam transmutantur et quandoque non. Illa autem quae semper remanent in eodem modo modorum transmutationis, |P 7rb| scilicet in motu locali, aequivoce dicitur de eis natura et de aliis.

Deinde dixit, “Et utrum est considerandum in causis principiorum” etc. [2.3.995a19–20], id est, et primo debet perscrutari qui voluerit considerare in hac scientia utrum consideratio in omnibus principiis quattuor sit unius scientiae aut plurium scientiarum, quoniam si fuerit multarum scientiarum, tunc omnia principia non erunt omnium entium, sed quaedam principia.

Deinde dixit, “Videtur enim quod quaelibet natura habeat hanc naturam” [2.3.995a17], id est, videtur quod omne ens habet causam materialem. Et si ita est, nulla scientia est alia a scientia naturali.

Deinde dixit, “Et oportet perscrutari, scilicet primo de natura quid sit” [2.3.995a17–18]. Et dixit hoc quia scientia naturalis declaratur per duas perscrutationes, quarum una est perscrutatio de natura quid sit, |A 21rb| et secunda perscrutatio de natura uniuscuiusque entis quid sit. Et hoc est manifestum per se, et Aristoteles perscrutatus est de hoc in alio libro qui dicitur A maius.

Quod huic sequitur usque inferius post septimum folium, post scilicet “Necesse est nobis” etc. [3.1.995a24], non est continuum cum eo quod praecedit vel quod sequitur, sed quod sequitur interrumpitur hic de expositionibus primi tractatus.